Mundum et hoc quodcumque nomine alio cælum appellare libuit, cuius circumflexu degunt cuncta, numen esse credi par estfas est credi numen esse, æternum, inmensum, neque genitum neque interiturum umquam. huius exteraexterna indagareexquirere nec interest hominum nec capit humanæ coniectura mentis. sacer est, æternus, immensus, totus in toto, immo vero ipse totum, infinitus ac finito similis, omnium rerum certus et similis incerto, extra intra cuncta conplexus in se, idemqueest simul rerum naturæ opus et rerum ipsa natura. furor est mensuram eius animo quosdam agitasse atque prodere ausos, alios rursus occasione hinc sumpta aut hic data innumerabiles tradidisse mundos, ut totidem rerum naturas credi oporteret aut, si una omnes incubaret, totidem tamen soles totidemque lunas et cetera etiam in uno et inmensa et innumerabilia sidera, quasi non eædem quæstiones semper in termino cogitationi sint occursuræ desiderio finis alicuius aut, si hæc infinitas naturæ omnium artifici possit adsignari, non idem illud in uno facilius sit intellegi, tanto præsertim opere. furor est profecto, furor egredi ex eo et, tamquam interna eius cuncta plane iam nota sint, ita scrutari extera, quasi vero mensuram ullius rei possit agere qui sui nesciat, aut mens hominis videre quæ mundus ipse non capiat.
Formam eius in speciem orbis absoluti globatam esse nomen in primis et consensus in eo mortalium orbem appellantium, sed et argumenta rerum docent, non solum quia talis figura omnibus sui partibus vergit in sese ac sibi ipsa toleranda est seque includit et continet nullarum egens compagium nec finem aut initium ullis sui partibus sentiens, nec quia ad motum, quo subinde verti mox adparebit, talis aptissima est, sed oculorum quoque probatione, quod convexus mediusque quacumque cernatur, cum id accidere in alia non possit figura.
Hanc ergo formam eius æterno et inrequieto ambitu, inenarrabili celeritate, viginti quattuor horarum spatio circumagi solis exortus et occasus haut dubium reliquere. an sit inmensus et ideo sensum aurium excedens tantæ molis rotatæ vertigine adsidua sonitus, non equidem facile dixerim, non, Hercule, magis quam circumactorum simul tinnitus siderum suosque volventium orbes an dulcis quidam et incredibili suavitate concentus. nobis qui intus agimus iuxta diebus noctibusque tacitus labitur mundus. esse innumeras ei effigies animalium rerumque cunctarum inpressas nec, ut in volucrum notamus ovis, levitate continua lubricum corpus, quod clarissimi auctores dixere, terrenorum argumentis indicatur, quoniam inde deciduis rerum omnium seminibus innumeræ, in mari præcipue ac plerumque confusis monstrificæ, gignantur effigies, præterea visus probatione, alibi ursi, tauri alibi, alibi litteræ figura, candidiore medio per verticem circulo. equidem et consensu gentium moveor; namque et Græci nomine ornamenti appellavere eum et nos a perfecta absolutaque elegantia mundum. cælum quidem haut dubie cælati argumento diximus, ut interpretatur M. Varro. adiuvat rerum ordo discripto circulo qui signifer vocatur in duodecim animalium effigies et per illas solis cursus congruens tot sæculis ratio.
Nec de elementis video dubitari quattuor esse ea: ignium summum, inde tot stellarum illos conlucentium oculos; proximum spiritus, quem Græci nostrique eodem vocabulo aëra appellant, vitalem hunc et per cuncta rerum meabilem totoque consertum; huius vi suspensam cum quarto aquarum elemento librari medio spatii tellurem. ita mutuo conplexu diversitatis effici nexum et levia ponderibus inhiberi quo minus evolent, contraque gravia ne ruant suspendi, levibus in sublime tendentibus. sic pari in diversa nisu in suo quæque consistere, inrequieto mundi ipsius constricta circuitu, quo semper in se recurrente imam atque mediam in toto esse terram, eandemque universo cardine stare pendentem, librantem per quæ pendeat, ita solam inmobilem circa eam volubili universitate; eandem ex omnibus necti eidemque omnia inniti. inter hanc cælumque eodem spiritu pendent certis discreta spatiis septem sidera, quæ ab incessu vocamus errantia, cum errent nulla minus illis. eorum medius sol fertur, amplissima magnitudine ac potestate nec temporum modo terrarumque, sed siderum etiam ipsorum cælique rector. hunc esse mundi totius animum ac planius mentem, hunc principale naturæ regimen ac numen credere decet opera eius æstimantes. hic lucem rebus ministrat aufertque tenebras, hic reliqua sidera occultat, inlustrat; hic vices temporum annumque semper renascentem ex usu naturæ temperat; hic cæli tristitiam discutit atque etiam humani nubila animi serenat; hic suum lumen ceteris quoque sideribus fenerat, præclarus, eximius, omnia intuens, omnia etiam exaudiens, ut principi litterarum Homero placuisse in uno eo video.
Quapropter effigiem dei formamque quærere inbecillitatis humanæ reor. quisquis est deus, si modo est alius, et quacumque in parte, totus est sensus, totus visus, totus auditus, totus animæ, totus animi, totus sui. innumeros quidem credere atque etiam ex vitiis hominum, ut Pudicitiam, Concordiam, Mentem, Spem, Honorem, Clementiam, Fidem, aut, ut Democrito placuit, duos omnino, Pœnam et Beneficium, maiorem ad socordiam accedit. fragilis et laboriosa mortalitas in partes ita digessit infirmitatis suæ memor, ut portionibus coleret quisque quo maxime indigeret. itaque nomina alia aliis gentibus et numina in iisdem innumerabilia invenimus, inferis quoque in genera discriptis morbisque et multis etiam pestibus, dum esse placatas trepido metu cupimus. ideoque etiam publice Febris fanum in Palatio dicatum est, Orbonæ ad ædem Larum, ara et Malæ Fortunæ Esquiliis. quam ob rem maior cælitum populus etiam quam hominum intellegi potest, cum singuli quoque ex semet ipsis totidem deos faciant Iunones Geniosque adoptando sibi, gentes vero quædam animalia et aliqua etiam obscena pro dis habeant ac multa dictu magis pudenda, per fetidos cibos, alia et similia, iurantes. matrimonia quidem inter deos credi tantoque ævo ex iis neminem nasci et alios esse grandævos semper canosque, alios iuvenes atque pueros, atri coloris, aligeros, claudos, ovo editos et alternis diebus viventes morientesque, puerilium prope deliramentorum est, sed super omnem inpudentiam, adulteria inter ipsos fingi, mox iurgia et odia, atque etiam furtorum esse et scelerum numina. deus est mortali iuvare mortalem, et hæc ad æternam gloriam via. hac proceres iere Romani, hac nunc cælesti passu cum liberis suis vadit maximus omnis ævi rector Vespasianus Augustus fessis rebus subveniens. hic est vetustissimus referendi bene merentibus gratiam mos, ut tales numinibus adscribant. quippe et aliorum nomina deorum et quæ supra retuli siderum ex hominum nata sunt meritis. Iovem quidem aut Mercurium aliterve alios inter se vocari et esse cælestem nomenclaturam, quis non interpretatione naturæ fateatur inridendum? agere curam rerum humanarum illud, quicquid est, summum ac vel tam tristi atque multiplici ministerio non pollui credamus dubitemusne? vix prodest iudicare, utrum magis conducat generi humano, quando aliis nullus est deorum respectus, aliis pudendus. externis famulantur sacris ac digitis deos gestant, monstra quoque colunt, damnant et excogitant cibos, imperia dira in ipsos, ne somno quidem quieto, inrogant. non matrimonia, non liberos, non denique quicquam aliud nisi iuvantibus sacris deligunt. alii in Capitolio fallunt ac fulminantem periurant Iovem. et hos iuvant scelera, illos sacra sua pœnis agunt.
Invenit tamen inter has utrasque sententias medium sibi ipsa mortalitas numen, quo minus etiam plana de deo coniectatio esset. toto quippe mundo et omnibus locis omnibusque horis omnium vocibus Fortuna sola invocatur ac nominatur, una accusatur, rea una agitur, una cogitatur, sola laudatur, sola arguitur et cum conviciis colitur, volubilis * * * que, a plerisque vero et cæca existimata, vaga, inconstans, incerta, varia indignorumque fautrix. huic omnia expensa, huic feruntur accepta, et in tota ratione mortalium sola utramque paginam facit, adeoque obnoxiæ sumus sortis, ut prorsus ipsa pro deo sit qua deus probatur incertus. pars alia et hanc pellit astroque suo eventus adsignat et nascendi legibus, semelque in omnes futuros umquam deo decretum, in reliquum vero otium datum. sedere cœpit sententia hæc, pariterque et eruditum vulgus et rude in eam cursu vadit. ecce fulgurum monitus, oraculorum præscita, haruspicum prædicta atque etiam parva dictu in auguriis sternumenta et offensiones pedum. Divus Augustus prodidit lævum sibi calceum præpostere inductum quo die seditione militari prope adflictus est. quæ singula inprovidam mortalitatem involvunt, solum ut inter ista vel certum sit nihil esse certi nec quicquam miserius homine aut superbius. ceteris quippe animantium sola victus cura est, in quo sponte naturæ benignitas sufficit, uno quidem vel præferendo cunctis bonis, quod de gloria, de pecunia, ambitione superque de morte non cogitant.
Verum in his deos agere curam rerum humanarum credi ex usu vitæ est pœnasque maleficiis aliquando seras, occupato deo in tanta mole, numquam autem inritas esse nec ideo proximum illi genitum hominem, ut vilitate iuxta beluas esset. inperfectæ vero in homine naturæ præcipua solatia, ne deum quidem posse omnia – namque nec sibi potest mortem consciscere, si velit, quod homini dedit optimum in tantis vitæ pœnis, nec mortales æternitate donare aut revocare defunctos nec facere ut qui vixit non vixerit, qui honores gessit non gesserit – nullumque habere in præterita ius præterquam oblivionis atque (ut facetis quoque argumentis societas hæc cum deo copuletur) ut bis dena viginti non sint aut multa similiter efficere non posse. per quæ declaratur haut dubie naturæ potentia idque esse quod deum vocemus. in hæc divertisse non fuerit alienum, vulgata iam propter adsiduam quæstionem de deo.
Hinc redeamus ad reliqua naturæ. sidera, quæ adfixa diximus mundo, non illa, ut existimat volgus, singulis attributa nobis et clara divitibus, minora pauperibus, obscura defectis ac pro sorte cuiusque lucentia adnumerata mortalibus, cum suo quæque homine orta moriuntur nec aliquem exstingui decidua significant. non tanta cælo societas nobiscum est, ut nostro fato mortalis sit ibi quoque siderum fulgor. illa nimio alimento tracti umoris ignea vi abundantiam reddunt, cum decidere creduntur, ut apud nos quoque luminibus accensis liquore olei notamus accidere. ceterum æterna cælestibus est natura intexentibus mundum intextuque concretis, potentia autem ad terram magnopere eorum pertinens, quæ propter effectus claritatemque et magnitudinem in tanta subtilitate nosci potuerunt, sicut suo demonstrabimus loco. circulorum quoque cæli ratio in terræ mentione aptius dicetur, quando ad eam tota pertinet, signiferi modo inventoribus non dilatis. obliquitatem eius intellexisse, hoc est rerum fores aperuisse, Anaximander Milesius traditur primus Olympiade quinquagesima octava, signa deinde in eo Cleostratus, et prima arietis ac sagittarii, sphæram ipsam ante multo Atlas.
Nunc relicto mundi ipsius corpore reliqua inter cælum terrasque tractentur. summum esse quod vocant Saturni sidus ideoque minimum videri et maximo ambire circulo ac tricesimo anno ad brevissima sedis suæ principia regredi certum est, omnium autem errantium siderum meatus, interque ea solis et lunæ, contrarium mundo agere cursum, id est lævum, illo semper in dextra præcipiti. et quamvis adsidua conversione immensæ celeritatis attollantur ab eo rapianturque in occasum, adverso tamen ire motu per suos quæque passus. ita fieri, ne convolutus ær eandem in partem æterna mundi vertigine globo torpeat, sed fundatur adverso siderum verbere discretus et digestus. Saturni autem sidus gelidæ ac rigentis esse naturæ, multumque ex eo inferiorem Iovis circulum et ideo motu celeriore duodenis circumagi annis. tertium Martis, quod quidam Herculis vocant, igne ardens solis vicinitate, binis fere annis converti, ideoque huius ardore nimio et rigore Saturni, interiectum ambobus, ex utroque temperari Iovem salutaremque fieri. deinde solis meatum esse partium quidem trecentarum sexaginta, sed ut observatio umbrarum eius redeat ad notas, quinos annis dies adici superque quartam partem diei. quam ob causam quinto anno unus intercalarius dies additur, ut temporum ratio solis itineri congruat.
Infra solem ambit ingens sidus appellatum Veneris, alterno meatu vagum ipsisque cognominibus æmulum solis ac lunæ. præveniens quippe et ante matutinum exoriens luciferi nomen accepit ut sol alter diemque maturans, contra ab occasu refulgens nuncupatur vesper ut prorogans lucem vicemve lunæ reddens. quam naturam eius Pythagoras Samius primus deprehendit Olympiade circiter XLII, qui fuit urbis Romæ annus CXLII. iam magnitudine extra cuncta alia sidera est, claritatis quidem tantæ, ut unius huius stellæ radiis umbræ reddantur. itaque et in magno nominum ambitu est. alii enim Iunonis, alii Isidis, alii Matris Deum appellavere. huius natura cuncta generantur in terris. namque in alterutro exortu genitali rore conspergens non terræ modo conceptus inplet, verum animantium quoque omnium stimulat. signiferi autem ambitum peragit trecenis et duodequinquagenis diebus, a sole numquam absistens partibus sex atque quadraginta longius, ut Timæo placet.
Simili ratione, sed nequaquam magnitudine aut vi, proximum illi Mercurii sidus, a quibusdam appellatum Apollinis, inferiore circulo fertur VIIII diebus ociore ambitu, modo ante solis exortum, modo post occasum splendens, numquam ab eo XXII partibus remotior, ut Cidenas et Sosigenes docent. ideo et peculiaris horum siderum ratio est neque communis cum supra dictis. nam ea et quarta parte cæli a sole abesse et tertia, et adversa soli sæpe cernuntur, maioresque alios habent cuncta plenæ conversionis ambitus in magni anni ratione dicendos.
