VALERI MAXIMI FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBER III

Præf.

Adtingam quasi cunabula quædam et elementa uirtutis, animique procedente tempore summum gloriæ cumulum peruenturi certo cum indolis experimento datos gustus referam.

3.1.1

Æmilius Lepidus puer etiam tum progressus in aciem hostem interemit, ciuem seruauit. cuius tam memorabilis operis index est in Capitolio statua bullata et incincta prætexta senatus consulto posita: iniquum enim putauit eum honori nondum tempestiuum uideri, qui iam uirtuti maturus fuisset. præcucurrit igitur Lepidus ætatis stabilimentum fortiter faciendi celeritate duplicemque laudem e prœlio retulit, cuius eum uix spectatorem anni esse patiebantur: arma enim infesta et destricti gladii et discursus telorum et aduentantis equitatus fragor et concurrentium exercituum impetus iuuenibus quoque aliquantum terroris incutit, inter quæ gentis Æmiliæ pueritia coronam mereri, spolia rapere ualuit.

3.1.2

Hic spiritus ne M. quidem Catonis pueritiæ defuit: nam cum in domo M. Drusi auunculi sui educaretur, et eum tribunum pl. Latini de ciuitate inpetranda conuenissent, a Q. Poppedio Latii principe, Drusi autem hospite, rogatus ut socios apud auunculum adiuuaret, constanti uultu non facturum se respondit. iterum deinde ac sæpius interpellatus in proposito perstitit. tunc Poppedius in excelsam ædium partem leuatum abiecturum inde se, nisi precibus obtemperaret, minatus est: nec hac re ab incepto moueri potuit. expressa est itaque illa uox homini: ‘gratulemur nobis, Latini et socii, hunc esse tam paruum, quo senatore ne sperare quidem nobis ciuitatem licuisset’. tenero ergo animo Cato totius curiæ grauitatem percepit perseuerantiaque sua Latinos iura nostræ ciuitatis adprehendere cupientes reppulit. Idem, cum salutandi gratia prætextatus Sullam uenisset et capita proscriptorum in atrium adlata uidisset, atrocitate rei commotus pædagogum suum nomineSarpedoneminterrogauit quapropter nemo inueniretur, qui tam crudelem tyrannum occideret: cumque is non uoluntatem hominibus, sed facultatem deesse, quod salus eius magno præsidio militum custodiretur, respondisset, ut ferrum sibi daret obsecrauit, adfirmando perfacile se eum interfecturum, quod in lecto illius considere soleret. pædagogus et animum Catonis agnouit et propositum exhorruit eumque postea Sullam excussum semper adduxit. nihil hoc admirabilius: puer in officina crudelitatis deprehensum uictorem non extimuit tum maxime consules, municipia, legiones, equestris ordinis maiorem partem trucidantem. ipsum Marium illo loci statuisses, celerius aliquid de sua fuga quam de Sullæ nece cogitasset.

3.1.3

Cuius filium Faustum C. Cassius condiscipulum suum in schola proscriptionem paternam laudantem ipsumque, cum per ætatem potuisset, idem facturum minitantem colapho percussit. dignam manum, quæ publico parricidio se non contaminaret.

3.1.ext. 1 Et ut a Græcis aliquid, Alcibiades ille, cuius nescio utrum bona an uitia patriæ perniciosiora fuerintillis enim ciues suos decepit, his adflixit—, cum adhuc puer Periclen auunculum suum uenisset eumque secreto tristem sedentem uidisset, interrogauit quid ita tantam in uultu confusionem gereret. at illo dicente mandatu se ciuitatis propylæa Mineruæ, quæ sunt ianuæ arcis, ædificasse consumptaque in id opus ingenti pecunia non inuenire quo pacto ministerii rationem redderet atque ideo conflictari,ergo’ inquitquære potius quemadmodum rationem non reddas’. itaque uir amplissimus et prudentissimus suo consilio defectus puerili usus est atque id egit, ut Athenienses finitimo inplicati bello rationibus exigendis non uacarent. sed uiderint Athenæ utrum Alcibiadem lamententur an glorientur, quoniam adhuc inter execrationem hominis et admirationem dubio mentis iudicio fluctuatur.

3.2.init. Nos quia iam initia procursusque uirtutis patefecimus, actum ipsum persequemur, cuius ponderosissima uis et efficacissimi lacerti in fortitudine consistunt. Nec me præterit, conditor urbis nostræ, Romule, principatum hoc tibi in genere laudis adsignari oportere. sed patere, obsecro, uno te præcurri exemplo, cui et ipse aliquantum honoris debes, quia beneficio illius effectum est ne tam præclarum opus tuum Roma dilaberetur.

3.2.1

Etruscis in urbem ponte sublicio inrumpentibus Horatius Cocles extremam eius partem occupauit totumque hostium agmen, donec post tergum suum pons abrumperetur, infatigabili pugna sustinuit atque, ut patriam periculo inminenti liberatam uidit, armatus se in Tiberim misit. cuius fortitudinem dii immortales admirati incolumitatem sinceram ei præstiterunt: nam neque altitudine deiectus quassatus[ue] nec pondere armorum pressus nec ullo uerticis circuitu actus, ne telis quidem, quæ undique congerebantur, læsus tutum natandi euentum habuit. unus itaque tot ciuium, tot hostium in se oculos conuertit, stupentis illos admiratione, hos inter lætitiam et metum hæsitantis, unusque duos acerrima pugna consertos exercitus, alterum repellendo, alterum propugnando distraxit. denique unus urbi nostræ tantum scuto suo quantum Tiberis alueo munimenti attulit. quapropter discedentes Etrusci dicere potuerunt: Romanos uicimus, ab Horatio uicti sumus.

3.2.2

Immemorem me propositi mei Clœlia facit, pæne eadem [enim] tempestate, certe aduersus eundem hostem et in eodem Tiberi inclytum ausa facinus: inter ceteras enim uirgines obses Porsennæ data hostium nocturno tempore custodiam egressa equum conscendit celerique traiectu fluminis non solum obsidio se, sed etiam metu patriam soluit, uiris puella lumen uirtutis præferendo.

3.2.3

Redeo nunc Romulum, qui ab Acrone Cæninensium rege dimicandum prouocatus, quamquam et numero et fortitudine militum superiorem se crederet, tutiusque erat toto cum exercitu quam solum in aciem descendere, sua potissimum dextera omen uictoriæ corripuit. nec incepto eius fortuna defuit: occiso enim Acrone fusisque hostibus opima de eo spolia Ioui Feretrio retulit. hactenus istud, quia publica religione consecrata uirtus nulla priuata laudatione indiget.

3.2.4

Ab Romulo proximus Cornelius Cossus eidem deo spolia consecrauit, cum magister equitum ducem Fidenatium in acie congressus interemisset. magnus initio huiusce generis inchoatæ gloriæ Romulus: Cosso quoque multum adquisitum est, quod imitari Romulum ualuit.

3.2.5

Ne M. quidem Marcelli memoriam ab his exemplis separare debemus, in quo tantus uigor animi fuit, ut apud Padum Gallorum regem ingenti exercitu stipatum cum paucis equitibus inuaderet, quem protinus obtruncatum armis exuit eaque Ioui Feretrio dicauit.

3.2.6

Eodem et uirtutis et pugnæ genere usi sunt T. Manlius Torquatus et Valerius Coruinus et Æmilianus Scipio. hi etiam ultro prouocatos hostium duces interemerunt, sed quia sub alienis auspiciis rem gesserant, spolia Ioui Feretrio non posuerunt consecranda. Idem Scipio Æmilianus, cum in Hispania sub Lucullo duce militaret atque Intercatia, præualidum oppidum, circumsederetur, primus mœnia eius conscendit. neque erat in eo exercitu quisquam aut nobilitate aut animi indole aut futuris actis, cuius magis saluti parci et consuli deberet.sed tunc clarissimus quisque iuuenum pro amplificanda et tuenda patria plurimum laboris ac periculi sustinebat, deforme sibi existimans, quos dignitate præstaret, ab his uirtute superari. ideoque Æmilianus hanc militiam aliis propter difficultatem uitantibus sibi depoposcit.

3.2.7

Magnum inter hæc fortitudinis exemplum antiquitas offert. Romani Gallorum exercitu pulsi, cum se in Capitolium et in arcem conferrent, inque his collibus morari omnes non possent, necessarium consilium in plana parte urbis relinquendorum seniorum ceperunt, quo facilius iuuentus reliquias imperii tueretur. ceterum ne illo quidem tam misero tamque luctuoso tempore ciuitas nostra uirtutis suæ oblita est: defuncti enim honoribus apertis ianuis in curulibus sellis cum insignibus magistratuum, quos gesserant, sacerdotiorumque, quæ erant adepti, consederunt, ut et ipsi in occasu suo splendorem et ornamenta praeteritæ uitæ retinerent et plebi fortius sustinendos casus suos * * * . uenerabilis eorum aspectus primo hostibus fuit et nouitate rei et magnificentia cultus et ipso audaciæ genere commotis. sed quis dubitaret quin et Galli et uictores illam admirationem mox in risum et in omne contumeliæ genus conuersuri essent? non expectauit igitur hanc iniuriæ maturitatem M. Atilius, uerum barbam suam permulcenti Gallo scipionem uehementi ictu capiti inflixit eique propter dolorem se occidendum ruenti cupidius corpus obtulit. capi ergo uirtus nescit, patientiæ dedecus ignorat, fortunæ succumbere omni fato tristius ducit, noua et speciosa genera interitus excogitat, si quisquam interit, qui sic extinguitur.