Sed omnium admirationem vincit novissimum sidus, terris familiarissimum et in tenebrarum remedium ab natura repertum, lunæ. multiformis hæc ambigua torsit ingenia contemplantium et proximum ignorare sidus maxime indignantium, crescens semper aut senescens et modo curvata in cornua facie, modo æqua portione divisa, modo sinuata in orbem, maculosa eademque subito prænitens, inmensa orbe pleno ac repente nulla, alias pernox, alias sera et parte diei solis lucem adiuvans, deficiens et in defectu tamen conspicua – quæ mensis exitu latet, tum laborare non creditur – , iam vero humilis et excelsa, et ne id quidem uno modo, sed alias admota cælo, alias contigua montibus, nunc in aquilonem elata, nunc in austros deiecta. quæ singula in ea deprehendit hominum primus Endymion; ob id amor eius fama traditur. non sumus profecto grati erga eos qui labore curaque lucem nobis aperuere in hac luce, miraque humani ingeni peste sanguinem et cædes condere annalibus iuvat, ut scelera hominum noscantur mundi ipsius ignaris. proxima ergo cardini, ideoque minimo ambitu, vicenis diebus septenisque et tertia diei parte peragit spatia eadem, quæ Saturni sidus altissimum XXX, ut dictum est, annis. dein morata in coitu solis biduo, cum tardissime, a tricesima luce rursum ad easdem vices exit, haut scio an omnium, quæ in cælo pernosci potuerunt, magistra: in XII mensium spatia oportere dividi annum, quando ipsa totiens solem redeuntem ad principia consequitur; solis fulgore, ut reliqua siderum, regi, siquidem in totum mutuata ab eo luce fulgere, qualem in repercussu aquæ volitare conspicimus; ideo molliore et inperfecta vi solvere tantum umorem atque etiam augere, quem solis radii absumant. ideo inæquali lumine adspici, quia, ex adverso demum plena, reliquis diebus tantum ex se terris ostendat, quantum a sole ipsa concipiat; in coitu quidem non cerni, quoniam haustum omnem lucis aversa illo regerat, unde acceperit. sidera vero haut dubie umore terreno pasci, quia dimidio orbe numquam maculoso cernatur, scilicet nondum suppetente ad hauriendum ultra iusta vi; masculas enim non aliud esse quam terræ raptas cum umore sordes. defectus autem suos et solis, rem in tota contemplatione naturæ maxime miram et ostento similem, magnitudinum umbræque indices exsistere. 7. quippe manifestum est solem interventu lunæ occultari lunamque terræ obiectu ac vices reddi, eosdem solis radios luna interpositu suo auferente terræ terraque lunæ. hac subeunte repentinas obduci tenebras rursumque illius umbra sidus hebetari. neque aliud esse noctem quam terræ umbram, figuram autem umbræ similem metæ ac turbini inverso, quando mucrone tantum ingruat neque lunæ excedat altitudinem, quoniam nullum aliud sidus eodem modo obscuretur et talis figura semper mucrone deficiat. spatio quidem consumi umbras indicio sunt volucrum præalti volatus. ergo confinium illis est aëris terminus initiumque ætheris. supra lunam pura omnia ac diurnæ lucis plena. a nobis autem per noctem cernuntur sidera, ut reliqua lumina e tenebris, et propter has causas nocturno tempore deficit luna. stati autem atque menstrui non sunt utrique defectus propter obliquitatem signiferi lunæque multivagos, ut dictum est, flexus, non semper in scripulis partium congruente siderum motu.
Hæc ratio mortales animos subducit in cælum ac velut inde contemplantibus trium maximarum rerum naturæ partium magnitudinem detegit. non posset quippe totus sol adimi terris intercedente luna, si terra maior esset quam luna. tertia ex utroque vastitas solis aperietur, ut non sit necesse amplitudinem eius oculorum argumentis atque coniectura animi scrutari: inmensum esse, quia arborum in limitibus porrectarum in quotlibet passuum milia umbras paribus iaciat intervallis, tamquam toto spatio medius, et quia per æquinoctium omnibus in meridiana plaga habitantibus simul fiat a vertice, item quia circa solstitialem circulum habitantium meridie ad septentrionem umbræ cadant, ortu vero ad occasum, quæ fieri nullo modo possent, nisi multo quam terra maior esset, nec non quod montem Idam exoriens latitudine exsuperet, dextra lævaque large amplectens, præsertim tanto discretus intervallo.
Defectus lunæ magnitudinem eius haut dubia ratione declarat, sicut terræ parvitatem ipse deficiens. namque cum sint tres umbrarum figuræ constetque, si par lumini sit materia quæ iaciat, umbram columnæ effigie iaci nec habere finem, si vero maior materia quam lumen, turbinis recti, ut sit imum eius angustissimum et simili modo infinita longitudo, si minor materia quam lux, metæ existere effigiem in cacuminis finem desinentem talemque cerni umbram deficiente luna: palam fit, ut nulla amplius relinquatur dubitatio, superari magnitudinem terræ. id quidem et tacitis naturæ ipsius indiciis: cur enim partitis vicibus anni brumalis abscedit aut noctium opacitate terras reficit? exusturus haut dubie, et sic quoque exurens quadam in parte. tanta magnitudo est.
Nunc confessa de iisdem breviter atque capitulatim attingam ratione admodum necessariis locis strictimque reddita, nam neque instituti operis talis argumentatio est neque omnium rerum afferri posse causas minus mirum est quam constare in aliquis.
Defectus CCXXIII mensibus redire in suos orbes certum est, solis defectus non nisi novissima primave fieri luna, quod vocant coitum, lunæ autem non nisi plena, semperque citra quam proxime fuerint; omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectus statis diebus horisque sub terra nec tamen, cum superne fiant, ubique cerni, aliquando propter nubila, sæpius globo terræ obstante convexitatibus mundi. intra ducentos annos Hipparchi sagacitate compertum est et lunæ defectum aliquando quinto mense a priore fieri, solis vero septimo, eundem bis in XXX diebus super terras occultari, sed ab aliis hoc cerni, quæque sunt in hoc miraculo maxime mira, cum conveniat umbra terræ lunam hebetari, nunc ab occasus parte hoc ei accidere, nunc ab exortus, quanam ratione, cum solis exortu umbra illa hebetatrix sub terra esse debeat, semel iam acciderit ut in occasu luna deficeret utroque super terram conspicuo sidere. nam ut XV diebus utrumque sidus quæreretur, et nostro ævo accidit imperatoribus Vespasianis patre III. filio consulibus.
Lunam semper aversis a sole cornibus, si crescat, ortus spectare, si minuatur, occasus, haut dubium est; lucere dodrantes semuncias horarum ab secunda adicientem usque ad plenum orbem detrahentemque in deminutionem; intra XIIII autem partes solis semper occultam esse. quo argumento amplior errantium stellarum quam lunæ magnitudo colligitur, quando illæ et a septenis interdum partibus emergant. sed altitudo cogit minores videri, sicut adfixas cælo solis fulgor interdiu non cerni, cum æque ac noctu luceant idque manifestum fiat defectu solis et præaltis puteis.
Errantium autem tres, quas supra solem diximus sitas, occultantur meantes cum eo, exoriuntur vero matutino discedentes partibus numquam amplius undenis. postea radiorum eius contactu reguntur et in triquetro a partibus CXX stationes matutinas faciunt, quæ et primæ vocantur, mox in adverso a partibus CLXXX exortus vespertinos, iterumque in CXX ab alio latere appropinquantes stationes vespertinas, quas et secundas vocant, donec assecutus in partibus duodenis occultet illas, qui vespertini occasus appellantur. Martis stella, ut propior, etiam ex quadrato sentit radios, a XC partibus, unde et nomen accepit motus primus et secundus nonagenarius dictus ab utroque exortu. eadem stationalis senis mensibus commoratur in signis, alioqui bimenstris, cum ceteræ utraque statione quaternos menses non inpleant. inferiores autem duæ occultantur in coitu vespertino simili modo, relictæque a sole totidem in partibus faciunt exortus matutinos, ad quos longissimis distantiæ suæ metis solem insequuntur adeptæque occasu matutino conduntur ac prætereunt. mox eodem intervallo vespere exoriuntur usque ad quos diximus terminos. ab his retrogradiuntur ad solem et occasu vespertino delitescunt. Veneris stella et stationes duas, matutinam vespertinamque, ab utroque exortu facit a longissimis distantiæ suæ finibus, Mercurii stationum breviore momento quam ut deprehendi possint.
Huic conexa latitudinum signiferi obliquitatisque causa est. per hunc stellæ quas diximus feruntur, nec aliud habitatur in terris quam quod illi subiacet, reliqua a polis squalent. Veneris tantum stella excedit eum binis partibus, quæ causa intellegitur efficere ut quædam animalia et in desertis mundi nascantur. luna quoque per totam latitudinem eius vagatur, sed omnino non excedens eum. ab his Mercurii stella laxissime, ut tamen e duodenis partibus – tot enim sunt latitudinis – non amplius octonas pererret, neque has æqualiter, sed duas in medio eius et supra quattuor, infra duas. sol deinde medio fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu inæqualis, Martis stella quattuor mediis, Iovis media et super eam duabus, Saturni duabus ut sol. hæc erit latitudinum ratio ad austrum descendentium aut ad aquilonem subeuntium. hac constare et tertiam illam a terra subeuntium in cælum, et pariter scandi eam quoque existimavere plerique falso. qui ut coarguantur, aperienda est subtilitas inmensa et omnes eas conplexa causas.
Convenit stellas in occasu vespertino proximas esse terræ et altitudine et latitudine, exortusque matutinos in initio cuiusque fieri, stationes in mediis latitudinum articulis, quæ vocant ecliptica. perinde confessum est motum augeri, quamdiu in vicino sint terræ; cum abscedant in altitudinem, minui. quæ ratio lunæ maxime sublimitatibus adprobatur. æque non est dubium in exortibus matutinis etiamnum augeri atque a stationibus primis tris superiores deminuere se usque ad stationes secundas. quæ cum ita sint, manifestum erit ab exortu matutino latitudines scandi, quoniam in eo primum habitu incipiat parcius adici motus, in stationibus vero primis et altitudinem subiri, quoniam tum primum incipiant detrahi numeri stellæque retroire. cuius rei ratio privatim reddenda est. percussæ in qua diximus parte et triangulo solis radio inhibentur rectum agere cursum et ignea vi levantur in sublime. hoc non protinus intellegi potest visu nostro, ideoque existimantur stare, unde et nomen accepit statio. progreditur deinde eiusdem radii violentia et retroire cogit vapore percussas. multo id magis in vespertino earum exortu, toto sole adverso cum in summas apsidas expelluntur minimæque cernuntur, quoniam altissime absunt, et minimo feruntur motu, tanto minore, cum hoc in altissimis apsidum evenit signis. ab exortu vespertino latitudo descenditur parcius iam se minuente motu, non tamen ante stationes secundas augente, cum et altitudo descenditur, superveniente ab alio latere radio eademque vi rursus ad terras deprimente, qua sustulerat in cælum e priore triquetro. tantum interest, subeant radii an superveniant, multoque eadem magis in vespertino occasu accidunt. hæc est superiorum stellarum ratio; difficilior reliquarum et a nullo ante nos reddita.
Primum igitur dicatur, cur Veneris stella numquam longius XLVI partibus, Mercurii XX ab sole abscedant, sæpe citra eas ad solem reciprocent. conversas habent utræque apsidas ut infra solem sitæ, tantumque circulis earum subter est quantum superne prædictarum, et ideo non possunt abesse amplius, quoniam curvatura apsidum ibi non habet longitudinem maiorem. ergo utrique simili ratione modum statuunt apsidum suarum margines, ac spatia longitudinis latitudinum evagatione pensant. at enim cur non semper ad quadraginta sex et ad partes viginti perveniunt? immo vero, sed ratio canonicos fallit. namque apparet apsidas quoque earum moveri, quod numquam transeant solem. itaque cum in partem ipsam eius incidere margines alterutro latere, tum et stellæ ad longissima sua intervalla pervenire intelleguntur. cum citra fuere margines, totidem partibus et ipsæ ocius redire coguntur, cum sit illa semper utrique extremitas summa.
Hinc et ratio motuum conversa intellegitur. superiores enim celerrime feruntur in occasu vespertino, hæ tardissime; illæ a terra altissime absunt, cum tardissime moventur, hæ, cum ocissime, quia, sicut in illis propinquitas centri adcelerat, ita in his extremitas circuli. illæ ab exortu matutino minuere celeritatem incipiunt, hæ vero augere; illæ retro cursum agunt a statione matutina usque ad vespertinam, Veneris a vespertina usque ad matutinam. incipit autem ab exortu matutino latitudinem scandere, altitudinem vero ac solem insequi a statione matutina, ocissima in occasu matutino et altissima, degredi autem latitudine motumque minuere ab exortu vespertino, retro quidem ire simulque altitudine degredi ab statione vespertina, Mercurii rursus stella utroque modo scandere ab exortu matutino, degredi vero latitudine a vespertino, consecutoque sole ad quindecim partium intervallum consistit quadriduo prope inmobilis. mox ab altitudine descendit retroque graditur ab occasu vespertino usque ad exortum matutinum, tantumque hæc et luna totidem diebus, quot subiere, descendunt. Veneris quindecies pluribus subit, rursus Saturni et Iovis duplicato degrediuntur, Martis etiam quadruplicato. tanta est naturæ varietas, sed ratio evidens. nam quæ in vaporem solis nituntur, etiam descendunt ægre.
Multa promi amplius circa hæc possunt secreta naturæ legesque, quibus ipsa serviat, exempli gratia in Martis sidere, cuius est maxime inobservabilis cursus, numquam id stationem facere Iovis sidere triquetro, raro admodum LX partibus discreto, qui numerus sexangulas mundi efficit formas, nec exortus nisi in duobus signis tantum, cancri et leonis, simul edere, Mercurii vero sidus exortus vespertinos in piscibus raros facere, creberrimos in virgine, in libra matutinos, item matutinos in aquario, rarissimos in leone, retrogradum in tauro et geminis non fieri, in cancro vero non citra vicesimam quintam partem, lunam bis coitum cum sole in nullo alio signo facere quam geminis, non coire aliquando in sagittario tantum, novissimam vero primamque eadem die vel nocte nullo alio in signo quam ariete conspici – id quoque paucis mortalium contigit, et inde fama cernendi Lynceo – , non conparere in cælo Saturni sidus et Martis, cum plurimum, diebus CLXX, Iovis XXXVI aut, cum minimum, denis detractis diebus, Veneris LXVIIII aut, cum minimum, LII, Mercuri XIII aut, cum plurimum, XVII.
Colores ratio altitudinum temperat, siquidem earum similitudinem trahunt, in quarum aëra venere subeundo, tinguitque adpropinquantes utralibet alieni meatus circulus, frigidior in pallorem, ardentior in ruborem, ventosus in horrorem, sol atque commissuræ apsidum extremæque orbitæ atram in obscuritatem. suus quidem cuique color est: Saturno candidus, Iovi clarus, Marti igneus, Lucifero candens, Vesperi refulgens, Mercurio radians, lunæ blandus, soli, cum oritur, ardens, postea radians, his causis conexo visu et earum quæ cælo continentur. namque modo multitudo conferta inest circa dimidios orbes lunæ, placida nocte leniter inlustrante eas, modo raritas, ut fugisse miremur, plenilunio abscondente aut cum solis suprave dictarum radii visus præstrinxere nostros. et ipsa autem luna ingruentium solis radiorum haut dubie differentias sentit, hebetante cetero inflexos mundi convexitate eos præterquam ubi recti angulorum conpetant ictus. itaque in quadrato solis dividua est, in triquetro seminani ambitur orbe, inpletur autem in adverso, rursusque minuens easdem effigies paribus edit intervallis, simili ratione qua super solem tria sidera.
Sol autem ipse quattuor differentias habet, bis æquata nocte diei, vere et autumno, in centrum incidens terræ octavis in partibus arietis ac libræ, bis permutatis spatiis, in auctum diei bruma, octava in parte capricorni, noctis vero solstitio, totidem in partibus cancri. inæqualitatis causa obliquitas est signiferi, cum pars æqua mundi super subterque terras omnibus fiat momentis. sed quæ recta in exortu suo consurgunt signa longiore tractu tenent lucem; quæ vero obliqua, ociore transeunt spatio.
Latet plerosque magna cæli adsectatione conpertum principibus doctrinæ viris, superiorum trium siderum ignes esse qui decidui ad terras fulminum nomen habeant, sed maxime Iovis medio loco siti, fortassis quoniam contagium nimii umoris ex superiore circulo atque ardoris ex subiecto per hunc modum egerat, ideoque dictum Iovem fulmina iaculari. ergo ut e flagrante ligno carbo cum crepitu, sic a sidere cælestis ignis exspuitur præscita secum adferens, ne abdicata quidem sui parte in divinis cessante operibus. idque maxime turbato fit aëre, quia collectus umor abundantiam stimulat aut quia turbatur quodam ceu gravidi sideris partu.
Intervalla quoque siderum a terra multi indagare temptarunt, et solem abesse a luna undeviginti partes quantam lunam ipsam a terra prodiderunt. Pythagoras vero, vir sagacis animi, a terra ad lunam CXXVI stadiorum esse collegit, ad solem ab ea duplum, inde ad duodecim signa triplicatum, in qua sententia et Gallus Sulpicius fuit noster.
Sed Pythagoras interdum et musica ratione appellat tonum quantum absit a terra luna, ab ea ad Mercurium dimidium spatii et ab eo ad Veneris, a quo ad solem sescuplum, a sole ad Martem tonum [id est quantum ad lunam a terra], ab eo ad Iovem dimidium et ab eo ad Saturni, et inde sescuplum ad signiferum; ita septem tonis effici quam διὰ πασῶν ἁρμονίαν Διὸς vocant, hoc est universitatem concentus; in ea Saturnum Dorio moveri phthongo, Iovem Phrygio et in reliquis similia, iucunda magis quam necessaria subtilitate.
Stadium XXV nostros efficit passus, hoc est pedes DCXXV. Posidonius non minus XL stadiorum a terra altitudinem esse, in quam nubila ac venti nubesque perveniant, inde purum liquidumque et inperturbatæ lucis aëra, sed a turbido ad lunam viciens C milia stadiorum, inde ad solem quinquiens miliens, et spatio fieri, ut tam inmensa eius magnitudo non exurat terras. plures autem DCCCC in altitudinem nubes subire prodiderunt. inconperta hæc et inextricabilia, sed prodenda, quia sunt prodita, in quis tamen una ratio geometricæ collectionis numquam fallacis possit non repudiari, si cui libeat altius ista persequi, nec ut mensura – id enim velle pæne dementis otii est – , sed ut tantum æstimatio coniectanti constet animo. nam cum CCCLX et fere sex partibus orbis solis ex circuitu eius patere appareat circulum, per quem meat, semperque dimetiens tertiam partem ambitus et tertiæ paulo minus septimam colligat, apparet dempta eius dimidia, quoniam terra centralis interveniat, sextam fere partem huius inmensi spatii, quod circa terram circuli solaris animo conprehenditur, inesse altitudinis spatio, lunæ vero duodecimam, quoniam tanto breviore quam sol ambitu currit. ita fieri eam in medio solis ac terræ. miror quo procedat inprobitas cordis humani parvolo aliquo invitata successu, sicut in supra dictis occasionem inpudentiæ ratio largitur. ausique divinare solis ad terram spatia eadem ad cælum agunt, quoniam sit medius sol, ut protinus mundi quoque ipsius mensura veniat in digitos. quantas enim dimetiens habeat septimas, tantas habere circulum duœtvicesimas, tamquam plane a perpendiculo mensura cæli constet. Ægyptia ratio, quam Petosiris et Nechepsos ostendere, singulas partes in lunari circulo, ut dictum est, minimo XXXIII stadiis paulo amplius patere colligit, in Saturni amplissimo duplum, in solis, quem medium esse diximus, utriusque mensuræ dimidium. quæ computatio plurimum habet pudoris, quoniam ad Saturni circulum addito signiferi ipsius intervallo nec numerabilis multiplicatio efficitur.
Moventur autem aliæ errantium modo, aliæ inmobiles hærent, omnes ferme sub ipso septentrione aliqua eius parte non certa, sed maxime in candida, quæ lactei circuli nomen accepit. Aristoteles tradit et simul plures cerni, nemini conpertum alteri, quod equidem sciam, ventos autem ab iis graves æstusve significari. fiunt et hibernis mensibus et in austrino polo, sed ibi citra ullum iubar. diraque conperta Æthiopum et Ægypti populis cui nomen ævi eius rex dedit Typhon, ignea specie ac spiræ modo intorta, visu quoque torvo, nec stella verius quam quidam igneus nodus. sparguntur aliquando et errantibus stellis ceterisque crines. sed cometes numquam in occasura parte cæli est, terrificum magna ex parte sidus atque non leviter piatum, ut civili motu Octavio consule iterumque Pompei et Cæsaris bello, in nostro vero ævo circa veneficium, quo Claudius Cæsar imperium reliquit Domitio Neroni, ac deinde principatu eius adsiduum prope ac sævum. referre arbitrantur, in quas partes sese iaculetur aut cuius stellæ vires accipiat quasque similitudines reddat et quibus in locis emicet: tibiarum specie musicæ arti portendere, obscenis autem moribus in verendis partibus signorum, ingeniis et eruditioni, si triquetram figuram quadratamve paribus angulis ad aliquos perennium stellarum situs edat; venena fundere in capite septentrionalis austrinæve serpentis.
Cometes in uno totius orbis loco colitur in templo Romæ, admodum faustus Divo Augusto iudicatus ab ipso, qui incipiente eo apparuit ludis, quos faciebat Veneri Genetrici non multo post obitum patris Cæsaris in collegio ab eo instituto. namque his verbis in * * * gaudium prodit is: “Ipsis ludorum meorum diebus sidus crinitum per septem dies in regione cæli sub septemtrionibus est conspectum. id oriebatur circa undecimam horam diei clarumque et omnibus e terris conspicuum fuit. eo sidere significari vulgus credidit Cæsaris animam inter deorum inmortalium numina receptam, quo nomine id insigne simulacro capitis eius, quod mox in foro consecravimus, adiectum est.” hæc ille in publicum; interiore gaudio sibi illum natum seque in eo nasci interpretatus est. et, si verum fatemur, salutare id terris fuit.
Sunt qui et hæc sidera perpetua esse credant suoque ambitu ire, sed non nisi relicta ab sole cerni; alii vero qui nasci umore fortuito et ignea vi ideoque solvi.
Idem Hipparchus numquam satis laudatus, ut quo nemo magis adprobaverit cognationem cum homine siderum animasque nostras partem esse cæli, novam stellam et aliam in ævo suo genitam deprehendit eiusque motu, qua fulsit, ad dubitationem est adductus, anne hoc sæpius fieret moverenturque et eæ, quas putamus adfixas, ideoque ausus rem etiam deo inprobam, adnumerare posteris stellas ac sidera ad nomen expungere organis excogitatis, per quæ singularum loca atque magnitudines signaret, ut facile discerni posset ex eo non modo an obirent ac nascerentur, sed an omnino aliquæ transirent moverenturque, item an crescerent minuerenturque, cælo in hereditate cunctis relicto, si quisquam, qui cretionem eam caperet, inventus esset.
Emicant et faces, non nisi cum decidunt visæ, qualis Germanico Cæsare gladiatorum spectaculum edente præter ora populi meridiano transcucurrit. duo genera earum. lampadas vocant plane faces, alterum bolidas, quale Mutinensibus malis visum est. distant quod faces vestigia longa faciunt priore ardente parte, bolis vero perpetua ardens longiorem trahit limitem.
Emicant et trabes simili modo, quas δοκοὺς vocant, qualis cum Lacedæmonii classe victi imperium Graeciæ amisere. fit et cæli ipsius hiatus, quod vocant chasma, 27. fit et sanguinea species et, quo nihil terribilius mortalium timori est, incendium ad terras cadens inde, sicut Olympiadis CVII anno tertio, cum rex Philippus Græciam quateret. atque ego hæc statis temporibus naturæ vi, ut cetera, arbitror existere, non, ut plerique, variis de causis, quas ingeniorum acumen excogitat, quippe ingentium malorum fuere prænuntia; sed ea accidisse non quia hæc facta sunt arbitror, verum hæc ideo facta quia incasura erant illa, raritate autem occultam eorum esse rationem ideoque non, sicut exortus supra dictos defectusque et multa alia, nosci.
Fiunt prodigiosi et longiores solis defectus, qualis occiso dictatore Cæsare et Antoniano bello totius pæne anni pallore continuo. 31. et rursus soles plures simul cernuntur, nec supra ipsum nec infra, sed ex obliquo, numquam iuxta nec contra terram nec noctu, sed aut oriente aut occidente. semel et meridie conspecti in Bosporo produntur, qui ab matutino tempore duraverunt in occasum. trinos soles et antiqui sæpius videre, sicut Sp. Postumio Q. Mucio et Q. Marcio M. Porcio et M. Antonio P. Dolabella et M. Lepido L. Planco cos., et nostra ætas vidit Divo Claudio principe, consulatu eius Cornelio Orfito collega. plures quam tres simul visi ad hoc ævi numquam produntur.
Lunæ quoque trinæ, ut Cn. Domitio C. Fannio consulibus, apparuere.
Quod plerique appellaverunt soles nocturnos, lumen de cælo noctu visum est C. Cæcilio Cn. Papirio consulibus et sæpe alias, ut diei species nocte luceret.
Clipeus ardens ab occasu ad ortum scintillans transcucurrit solis occasu L. Valerio C. Mario consulibus.
Scintillam visam e stella cadere et augeri terræ adpropinquantem ac, postquam lunæ magnitudine facta sit, inluxisse ceu nubilo die, dein, cum in cælum se reciperet, lampadem factam semel umquam proditur Cn. Octavio C. Scribonio consulibus. vidit id Silanus proconsul cum comitatu suo.
Fieri videntur et discursus stellarum numquam temere, ut non ex ea parte truces venti cooriantur.
Existunt stellæ et in mari terrisque. vidi nocturnis militum vigiliis inhærere pilis pro vallo fulgorem effigie ea; et antemnis aliisque partibus ceu vocali quodam sono insistunt, ut volucres sedem ex sede mutantes, graves, cum solitariæ venere, mergentesque et, si in carinæ ima deciderint, exurentes, geminæ autem salutares et prosperi cursus nuntiæ, quarum adventu fugari diram illam ac minacem appellatamque Helenam ferunt et ob id Polluci ac Castori id numen adsignant eosque in mari invocant. hominum quoque capita vespertinis magno præsagio circumfulgent. omnia incerta ratione et in naturæ maiestate abdita.
Hactenus de mundo ipso sideribusque: nunc reliqua cæli memorabilia. namque et hoc cælum appellavere maiores quod alio nomine aëra, omne quod inani simile vitalem hunc spiritum fundit. infra lunam hæc sedes multoque inferior, ut animadverto propemodum constare, infinitum ex superiore natura aëris, infinitum terreni halitus miscens utraque sorte confunditur. hinc nubila, tonitrua et alia fulmina, hinc grandines, pruinæ, imbres, procellæ, turbines, hinc plurima mortalium mala et rerum naturæ pugna secum. terrena in cælum tendentia deprimit siderum vis eademque quæ sponte non subeant ad se trahit. decidunt imbres, nebulæ subeunt, siccantur amnes, ruunt grandines. torrent radii et terram in medium undique inpellunt, iidem infracti resiliunt et quæ potuere auferunt secum. vapor ex alto cadit rursusque in altum redit. venti ingruunt inanes iidemque cum rapina remeant. tot animalium haustus spiritum e sublimi trahit, at ille contra nititur, tellusque ut inani cælo spiritum fundit. sic ultro citro commeante natura ut tormento aliquo mundi celeritate discordia accenditur. nec stare pugnæ licet, sed adsidue rapta convolvitur et circa terram inmenso rerum causas globo ostendit, subinde per nubes cælum aliud obtexens. ventorum hoc regnum. itaque præcipua eorum natura ibi et ferme reliquas complexa eas causas, quoniam tonitruum et fulminum iactus horum violentiæ plerique adsignant, quin et ideo lapidibus pluere interim, quia vento sint rapti, et multa similiter. quam ob rem simul plura dicenda sunt.
Tempestatum imbriumque quasdam statas esse causas, quasdam vero fortuitas aut adhuc rationis inconpertæ, manifestum est. quis enim æstates et hiemes quæque in temporibus annua vice intelleguntur siderum motu fieri dubitet? ergo ut solis natura temperando intellegitur anno, sic reliquorum quoque siderum propria est cuiusque vis et ad suam cuique naturam fertilis. alia sunt in liquorem soluti umoris fecunda, alia concreti in pruinas aut coacti in nives aut glaciati in grandines, alia flatus, teporis alia aut vaporis, alia roris, alia rigoris. nec vero hæc tanta debent existimari, quanta cernuntur, cum esse eorum nullum minus luna tam inmensæ altitudinis ratio declaret. igitur in suo quæque motu naturam suam exercent, quod manifestum Saturni maxime transitus imbribus faciunt. nec meantium modo siderum hæc vis est, sed multorum etiam adhærentium cælo, quotiens errantium accessu inpulsa aut coniectu radiorum exstimulata sunt, qualiter in suculis sentimus accidere, quas Græci ob id pluvio nomine appellant. quin et sua sponte quædam statisque temporibus, ut hædorum exortus. arcturi vero sidus non ferme sine procellosa grandine emergit.
Nam caniculæ exortu accendi solis vapores quis ignorat? cuius sideris effectus amplissimi in terra sentiuntur: fervent maria exoriente eo, fluctuant in cellis vina, moventur stagna. orygem appellat Ægyptus feram, quam in exortu eius contra stare et contueri tradit ac velut adorare, cum sternuerit. canes quidem toto eo spatio maxime in rabiem agi non est dubium.
Quin partibus quoque signorum quorundam sua vis inest, ut autumnali æquinoctio brumæque, cum tempestatibus confici sidus intellegimus, nec imbribus tantum tempestatibusque, sed multis et corporum et ruris experimentis. adflantur alii sidere, alii commoventur statis temporibus alvo, nervis, capite, mente. olea et populus alba et salices solstitio folia circumagunt. floret ipso brumali die suspensi in tectis arentis herba pulei. rumpuntur intentæ spiritu membranæ. miretur hoc qui non observet cotidiano experimento, herbam unam, quæ vocatur heliotropium, abeuntem solem intueri semper omnibusque horis cum eo verti, vel nubilo obumbrante. iam quidem lunari potestate ostrearum conchyliorumque et concharum omnium corpora augeri ac rursus minui, quin et soricum fibras respondere numero lunæ exquisivere diligentiores, minimumque animal, formicam, sentire vires sideris interlunio semper cessantem. quo turpior homini inscitia est fatenti præcipue iumentorum quorundam in oculis morbos cum luna increscere ac minui. patrocinatur vastitas rei, inmensa discreta altitudine in duo atque septuaginta signa, hoc est rerum aut animantium effigies, in quas digessere cælum periti. in iis quidem MDC adnotavere stellas, insignes scilicet effectu visuve, exempli gratia in cauda tauri septem quas appellavere vergilias, in fronte suculas, booten, quæ sequitur septem triones.