3.2.8

Reddendus est nunc Romanæ iuuentuti debitus gloriæ titulus, quæ C. Sempronio Atratino consule cum Volscis apud Verruginem parum prospere dimicante, ne acies nostra iam inclinata propelleretur, equis delapsa se ipsacenturiauit atque inhostium exercitum inrupit. quo demoto proximum tumulum occupauit effecitque ut omnis Volscorum conuersus impetus legionibus nostris confirmandos animos salutare laxamentum daret. itaque, cum iam de tropæis statuendis cogitarent, prœlium nocte dirimente uictoresne an uicti discederent incerti abierunt.

3.2.9

Strenuus ille quoque flos ordinis equestris, cuius mira uirtute Fabius Maximus Rullianus magister equitum bello, quod aduersus Samnites gerebatur, male commissi prœlii crimine leuatus est: namque Papirio Cursore propter auspicia repetenda in urbem proficiscente castris præpositus ac uetitus in aciem exercitum ducere, nihilo minus manus cum hoste, sed tam infeliciter quam temere conseruit: procul enim dubio superabatur. ceterum optimæ indolis iuuentus detractis equorum frenis uehementer eos calcaribus stimulatos in aduersos Samnites egit obstinataque animi præsentia extortam manibus hostium uictoriam et cum ea spem maximi ciuis [Rulliani] patriæ restituit.

3.2.10

Qualis deinde roboris illi milites, qui uehementi ictu remorum concitatam fuga Punicamclassem nantes lubricis pelagi quasi camporum firmitate pedites in litus retraxerunt?

3.2.11

Eiusdem temporis et notæ miles, qui Cannensi prœlio, quo Hannibal magis uires Romanorum contudit quam animos fregit, cum retinenda arma inutiles uulneribus manus haberet, spoliare se conantis Numidæ ceruicem conplexus os naribus et auribus corrosis deforme reddidit inque plenis ultionis morsibus expirauit. sepone iniquum pugnæ euentum, quantum interfectore fortior interfectus! Pœnus enim in uictoria obnoxius morienti solacio fuit, Romanus in ipso fine uitæ uindex sui extitit.

3.2.12

Militis hic in aduerso casu tam egregius uirilis animus, quem relaturus sum imperatoris: P. enim Crassus cum Aristonico bellum in Asia gerens a Thracibus, quorum is magnum numerum in præsidio habebat, inter Elæam et Zmyrnam exceptus, ne in dicionem eius perueniret, dedecus arcessita ratione mortis effugit: uirgam enim, qua regendum equum usus fuerat, in unius barbari oculum direxit. qui ui doloris accensus latus Crassi sica confodit, dumque se ulciscitur, Romanum imperatorem maiestatis amissæ turpitudine liberauit. ostendit fortunæ Crassus quam indignum uirum tam graui contumelia adficere uoluisset, quoniam quidem iniectos ab ea libertati suæ miserabiles laqueos prudenter pariter ac fortiter rupit donatumque se iam Aristonico dignitati suæ reddidit.

3.2.13

Eodem mentis proposito usus est ScipioMetellus⟩: namque infeliciter Cn. Pompei generi sui defensis in Africa partibus classe Hispaniam petens, cum animaduertisset nauem, qua uehebatur, ab hostibus captam, gladio præcordia sua transuerberauit, ac deinde prostratus in puppi quærentibus Cæsarianis militibus ubinam esset imperator responditimperator se bene habet’, tantumque eloqui ualuit, quantum testandam animi fortitudinem aeternæ laudi satis erat.

3.2.14

Tui quoque clarissimi excessus, Cato, Vtica monumentum est, in qua ex fortissimis uulneribus tuis plus gloriæ quam sanguinis manauit: si quidem constantissime in gladium incumbendo magnum hominibus documentum dedisti, quanto potior esse debeat probis dignitas sine uita quam uita sine dignitate.

3.2.15

Cuius filia minime muliebris animi. quæ, cum Bruti uiri sui consilium, quod de interficiendo ceperat Cæsare, ea nocte, quam dies tæterrimi facti secutus est, cognosset, egresso cubiculum Bruto cultellum tonsorium quasi unguium resecandorum causa poposcit eoque uelut forte elapso se uulnerauit. clamore deinde ancillarum in cubiculum reuocatus Brutus obiurgare eam cœpit, quod tonsoris præripuisset officium. cui secreto Porcianon est hoc’ inquittemerarium factum meum, sed in tali statu nostro amoris mei erga te certissimum indicium: experiri enim uolui, si tibi propositum parum ex sententia cessisset, quam æquo animo me ferro essem interemptura’.

3.2.16

Felicior progenie sua superior Cato, a quo Porciæ familiæ principia manarunt. qui cum ab hoste in acie uehementer ~ paruulo peteretur, uagina gladius eius elapsus decidit. quem subiectum prœliantium globo atque undique hostilibus pedibus circumdatum postquam abesse sibi animaduertit, adeo constanti animo in suam potestatem redegit, ut illum non periculo oppressus rapere, sed metu uacuus sumere uideretur. quo spectaculo adtoniti hostes postero die eum supplices pacem petentes uenerunt.

3.2.17

Togæ quoque fortitudo militaribus operibus inserenda est, quia eandem laudem foro atque castris edita meretur. cum Ti. Gracchus in tribunatu profusissimis largitionibus fauore populi occupato rem publicam oppressam teneret palamque dictitaret interempto senatu omnia per plebem agi debere, in ædem Fidei Publicæ conuocati patres conscripti a consule Mucio Scæuola quidnam in tali tempestate faciendum esset deliberabant, cunctisque censentibus ut consul armis rem publicam tueretur, Scæuola negauit se quicquam ui esse acturum. tum Scipio Nasica,quoniam’ inquitconsul, dum iuris ordinem sequitur, id agit, ut cum omnibus legibus Romanum imperium corruat, egomet me priuatus uoluntati uestræ ducem offero’, ac deinde læuam manumima parte togæ circumdedit sublataque dextra proclamauit: ‘qui rem publicam saluam esse uolunt me sequantur’, eaque uoce cunctatione bonorum ciuium discussa Gracchum cum scelerata factione quas merebatur pœnas persoluere cœgit.

3.2.18

Item, cum tr. pl. Saturninus et prætor Glaucia et Equitius designatus tr. pl. maximos in ciuitate nostra seditionum motus excitauissent, nec quisquam se populo concitato opponeret, primum M. Æmilius Scaurus C. Marium consulatum sextum gerentem hortatus est ut libertatem legesque manu defenderet protinusque arma sibi adferri iussit. quibus allatis ultima senectute confectum et pæne dilapsum corpus induit spiculoque innixus ante fores curiæ constitit ac paruulis et extremis spiritus reliquiis ne res publica expiraret effecit: præsentia enim animi sui senatum et equestrem ordinem uindictam exigendam inpulit.

3.2.19

Sed ut armorum togæque prius, nunc etiam siderum clarum decus, diuum Iulium, certissimam ueræ uirtutis effigiem, repræsentemus, cum innumerabili multitudine et feroci impetu Neruiorum inclinari aciem suam uideret, timidius pugnanti militi scutum detraxit eoque tectus acerrime prœliari cœpit. quo facto fortitudinem per totum exercitum diffudit labentemque belli fortunam diuino animi ardore restituit. idem alio prœlio legionis Martiæ aquiliferum ineundæ fugæ gratia iam conuersum faucibus conprehensum in contrariam partem ~ detraxit dexteramque hostem tendenscorsum tu’ inquitabis? illic sunt cum quibus dimicamus’. et manibus quidem unum militem, adhortatione uero tam acri omnium legionum trepidationem correxit uincique paratas uincere docuit.

3.2.20

Ceterum ut humanæ uirtutis actum exequamur, cum Hannibal Capuam, in qua Romanus exercitus erat, obsideret, Vibius Accaus Paelignæ cohortis præfectus uexillum trans Punicum uallum proiecit, se ipsum suosque conmilitones, si signo hostes potiti essent, execratus, et id petendum subsequente cohorte primus impetum fecit. quod ut Valerius Flaccus tribunus tertiæ legionis aspexit, conuersus suosspectatores’ inquit,ut uideo, alienæ uirtutis huc uenimus, sed absit istud dedecus a sanguine nostro, ut Romani gloria cedere Latinis uelimus. ego certe aut speciosam optans mortem aut felicem audaciæ exitum uel solus procurrere paratus sum’. his auditis Pedanius centurio conuulsum signum dextra retinensiam hoc’ inquitintra hostile uallum mecum erit: proinde sequantur qui id capi nolunt’, et cum eo in castra Pœnorum inrupit totamque secum traxit legionem. ita trium hominum fortis temeritas Hannibalem, paulo ante spe sua Capuæ potitorem, ne castrorum quidem suorum potentem esse passa est.