Extra has causas non negaverim exsistere imbres ventosque, quoniam umidam a terra, alias vero propter vaporem fumidam exhalari caliginem certum est nubesque liquore egresso in sublime aut ex aëre coacto in liquorem gigni. densitas earum corpusque haut dubio coniectatur argumento, cum solem obumbrent, perspicuum alias etiam urinantibus in quamlibet profundam aquarum altitudinem.
Igitur non eam infitias posse in has et ignes superne stellarum decidere, quales sereno sæpe cernimus, quorum ictu concuti aëra verum est, quando et tela vibrata stridunt, cum vero in nubem perveniunt, vaporem dissonum gigni, ut candente ferro in aquam demerso, et fumidum verticem volvi. hinc nasci procellas et, si in nube luctetur flatus aut vapor, tonitrua edi; si erumpat ardens, fulmina; si longiore tractu nitatur, fulgetras. his findi nubem, illis perrumpi, et esse tonitrua inpactorum ignium plagas, ideoque protinus coruscare igneas nubium rimas. posse et repulsu siderum depressum qui a terra meaverit spiritum nube cohibitum tonare, natura strangulante sonitum, dum rixetur, edito fragore, cum erumpat, ut in membrana spiritu intenta. posse et attritu, dum præceps feratur, illum, quisquis est, spiritum accendi. posse et conflictu nubium elidi, ut duorum lapidum, scintillantibus fulgetris. sed hæc omnia esse fortuita. hinc bruta fulmina et vana, ut quæ nullam habeant rationem naturæ. his percuti montes, his maria, omnesque alios inritos iactus. illa vero fatidica ex alto statisque de causis et ex suis venire sideribus.
Montium vero flexus crebrique vertices et conflexa cubito aut confracta in umeros iuga, concavi vallium sinus, scindentes inæqualitate ideo resultantem aëra – quæ causa etiam voces multis in locis reciprocas facit – , sine fine ventos generant. iam quidem et specus, qualis in Dalmatia ore vasto, præceps hiatu, in quem deiecto levi pondere quamvis tranquillo die turbini similis emicat procella; nomen loco est Senta. quin et in Cyrenaica provincia rupes quædam austro traditur sacra, quam profanum sit attrectari hominis manu, confestim austro volvente harenas. in domibus etiam multis madefacta inclusa opacitate conceptacula auras suas habent. adeo causa non deest.
Sed plurimum interest, flatus sit an ventus. illos statos atque perspirantes, quos non tractus aliquis, verum terræ sentiunt, qui non aura, non procella, sed, mares appellatione quoque ipsa, venti sunt, sive adsiduo mundi motu et contrario siderum occursu nascuntur, sive hic est ille generabilis rerum naturæ spiritus huc illuc tamquam in utero aliquo vagus, sive disparili errantium siderum ictu radiorumque multiformi iactu flagellatus aër, sive a suis sideribus exeunt his propioribus sive ab illis cælo adfixis cadunt, palam est illos quoque legem habere naturæ non ignotam, etiamsi nondum percognitam. viginti amplius auctores Græci veteres prodidere de his observationes. quo magis miror orbe discordi et in regna, hoc est in membra, diviso tot viris curæ fuisse tam ardua inventu, inter bella præsertim et infida hospitia, piratis etiam, omnium mortalium hostibus, transituros fama terrentibus, ut hodie quædam in suo quisque tractu ex eorum commentariis, qui numquam eo accessere, verius noscat quam indigenarum scientia, nunc vero pace tam festa, tam gaudente proventu rerum artiumque principe, omnino nihil addisci nova inquisitione, immo ne veterum quidem inventa perdisci. non erant maiora præmia, in multos dispersa fortunæ magnitudine, et ista plures sine præmio alio quam posteros iuvandi eruerunt. namque mores hominum senuere, non fructus, et inmensa multitudo aperto, quodcumque est, mari hospitalique litorum omnium adpulsu , sed lucri, non scientiæ, gratia. nec reputat cæca mens et tantum avaritiæ intenta id ipsum scientia posse tutius fieri. quapropter scrupulosius, quam instituto fortassis conveniat operi, tractabo ventos, tot milia cernens.
Veteres quattuor omnino servavere per totidem mundi partes – ideo nec Homerus plures nominat – hebeti, ut mox iudicatum est, ratione; secuta ætas octo addidit nimis subtili atque concisa. proximis inter utramque media placuit, ad brevem ex numerosa additis quattuor. sunt ergo bini in quattuor cæli partibus, ab oriente æquinoctiali subsolanus, ab oriente brumali vulturnus. illum apelioten, hunc Græci eurum appellant. a meridie auster et ab occasu brumali Africus; notum et Liba nominant. ab occasu æquinoctiali favonius, ab occasu solstitiali corus; zephyrum et argesten vocant. a septentrionibus septentrio, interque eum et exortum solstitialem aquilo, aparctias et boreas dicti. numerosior ratio quattuor his interiecerat, thrascian media regione inter septentrionem et occasum solstitialem, itemque cæcian media inter aquilonem et exortum æquinoctialem ab ortu solstitiali, Phœnica media regione inter ortum brumalem et meridiem, item inter Liba et notum conpositum ex utroque medium inter meridiem et hibernum occidentem Libonotum. nec finis. alii quippe mesen nomine etiamnum addidere inter borean et cæcian, et inter eurum notumque euronotum. sunt etiam quidam peculiares quibusque gentibus venti, non ultra certum procedentes tractum, ut Atheniensibus sciron, paulo ab argeste deflexus, reliquæ Graeciæ ignotus. aliubi flatus idem Olympias vocatur. consuetudo omnibus his nominibus argesten intellegit. cæcian aliqui vocant Hellespontian, et eosdem alii aliter. item in Narbonensi provincia clarissimus ventorum est circius nec ullo omnium violentia inferior, Ostiam plerumque secto Ligustico mari perferens. idem non modo in reliquis partibus cæli ignotus est, sed ne Viennam quidem eiusdem provinciæ urbem attingens: paucis ante milibus iugi modici occursu tantus ille ventorum cœrcitus! et austros in Ægyptum penetrare negat Fabianus. quo fit manifesta lex naturæ, ventis etiam et tempore et fine dicto.
Ver ergo aperit maria, cuius in principio favonii hibernum molliunt cælum sole aquarii XXV obtinente partem. is dies sextus Februarias ante idus. conpetit ferme et hoc omnibus, quos deinde ponam, per singulas intercalationes uno die anticipantibus rursusque lustro sequenti ordinem servantibus. favonium quidam a. d. VIII kalendas Martias chelidonian vocant ab hirundinis visu, nonnulli vero ornithian, uno et LXX die post brumam ab adventu avium flantem per dies VIIII. favonio contrarius est quem subsolanum appellavimus. dat æstatem exortus vergiliarum in totidem partibus tauri VI diebus ante Maias idus, quod tempus austrinum est, huic vento septentrione contrario. ardentissimo autem æstatis tempore exoritur caniculæ sidus sole primam partem leonis ingrediente, qui dies XV ante Augustas kalendas est. huius exortum diebus VIII ferme aquilones antecedunt, quos prodromos appellant. post biduum autem exortus iidem aquilones constantius perflant diebus XL. quos etesias appellant. mollire eos creditur solis vapor geminatus ardore sideris, nec ulli ventorum magis stati sunt. post eos rursus austri frequentes usque ad sidus arcturi, quod exoritur XI diebus ante æquinoctium autumni. cum hoc corus incipit. corus autumnat; huic est contrarius vulturnus. post id æquinoctium diebus fere IIII et XL vergiliarum occasus hiemem inchoat, quod tempus in III idus Novembres incidere consuevit; hoc est aquilonis hiberni multumque æstivo illi dissimilis, cuius ex adverso est Africus. ante brumam autem VII diebus totidemque post eam sternitur mare alcyonum feturæ, unde nomen ii dies traxere. reliquum tempus hiemat. nec tamen sævitia tempestatum concludit mare. piratæ primum cœgere mortis periculo in mortem ruere et hiberna experiri maria; nunc idem avaritia cogit.
Ventorum frigidissimi sunt quos a septentrione diximus spirare et vicinus iis corus. hi et reliquos conpescunt et nubes abigunt. umidi Africus et præcipue auster Italiæ. narrant et in Ponto cæcian in se trahere nubes. sicci corus et vulturnus, præterquam desinentes. nivales aquilo et septentrio. grandines septentrio inportat et corus. æstuosus auster, tepidi vulturnus et favonius. iidem subsolano sicciores, et in totum omnes a septentrione et occidente sicciores quam a meridie et oriente. saluberrimus autem omnium aquilo, noxius auster et magis siccus, fortassis quia umidus frigidior est. minus esurire eo spirante creduntur animantes. etesiæ noctu desinunt fere et a tertia diei oriuntur. in Hispania et Asia ab oriente flatus est eorum, in Ponto ab aquilone, reliquis in partibus a meridie. spirant autem et a bruma, cum vocantur ornithiæ, sed leniores et paucis diebus. permutant et duo naturam cum situ: auster Africæ serenus, aquilo nubilus. omnes venti vicibus suis spirant, maiore ex parte autem ut contrarius desinenti incipiat. cum proximi cadentibus surgunt, a lævo latere in dextrum ut sol ambiunt. de ratione eorum menstrua quarta maxime luna decernit. isdem autem ventis in contrarium prolatis pedibus, ut noctu plerumque adversa vela concurrant. austro maiores fluctus eduntur quam aquilone, quoniam ille inferus ex imo mari spirat, hic summo. ideoque post austros noxii præcipue terræ motus. noctu auster, interdiu aquilo vehementior, et ab ortu flantes diuturniores sunt ab occasu flantibus. septentriones inpari fere desinunt numero, quæ observatio et in aliis multis rerum naturæ partibus valet; mares itaque existimantur inpares numeri. sol et auget et conprimit flatus: auget exoriens, occidens, conprimit meridianus æstivis temporibus. itaque medio diei aut noctis plerumque sopiuntur, quia aut nimio frigore aut æstu solvuntur. et imbribus venti sopiuntur. exspectantur autem maxime unde nubes discussæ adaperuere cælum. omnium quidem – si libeat observare minimos ambitus – redire easdem vices quadriennio exacto Eudoxus putat, non ventorum modo, verum et reliquarum tempestatum magna ex parte. et est principium lustri eius semper intercalario anno caniculæ ortu. de generalibus ventis hæc.
Nunc de repentinis flatibus, qui exhalante terra, ut dictum est, coorti rursusque deiecti, interim obducta nubium cute, multiformes exsistunt. vagi quippe et ruentes torrentium modo, ut aliquis placere ostendimus, tonitrua et fulgura edunt. maiore vero inlati pondere incursuque, si late siccam rupere nubem, procellam gignunt, quæ vocatur a Græcis ecnephias; sin vero depresso sinu artius rotati effregerunt, sine igni, hoc est sine fulmine, verticem faciunt, qui typhon vocatur, id est vibratus ecnephias. defert hic secum aliquid abruptum e nube gelida, convolvens versansque et ruinam suam illo pondere adgravans ac locum ex loco mutans rapida vertigine, præcipua pestis, non antemnas modo, verum ipsa contorta frangens, tenui remedio aceti in advenientem effusi, cui frigidissima est natura. idem inlisu ipso repercussus correpta secum in cælum refert sorbetque in excelsum. 50. quod si maiore depressæ nubis eruperit specu, sed minus lato quam procella, nec sine fragore, turbinem vocant, proxima quæque prosternentem. idem ardentior accensusque, dum furit, prester vocatur, amburens contacta pariter et proterens. non fit autem aquilonius typhon, nec nivalis aut nive iacente ecnephias. quod si simul rupit nubem exarsitque et ignem habuit, non postea concepit, fulmen est. distat a prestere quo flamma ab igni. hic late funditur flatu, illud conglobatur impetu. vertex autem remeando distat a turbine et quo stridor a fragore, procella latitudine ab utroque, disiecta nube verius quam rupta. fit et caligo beluæ similis in nube, dira . vocatur et columna, cum spissatus umor rigensque ipse se sustinet, ex eodem genere et aulon, cum veluti fistula nubes aquam trahit.
Hieme et æstate rara fulmina contrariis de causis, quoniam hieme densatus aër nubium crassiore corio spissatur, omnisque terrarum exhalatio rigens ac gelida quicquid accipit ignei vaporis exstinguit. quæ ratio inmunem Scythiam et circa rigentia a fulminum casu præstat, e diverso nimius ardor Ægyptum, siquidem calidi siccique halitus terræ raro admodum tenuesque et infirmas densantur in nubes. vere autem et autumno crebriora fulmina, corruptis in utroque tempore æstatis hiemisque causis, qua ratione crebra in Italia, quia mobilior ær mitiore hieme et æstate nimbosa semper quodammodo vernat vel autumnat. Italiæque partibus iis, quæ a septentrione descendunt ad teporem, qualis est urbis et Campaniæ tractus, iuxta hieme et æstate fulgurat, quod non in alio situ.
Fulminum ipsorum plura genera traduntur. quæ sicca veniunt, non adurunt, sed dissipant; quæ umida, non urunt, sed infuscant. tertium est quod clarum vocant, mirificæ maxime naturæ, quo dolia exhauriuntur intactis operimentis nulloque alio vestigio relicto, aurum et æs et argentum liquatur intus, sacculis ipsis nullo modo ambustis ac ne confuso quidem signo ceræ. Marcia, * * * princeps Romanorum, icta gravida partu exanimato ipsa citra ullum aliud incommodum vixit. in Catilinianis prodigiis Pompeiano ex municipio M. Herennius decurio sereno die fulmine ictus est.
Tuscorum litteræ novem deos emittere fulmina existimant, eaque esse undecim generum; Iovem enim trina iaculari. Romani duo tantum ex iis servavere, diurna attribuentes Iovi, nocturna Summano, rariora sane eadem de causa frigidioris cæli. Etruria erumpere terra quoque arbitratur, quæ infera appellat, brumali tempore facta sæva maxime et exsecrabilia, cum sint omnia, quæ terrena existimant, non illa generalia nec a sideribus venientia, sed ex proxima atque turbidiore natura. argumentum evidens, quod omnia superiora e cælo decidentia obliquos habent ictus, hæc autem, quæ vocant terrena, rectos. et quæ ex propiore materia cadunt, ideo creduntur e terra exire, quoniam ex repulsu nulla vestigia edunt, cum sit illa ratio non inferi ictus, sed adversi. a Saturni ea sidere proficisci subtilius ista consectati putant, sicut cremantia a Martis, qualiter cum Volsinii, oppidum Tuscorum opulentissimum, totum concrematum est fulmine. vocant et familiaria in totam vitam fatidica, quæ prima fiunt familiam suam cuique indepto. ceterum existimant non ultra decem annos portendere privata, præterquam aut primo patrimonio facta aut natali die, publica non ultra tricesimum annum, præterquam in deductione oppidi.