3.2.21

Quorum uirtuti nihil cedit Q. Occius, qui propter fortitudinem Achilles cognominatus est: nam ut reliqua eius opera non exequar, abunde tamen duobus factis, quæ relaturus sum, quantus bellator fuerit cognoscetur. Q. Metello consuli legatus in Hispaniam profectus, Celtibericum sub eo bellum gerens, postquam cognouit a quodam gentis huius iuuene se dimicandum prouocarierat autem illi forte prandendi gratia posita mensa—, relicta ea arma sua extra uallum deferri equumque educi clam iussit, ne a Metello inpediretur, et illum Celtiberum insolentissime obequitantem consectatus interemit detractasque corpori eius exuuias ouans lætitia in castra retulit. idem Pyrresum nobilitate ac uirtute omnes Celtiberos præstantem, cum ab eo in certamen pugnæ deuocatus esset, succumbere sibi cœgit. nec erubuit flagrantissimi pectoris iuuenis gladium ei suum et sagulum utroque exercitu spectante tradere. ille uero etiam petiit ut hospitii iure inter se iuncti essent, quando inter Romanos et Celtiberos pax foret restituta.

3.2.22

Ne Acilium quidem præterire possumus, qui, cum decumæ legionis miles pro C. Cæsaris partibus maritima pugna prœliaretur, abscisa dextra, quam Massiliensium naui iniecerat, læua puppim adprehendit nec ante dimicare destitit quam captam profundo mergeret. quod factum parum iusta notitia patet. at Cynægirum Atheniensem simili pertinacia in consectandis hostibus usum uerbosa cantu laudum suarum Græcia omnium sæculorum memoriæ litterarum præconio inculcauit.

3.2.23

Classicam Acilii gloriam terrestri laude M. Cæsius Scæua eiusdem imperatoris centurio subsecutus est: cum pro castello enim, cui præpositus erat, dimicaret, Gnæique Pompei præfectus Iustuleius summo studio et magno militum numero ~ eum capiendum niteretur, omnes, qui propius accesserant, interemit ac sine ullo regressu pedis pugnans super ingentem stragem, quam ipse fecerat, conruit. cuius capite, umero, femine saucio, oculo eruto, scutum c et xx ictibus perfossum apparuit. talis in ca stris diui Iuli disciplina milites aluit, quorum alter dextera, alter oculo amisso hostibus inhæsit, ille post hanc iacturam uictor, hic ne hac quidem iactura uictus. Tuum uero, Scæui, inexuperabilem spiritum in utra parte rerum naturæ admiratione prosequar nescio, quoniam excellenti uirtute dubium reliquisti inter undasne pugnam fortiorem edideris an in terra uocem miseris: bello namque, quo C. Cæsar non contentus opera sua litoribus Oceani claudere Britannicæ insulæ cælestis iniecit manus, cum quattuor conmilitonibus rate transuectus in scopulum uicinum insulæ, quam hostium ingentes copiæ obtinebant, postquam æstus regressu suo spatium, quo scopulus et insula diuidebantur, in uadum transitu facile redegit, ingenti multitudine barbarorum adfluente, ceteris rate litus regressis solus immobilem stationis gradum retinens, undique ruentibus telis et ab omni parte acri studio te inuadendum nitentibus, quinque militum diurno prœlio suffectura pila una dextera hostium corporibus adegisti. ultimum destricto gladio audacissimum quemque modo umbonis inpulsu, modo mucronis ictu depellens hinc Romanis, illinc Britannicis oculis incredibili, nisi cernereris, spectaculo fuisti. postquam deinde ira ac pudor cuncta conari fessos cœgit, tragula femur traiectus saxique pondere ora contusus, galea iam ictibus discussa et scuto crebris foraminibus absumpto, profundo te credidisti ac duabus loricis onustus inter undas, quas hostili cruore infe ceras, enasti, uisoque imperatore armis non amissis, sed bene inpensis, cum laudem merereris, ueniam petisti,quod sine scuto redisses,magnus prœlio, sed maior disciplinæ militaris memoria. itaque ab optimo uirtutis æstimatore cum facta tum etiam uerba tua centurionatus honore donata sunt.

3.2.24

Sed quod prœliatorum excellentem fortitudinem adtinet, merito L. Sicci Dentati commemoratio omnia Romana exempla finierit, cuius opera honoresque operum ultra fidem ueri excedere iudicari possent, nisi ea certi auctores, inter quos M. Varro, monumentis suis testata esse uoluissent. quem centies et uicies in aciem descendisse tradunt, eo robore animi atque corporis utentem, ut maiorem semper uictoriæ partem traxisse uideretur: sex et xxx spolia ex hoste retulisse, quorum in numero octo fuisseeorum⟩, cum quibus inspectante utroque exercitu ex prouocatione dimicasset, xiiii ciues ex media morte raptos seruasse, v et xl uulnera pectore excepisse, tergo cicatricibus uacuo: nouem triumphales imperatorum currus secutum, totius ciuitatis oculos in se numerosa donorum pompa conuertentem: præferebantur enim aureæ coronæ octo, ciuicæ xiiii, murales iii, obsidionalis i, torques lxxxiii, armillæ clx, hastæ xviii, phaleræ xxv, ornamenta etiam legioni, nedum militi satis multa.

3.2.ext.1 Ille quoque ex pluribus corporibus in unum magna cum admiratione Calibus cruor confusus est. in quo oppido cum Fuluius Flaccus Campanam perfidiam principes ciuitatis ante tribunal suum capitali supplicio adficiendo uindicaret litterisque a senatu acceptis finem pœnæ eorum statuere cogeretur, ultro se ei T. Iubellius Taurea Campanus obtulit et quam potuit clara uocequoniam’ inquit,Fului, tanta cupiditate hauriendi sanguinis nostri teneris, quid cessas in me cruentam securem destringere, ut gloriari possis fortiorem aliquanto uirum quam ipse es tuo iussu esse interemptum?eo deinde [dicente] libenter id se fuisse facturum, nisi senatus uoluntate inpediretur, adfirmante,at me’ inquit,cui nihil patres conscripti præceperunt, aspice, oculis quidem tuis gratum, animo uero tuo maius opus edentem’, protinusque interfecta coniuge ac liberis gladio incubuit. quem illum uirum putemus fuisse, qui suorum ac sua cæde testari uoluit se Fuluii crudelitatem suggillare quam senatus misericordia uti maluisse?

3.2.ext.2 Age, Darei quantus ardor animi! qui, cum sordida et crudeli magorum tyrannide Persas liberaret unumque ex his obscuro loco abiectum corporis pondere urgueret, præclari operis socio plagam ei inferre dubitanti, ne, dum magum petit, ipsum uulneraret,tu uero’ inquitnihil est quod respectu mei timidius gladio utaris: uel per utrumque illum agas licet, dum hic quam celerrime pereat’.

3.2.ext.3 Hoc loci Leonidas nobilis Spartanus occurrit, cuius proposito, opere, exitu nihil fortius: nam cum ccc ciuibus apud Thermopylas toti Asiæ obiectus grauem illum et mari et terræ Xerxen, nec hominibus tantum terribilem, sed Neptuno quoque conpedes et cælo tenebras minitantem, pertinacia uirtutis ultimam desperationem redegit. ceterum perfidia et scelere incolarum eius regionis [et] loci opportunitate, qua plurimum adiuuabatur, spoliatus occidere dimicans quam adsignatam sibi a patria stationem deserere maluit adeoque alacri animo suos id prœlium, quo perituri erant, cohortatus est, ut diceretsic prandete, conmilitones, tamquam apud inferos cenaturi’. mors erat denuntiata: Lacedæmonii, perinde ac uictoria esset promissa, dicto intrepidi paruerunt.

3.2.ext.4 Othryadæ quoque pugna pariter ac morte ~ speciosa Thyreatium laude quam spatio latius solum cernitur. qui sanguine suo scriptis litteris dereptam hostibus uictoriam tantum non post fata sua in sinum patriæ cruento tropæi titulo retulit.

3.2.ext.5 Excellentissimos Spartanæ uirtutis prouentus miserabilis lapsus sequitur. Epaminondas, maxima Thebarum felicitas idemque Lacedæmonis prima clades, cum uetustam eius urbis gloriam inuictamque id tempus publicam uirtutem apud Leuctram et Mantineam secundis prœliis contudisset, traiectus hasta, sanguine et spiritu deficiens recreare se cocantes primum an clypeus suus saluus esset, deinde an penitus fusi hostes forent interrogauit. quæ postquam ex animi sententia conperit,non finis’ inquit,conmilitones, uitæ meæ, sed melius et ~ athius initium aduenit: nunc enim uester Epaminondas nascitur, quia sic moritur. Thebas ductu et auspiciis meis caput Graeciæ factas uideo, et fortis et animosa ciuitas Spartana iacet armis nostris abiecta: amara dominatione Græcia liberata est. orbus quoque, non tamen sine liberis morior, quoniam mirificas filias Leuctram et Mantineam relinquo’. e corpore deinde suo hastam educi iussit eoque uultu expirauit, quo, si eum di inmortales uictoriis suis perfrui passi essent, sospes patriæ mœnia intrasset.

3.2.ext.6 Ac ne Theramenis quidem Atheniensis in publica custodia mori coacti parua mentis constantia, in qua xxx tyrannorum iussu porrectam ueneni potionem non dubitanter hausit quodque ex ea superfuerat iocabundus inlisum humo clarum edere sonum cœgit renidensque seruo publico, qui eam tradiderat,Critiæ’ inquitpropino: uide igitur ut hoc poculum eum continuo perferas’. erat autem is ex xxx tyrannis crudelissimus. profecto supplicio est se liberare tam facile supplicium perpeti. itaque Theramenes perinde atque in domestico lectulo moriens uita excessit, inimicorum existimatione punitus, suo iudicio finitus.

3.2.ext.7 Sed Theramenes a litteris et doctrina uirilitatem traxit, Numantino uero Rhœtogeni consimilem uirtutem capessendam quasi magistra gentis suæ ferocitas extitit: perditis namque et adflictis rebus Numantinorum, cum omnes ciues nobilitate, pecunia, honoribus præstaret, uicum suum, qui in ea urbe speciosissimus erat, contractis undique nutrimentis ignis incendit protinusque strictum gladium in medio posuit ac binos inter se dimicare iussit, ut uictus incisa ceruice ardentibus tectis superiaceretur. qui, cum tam forti lege mortis omnis absumpsisset, ultimum se ipse flammis inmersit.

3.2.ext.8 Verum ut æque populo Romano inimicæ urbis excidium referam, Karthagine capta uxor Hasdrubalis exprobrata ei impietate, quod a Scipione soli sibi impetrare uitam contentus fuisset, dextra læuaque communes filios mortem non recusantis trahens incendio se flagrantis patriæ obiecit.

3.2.ext.9 Mulieris fortitudinis exemplo æque fortem duarum puellarum casum adiciam. cum pestifera seditione Syracusarum tota regis Gelonis stirps euidentissimis exhausta cladibus unicam filiam Harmoniam uirginem esset redacta et in eam certatim ab inimicis impetus fieret, nutrix eius æqualem illi puellam regio cultu ornatam hostilibus gladiis subiecit, quæ, ne cum ferro quidem trucidaretur, cuius esset condicionis [ediceret] proclamauit. admirata illius animum Harmonia [et] tantæ fidei superesse non sustinuit reuocatosque interfectores professa quænam esset in cædem suam conuertit. ita alteri tectum mendacium, alteri ueritas aperta finis uitæ fuit.

3.3.init. Egregiis uirorum pariter ac feminarum operibus fortitudo se oculis hominum subiecit patientiamque in medium procedere hortata est, non sane infirmioribus radicibus stabilitam aut minus generoso spiritu abundantem, sed ita similitudine iunctam, ut cum ea uel ex ea nata uideri possit.

3.3.1

quid enim his, quæ supra retuli, facto Mucii conuenientius? cum a Porsenna rege Etruscorum urbem nostram graui ac diutino bello urgueri ægre ferret, castra eius clam ferro cinctus intrauit immolantemque ante altaria conatus occidere est. ceterum inter molitionem pii pariter ac fortis propositi oppressus nec causam aduentus texit et tormenta quantopere contemneret mira patientia ostendit: perosus enim, credo, dexteram suam, quod eius ministerio in cæde regis uti nequisset, iniectam foculo exuri passus est. nullum profecto di inmortales admotum aris cultum adtentioribus oculis uiderunt. ipsum quoque Porsennam oblitum periculi sui ultionem suam uertere in admirationem cœgit: namreuertere’ inquit tuos, Muci, et eis refer te, cum uitam meam petieris, a me uita donatum’. cuius clementiam non adulatus Mucius tristior Porsennæ salute quam sua lætior urbi se cum aeternæ gloriæ cognomine Scaeuolæ reddidit.

3.3.2

Pompei etiam probabilis uirtus, qui, dum legationis officio fungitur, aregeGentio interceptus, cum senatus consilia prodere iuberetur, ardenti lucernæ admotum digitum cremandum præbuit eaque patientia regi simul et desperationem tormentis quicquam ex se cognoscendi incussit et expetendæ populi Romani amicitiæ magnam cupiditatem ingenerauit. ac ne plura huiusce generis exempla domi scrutando sæpius ciuilium bellorum detestandam memoriam progredi cogar, duobus Romanis exemplis contentus, quæ ut clarissimarum familiarum commendationem, ita nullum publicum mærorem continent, externa subnectam.

3.3.ext.1 Vetusto Macedoniæ more regi Alexandro nobilissimi pueri præsto erant sacrificanti. e quibus unus turibulo arrepto ante ipsum adstitit. in cuius brachium carbo ardens delapsus est. quo etsi ita urebatur, ut adusti corporis eius odor circumstantium nares perueniret, tamen et dolorem silentio pressit et brachium inmobile tenuit, ne sacrificium Alexandri aut concusso turibulo impediret aut edito gemitu religioneaspergeret. rex, quo patientia pueri magis delectatus est, hoc certius perseuerantiæ experimentum sumere uoluit: consulto enim sacrificauit diutius nec hac re eum proposito repulit. si huic miraculo Dareus inseruisset oculos, scisset eius stirpis milites uinci non posse, cuius infirmam ætatem tanto robore præditam animaduertisset. Est et illa uehemens et constans animi militia, litteris pollens, uenerabilium doctrinæ sacrorum antistes, philosophia. quæ ubi pectore recepta est, omni inhonesto atque inutili adfectu dispulso, totum [in] solidæ uirtutis munimento confirmat potentiusque metu facit ac dolore.

3.3.ext.2 Incipiam autemaZenone Eleate. qui cum esset in dispicienda rerum natura maximæ prudentiæ inque excitandis uigorem iuuenum animis promptissimus, præceptorum fidem exemplo uirtutis suæ publicauit: patriam enim egressus, in qua frui secura libertate poterat, Agrigentum miserabili seruitute obrutum petiit, tanta fiducia ingenii ac morum suorum fretus, ut sperauerit et tyranno et Phalari uaesanæ mentis feritatem a se deripi posse. postquam deinde apud illum plus consuetudinem dominationis quam consilii salubritatem ualere animaduertit, nobilissimos eius ciuitatis adulescentes cupiditate liberandæ patriæ inflammauit. cuius rei cum indicium tyrannum manasset, conuocato in forum populo torquere eum uario cruciatus genere cœpit subinde quærens quosnam consilii participes haberet. at ille neque eorumquemquamnominauit et proximum quemque ac fidissimum tyranno suspectum reddidit increpitansque Agrigentinis ignauiam ac timiditatem effecit ut subito mentis inpulsu concitati Phalarim lapidibus prosternerent. senis ergo unius eculeo inpositi non supplex uox nec miserabilis eiulatus, sed fortis cohortatio totius urbis animum fortunamque mutauit.

3.3.ext.3 Eiusdem nominis philosophus, cumaNearcho tyranno, de cuius nece consilium inierat, torqueretur supplicii pariter atque indicandorum gratia consciorum, doloris uictor, sed ultionis cupidus, esse dixit quod secreto audire eum admodum expediret, laxatoque eculeo, postquam insidiis opportunum animaduertit, aurem eius morsu corripuit nec ante dimisit quam et ipse uita et ille parte corporis priuaretur.

3.3.ext.4 Talis patientiæ æmulus Anaxarchus, cum a tyranno Cypriorum Nicocreonte torqueretur nec ulla ui inhiberi posset quo minus eum amarissimorum maledictorum uerberibus inuicem ipse torqueret, ultimum amputationem linguæ minitantinon erit’ inquit,effeminate adulescens, hæc quoque pars corporis mei tuæ dicionis’, protinusque dentibus abscisam et conmanducatam linguam in os eius ira patens expuit. multorum aures illa lingua et in primis Alexandri regis admiratione sui adtonitas habuerat, dum terræ condicionem, habitum maris, siderum motus, totius denique mundi naturam prudentissime et facundissime expromit. pæne tamen occidit gloriosius quam uiguit, quia tam forti fine inlustrem professionis actum conprobauit, Anaxarchique ~ non uitam modo deseruit, sed mortem reddidit clariorem.

3.3.ext.5 In Theodoto quoque uiro grauissimo Hieronymus tyrannus tortorum manus frustra fatigauit: rupit enim uerbera, fidiculas laxauit, soluit eculeum, lamminas extinxit prius quam efficere potuit ut tyrannicidii conscios indicaret. quin etiam satellitem, in quo totius dominationis summa quasi quodam cardine uersabatur, falsa criminatione inquinando fidum lateri eius custodem eripuit beneficioque patientiæ non solum quæ occulta fuerunt texit, sed etiam tormenta sua ultus est. quibus Hieronymus, dum inimicum cupide lacerat, amicum temere perdidit.

3.3.ext.6 Apud Indos uero patientiæ meditatio tam obstinate usurpari creditur, ut sint qui omne uitæ tempus nudi exigant, modo Caucasi montis gelido rigore corpora sua durantes, modo flammis sine ullo gemitu obicientes. atque his haud parua gloria contemptu doloris adquiritur titulusque sapientiæ datur.

3.3.ext.7 Hæc e pectoribus altis et eruditis orta sunt, illud tamen non minus admirabile seruilis animus cepit. seruus barbarus Hasdrubalem, quod dominum suum occidisset grauiter ferens, subito adgressus interemit, cumque conprehensus omni modo cruciaretur, lætitiam tamen, quam ex uindicta ceperat, in ore constantissime retinuit. non ergo fastidioso aditu uirtus: excitata uiuida ingenia se penetrare patitur neque haustum sui cum aliquo personarum discrimine largum malignumue præbet, sed omnibus æqualiter exposita quid cupiditatis potius quam quid dignitatis attuleris æstimat inque captu bonorum suorum tibi ipsi pondus examinandum relinquit, ut quantum subire animo sustinueris, tantum tecum auferas.

3.4.init. quoeuenit ut et humili loco nati summam dignitatem consurgant et generosissimarum imaginum fetus in aliquod reuoluti dedecus acceptam a maioribus lucem in tenebras conuertant. quæ quidem planiora suis exemplis reddentur, ac prius de his ordiar, quorum in meliorem statum facta mutatio splendidam relatu præbet materiam.