Exstat annalium memoria sacris quibusdam et precationibus vel cogi fulmina vel impetrari. vetus fama Etruriæ est, impetratum Volsinios urbem depopulatis agris subeunte monstro, quod vocavere Oltam, evocatum a Porsina suo rege. et ante eum a Numa sæpius hoc factitatum in primo annalium suorum tradidit L. Piso, gravis auctor, quod imitatum parum rite Tullum Hostilium ictum fulmine. lucosque et aras et sacra habemus interque Statores ac Tonantes et Feretrios Elicium quoque accepimus Iovem. varia in hoc vitæ sententia et pro cuiusque animo. imperare naturæ sacra audacis est credere, nec minus hebetis beneficiis abrogare vires, quando in fulgurum quoque interpretatione eo profecit scientia, ut ventura alia finito die præcinat et an peremptura sint factum aut prius alia facta quæ lateant, innumerabilibus in utroque publicis privatisque experimentis. quam ob rem sint ista ut rerum naturæ libuit, alias certa alias dubia, aliis probata aliis damnanda: nos de cetero quæ sunt in his memorabilia non omittemus.
Fulgetrum prius cerni quam tonitrua audiri, cum simul fiant, certum est, nec mirum, quoniam lux sonitu velocior, ictum autem et sonitum congruere ita modulante natura, sed sonitum profecti esse fulminis, non inlati, etiamnum spiritum ociorem fulmine, ideo quati prius omne et adflari quam percuti, nec quemquam tangi qui prior viderit fulmen aut tonitrua audierit. læva prospera existimantur, quoniam læva parte mundi ortus est. nec tam adventus spectatur quam reditus, sive ab ictu resilit ignis sive opere confecto aut igne consumpto spiritus remeat. in sedecim partes cælum in eo spectu divisere Tusci. prima est a septemtrionibus ad æquinoctialem exortum, secunda ad meridiem, tertia ad æquinoctialem occasum, quarta obtinet quod est reliquum ab occasu ad septemtriones. has iterum in quaternas divisere partes, ex quibus octo ab exortu sinistras, totidem e contrario appellavere dextras. ex iis maxime diræ quæ septemtriones ab occasu attingunt. itaque plurimum refert unde venerint fulmina et quo concesserint. optimum est in exortivas redire partes. ideo cum a prima cæli parte venerint et in eandem concesserint, summa felicitas portendetur, quale Sullæ dictatori ostentum datum accepimus. cetera ad ipsius mundi portionem minus prospera aut dira. quædam fulgura enuntiare non putant fas nec audire, præterquam si hospiti indicentur aut parenti. magna huius observationis vanitas tacta Iunonis æde Romæ deprehensa est Scauro consule, qui mox princeps fuit. noctu magis quam interdiu sine tonitribus fulgurat.
Vnum animal, hominem, non semper exstinguit, cetera ilico, hunc videlicet natura tribuente honorem, cum tot beluæ viribus præstent. omnia contrarias incubant partes. homo, nisi convertatur in percussas, non respirat. superne icti considunt. vigilans ictus coniventibus oculis, dormiens patentibus reperitur. hominem ita exanimatum cremari fas non est, condi terra religio tradidit. nullum animal nisi exanimatum fulmine accenditur. vulnera fulminatorum frigidiora sunt reliquo corpore. 56. ex iis, quæ terra gignuntur, lauri fruticem non icit nec umquam quinque altius pedibus descendit in terram. ideo pavidi altiores specus tutissimos putant aut tabernacula pellibus beluarum, quas vitulos appellant, quoniam hoc solum animal ex marinis non percutiat, sicut nec e volucribus aquilam, quæ ob hoc armigera huius teli fingitur. in Italia inter Tarracinam et ædem Feroniæ turres belli civilis temporibus desiere fieri, nulla non earum fulmine diruta.
Præter hæc inferiore cælo relatum in monumenta est lacte et sanguine pluisse M’. Acilio C. Porcio cos. et sæpe alias, sicut carne P. Volumnio Servio Sulpicio cos., exque ea non perputruisse quod non diripuissent aves, item ferro in Lucanis anno ante quam M. Crassus a Parthis interemptus est omnesque cum eo Lucani milites, quorum magnus numerus in exercitu erat. effigies quo pluit ferri spongiarum similis fuit. haruspices præmonuerunt superna volnera. L. autem Paulo C. Marcello cos. lana pluit circa castellum Carissanum, iuxta quod post annum T. Annius Milo occisus est. eodem causam dicente lateribus coctis pluisse in acta eius anni relatum est.
Armorum crepitus et tubæ sonitus auditos e cælo Cimbricis bellis accepimus, crebroque et prius et postea. tertio vero consulatu Mari ab Amerinis et Tuder- tibus spectata arma cælestia ab ortu occasuque inter se concurrentia, pulsis quæ ab occasu erant. ipsum ardere cælum minime mirum est et sæpius visum maiore igni nubibus correptis.
Celebrant Græci Anaxagoran Clazomenium Olympiadis LXXVIII secundo anno prædixisse cælestium litterarum scientia, quibus diebus saxum casurum esset e sole, idque factum interdiu in Thraciæ parte ad Ægos flumen, qui lapis etiam nunc ostenditur magnitudine vehis, colore adusto, comete quoque illis noctibus flagrante. quod si quis prædictum credat, simul fateatur necesse est, maioris miraculi divinitatem Anaxagoræ fuisse solvique rerum naturæ intellectum et confundi omnia, si aut ipse sol lapis esse aut umquam lapidem in eo fuisse credatur. decidere tamen crebro non erit dubium. in Abydi gymnasio ex ea causa colitur hodieque modicus quidem, sed quem in media terrarum casurum idem Anaxagoras prædixisse narretur. colitur et Cassandriæ, quæ Potidæa quondam vocitata est, ob id deducta. ego ipse vidi in Vocontiorum agro paulo ante delatum.
Arcus vocamus extra miraculum frequentes et extra ostentum. nam ne pluvios quidem aut serenos dies cum fide portendunt. manifestum est radium solis inmissum cavæ nubi repulsa acie in solem refringi, colorumque varietatem mixtura nubium, ignium, aëris fieri. certe nisi sole adverso non fiunt nec umquam nisi dimidia circuli forma nec noctu, quamvis Aristoteles prodat aliquando visum, quod tamen fatetur idem non nisi XXX luna posse fieri. 60. fiunt autem hieme maxime ab æquinoctio autumnali die decrescente. quo rursus crescente ab æquinoctio verno non exsistunt, nec circa solstitium longissimis diebus, bruma vero [id est brevissimis] frequenter, iidem sublimes humili sole humilesque sublimi, et minores oriente aut occidente, sed in latitudinem dimissi, meridie exiles, verum ambitus maioris. æstate autem per meridiem non cernuntur, post autumni æquinoctium quacumque hora, nec umquam plures simul quam duo.
Cetera eiusdem naturæ non multis dubia esse video: grandinem conglaciato imbre gigni et nivem eodem umore mollius coacto, pruinam autem ex rore gelido; per hiemem nives cadere, non grandines, ipsasque grandines interdiu sæpius quam noctu, et multo celerius resolvi quam nives; nebulas nec æstate nec maximo frigore exsistere, rores neque gelu neque ardoribus neque ventis nec nisi serena nocte; gelando liquorem minui, resolutaque glacie non eundem inveniri modum; varietates colorum figurarumque in nubibus cerni, prout admixtus ignis superet aut vincatur.
Præterea quasdam proprietates quibusdam locis esse, roscidas æstate Africæ noctes, in Italia Locris et in lacu Velino nullo non die apparere arcus, Rhodi et Syracusis numquam tanta nubila obduci, ut non aliqua hora sol cernatur, qualia aptius suis referentur locis. hæc sint dicta de aëre.
Sequitur terra, cui uni rerum naturæ partium eximia propter merita cognomen indidimus maternæ venerationis. sic hominum illa, ut cælum dei, quæ nos nascentes excipit, natos alit semelque editos et sustinet semper, novissime conplexa gremio iam a reliqua natura abdicatos, tum maxime ut mater operiens, nullo magis sacra merito quam quo nos quoque sacros facit, etiam monimenta ac titulos gerens nomenque prorogans nostrum et memoriam extendens contra brevitatem ævi, cuius numen ultimum iam nullis precamur irati grave, tamquam nesciamus hanc esse solam quæ numquam irascatur homini. aquæ subeunt in imbres, rigescunt in grandines, tumescunt in fluctus, præcipitantur in torrentes, ær densatur nubibus, furit procellis: at hæc benigna, mitis, indulgens ususque mortalium semper ancilla, quæ coacta generat, quæ sponte fundit, quos odores saporesque, quos sucos, quos tactus, quos colores! quam bona fide creditum fænus reddit! quæ nostra causa alit! pestifera enim animantia, vitali spiritu habente culpam: illi necesse est semina excipere et genita sustinere; sed in malis generantium noxa est. illa serpentem homine percusso amplius non recipit pœnasque etiam inertium nomine exigit. illa medicas fundit herbas et semper homini parturit. quin et venena nostri miseritam instituisse credi potest, ne in tædio vitæ fames, mors terræ meritis alienissima, lenta nos consumeret tabe, ne lacerum corpus abrupta dispergerent, ne laquei torqueret pœna præpostera incluso spiritu, cui quæreretur exitus, ne in profundo quæsita morte sepultura pabulo fieret, ne ferri cruciatus scinderet corpus. ita est, miserita genuit id, cuius facillimo haustu inlibato corpore et cum toto sanguine exstingueremur, nullo labore, sitientibus similes, qualiter defunctos non volucres, non feræ attingerent terræque servaretur qui sibi ipsi periisset. verum fateamur: terra nobis malorum remedium genuit, nos illud vitæ facimus venenum. non enim et ferro, quo carere non possumus, simili modo utimur? nec tamen quereremur merito, etiamsi maleficii causa tulisset. adversus unam quippe naturæ partem ingrati sumus. quas non ad delicias quasque non ad contumelias servit homini? in maria iacitur aut, ut freta admittamus, eroditur. aquis, ferro, igni, ligno, lapide, fruge omnibus cruciatur horis multoque plus, ut deliciis quam ut alimentis famuletur nostris. et tamen quæ summa patitur atque extrema cute tolerabilia videantur: penetramus in viscera, auri argentique venas et æris ac plumbi metalla fodientes, gemmas etiam et quosdam parvulos quærimus lapides scrobibus in profundum actis. viscera eius extrahimus, ut digito gestetur gemma, quo petitur. quot manus atteruntur, ut unus niteat articulus! si ulli essent inferi, iam profecto illos avaritiæ atque luxuriæ cuniculi refodissent. et miramur, si eadem ad noxam genuit aliqua! feræ enim, credo, custodiunt illam arcentque sacrilegas manus. non inter serpentes fodimus et venas auri tractamus cum veneni radicibus? placatiore tamen dea ob hæc, quod omnes hi opulentiæ exitus ad scelera cædesque et bella tendunt, quodque sanguine nostro rigamus insepultisque ossibus tegimus, quibus tamen velut exprobrato furore tandem ipsa se obducit et scelera quoque mortalium occultat.
Inter crimina ingrati animi et hoc duxerim quod naturam eius ignoramus. 64. est autem figura prima, de qua consensus iudicat. orbem certe dicimus terræ globumque verticibus includi fatemur. neque enim absoluti orbis est forma in tanta montium excelsitate, tanta camporum planitie, sed cuius amplexus, si cuncta liniarum conprehendantur ambitu, figuram absoluti orbis efficiat, id quod ipsa rerum natura cogit, non isdem causis, quas attulimus in cælo. namque in illo cava in se convexitas vergit et cardini suo, hoc est terræ, undique incumbit. hæc ut solida ac conferta adsurgit intumescenti similis extraque protenditur. mundus in centrum vergit, at terra exit a centro, inmensum eius globum in formam orbis adsidua circa eam mundi volubilitate cogente.
Ingens hic pugna litterarum contraque vulgi, circumfundi terræ undique homines conversisque inter se pedibus stare, et cunctis similem esse verticem, simili modo et quacumque parte media calcari, illo quærente, cur non decidant contra siti, tamquam non ratio præsto sit, ut nos non decidere mirentur illi. intervenit sententia quamvis indocili probabilis turbæ, inæquali globo, ut si sit figura pineæ nucis, nihilo minus terram undique incoli. sed quid hoc refert, alio miraculo exoriente, pendere ipsam ac non cadere nobiscum, ceu spiritus vis, mundo præsertim inclusi, dubia sit, aut possit cadere, natura repugnante et quo cadat negante. nam sicut ignium sedes non est nisi in ignibus, aquarum nisi in aquis, spiritus nisi in spiritu, sic terræ, arcentibus cunctis, nisi in se locus non est. globum tamen effici mirum est in tanta planitie maris camporumque. cui sententiæ adest Dicæarchus, vir in primis eruditus, regum cura permensus montes, ex quibus altissimum prodidit Pelium MCCL passuum ratione perpendiculi, nullam esse eam portionem universæ rotunditatis colligens. mihi incerta hæc videtur coniectatio, haud ignaro quosdam Alpium vertices longo tractu nec breviore quinquaginta milium passuum adsurgere. sed vulgo maxime hæc pugna est, si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere cogatur. atqui non aliud in rerum natura adspectu manifestius. namque et dependentes ubique guttæ parvis globantur orbibus et pulveri inlatæ frondiumque lanugini inpositæ absoluta rotunditate cernuntur, et in poculis repletis media maxime tument, quæ propter subtilitatem umoris mollitiamque in se residentem ratione facilius quam visu deprehenduntur. idque etiam magis mirum, in poculis repletis addito umore minimo circumfluere quod supersit, contra evenire ponderibus additis ad vicenos sæpe denarios, scilicet quia intus recepta liquorem in verticem attollant, at cumulo eminenti infusa delabantur. eadem est causa, propter quam e terra non cernatur, e malis conspicua, ac procul recedente , si quid quod fulgeat religetur in mali cacumine, paulatim descendere videatur et postremo occultetur. denique oceanus, quem fatemur ultimum, quanam alia figura cohæreret atque non decideret nullo ultra margine includente? id ipsum ad miraculum redit, quonam modo, etiamsi globetur, extremum non decidat mare. contra quod, ut sint plana maria et qua videntur figura, non posse id accidere, magno suo gaudio magnaque gloria inventores Græci subtilitate geometrica docent. namque cum e sublimi in inferiora aquæ ferantur et sit hæc natura earum confessa nec quisquam dubitet in litore ullo accessisse eas quo longissime devexitas passa sit, procul dubio apparere, quo quid humilius sit, propius a centro esse terræ, omnesque linias, quæ emittantur ex eo ad proximas aquas, breviores fieri quam quæ ad extremum mare a primis aquis; ergo totas omnique ex parte aquas vergere in centrum ideoque non decidere, quoniam in interiora nitantur.