3.4.1

Incunabula Tulli Hostili agreste tugurium cepit: eiusdem adulescentia in pecore pascendo fuit occupata: ualidior ætas imperium Romanum rexit et duplicauit: senectus excellentissimis * * * decorata in altissimo maiestatis fastigio fulsit.

3.4.2

Verum Tullus etsi magnum admirabilis incrementi, domesticum tamen exemplum est: Tarquinium autem Romanum imperium occupandum fortuna in urbem nostram aduexit, alienum, quod ~ exactu, alieniorem, quod ortum Corintho, fastidiendum, quod mercatore genitum, erubescendum, quod etiam exule [Demarato] natum patre. ceterum tam prosperum condicionis suæ euentum industria sua pro inuidioso gloriosum reddidit: dilatauit enim fines, cultum deorum nouis sacerdotiis auxit, numerum senatus amplificauit, equestrem ordinem uberiorem reliquit, quæque laudum eius consummatio est, præclaris uirtutibus effecit ne hæc ciuitas pænitentiam ageret, quod regem a finitimis potius mutuata esset quam de suis legisset.

3.4.3

In Tullio uero fortuna præcipue uires suas ostendit, uernam huic urbi natum regem dando. cui quidem diutissime imperium obtinere, quater lustrum condere, ter triumphare contigit. summam autem unde processerit et quo peruenerit statuæ ipsius titulus abunde testatur seruili cognomine et regia appellationeperplexis.

3.4.4

Miro gradu Varro quoque consulatum macellaria patris taberna conscendit. et quidem fortuna parum duxit sordidissimæ mercis capturis alito duodecim fasces largiri, nisi etiam L. Æmilium Paulum dedisset collegam. atque ita se in eius sinum infudit ut, cum apud Cannas culpa sua uires populi Romani exhausisset, Paulum, qui prœlium committere noluerat, occidere pateretur, illum in urbem incolumem reduceret. quin etiam senatum gratias ei agentem, quod redire uoluisset, ante portas eduxit extuditque ut grauissimæ cladis auctori dictatura deferretur.

3.4.5

Non paruus consulatus rubor M. Perpenna est, utpote [quam] consul ante quam ciuis, sed in bello gerendo utilior aliquanto rei publicæ Varrone imperator: regem enim Aristonicum cepit Crassianæque stragis punitor extitit, cum interim, cuius uita trium phauit, mors Papia lege damnata est: namque patrem illius, nihil se pertinentia ciuis Romani iura conplexum Sabelli iudicio petitum redire in pristinas sedes cœgerunt. ita M. Perpennæ nomen adumbratum, falsus consulatus, caliginis simile imperium, caducus triumphus, ~ aliena in urbe inprobe peregrinatus est.

3.4.6

M. uero Porci Catonis incrementa publicis uotis expetenda fuerunt, qui nomen suum Tusculi ignobile Romæ nobilissimum reddidit: ornata sunt enim ab eo litterarum Latinarum monumenta, adiuta disciplina militaris, aucta maiestas senatus, prorogata familia, in qua maximum decus posterior ortus est Cato.

3.4.ext.1 Sed ut Romanis externa iungamus, Socrates, non solum hominum consensu, uerum etiam Apollinis oraculo sapientissimus iudicatus, Phænarete matre obstetrice et Sophronisco patre marmorario genitus clarissimum gloriæ lumen excessit. neque immerito: nam cum eruditissimorum uirorum ingenia in disputatione cæca uagarentur mensurasque solis ac lunæ et ceterorum siderum loquacibus magis quam certis argumentis explicare conarentur, totius etiam mundi habitum conplecti auderent, primus ab his indoctis erroribus abductum animum suum intima condicionis humanæ et in secessu pectoris repositos adfectus scrutari cœgit, si uirtus per se ipsa æstimetur, uitæ magister optimus.

3.4.ext.2 Quem patrem Euripides aut quam matrem Demosthenes habuerit ipsorum quoque sæculo ignotum fuit. alterius autem matremholera, alterius patremcultellos uenditasse omnium pæne doctorum litteræ locuntur. sed quid aut illius tragica aut huius oratoria ui clarius?

3.5.init. Sequitur duplicis promissi pars adopertis inlustrium uirorum imaginibus reddenda, quoniam quidem sunt referendi qui ab earum splendore degenerauerunt, tæterrimis ignauiæ ac nequitiæ sordibus inbuta nobilia portenta.

3.5.1

Quid enim monstro similius quam superioris Africani filius Scipio, qui in tanta domestica gloria ortus a paruulo admodum regis Antiochi præsidio capi sustinuit, cum ei uoluntaria morte absumi satius fuerit quam inter duo fulgentissima cognomina patris et patrui, altero [maiori] oppressa Africa iam parto, altero maiore ex parte recuperata Asia surgere incipiente, manus uinciendas hosti tradere eiusque beneficio precarium spiritum obtinere, de quo mox L. Scipio speciosissimum deorum hominumque oculis subiecturus erat triumphum. Idem praeturæ petitor candidam togam adeo turpitudinis maculis obsolefactam in campum detulit, ut, nisi gratia Cicerei, qui patris eius scriba fuerat, adiutus esset, honorem a populo impetraturus non uideretur. quamquam quid interfuit utrum repulsam an sic adeptam præturam domum referret? quam cum propinqui ab eo pollui animaduerterent, id egerunt, ne aut sellam ponere aut ius dicere auderet, insuperque e manu eius anulum, in quo caput Africani sculptum erat, detraxerunt. dii boni, quas tenebras e quo fulmine nasci passi estis!

3.5.2

Age Q. Fabi Maximi Allobrogiciet ciuis et imperatoris clarissimi filius Q. Fabius Maximus quam perditam luxuria uitam egit! cuius ut cetera flagitia obliterentur, tamen abunde illo dedecore mores nudari possunt, quod ei Q. Pompeius prætor urbanus paternis bonis interdixit, neque in tanta ciuitate qui illud decretum reprehenderet inuentus est: dolenter enim homines ferebant pecuniam, quæ Fabiæ gentis splendori seruire debebat, flagitiis dissici. ergo quem nimia patris indulgentia heredem reliquerat publica seueritas exheredauit.

3.5.3

Possedit fauorem plebis Clodius Pulcher adhærensque Fuluianæ stolæ pugio militare decus muliebri imperio subiectum habuit. quorum filius Pulcher, præterquam quod eneruem et frigidam iuuentam egit, perdito etiam amore uulgatissimæ meretricis infamis fuit mortisque erubescendo genere consumptus est: auide enim abdomine deuorato fœdæ ac sordidæ intemperantiæ spiritum redditit.

3.5.4

Nam Q. quidem Hortensi, qui in maximo et ingeniosorum ciuium et amplissimorum prouentu summum auctoritatis atque eloquentiæ gradum obtinuit, nepos Hortensius Corbio omnibus scortis abiectiorem et obsceniorem uitam exegit, ultimumque lingua eius tam libidini cunctorum inter lupanaria prostitit quam aui pro salute ciuium in foro excubuerat.

3.6.init Animaduerto in quam periculosum iter processerim. itaque me ipse reuocabo, ne, si reliqua eiusdem generis naufragia consectari perseuerauero, aliqua inutili relatione inplicer. referam igitur pedem deformesque umbras in imo gurgite turpitudinis suæ iacere patiar: satius est enim narrare qui inlustres uiri in cultu ceteroque uitæ ritu aliqua ex parte nouando sibi indulserint.

3.6.1

P. Scipio, cum in Sicilia augendo traiciendoqueexercituin Africam opportunum quærendo gradum Karthaginis ruinam animo uolueret, inter consilia ac molitiones tantæ rei operam gymnasio dedit pallioque et crepidis ususest⟩. nec hac re segniores Punicis exercitibus manus intulit, sed nescio an ideo alacriores, quia uegeta et strenua ingenia, quo plus recessus sumunt, hoc uehementiores impetus edunt. crediderim etiam fauorem eum sociorum uberiorem se adepturum existimasse, si uictum eorum et sollemnes exercitationes conprobasset. quas tamen ueniebat, cum multum ac diu * * * fatigasset umeros et cetera membraacmilitari agitatione firmitatem suam probare cœgisset, consistebatque in his labor eius, in illis remissio laboris.

3.6.2

L. uero Scipionis statuam chlamydatam et crepidatam in Capitolio cernimus. quo habitu uidelicet, quia aliquando usus erat, effigiem suam formatam poni uoluit.

3.6.3

L. quoque Sulla, cum imperator esset, chlamydato sibi et crepidato Neapoli ambulare deforme non duxit.

3.6.4

C. autem Duellius, qui primus naualem triumphum ex Pœnis retulit, quotienscumquepubliceepulatus erat, funalem cereum præeunte tibicine et fidicine a cena domum reuerti solitus est, insignem bellicæ rei successum nocturna celebratione testando.

3.6.5

Nam Papirius quidem Masso, cum bene gesta re publica triumphum a senatu non inpetrauisset, in Albano monte triumphandi et ipse initium fecit et ceteris postea exemplum præbuit proque laurea corona, cum alicui spectaculo interesset, myrtea usus est.

3.6.6

Iam C. Marii pæne insolens factum: nam post Iugurthinum Cimbricumque et Teutonicum triumphum cantharo semper potauit, quod Liber pater Indicum ex Asia deducens triumphum hoc usus poculi genere ferebatur,utinter ipsum haustum uini uictoriæ eius suas uictorias conpararet.

3.6.7

M. autem Cato prætor M. Scauri ceterorumque reorum iudicia nulla indutus tunica, sed tantum modo prætexta amictus egit.

3.7.init Sed hæc atque his similia uirtutis aliquid sibi in consuetudine nouanda licentiæ sumentis indicia sunt: illis autem, quæ deinceps subnectam, quantam sui fiduciam habere soleat cognoscetur.

3.7.1

Publio et Gnæo Scipionibus in Hispania cum maiore parte exercitus acie Punica oppressis omnibusque prouinciæ eius nationibus Karthaginiensium amicitiam secutis, nullo ducum nostrorum illuc corrigendam rem proficisci audente,P.Scipio quartum et uicesimum agens annum iturum se pollicitus est. qua quidem fiducia populo Romano salutis ac uictoriæ spem dedit.

Eademque in ipsa Hispania usus est: nam cum oppidum Badiam circumsederet, tribunal suum adeuntis in ædem, quæ intra mœnia hostium erat, uadimonia in posterum diem facere iussit continuoque urbe potitus et tempore et loco, quo prædixerat, sella posita ius eis dixit. nihil hac fiducia generosius, nihil prædictione uerius, nihil celeritate efficacius, nihil etiam dignitate dignius.

Nec minus animosus minusue prosperus illius in Africam transitus, in quam ex Sicilia exercitum senatu uetante transduxit, quia, nisi plus in ea re suo quam patrum conscriptorum consilio credidisset, secundi Punici belli finis inuentus non esset.

Cui facto par illa fiducia, quod, postquam Africam attigit, speculatores Hannibalis in castris deprehensos et se perductos nec supplicio adfecit nec de consiliis ac uiribus Pœnorum percontatus est, sed circa omnis manipulos diligentissime ducendos curauit interrogatosque an satis ea considerassent, quæ speculari iussi erant, prandio dato ipsis iumentisque eorum incolumes dimisit. quo tam pleno fiduciæ spiritu prius animos hostium quam arma contudit.

Verum ut domestica eius eximiæ fiduciæ acta ueniamus, cum a L. Scipione ex Antiochensi pecunia sestertii quadragies ratio in curia reposceretur, prolatum ab eo librum, quo acceptæ et expensæ summæ continebantur refellique inimicorum accusatio poterat, discerpsit, indignatus de ea re dubitari, quæ sub ipso legato administrata fuerat. quin etiam in hunc modum egit: ‘non reddo, patres conscripti, ærario uestro sestertii quadragies rationem, alieni imperii minister, quod meo ductu meisque auspiciis bis milies sestertio uberius feci: neque enim huc puto [eo] malignitatis uentum, ut de mea innocentia quærendum sit: nam cum Africam totam potestati uestræ subiecerim, nihil ex ea, quod meum diceretur, præter cognomen retuli. non me igitur Punicæ, non fratrem meum Asiaticæ gazæ auarum reddiderunt, sed uterque nostrum inuidia magis quam pecunia locupletior est’. tam constantem defensionem Scipionis uniuersus senatus conprobauit, sicut illud factum, quod, cum necessarium rei publicæ usum pecuniam ex ærario promi opus esset, idque quæstores, quia lex obstare uideretur, aperire non auderent, priuatus claues poposcit patefactoque ærario legem utilitati cedere cœgit. quam quidem ei fiduciam conscientia illa dedit, qua meminerat omnes leges a se esse seruatas.

Non fatigabor eiusdem facta identidem referendo, quoniam ne ille quidem in consimili genere uirtutes edendo fatigatus est. diem illi populum M. Næuius tr. pl. aut,utquidam memorant, duo Petilii dixerant. quo ingenti frequentia in forum deductus rostra conscendit capitique suo corona triumphali inpositahoc ego’ inquit,Quirites, die Karthaginem magna spirantem leges nostras accipere iussi: proinde æcum est uos mecum ire in Capitolium supplicatum’. speciosissimam deinde eius uocem æque clarus euentussecutusest, si quidem et senatum totum et uniuersum equestrem ordinem et cunctam plebem Iouis optimi maximi puluinaria petens comitem habuit. restabat ut tribunus apud populum sine populo ageret desertusque in foro cum magno calumniæ suæ ludibrio solus moraretur. cuius deuitandi ruboris causa in Capitolium processit deque accusatore Scipionis uenerator factus est.

3.7.2

Auiti spiritus egregius successor Scipio Æmilianus, cum urbem præualidam obsideret, suadentibus quibusdam ut circa mœnia eius ferreos murices spargeret omniaque uada plumbatis tabulis consterneret habentibus clauorum cacumina, ne subita eruptione hostes in præsidia nostra impetum facere possent, respondit non esse eiusdem et capere aliquos uelle et timere.

3.7.3

In quamcumque memorabilium partem exemplorum conuertor, uelim nolimue, in cognomine Scipionum hæream necesse est: qui enim licet hoc loci Nasicam præterire, fidentis animi dicti[que] clarissimum auctorem? annonæ caritate increscente C. Curiatius tr. pl. productos in contionem consules conpellebat ut de frumento emendo adque id negotium explicandum mittendis legatis in curia referrent. cuius instituti minime utilis interpellandi gratia Nasica contrariam actionem ordiri cœpit. obstrepente deinde plebetacete, quæso, Quirites’, inquit: ‘plus ego enim quam uos quid rei publicæ expediat intellego’. qua uoce audita omnes pleno uenerationis silentio maiorem auctoritatis eiusquam suorum alimentorum respectum egerunt.

3.7.4

Liui quoque Salinatoris aeternæ memoriæ tradendus animus. qui cum Hasdrubalem exercitumque Pœnorum in Vmbria delesset et ei diceretur Gallos ac Ligures ex acie sine ducibus et signis sparsos ac palantes parua manu opprimi posse, respondit in hoc eis oportere parci, ne hostibus tantæ cladis domestici nuntii deessent.

3.7.5

Bellica hæc præstantia animi, togata illa, sednonminus laudabilis, quam P. Furius Philus consul in senatu exhibuit: Q. enim Metellum Quintumque Pompeium consulares uiros, uehementes inimicos suos, cupidam sibi profectionem in prouinciam Hispaniam, quam sortitus erat, identidem exprobrantis, legatos secum illuc ire cœgit: fiduciam non solum fortem, sed pæne etiam temerariam, quæ duobus acerrimis odiis latera sua cingere ausa est usumque ministerii uix tutum in amicis e sinu inimicorum petere sustinuit!

3.7.6

Cuius factum si cui placet, necesse est L. etiam Crassi, qui apud maiores eloquentia clarissimus fuit, propositum non displiceat: nam cum ex consulatu prouinciam Galliam obtineret atque in eam C. Carbo, cuius patrem damnauerat, speculanda acta sua uenisset, non solum eum inde non summouit, sed insuper locum ei in tribunali adsignauit nec ulla de re nisi eo in consilium adhibito cognouit. itaque acer et uehemens Carbo nihil aliud Gallica peregrinatione consecutus est quam ut animaduerteret sontem patrem suum ab integerrimo uiro in exilium missum.

3.7.7

Cato uero superior sæpe numero ab inimicis causæ dictionem uocatus nec ullo umquam crimine conuictus ultimum tantum fiduciæ in sua innocentia reposuit, ut ab his in quæstionem publicam deductus Ti. Gracchum, a quo in administratione rei publicæ multum odium dissidebat, iudicem deposceret. qua quidem animi præstantia pertinaciam eorum insectandi se inhibuit.

3.7.8

Eadem M. Scauri fortuna, æque senectus longa ac robusta, idem animus. qui cum pro rostris accusaretur, quod ab rege Mitridate ob rem publicam prodendam pecuniam accepisset, causam suam ita egit: ‘est enim inicum, Quirites, cum inter alios uixerim, apud alios me rationem uitæ reddere, sed tamen audebo uos, quorum maior pars honoribus et actis meis interesse non potuit, interrogare: Varius Seuerus Sucronensis Æmilium Scaurum regia mercede corruptum imperium populi Romani prodidisse ait, Æmilius Scaurus huic se adfinem esse culpæ negat: utri creditis’? cuius admiratione populus conmotus Varium ab illa dementissima actione pertinaci clamore depulit.

3.7.9

Contra M. Antonius ille disertusnon enim respuendo, sed amplectendo causæ dictionem quam innocens esset testatus estquæstor proficiscens in Asiam, Brundisium iam peruenerat, ubi litteris certior incesti se postulatum apud L. Cassium prætorem, cuius tribunal propter nimiam seueritatem scopulus reorum dicebatur, cum id uitare beneficio legis Memmiæ liceret, quæ eorum, qui rei publicæ causa abessent, recipi nomina uetabat, in urbem tamen recurrit. quo tam pleno fiduciæ bonæ consilio cum absolutionem celerem tum profectionem honestiorem consecutus est.

3.7.10

Sunt et illa speciosa fiduciæ publicæ exempla: nam cum eo bello, quod aduersus Pyrrum gerebatur, Karthaginienses c ac xxx nauium classem in præsidium Romanis Ostiam ultro misissent, senatui placuit legatos ducem eorum ire, qui dicerent populum Romanum bella suscipere solere, quæ suo milite gerere posset: proinde classem Karthaginem reducerent.

Idem post aliquot annos Cannensi clade exhaustis Romani imperii uiribus supplementum in Hispaniam exercitu mittere ausus fecit ne locus hostilium castrorum tum maxime Capenam portam armis Hannibale pulsante minoris ueniret quam si illum Pœni non obtinerent. ita se gerere in aduersis rebus quid aliud est quam sæuientem fortunam in adiutorium sui pudore uictam conuertere?