Quod ita formasse artifex natura credi debet, ut, cum terra arida et sicca constare per se ac sine umore non posset, nec rursus stare aqua nisi sustinente terra, mutuo inplexu iungerentur, hac sinus pandente, illa vero permeante totam, intra extra, supra infra, venis ut vinculis discurrentibus, atque etiam in summis iugis erumpente, quo spiritu acta et terræ pondere expressa siphonum modo emicat tantumque a periculo decidendi abest, ut in summa quæque et altissima exsiliat. qua ratione manifestum est, quare tot fluminum cotidiano accessu maria non crescant. est igitur in toto suo globo tellus medio ambitu præcincta circumfluo mari, nec argumentis hoc investigandum, sed iam experimentis cognitum.
A Gadibus columnisque Herculis Hispaniæ et Galliarum circuitu totus hodie occidens. septentrionalis vero oceanus maiore ex parte est, auspiciis Divi Augusti Germaniam classe circumvecta ad Cimbrorum promunturium et inde inmenso mari prospecto aut fama cognito Scythicam ad plagam et umore nimio rigentia. propter quod minime verisimile est illic maria deficere, ubi umoris vis superet. iuxta vero ab ortu ex Indico mari sub eodem sidere pars tota vergens in Caspium mare est Macedonum armis Seleuco atque Antiocho regnantibus, qui et Seleucida et Antiochida ab ipsis appellari voluere. et circa Caspium multa oceani litora explorata parvoque brevius quam totus hinc aut illinc septentrio eremigatus, ut iam coniecturæ locum sic quoque non relinquat ingens argumentum paludis Maeoticæ, sive ea illius oceani sinus est, ut multos adverto credidisse, sive angusto discreti situ restagnatio. alio latere Gadium ab eodem occidente magna pars meridiani sinus ambitu Mauretaniæ hodie. maiorem quidem eius partem et orientis victoriæ Magni Alexandri lustravere usque in Arabicum sinum, in quo res gerente C. Cæsare Augusti filio signa ex Hispaniensibus naufragiis feruntur agnita. et Hanno Carthaginis potentia florente circumvectus a Gadibus ad finem Arabiæ eam prodidit scripto, sicut ad extera Europæ noscenda missus eodem tempore Himilco. præterea Nepos Cornelius auctor est Eudoxum quendam sua ætate, cum Lathyrum regem fugeret, Arabico sinu egressum Gades usque pervectum, multoque ante eum Cælius Antipater vidisse se qui ex Hispania in Æthiopiam commercii gratia. idem Nepos de septentrionali circuitu tradit Quinto Metello Celeri, Afrani in consulatu collegæ, sed tum Galliæ proconsuli, Indos a rege Sueborum dono datos, qui ex India commercii causa tempestatibus essent in Germaniam abrepti. sic maria circumfusa undique dividuo globo partem orbis auferunt nobis, nec inde huc nec hinc illo pervio tractu. quæ contemplatio apta detegendæ mortalium vanitati poscere videtur, ut totum hoc, quicquid est, in quo singulis nihil satis est, ceu subiectum oculis quantum sit ostendam.
Iam primum in dimidio conputari videtur, tamquam nulla portio ipsi decedat oceano, qui toto circumdatus medio et omnes ceteras fundens recipiensque aquas et quicquid exit in nubes ac sidera ipsa tot ac tantæ magnitudinis pascens, quo tandem amplitudinis spatio credetur habitare? inproba et infinita debet esse tam vastæ molis possessio. adde quod ex relicto plus abstulit cælum. nam cum sint eius quinque partes, quas vocant zonas, infesto rigore et æterno gelu premitur omne, quicquid est subiectum duabus extremis utrimque circa vertices, hunc, qui trionum septem vocatur, eumque, qui adversus illi austrinus appellatur. perpetua caligo utrobique et alieno molliorum siderum adspectu maligna ac pruina tan- tum albicans lux. verum media terrarum, qua solis orbita est, exusta flammis et cremata comminus vapore torretur. circa duæ tantum inter exustam et rigentes temperantur eæque ipsæ inter se non perviæ propter incendium siderum. ita terræ tres partes abstulit cælum; oceani rapina in incerto est. sed et relicta nobis una portio haud scio an etiam in maiore damno sit, idem siquidem oceanus infusus in multos, ut dicemus, sinus adeo vicino accessu interna maria adlatrat, ut centum quindecim milibus passuum Arabicus sinus distet ab Ægyptio mari, Caspius vero CCCLXXV a Pontico, idem interfusus intrat per tot maria, quibus Africam, Europam, Asiam dispescit, ut quantum terrarum occupet? conputetur etiamnum mensura tot fluminum, tantarum paludium, addantur et lacus, stagna, iam elata in cælum et ardua aspectu quoque iuga, iam silvæ vallesque praeruptæ et solitudines ac mille causis deserta; detrahantur hæ tot portiones terræ, immo vero, ut plures tradidere, mundi puncto (neque enim aliud est terra in universo): hæc est materia gloria nostræ, hæc sedes. hic honores gerimus, hic exercemus imperia, hic opes cupimus, hic tumultuamur humanum genus, hic instauramus bella etiam civilia mutuisque cædibus laxiorem facimus terram! et, ut publicos gentium furores transeam, hæc, in qua conterminos pellimus furtoque vicini cæspitem nostro solo adfodimus, ut, qui latissime rura metatus fuerit ultraque famam exegerit adcolas, quota terrarum parte gaudeat vel, cum ad mensuram avaritiæ suæ propagaverit, quam tandem portionem eius defunctus obtineat?
Mediam esse mundi totius haut dubiis constat argumentis, sed clarissimo æquinocti paribus horis. nam nisi in medio esset, æquales dies noctesque habere non posse deprehendere est dioptræque vel maxime confirmant, cum æquinoctiali tempore ex eadem linia ortus occasusque cernatur, solstitiali exortus per suam liniam, brumali occasus. quæ accidere nullo modo possent nisi in centro sita.
Tres autem circuli supra dictis zonis inplexi inæqualitates temporum distingunt: solstitialis a parte signiferi excelsissima nobis ad septentrionalem plagam versus, contraque ad alium polum brumalis, item medio ambitu signiferi orbis incedens æquinoctialis.
Reliquorum quæ miramur causa in ipsius terræ figura est, quam globo similem et cum ea aquas isdem intellegitur argumentis. sic enim fit haut dubie, ut nobis septentrionalis plagæ sidera numquam occidant, contra meridianæ numquam oriantur, rursusque hæc illis non cernantur, attollente se contra medios visus terrarum globo. 71. septentriones non cernit Trogodytice et confinis Ægyptus, nec canopum Italia et quem vocant Berenices crinem, item quem sub Divo Augusto Cæsaris thronon, insignes ibi stellas. adeoque manifesto adsurgens fastigium curvatur, ut canopus quartam fere partem signi unius supra terram eminere Alexandriæ intuentibus videatur, eadem a Rhodo terram quodammodo ipsam stringere, in Ponto omnino non cernatur, ubi maxime sublimis septentrio. idem a Rhodo absconditur magisque Alexandriæ, in Arabia Novembri mense, prima vigilia occultus, secunda se ostendit, in Meroë solstitio vesperi paulisper apparet paucisque ante exortum arcturi diebus pariter cum die cernitur. hæc maxime cursus deprehendunt, in alia adverso, in alia prono mari, subitoque conspicuis atque ut e freto emergentibus, quæ in anfractu pilæ latuere, sideribus. neque enim, ut dixere aliqui, mundus hoc polo excelsiore se attollit – aut undique cernerentur hæc sidera – , verum hæc eadem quibusque proximis sublimiora creduntur eademque demersa longinquis, utque nunc sublimis in deiectu positis videtur hic vertex, sic in illam terræ devexitatem transgressis illa se attollunt, residentibus quæ hic excelsa fuerant, quod nisi in figura pilæ accidere non posset.
Ideo defectus solis ac lunæ vespertinos orientis incolæ non sentiunt nec matutinos ad occasum habitantes, meridianos vero serius nobis illi. apud Arbilam Magni Alexandri victoria luna defecisse noctis secunda hora est prodita eademque in Sicilia exoriens. solis defectum Vipstano et Fonteio cos., qui fuere ante paucos annos, factum pridie kalendas Maias Campania hora diei inter septimam et octavam sensit, Corbulo dux in Armenia inter horam diei decimam et undecimam prodidit visum, circuitu globi alia aliis detegente et occultante. quod si plana esset terra, simul omnia apparerent cunctis noctesque non fierent inæquales; nam æque aliis quam in medio sitis paria duodecim horarum intervalla cernerentur, quæ nunc non in omni parte simili modo congruunt.
Ideo nec nox diesque, quamvis eadem, toto orbe simul est, oppositu globi noctem aut ambitu diem adferente. multis hoc cognitum experimentis, in Africa Hispaniaque turrium Hannibalis, in Asia vero propter piraticos terrores simili specularum præsidio excitato, in quis prænuntios ignes sexta hora diei accensos sæpe conpertum est tertia noctis a tergo ultimis visos. eiusdem Alexandri cursor Philonides ex Sicyone Elin mille et ducenta stadia novem diei confecit horis indeque, quamvis declivi itinere, tertia noctis hora remensus est sæpius. causa, quod eunti cum sole iter erat, eundem remeans obvium contrario prætervertebat occursu. qua de causa ad occasum , quamvis brevissimo die, vincunt spatia nocturnæ , ut solem ipsum comitantes.
Vasaque horoscopa non ubique eadem sunt usui, in trecenis stadiis aut, ut longissime, in quingenis mutantibus semet umbris solis. itaque umbilici, quem gnomonem appellant, umbra in Ægypto meridiano tempore æquinoctii die paulo plus quam dimidiam gnomonis mensuram efficit, in urbe Roma nona pars gnomonis deest umbræ, in oppido Ancona superest quinta tricesima, in parte Italiæ, quæ Venetia appellatur, isdem horis umbra gnomoni par fit.
sic fit, ut vario lucis incremento in Meroë longissimus dies XII horas æquinoctiales et octo partes unius horæ colligat, Alexandriæ vero XIIII horas, in Italia XV, in Britannia XVII, ubi æstate lucidæ noctes haut dubie se promittunt, id quod cogit ratio credi, solstiti diebus accedente sole propius verticem mundi angusto lucis ambitu subiecta terræ continuos dies habere senis mensibus noctesque e diverso ad brumam remoto. quod fieri in insula Thyle Pytheas Massiliensis scribit, sex dierum in septentrionem a Britannia distante, quidam vero et in Mona, quæ distat a Camaloduno Britanniæ oppido circiter CC, adfirmant.
Vmbrarum hanc rationem et quam vocant gnomonicen invenit Anaximenes Milesius, Anaximandri, de quo diximus, discipulus, primusque horologium, quod appellant sciothericon, Lacedæmone ostendit.
Ipsum diem alii aliter observavere: Babylonii inter duos solis exortus, Athenienses inter duos occasus, Vmbri a meridie ad meridiem, vulgus omne a luce ad tenebras, sacerdotes Romani et qui diem finiere civilem, item Ægyptii et Hipparchus a media nocte in mediam. minora autem intervalla esse lucis inter ortus solis iuxta solstitia quam æquinoctia apparet, quia positio signiferi circa media sui obliquior est, iuxta solstitium autem rectior.
Contexenda sunt his cælestibus nexa causis. namque et Æthiopas vicini sideris vapore torreri adustisque similes gigni, barba et capillo vibrato, non est dubium, et adversa plaga mundi candida atque glaciali cute esse gentes, flavis promissas crinibus, truces vero ex cæli rigore has, illas mobilitate sapientes, ipsoque crurum argumento illis in supera sucum revocari natura vaporis, his in inferas partes depelli umore deciduo; hic graves feras, illic varias effigies animalium provenire et maxime alitum multas figuras igni volucres; corporum autem proceritatem utrobique, illic ignium nisu, hic umoris alimento; medio vero terræ salubri utrimque mixtura fertiles ad omnia tractus, modicos corporum habitus magna et in colore temperie, ritus molles, sensus liquidos, ingenia fecunda totiusque naturæ capacia, isdem imperia, quæ numquam extimis gentibus fuerint, sicut ne illæ quidem his paruerint, avolsæ ac pro numine naturæ urguentis illas solitariæ.
Varie itaque quatitur, et mira eduntur opera, alibi prostratis mœnibus, alibi hiatu profundo haustis, alibi egestis molibus, alibi emissis amnibus, nonnumquam etiam ignibus calidisve fontibus, alibi averso fluminum cursu. præcedit vero comitaturque terribilis sonus, alias murmuri similis, alias mugitibus aut clamori humano armorumve pulsantium fragori, pro qualitate materiæ excipientis formaque vel cavernarum vel cuniculi, per quem meet, exilius grassante in angusto, eodem rauco in recurvis, resultante in duris, fervente in umidis, fluctuante in stagnantibus, furente contra solida. itaque et sine motu sæpe editur sonus. nec simplici modo quatitur umquam, sed tremit vibratque. hiatus vero alias remanet ostendens quæ sorbuit, alias occultat ore conpresso rursusque ita inducto solo, ut nulla vestigia exstent, urbibus plerumque devoratis agrorumque tractu hausto. maritima autem maxime quatiuntur, nec montuosa tali malo carent. exploratum mihi est Alpes Appenninumque sæpius tremuisse. et autumno ac vere terræ crebrius moventur, sicut fulmina. ideo Galliæ et Ægyptus minime quatiuntur, quoniam hic æstatis causa obstat, illic hiemis. item noctu sæpius quam interdiu. maximi autem motus existunt matutini vespertinique, sed propinqua luce crebri, interdiu autem circa meridiem. fiunt et solis lunæque defectu, quoniam tempestates tunc sopiuntur, præcipue vero cum sequitur imbres æstus imbresve æstum.
quoque sentiunt non dubia coniectura, sine flatu intumescente fluctu subito aut quatiente ictu. intremunt vero et in postes æque quam in ædificiis crepituque prænuntiant. quin et volucres non inpavidæ sedent. est et in cælo signum præceditque motu futuro aut interdiu aut paulo post occasum sereno tenuis ceu lineæ nube in longum porrecta spatium.
Est et in puteis turbidior aqua nec sine odoris tædio, sicut in isdem et remedium, quale et crebri specus præbent; conceptum enim spiritum exhalant. quod in totis notatur oppidis: minus quatiuntur crebris ad eluviem cuniculis cavata, multoque sunt tutiora in isdem illis quæ pendent, sicuti Neapoli in Italia intellegitur, parte eius, quæ solida est, ad tales casus obnoxia. tutissimi sunt ædificiorum fornices, anguli quoque parietum postesque, alterno pulsu renitente. et latere terreno facti parietes minore noxa quatiuntur. magna differentia est et in ipso genere motus, pluribus siquidem modis quatitur. tutissimum est cum vibrat crispante ædificiorum crepitu et cum intumescit adsurgens alternoque motu residit; innoxium et cum concurrentia tecta contrario ictu arietant, quoniam alter motus alteri renititur. undantis inclinatio et fluctus more quædam volutatio infesta est aut cum in unam partem totus se motus inpellit. desinunt autem tremores, cum ventus emersit; sin vero duravere, non ante XL dies sistuntur, plerumque et tardius, utpote cum quidam annuo et bienni spatio duraverint.