3.7.11

Magno spatio diuisus est a senatu pœtam Accium transitus. ceterum ut ab eo decentius externa transeamus, producatur in medium. is Iulio Cæsari amplissimo ac florentissimo uiro in conlegium pœtarum uenienti numquam adsurrexit, non maiestatis eius inmemor, sed quod in conparatione communium studiorum aliquanto se superiorem esse confideret. quapropter insolentiæ crimine caruit, quia ibi uoluminum, non imaginum certamina exercebantur.

3.7.ext.1 Ne Euripides quidem Athenis arrogans uisus est, cum postulante [ui] populo ut ex tragœdia quandam sententiam tolleret progressus in scænam dixit se, ut eum doceret, non ut ab eo disceret, fabulas conponere solere. laudanda profecto fiducia est, quæ æstimationem sui certo pondere examinat, tantum sibi adrogans, quantum a contemptu et insolentia distare satis est. itaque etiam quod Alcestidi tragico pœtæ respondit probabile. apud quem cum quereretur quod eo triduo non ultra tres uersus maximo inpenso labore deducere potuisset, atque is se centum perfacile scripsisse gloriaretur,sed hoc’ inquitinterest, quod tui in triduum tantum modo, mei uero in omne tempus sufficient’: alterius enim fecundi cursus scripta intra primas memoriæ metas conruerunt, alterius cunctante stilo elucubratum opus per omne æui tempus plenis gloriæ uelis feretur.

3.7.ext.2 Adiciam scaenæ eiusdem exemplum. Antigenidas tibicen discipulo suo magni profectus, sed parum feliciter populo se adprobanti cunctis audientibus dixitmihi cane et Musis’, quia uidelicet perfecta ars fortunæ lenocinio defecta iusta fiducia non exuitur, quamque se scit laudem mereri, eam si [eam] ab aliis non impetrat, domestico tamen acceptam iudicio refert.

3.7.ext.3 Zeuxis autem, cum Helenam pinxisset, quid de eo opere homines sensuri essent expectandum non putauit, sed protinus [se ] hos uersus adiecit:

o» nƒmesiw Tr´aw ka­ ßukn?midaw ŠAxaio¡w

toi?d‘ Èmf­ gunaik­ pol¡n xrnon Ílgea p”sxein. adeone dextræ suæ multum pictor adrogauit, ut ea tantum formæ conprehensum crederet, quantum aut Leda cælesti partu edere aut Homerus diuino ingenio exprimere potuit?

3.7.ext.4 Phidias quoque Homeri uersibus egregio dicto adlusit: simulacro enim Iouis Olympii perfecto, quo nullum præstantius aut admirabilius humanæ ~ fabricæ manus, interrogatus ab amico quonam mentem suam dirigens uultum Iouis propemodum ex ipso cælo petitum eboris liniamentis esset amplexus, illis se uersibus quasi magistro usum respondit,

Ö, ka­ kuanƒôsin ßp‘ ?fr si neÀse Kron§vn:

Èmbr“siai d‘ Íra xatai ßperrâsanto Ínaktow

kratŽw Èp‘ Èyan“toio: mƒgan d’ ßlƒlijen ÷Olumpon.

3.7.ext.5 Non patiuntur me tenuioribus exemplis diutius insistere fortissimi duces. si quidem Epaminondas, cum ei ciues irati sternendarum in oppido uiarum contumeliæ causa curam mandarent,erat enim illud ministerium apud eos sordidissimumsine ulla cunctatione id recepit daturumque se operam ut breui speciosissimum fieret adseuerauit. mirifica deinde procuratione abiectissimum negotium pro amplissimo ornamento expetendum Thebis reddidit.

3.7.ext.6 Hannibal uero, cum apud regem Prusiam exularet auctorque ei conmittendi prœlii esset, atque is non idem sibi extis portendi diceret,ain tu’? inquit,uitulinæ carunculæ quam imperatori ueteri mauis credere’? si uerba numeres, breuiter et abscise, si sensum æstimes, copiose et ualenter: Hispanias enim dereptas populo Romano et Galliarum ac Liguriæ uires in suam redactas potestatem et nouo transitu Alpium iuga patefacta et Trasimennum lacum dira inustum memoria et Cannas, Punicæ uictoriæ clarissimum monumentum, et Capuam possessam et Italiam laceratam ante pedes hominis effudit uniusque hostiæ iocineri longo experimento testatam gloriam suam postponi æquo animo non tulit. et sane, quod exploranda bellica artificia æstimandosque militaris ductus adtinebat, omnis foculos, omnis aras Bithyniæ Marte ipso iudice pectus Hannibalis prægrauasset.

3.7.ext.7 Capax generosi spiritus illud quoque dictum regis Cotyis: ut enim ab Atheniensibus ciuitatem sibi datam cognouit,et ego’ inquitillis meæ gentis ius dabo’. æquauit Athenis Thraciam, ne uicissitudini talis beneficii imparem iudicando humilius de origine sua sentire existimaretur.

3.7.ext.8 Nobiliter etiam uterque Spartanus, et qui increpitus a quodam, quod in aciem claudus descenderet, pugnare, non sibi fugere propositum esse respondit, et qui referente quodam sagittis Persarum solem obscurari solere,bene narras’ inquit: ‘in umbra enim prœliabimur’. eiusdem uir urbis atque animi hospiti suo patriæ muros excelsos latosque ostendenti dixit,si mulieribus istos conparastis, recte, si uiris, turpiter’.

3.8.init Apertum et animosum bonæ fiduciæ pectus emenso quasi debitum opus superest constantiæ repræsentatio: natura enim sic conparatum est ut, quisquis se aliquid ordine ac recte mente complexum confidit, uel iam gestum, si obtrectetur, acriter tueatur, uel nondum editum, si interpelletur, sine ulla cunctatione effectum perducat.

3.8.1

Sed dum exempla propositæ rei persequor, latius mihi circumspicienti ante omnia se Fului Flacci constantia offert. Capuam fallacibus Hannibalis promissis Italiæ regnum nefaria defectione pacisci persuasam armis occupauerat. tam deinde culpæ hostium iustus æstimator quam speciosus uictor Campanum senatum impii decreti auctorem funditus delere constituit. itaque catenis onustum in duas custodias, Teanam Calenamque diuisit consilium executurus, cum ea peregisset, quorum administrandorum citerior esse necessitas uidebatur. rumore autem de senatus mitiore sententia orto, ne debitam pœnam scelerati effugerent, nocte admisso equo Teanum contendit interfectisque qui ibi adseruabantur e uestigio Calesesttransgressus perseuerantiæ suæ opus executurus et iam deligatis palum hostibus litteras a patribus conscriptis nequiquam salutaris Campanis accepit: in sinistra enim eas manu, sicut erant traditæ, reposuit ac iusso lictore lege agere tum demum aperuit, postquam illis obtemperari non poterat. qua constantia uictoriæ quoque gloriam antecessit, quia, si eum intra se ipsam partita laude æstimes, maiorem punita Capua quam capta reperias.

3.8.2

Atque ista quidem seueritatis, illa uero pietatis constantia admirabilis, quam Q. Fabius Maximus infatigabilem patriæ præstitit. pecuniam pro captiuis Hannibali numerauerat, fraudatus ea publice tacuit: dictatori ei magistrum equitum Minucium iure imperii senatus æquauerat, silentium egit: conpluribus præterea iniuriis lacessitus in eodem animi habitu mansit nec umquam sibi rei publicæ permisit irasci. tam perseuerans in amore ciuium: quid? in bello gerendo nonne par eius constantia? imperium Romanum Cannensi prœlio pæne destructum uix sufficere exercitus conparandos uidebatur. itaque frustrari et eludere Pœnorum impetus quam manum cum his tota acie conserere melius ratus, plurimis conminationibus Hannibalis inritatus, sæpe etiam specie bene gerendæ rei oblata numquam a consilii salubritate ne parui quidem certaminis discrimine recessit, quodque est difficillimum, ubique ira ac spe superior apparuit. ergo ut Scipio pugnando, ita hic non dimicando maxime ciuitati nostræ succurrisse uisus est: alter enim celeritate sua Karthaginem oppressit, alter cunctatione id egit, ne Roma opprimi posset.

3.8.3

C. etiam Pisonem mirifice et constanter turbulento rei publicæ statu egisse consulem narratione insequenti patebit. M. Palicani seditiosissimi hominis pestiferis blanditiis præreptus populi fauor consularibus comitiis summum dedecus admittere conabatur amplissimum ei deferre imperium cupiens, cuius tæterrimis actis exquisitum potius supplicium quam ullus honos debebatur. nec deerat consternatæ multitudini furialis fax tribunicia, quæ temeritatem eius et ruentem comitaretur et languentem actionibus suis inflammaret. in hoc miserando pariter atque erubescendo statu ciuitatis tantum non manibus tribunorum pro rostris Piso conlocatus, cum hinc atque illinc ambissent ac Palicanum num suffragiis populi consulem creatum renuntiaturus esset interrogaretur, primo respondit non existimare se tantis tenebris offusam esse rem publicam, ut huc indignitatis ueniretur. deinde, cum perseueranter instarent ac dicerentage, si uentum fuerit?’ ‘non renuntiabo’ inquit. quo quidem tam absciso responso consulatum Palicano prius quam illum adipisceretur eripuit. multa et terribilia Piso contempsit, dum speciosum mentis suæ flecti non uolt rigorem.

3.8.4

Metellus autem Numidicus propter consimile perseuerantiæ genus excepit quoque indignam maiestate ac moribus suis procellam: cum enim animaduerteret quo tenderent Saturnini tribuni pl. funesti conatus quantoque malo rei publicæ, nisi his occurreretur, erupturi essent, in exilium quam in legem eius ire maluit. potest aliquis hoc uiro dici constantior, qui, ne sententia sua pelleretur, patria, in qua summum dignitatis gradum obtinebat, carere sustinuit?

3.8.5

Ceterum ut neminem ei prætulerim, ita Q. Scæuolam augurem merito conparauerim. dispulsis prostratisque inimicorum partibus Sulla occupata urbe senatum armatus cœgerat ac summa cupiditate ferebatur ut C. Marius quam celerrime hostis iudicaretur. cuius uoluntati nullo obuiam ire audente solus Scæuola de hac re interrogatus sententiam dicere noluit. quin etiam truculentius sibi instanti Sullælicet’ inquitmihi agmina militum, quibus curiam circumsedisti, ostentes, licet mortem identidem miniteris, numquam tamen efficies ut propter exiguum senilemque sanguinem meum Marium, a quo urbs et Italia conseruata est, hostem iudicem’.

3.8.6

Quid feminæ cum contione? si patrius mos seruetur, nihil: sed ubi domestica quies seditionum agitata fluctibus est, priscæ consuetudinis auctoritas conuellitur, plusque ualet quod uiolentia cogit quam quod suadet et præcipit uerecundia. itaque te, Sempronia, Ti. et C. Gracchorum soror, uxor Scipionis Æmiliani, non ut absurdetegrauissimis uirorum operibus inserentem, maligna relatione conprehendam, sed quia ab tribuno plebei producta populum in maxima confusione nihil a tuorum amplitudine degenerasti, honorata memoria prosequar. coacta es eo loci consistere, ubi principum ciuitatis perturbari frons solebat, instabat tibi toruo uultu minas profundens amplissima potestas, clamore imperitæ multitudinis obstrepens totum forum acer rimo studio nitebatur ut Equitio, cui Semproniæ gentis falsum ius quærebatur, tamquam filio Tiberii fratris tui osculum dares. tu tamen illum, nescio quibus tenebris protractum portentum, execrabili audacia usurpandam alienam propinquitatem tendentem reppulisti.

3.8.7

Non indignabuntur lumina nostræ urbis, si inter eorum eximium fulgorem centurionum quoque uirtus spectandam se obtulerit: nam ut humilitas amplitudinem uenerari debet, ita nobilitati fouenda magis quam spernenda bonæ indolis nouitas est. an abigi debet Titius ab horum exemplorum contextu? qui pro Cæsaris partibus excubans, Scipionis præsidio interceptus, cum uno modo salus ab eo daretur, si se futurum Cn. Pompei generi ipsius militem adfirmasset, ita respondere non dubitauit: ‘tibi quidem, Scipio, gratias ago, sed mihi uti ista condicione uitæ non est opus’. sine ullis imaginibus nobilem animum!

3.8.8

Idem constantiæ propositum secutus Mæuius centurio diui Augusti, cum Antoniano bello sæpe numero excellentes pugnas edidisset, inprouisis hostium insidiis circumuentus et Antonium Alexandriam perductus interrogatusque quidnam de eo statui deberet,iugulari me’ inquitiube, quia non salutis beneficio neque mortis supplicio adduci possum ut aut Cæsaris milesessedesinam aut tuus incipiam. ceterum quo constantius uitam contempsit, eo facilius impetrauit: Antonius enim uirtuti eius incolumitatem tribuit.

3.8.ext.1 Conplura huiusce notæ Romana exempla supersunt, sed satietas modo uitanda est. itaque stilo meo externa iam delabi permittam. quorum principatum teneat Blassius, cuius constantia nihil pertinacius: Salapiam enim patriam suam præsidio Punico occupatam Romanis cupiens restituere Dasium acerrimo studio secum in administratione rei publicæ dissidentem et alioquin toto animo Hannibalis amicitiæ uacantem, sine quo propositum consilium peragi non poterat, idem opus adgrediendum maiore cupiditate quam spe certiore temptare ausus est. qui protinus sermonem eius, adiectis quæ et ipsum commendatiorem et inimicum inuisiorem factura uidebantur, Hannibali retulit. a quo adesse iussi sunt, ut alter crimen probaret, alter defenderet. ceterum,cumpro tribunali res gereretur et quæstioni illi omnium oculi essent intenti, dum aliud forte citerioris curæ negotium tractatur, Blassius uultu dissimulante ac uoce summissa monere Dasium cœpit ut Romanorum potius quam Karthaginiensium partes foueret. enimuero tunc ille proclamat se in conspectu ducis aduersus eum sollicitari. quod quia et incredibile existimabatur et unius tantum auris penetrauerat et iactabatur ab inimico, ueritatis fide caruit. sed non ita multo post Blasii mira constantia Dasium se traxit Marcelloque et Salapiam et quingentos Numidas, qui in ea custodiæ causa erant, tradidit.

3.8.ext.2 Phocion uero, cum Athenienses rem aliter atque ipse suaserat prospere administrassent, adeo perseuerans sententiæ suæ propugnator extitit, ut in contione lætari quidem se successu eorum, sed consilium tamen suum aliquanto melius fuisse diceret: non enim damnauit quod recte uiderat, quia quod alius male consuluerat bene cesserat, felicius illud existimans, hoc sapientius. et sane blandum animum temeritati casus facit, ubi prauo consilio propitius aspirat, quoque uehementius noceat,insperatius prodest. placidi et misericordes et liberales omnique suauitate temperati mores Phocionis, quos optime profecto consensus omnium bonitatis cognomine decorandos censuit. itaque constantia, quæ natura rigidior uidetur, lenis e mansueto pectore fluxit:

3.8.ext.3 Socratis autem uirilitatis robore uallatus animus aliquanto præfractius perseuerantiæ exemplum edidit.

Vniuersa ciuitas Atheniensium iniquissimo ac truculentissimo furore instincta de capite decem prætorum, qui apud Arginussas Lacedæmoniam classem deleuerant, tristem sententiam tulerat. forte tunc eius potestatis Socrates, cuius arbitrio plebei scita ordinarentur, indignum iudicans tot et tam bene meritos [et] indigna causa impetu inuidiæ abripi, temeritati multitudinis constantiam suam obiecit maximoque contionis fragore et incitatissimis minis conpulsus non est ut se publicæ dementiæ auctorem ascriberet. quæ oppositu eius legitima grassari uia prohibita iniusto prætorum cruore manus suas contaminare perseuerauit. nec timuit Socrates ne consternatæ patriæ undecimus furor mors ipsius existeret.

3.8.ext.4 Proximum, etsi non eiusdem splendoris est, at æque certum constantiæ haberi potest experimentum. efficacis operæ forensis, fidei non latentis Athenis Ephialtes accusare publice iussus et inter ceteros Demostrati nomen deferre coactus est, cuius filius erat Demochares excellentis formæ puer, animo eius flagrantissimo inhærens amore. itaque communis officii sorte truculentus accusator, priuati adfectus condicione miserabilis reus, puerum se exorandum quo parcius patris criminibus insisteret uenientem neque repellere neque supplicem genibus suis aduolutum intueri sustinuit, sed operto capite flens et gemens preces expromere passus est nihilominusque sincera fide accusatum Demostratum damnauit. uictoriam nescio laude an tormento maiore partam, quoniam prius quam sontem opprimeret se ipsum uicit Ephialtes.

3.8.ext.5 Quem Syracusanus Dio seueritate exempli prægrauat. quibusdam monentibus ut aduersus Heraclidem et Callippum, quorum fidei plurimum credebat, tamquam insidias ei nectentis cautior esset respondit uita se malle excedere quam [in] metu uiolentæ mortis amicos inimicis iuxta ponere.

3.8.ext.6 Quod sequitur et rei ipsius admiratione et claritate auctoris inlustre. Alexander Macedonum rex incluta iam pugna excellentissimis opibus Darei contusis æstu et itineris feruore in Cilicia percalefactus Cydno, qui aquæ liquore conspicuus Tarson interfluit, corpus suum inmersit. subito deinde ex nimio haustu frigoris obstupefactis neruis ac torpore hebetatis artubus maxima cum exanimatione totius exercitus in oppidum castris propinquum defertur. iacebat æger Tarsi, inque ualitudine eius aduersa instantis uictoriæ spes fluctuabat. itaque conuocati medici adtentissimo consilio salutis remedia circumspiciebant. quorum cum unam potionemsesententiæ direxissent, atque eam Philippus medicus suis manibus temperatam Alexandroerat autem ipsius amicus et comesporrexisset, a Parmenione missæ litteræ superueniunt admonentes ut rex insidias Philippi perinde ac pecunia corrupti a Dareo caueret. quas cum legisset, sine ulla cunctatione medicamentum hausit ac tum legendas Philippo tradidit. pro quo tam constanti erga amicum iudicio dignissimam a dis inmortalibus mercedem recepit, qui incolumitatis eius præsidium falso interpellari indicio noluerunt.

[Valerius Maximus](valmax.html)

[The Latin Library](index.html)

[The Classics Page](classics.html)