Factum est semel, quod equidem in Etruscæ disciplinæ voluminibus invenio, ingens terrarum portentum L. Marcio Sexto Iulio cos. in agro Mutinensi. namque montes duo inter se concurrerunt crepitu maximo adsultantes recedentesque, inter eos flamma fumoque in cælum exeunte interdiu, spectante e via Æmilia magna equitum Romanorum familiarumque et viatorum multitudine. eo concursu villæ omnes elisæ, animalia permulta, quæ intra fuerant, exanimata sunt, anno ante bellum, quod haud scio an funestius terræ ipsi Italiæ fuerit quam civilia. non minus mirum ostentum et nostra cognovit ætas anno Neronis principis supremo, sicut in rebus eius exposuimus, pratis oleisque intercedente publica via in contrarias sedes transgressis in agro Marrucino prædiis Vetti Marcelli equitis Romani res Neronis procurantis.
Fiunt simul cum terræ motu et inundationes maris, eodem videlicet spiritu infusi aut terræ sidentis sinu recepti. maximus terræ memoria mortalium exstitit motus Tiberii Cæsaris principatu, XII urbibus Asiæ una nocte prostratis; creberrimus Punico bello intra eundem annum septies ac quinquagies nuntiatus Romam, quo quidem anno ad lacum dimicantes maximum motum neque Pœni sensere nec Romani. nec vero simplex malum aut in ipso tantum motu periculum est, sed par aut maius ostento. numquam urbs Roma tremuit, ut non futuri eventus alicuius id prænuntium esset.
Eadem nascentium causa terrarum est, cum idem ille spiritus adtollendo potens solo non valuit erumpere. nascuntur enim, nec fluminum tantum invectu, sicut Echinades insulæ ab Acheloo amne congestæ maiorque pars Ægypti a Nilo, in quam a Pharo insula noctis et diei cursum fuisse Homero credimus, nec recessu maris, sicuti olim Cerceis. quod accidisse et in Ambraciæ portu decem milium passuum intervallo et Atheniensium quinque milium ad Piræeum memoratur. et Ephesius quondam ædem Dianæ adluebat. Herodoto quidem si credimus, mare fuit supra Memphim usque ad Æthiopum montes itemque a planis Arabiæ, mare circa Ilium et tota Teuthranie quaque campos intulerit Mæander.
Nascuntur et alio modo terræ ac repente in aliquo mari emergunt, velut paria secum faciente natura quæque hauserit hiatus alio loco reddente.
Claræ iam pridem insulæ Delos et Rhodos memoriæ produntur; et natæ postea minores, ultra Melon Anaphe, inter Lemnum et Hellespontum Neæ, inter Lebedum et Teon Halone, inter Cycladas Thera et Therasia, inter easdem Olympiadis CXLV anno quarto [post annos CXXX] Hiera eademque Automate, et ab ea duobus stadiis post annos CCXLII nostro ævo Iunio Silano Valerio [Balbo] cos. a. d. VIII idus Iulias Thia. ante nos et iuxta Italiam inter Æolias insulas, item iuxta Cretam emersit MM·D passuum una cum calidis fontibus, altera Olympiadis CLXIII anno tertio in Tusco sinu, flagrans hæc violento cum flatu, proditurque memoriæ, magna circa eam multitudine piscium fluitante confestim expirasse quibus ex his cibus fuisset. sic et Pithecussas in Campano sinu ferunt ortas, mox in his montem Epopon, cum repente flamma ex eo emicuisset, campestri æquatum planitiei. in eadem et oppidum haustum profundo, alioque motu terræ stagnum emersisse, et alio provolutis montibus insulam extitisse Prochytam.
Namque et hoc modo insulas rerum natura fecit: avellit Siciliam Italiæ, Cyprum Syriæ, Eubœam Boeotiæ, Euboeæ Atalanten et Macrian, Besbicum Bithyniæ, Leucosiam Sirenum promunturio. 91. rursus abstulit insulas mari iunxitque terris, Antissam Lesbo, Zephyrium Halicarnaso, Æthusan Myndo, Dromiscon et Pernen Mileto, Narthecusam Parthenio promunturio. Hybanda, quondam insula Ioniæ, ducentis nunc a mari abest stadiis, Syrien Ephesus in mediterraneo habet, Derasidas et Sapphoniam vicina ei Magnesia. 92. Epidaurus et Oricum insulæ esse desierunt. in totum abstulit terras primum omnium ubi Atlanticum mare est, si Platoni credimus, inmenso spatio, mox interno quoque: videmus hodie mersam Acarnaniam Ambracio sinu, Achaiam Corinthio, Europam Asiamque Propontide et Ponto. ad hoc perrupit mare Leucada, Antirrhium, Hellespontum, Bosporos duos.
Atque ut sinus et stagna præteream, ipsa se comest terra. devoravit Cibotum altissimum montem cum oppido Cariæ, Sipylum in Magnesia et prius in eodem loco clarissimam urbem, quæ Tantalis vocabatur, Galenes et Gamales urbium in Phœnice agros cum ipsis, Phegium, Aethiopiæ iugum excelsissimum, tamquam non infida grassarentur et litora. 94. Pyrram et Antissam circa Mæotim pontus abstulit, Helicen et Buram sinus Corinthius, quarum in alto vestigia apparent. ex insula Cea amplius triginta milia passuum abrupta subito cum plurimis mortalium rapuit et in Sicilia dimidiam Tyndarida urbem ac quicquid ab Italia deest, similiter in Bœotia Eleusina.
Motus enim terræ sileantur et quicquid est, ubi saltem busta urbium exstant, simul ut terræ miracula potius dicamus quam scelera naturæ. et, Hercules, non cælestia enarratu difficiliora fuerint. 95. metallorum opulentia tam varia, tam dives, tam fecunda, tot sæculis suboriens, cum tantum cotidie orbe toto populentur ignes, ruinæ, naufragia, bella, fraudes, tantum vero luxuria et tot mortales conterant; gemmarum pictura tam multiplex, lapidum tam discolores maculæ interque eos candor alicuius præter lucem omnia excludens; medicatorum fontium vis; ignium tot locis emicantium perpetua tot sæculis incendia; spiritus letales aliubi aut scrobibus emissi aut ipso loci situ mortiferi, aliubi volucribus tantum, ut Soracte vicino urbi tractu, aliubi præter hominem ceteris animantibus, nonnumquam et homini, ut in Sinuessano agro et Puteolano! spiracula vocant, alii Charonea, scrobes mortiferum spiritum exhalantes, item in Hirpinis Ampsancti ad Mephitis ædem locum, quem qui intravere moriuntur; simili modo Hierapoli in Asia, Matris tantum Magnæ sacerdoti innoxium. aliubi fatidici specus, quorum exhalatione temulenti futura præcinant, ut Delphis nobilissimo oraculo. quibus in rebus quid possit aliud causæ adferre mortalium quispiam quam diffusæ per omne naturæ subinde aliter atque aliter numen erumpens?
Quædam vero terræ ad ingressus tremunt, sicut in Gabiensi agro non procul urbe Roma iugera ferme ducenta equitantium cursu; similiter in Reatino. quædam insulæ semper fluctuantur, sicut in agro Cæcubo et eodem Reatino, Mutinensi, Statoniensi, in Vadimonis lacu, ad Cutilias aquas opaca silva, quæ numquam die ac nocte eodem loco visitur, in Lydia quæ vocantur Calaminæ, non ventis solum, sed etiam contis quo libeat inpulsæ, multorum civium Mithridatico bello salus. sunt et in Nymphæo parvæ, Saliares dictæ, quoniam in symphoniæ cantu ad ictus modulantium pedum moventur. in Tarquiniensi lacu magno Italiæ duæ nemora circumferunt, nunc triquetram figuram edentes, nunc rotundam conplexu ventis inpellentibus, quadratam numquam.
Celebre fanum habet Veneris Paphos, in cuius quandam aream non inpluit, item in Nea, oppido Troadis, circa simulacrum Minervæ; 98. in eodem et relicta sacrificia non putrescunt. iuxta Harpasa oppidum Asiæ cautes stat horrenda, uno digito mobilis, eadem, si toto corpore inpellatur, resistens. in Taurorum pæninsula in civitate Parasino terra est, qua sanantur omnia vulnera. at circa Asson Troadis lapis nascitur, quo consumuntur omnia corpora; sarcophagus vocatur. duo sunt montes iuxta flumen Indum: alteri natura ut ferrum omne teneat, alteri ut respuat, itaque, si sint clavi in calciamento, vestigia evelli in altero non possint, in altero sisti. Locris et Crotone pestilentiam numquam fuisse nec in Ilio terræ motum adnotatum est, in Lycia vero semper a terræ motu quadraginta dies serenos esse. in agro Arpano frumentum satum non nascitur; ad aras Mucias in Veiente et apud Tusculanum et in silva Ciminia loca sunt, in quibus in terram depacta non extrahuntur. in Crustumino natum fænum ibi noxium, extra salubre est.
Et de aquarum natura complura dicta sunt, sed æstus maris accedere ac reciprocare maxime mirum, pluribus quidem modis, verum causa in sole lunaque. bis inter duos exortus lunæ adfluunt bisque remeant vicenis quaternisque semper horis, et primum attollente se cum ea mundo intumescentes, mox a meridiano cæli fastigio vergente in occasum residentes, rursusque ab occasu subter ad cæli ima et meridiano contraria accedente inundantes, hinc, donec iterum exoriatur, se resorbentes nec umquam eodem tempore quo pridie reflui, velut anhelantes sidere avido trahente secum haustu maria et adsidue aliunde quam pridie exoriente, paribus tamen intervallis reciproci senisque semper horis, non cuiusque diei aut noctis aut loci, sed æquinoctialibus ideoque inæquales vulgarium horarum spatio, utcumque plures in eos aut diei aut noctis illarum mensuræ cadant, et æquinoctio tantum pares ubique. ingens argumentum plenumque lucis ac vocis etiam diurnæ, hebetes esse qui negent subtermeare sidera ac rursus eadem exsurgere, similemque terris, immo vero naturæ universæ, et inde faciem in isdem ortus occasusque operibus, non aliter sub terra manifesto sideris cursu aliove effectu quam cum præter oculos nostros feratur.
Multiplex etiamnum lunaris differentia, primumque septenis diebus. quippe modici a nova ad dividuam æstus, pleniores ab ea exundant plenaque maxime fervent. inde mitescunt, pares ad septimam primis, iterumque alio latere dividua augentur. in coitu solis pares plenæ. eadem in aquilonia et a terris longius recedente mitiores quam cum in austros digressa propiore nisu vim suam exercet. per octonos quosque annos ad principia motus et paria incrementa centesimo lunæ revocantur ambitu. augent ea cuncta solis annuis causis, duobus æquinoctiis maxime tumentes et autumnali amplius quam verno, inanes vero bruma et magis solstitio. nec tamen in ipsis quos dixi temporum articulis, sed paucis post diebus, sicuti neque in plena aut novissima, sed postea, nec statim ut lunam mundus ostendat occultetve aut media plaga declinet, verum fere duabus horis æquinoctialibus serius, tardiore semper ad terras omnium, quæ geruntur in cælo, effectu cadente quam visu, sicuti fulguris et tonitrus et fulminum.
Omnes autem æstus in oceano maiora integunt spatia nudantque quam in reliquo mari, sive quia in totum universitate animosius quam parte est, sive quia magnitudo aperta sideris vim laxe grassantis efficacius sentit, eandem angustiis arcentibus. qua de causa nec lacus nec amnes similiter moventur. – (octogenis cubitis supra Britanniam intumescere æstus Pytheas Massiliensis auctor est.) – et interiora autem maria terris clauduntur ut portu; quibusdam tamen in locis spatiosior laxitas dicioni paret, utpote cum plura exempla sint in tranquillo mari nulloque velorum pulsu tertio die ex Italia pervectorum Vticam æstu fervente. circa litora autem magis quam in alto deprehenduntur hi motus, quoniam et in corpore extrema pulsum venarum, id est spiritus, magis sentiunt. in plerisque tamen æstuariis propter dispares siderum in quoque tractu exortus diversi existunt æstus, tempore, non ratione discordes, sicut in Syrtibus.
Et quorundam tamen privata natura est, velut Tauromenitani euripi sæpius et in Eubœa septies die ac nocte reciprocantis. idem æstus triduo in mense consistit, septima, octava nonaque luna. Gadibus qui est delubro Herculis proximus fons, inclusus ad putei modum, alias simul cum oceano augetur minuiturque, alias utrumque contrariis temporibus; eodem in loco alter oceani motibus consentit. in ripa Bætis oppidum est, cuius putei crescente æstu minuuntur, augescunt decedente, mediis temporum immobiles. eadem natura Hispali oppido uni puteo, ceteris vulgaris. et Pontus semper extra meat in Propontidem, introrsus in Pontum numquam refluo mari.
Omnia plenilunio maria purgantur, quædam et stato tempore. circa Messanam et Mylas fimo similia expuuntur in litus purgamenta, unde fabula est Solis boves ibi stabulari. his addit – ut nihil, quod equidem noverim, præteream – Aristoteles nullum animal nisi æstu recedente expirare. observatum id multis in Gallico oceano et dumtaxat in homine compertum. 102. quo vera coniectatio existit, haut frustra spiritus sidus lunam existimari; hoc esse quod terras saturet accedensque corpora impleat, abscedens inaniat. ideo cum incremento eius augeri conchylia et maxime spiritum sentire quibus sanguis non sit, sed et sanguinem, hominum etiam, cum lumine eius augeri ac minui, frondes quoque et pabula – ut suo loco dicetur – sentire, in omnia eadem penetrante vi. 103. itaque solis ardore siccatur liquor, et hoc esse masculum sidus accepimus, torrens cuncta sorbensque. 104. sic mari late patenti saporem incoqui salis, aut quia exhausto inde dulci tenuique, quod facillime trahat vis ignea, omne asperius crassiusque linquatur – ideo summam æquorum aquam dulciorem profunda; hanc esse veriorem causam asperi saporis quam quod mare terræ sudor sit æternus – aut quia plurimus ex arido misceatur illi vapor aut quia terræ natura sicut medicatas aquas inficiat. est in exemplis Dionysio Siciliæ tyranno, cum pulsus est ea potentia, accidisse prodigium, ut uno die in portu dulcesceret mare. e contrario ferunt lunæ femineum ac molle sidus, atque nocturnum solvere umorem et trahere, non auferre. id manifestum esse, quod ferarum occisa corpora in tabem visu suo resolvat somnoque sopitis torporem contractum in caput revocet, glaciem refundat cunctaque umifico spiritu laxet. ita pensari naturæ vices semperque sufficere, aliis siderum elementa cogentibus, aliis vero fundentibus. sed in dulcibus aquis lunæ alimentum esse, sicut in marinis solis.
Altissimum mare XV stadiorum Fabianus tradit. alii in Ponto ex adverso Coraxorum gentis – vocant Bathea Ponti – trecentis fere a continente stadiis inmensam altitudinem maris tradunt, vadis numquam repertis. 106. mirabilius id faciunt aquæ dulces iuxta mare ut fistulis emicantes. nam nec aquarum natura miraculis cessat. dulces mari invehuntur, leviores haut dubie; ideo et marinæ, quarum natura gravior, magis invecta sustinent. quædam vero et dulces inter se supermeant alias, ut in Fucino lacu invectus Pitonius amnis, in Lario Addua, in Verbanno Ticinus, in Benaco Mincius, in Sebinno Ollius, in Lemanno Rhodanus: hic trans Alpis, superiores in Italia, multorum milium transitu hospitali suas tantum nec largiores quam intulere aquas evehentes. proditum hoc et in Oronte amne Syriæ multisque aliis. quidam vero odio maris ipsa subeunt vada, sicut Arethusa, fons Syracusanus, in quo redduntur iacta in Alpheum, qui per Olympiam fluens Peloponnesiaco litori infunditur. subeunt terras rursusque redduntur Lycus in Asia, Erasinus in Argolica, Tigris in Mesopotamia et, quæ in Æsculapi fonte Athenis mersa sunt, in Phalerico redduntur. et in Atinate campo fluvius mersus post XX milia passuum exit et in Aquileiensi Timavus. nihil in Asphaltite Iudaeæ lacu, qui bitumen gignit, mergi potest nec in Armeniæ maioris Aretissa; is quidem nitrosus pisces alit. in Sallentino iuxta oppidum Manduriam lacus, ad margines plenus, neque exhaustis aquis minuitur neque infusis augetur. in Ciconum flumine et in Piceno lacu Velino lignum deiectum lapideo cortice obducitur et in Surio Colchidis flumine adeo, ut lapidem plerumque durans adhuc integat cortex. similiter in flumine Silero ultra Surrentum non virgulta modo inmersa, verum et folia lapidescunt, alias salubri potu eius aquæ. in exitu paludis Reatinæ saxum crescit [et in Rubro mari oleæ virentesque frutices enascuntur].
Sed fontium plurimorum natura mira est fervore, idque etiam in iugis Alpium ipsoque in mari inter Italiam et Ænariam in Baiano sinu et in Liri fluvio multisque aliis. nam dulcis haustus in mari plurimis locis, ut ad Chelidonias insulas et Aradum et in Gaditano oceano. Patavinorum aquis calidis herbæ virentes innascuntur, Pisanorum ranæ, ad Vetulonios in Etruria non procul a mari pisces. in Casinate fluvius appellatur Scatebra, frigidus, abundantior æstate; in eo, ut in Arcadia Stymphali, nascuntur aquatiles musculi. in Dodone Iovis fons, cum sit gelidus et inmersas faces extinguat, si extinctæ admoveantur, accendit. idem meridie semper deficit, qua de causa ἀναπαυόμενον vocant, mox increscens ad medium noctis exuberat, ab eo rursus sensim deficit. in Illyricis supra fontem frigidum expansæ vestes accenduntur. Iovis Hammonis stagnum, interdiu frigidum, noctibus fervet. in Trogodytis fons Solis appellatur dulcis et circa meridiem maxime frigidus; mox paulatim tepescens ad noctis media fervore et amaritudine infestatur.
Padi fons mediis diebus æstivis velut interquiescens semper aret. in Tenedo insula fons semper a tertia noctis hora in sextam ab æstivo solstitio exundat, et in Delo insula Inopus fons eodem quo Nilus modo ac pariter cum eo decrescit augeturve. contra Timavum amnem insula parva in mari est cum fontibus calidis, qui pariter cum æstu maris crescunt minuunturque. in agro Pitinate trans Appenninum fluvius Novanus, omnibus solstitiis torrens, bruma siccatur.
In Falisco omnis aqua pota candidos boves facit, in Bœotia amnis Melas oves nigras, Cephisus ex eodem lacu profluens albas, rursus nigras Penius rufasque iuxta Ilium Xanthus, unde et nomen amni. in Ponto fluvius Axiaces rigat campos, in quibus pastæ nigro lacte equæ gentem alunt. in Reatino fons Neminie appellatus alio atque alio loco exoritur, annonæ mutationem significans. Brundisi in portu fons incorruptas præstat aquas . Lyncestis aqua quæ vocatur acidula vini modo temulentos facit; item in Paphlagonia et in agro Caleno. Andro in insula templo Liberi patris fontem nonis Ianuariis semper vini saporem fundere Mucianus ter consul credit. dies Θεοδοσία vocatur. iuxta Nonacrim in Arcadia Styx, nec odore differens nec colore, pota ilico necat; item in Liberoso Taurorum colle tres fontes sine remedio, sine dolore mortiferi. in Carrinensi Hispaniæ agro duo fontes iuxta fluunt, alter omnia respuens, alter obsorbens. in eadem gente alius aurei coloris omnes ostendit pisces, nihil extra illam aquam differentes. in Comensi iuxta Larium lacum fons largus horis singulis semper intumescit ac residit. in Cydonea insula ante Lesbum fons calidus vere tantum fluit. lacus Sannaus in Asia circa nascente absinthio inficitur. Colophone in Apollinis Clarii specu lacuna est, cuius potu mira redduntur oracula, bibentium breviore vita. amnes retro fluere et nostra vidit ætas Neronis principis supremis, sicut in rebus eius rettulimus.
Iam omnes fontes æstate quam hieme gelidiores esse quem fallit? sicut illa permira naturæ opera, æs ac plumbum in massa mergi, dilatatum fluitare, eiusdemque ponderis alia sidere, alia invehi, onera in aqua facilius moveri, Syrium lapidem quamvis grandem innatare eundemque comminutum mergi, recentia cadavera ad vadum labi, intumescentia attolli, inania vasa haud facilius quam plena extrahi; pluvias salinis aquas dulciores esse quam reliquas, nec fieri salem nisi admixtis dulcibus; 107. marinas tardius gelari, celerius accendi; hieme mare calidius esse, autumnale salsius; omne oleo tranquillari, et ob id urinantes ore spargere, quoniam mitiget naturam asperam lucemque deportet; nives in alto mari non cadere; cum omnis aqua deorsum feratur, exilire fontes atque etiam in Aetnæ radicibus, flagrantis in tantum, ut quinquagena, centena milia passuum harenas flammarum globo eructet. namque et ignium, quod est naturæ quartum elementum, reddamus aliqua miracula, sed primum ex aquis.
In urbe Commagenes Samosata stagnum est emittens limum – maltham vocant – flagrantem. cum quid attigit solidi, adhæret; præterea tactu et sequitur fugientes. sic defendere muros oppugnante Lucullo: flagrabat miles armis suis. aquis et accenditur; terra tantum restingui docuere experimenta. 109. similis est natura naphthæ. ita appellatur circa Babylonem et in Austacenis Parthiæ profluens bituminis liquidi modo. huic magna cognatio ignium, transiliuntque in eam protinus undecumque visam. ita ferunt a Medea pælicem crematam, postquam sacrificatura ad aras accesserat, corona igne rapto. 110. verum in montium miraculis ardet Ætna noctibus semper tantoque ævo materia ignium sufficit, nivalis hibernis temporibus egestumque cinerem pruinis operiens. nec in illo tantum natura sævit exustionem terris denuntians: flagrat in Phaselitis mons Chimæra, et quidem inmortali diebus ac noctibus flamma; ignem eius accendi aqua, extingui vero terra aut fimo Cnidius Ctesias tradit. eadem in Lycia Hephæsti montes tæda flammante tacti flagrant, et adeo ut lapides quoque rivorum et harenæ in ipsis aquis ardeant, aliturque ignis ille pluviis; baculo si quis ex iis accenso traxerit sulcum, rivos ignium sequi narrant. flagrat in Bactris Cophanti noctibus vertex. flagrat in Medis et in Sittacene confinio Persidis, Susis quidem ad Turrim Albam XV caminis, maximo eorum et interdiu, campus. Babylone flagrat e quadam veluti piscina iugeri magnitudine, Æthiopum iuxta Hesperu montem stellarum modo campi noctu; similiter in Megalopolitanorum agro. nam si intermisit ille iucundus frondemque densi supra se nemoris non adurens et iuxta gelidum fontem semper ardens Nymphæi crater, dira Apolloniatis suis portendit, ut Theopompus tradidit; augetur imbribus egeritque bitumen temperandum fonte illo ingustabili, et alias omni bitumine dilutius. sed quis hæc miretur? in medio mari Hiera et Lipara insulæ Aeoliæ iuxta Italiam cum ipso mari arsere per aliquot dies bello, donec legatio senatus piavit. maximo tamen ardet incendio Theon ochema dictum Æthiopum iugum torrentesque solis ardoribus flammas egerit. tot locis, tot incendiis rerum natura terras cremat!
Præterea cum sit huius unius elementi ratio fecunda seque ipsa pariat et minimis crescat a scintillis, quid fore putandum est in tot rogis terræ? quæ est illa natura, quæ voracitatem in toto mundo avidissimam sine damno sui pascit? addantur his sidera innumera ingensque sol, addantur humani ignes et lapidum quoque insiti naturæ attritique inter se ligni, iam nubium et origines fulminum: excedet profecto miracula omnia ullum diem fuisse, quo non cuncta conflagrarent, cum specula quoque concava adversa solis radiis facilius etiam accendant quam ullus alius ignis. quid quod innumerabiles parvi, sed naturales, scatent? in Nymphæo exit e petra flamma, quæ pluviis accenditur; exit et ad aquas Scantias, hæc quidem invalida, cum transit, nec longe in alia durans materia – viret æterno hunc fontem igneum contegens fraxinus – ; exit in Mutinensi agro statis Volcano diebus. reperitur apud auctores subiectis Ariciæ arvis, si carbo deciderit, ardere terram, in agro Sabino et Sidicino unctum flagrare lapidem, in Sallentino oppido Gnatia inposito ligno in sa- xum quoddam ibi sacrum protinus flammam existere, in Laciniæ Iunonis ara sub diu sita cinerem inmobilem esse perflantibus undique procellis; quin et repentinos existere ignes et in aquis et in corporibus, etiam humanis: lacum arsisse totum; Servio Tullio dormienti in pueritia ex capite flammam emicuisse, L. Marcio in Hispania interemptis Scipionibus contionanti et milites ad ultionem exhortanti arsisse simili modo Valerius Antias narrat. plura mox et distinctius; nunc enim quadam mixtura rerum omnium exhibentur miracula. verum egressa mens interpretationem naturæ festinat legentium animos per totum orbem veluti manu ducere.
Pars nostra terrarum, de qua memoro, ambienti, ut dictum est, oceano velut innatans longissime ab ortu ad occasum patet, hoc est ab India ad Herculis columnas Gadibus sacratas |LXXXV| LXXVIII p., ut Artemidoro auctori placet, ut vero Isidoro, |XCVIII| XVIII. Artemidorus adicit amplius a Gadibus circuitu Sacri promunturii ad promunturium Artabrum, quo longissime frons procurrat Hispaniæ, DCCCCXCI D. mensura currit duplici via: a Gange amne ostioque eius, quo se in Eoum oceanum effundit, per Indiam Parthyenenque ad Myriandrum urbem Syriæ in Issico sinu positam |LII| XV, inde proxima Cyprum insulam, Patara Lyciæ, Rhodum, Astypalæam in Carpathio mari insulam, Tænarum Laconicæ, Lilybæum Siciliæ, Caralim Sardiniæ |XXI| XIII, deinde Gades |XII| L, quæ mensura universa ab Eoo mari efficit |LXXXV| LXXVIII. alia via, quæ certior et iniri terreno maxime potest, a Gange ad Euphraten amnem |LI| LXIX, inde Cappadociæ Mazaca CCXLIIII, inde per Phrygiam, Cariam, Ephesum CCCCXCVIIII, ab Epheso per Aegæum pelagus Delum CC, Isthmum CCXII D, inde terra [et Laconico mari] et Corinthiaco sinu Patras Peloponnesi XC, Leucadem LXXXVII D, Corcyram totidem, Acroceraunia LXXXII D, Brundisium LXXXVII D, Romam CCCLX, Alpes usque ad Scingomagum vicum DXVIIII, per Galliam ad Pyrenæos montes Illiberim CCCCLXVIII, ad oceanum et Hispaniæ oram DCCCXXXI, traiectu Gadis VII D, quæ mensura Artemidori ratione |LXXXIX| XLV efficit.
Latitudo autem terræ a meridiano situ ad septentriones, dimidio fere minor, Isidoro colligit |LIIII| LXII, quo palam fit quantum et hinc vapor abstulerit et illinc rigor. neque enim deesse terris arbitror aut non esse globi formam, sed inhabitabilia utrimque inconperta esse. hæc mensura currit a litore Æthiopici oceani, qua modo habitatur, ad Merœn DCXXV, inde Alexandriam |XII| L, Rhodum DLXXXIIII, Cnidum LXXXVII D, Coum XXV, Samum C, Chium XCIIII, Mytilenen LXV, Tenedum CXIX, Sigeum promunturium XII D, os Ponti CCCXII D, Carambin promunturium CCCL, os Mæotis CCCXII D, ostium Tanais CCLXXV, qui cursus conpendiis maris brevior fieri potest LXXIX. ab ostio Tanais nihil inmodicum diligentissimi auctores fecere. Artemidorus ulteriora inconperta existimavit, cum circa Tanain Sarmatarum gentes degere fateretur ad septentriones versus; Isidorus adiecit |XII| L usque ad Thylen, quæ coniectura divinationis est. ego non minore quam proxime dicto spatio Sarmatarum fines nosci intellego. et alioqui quantum esse debet quod innumerabiles gentes subinde sedem mutantes capiat? unde ulteriorem mensuram inhabitabilis plagæ multo esse maiorem arbitror. nam et a Germania inmensas insulas non pridem conpertas cognitum habeo.
De longitudine ac latitudine hæc sunt, quæ digna memoratu putem. universum autem circuitum Eratosthenes, in omnium quidem litterarum subtilitate, set in hac utique præter ceteros solers, quem cunctis probari video, CCLII milium stadiorum prodidit, quæ mensura Romana conputatione efficit trecentiens quindeciens centena milia passuum: inprobum ausum, verum ita subtili argumentatione conprehensum, ut pudeat non credere. Hipparchus, et in coarguendo eo et in reliqua omni diligentia mirus, adicit stadiorum paulo minus XXVI. alia Dionysodoro fides. neque enim subtraham exemplum vanitatis Graecæ maximum. Melius hic fuit, geometricæ scientia nobilis; senecta diem obiit in patria. funus duxere ei propinquæ, ad quas pertinebat hereditas. hæ cum secutis diebus iusta peragerent, invenisse dicuntur in sepulchro epistulam Dionysodori nomine ad superos scriptam: pervenisse eum a sepulchro ad infimam terram; esse eo stadiorum XLII. nec defuere geometræ qui interpretarentur, significare epistulam a medio terrarum orbe missam, quod deorsum ab summo longissimum esset spatium et idem pilæ medium. ex quo consecuta conputatio est, ut circuitum esse CCLII stadiorum pronuntiarent.
Harmonica ratio, quæ cogit rerum naturam sibi ipsam congruere, addit huic mensuræ stadiorum XII terramque XCVI partem totius mundi facit.