Æsopi nomen sicubi interposuero,
cui reddidi iam pridem quicquid debui,
auctoritatis esse scito
gratia;
ut quidam artifices nostro faciunt sæculo,
qui pretium
operibus maius inueniunt nouis
si marmori
adscripserunt Praxitelen suo,
detrito Myn argento,
tabulæ Zeuxidem.
Adeo fucatæ plus
uetustati fauet
inuidia mordax quam
bonis præsentibus.
Sed iam
ad fabellam talis
exempli feror.
Demetrius
rex, qui Phalereus dictus est,
Athenas occupauit imperio improbo.
Vt mos est uulgi, passim
et certatim ruit;
“Feliciter!” succlamant. Ipsi
principes
illam osculantur qua sunt oppressi manum,
tacite gementes tristem fortunæ uicem.
Quin etiam
resides et sequentes otium,
ne defuisse
noceat, repunt ultimi;
in quis Menander, nobilis comœdiis,
quas ipsum ignorans legerat Demetrius
et admiratus fuerat ingenium uiri,
unguento delibutus, uestitu fluens,
ueniebat gressu delicato et languido.
Hunc ubi tyrannus
uidit extremo agmine:
“Quisnam cinædus ille
in conspectu meo
audet ceuere?”
Responderunt proximi:
“Hic est Menander
scriptor.” Mutatus statim
“Homo” inquit “fieri
non potest formosior.”
Duo cum incidissent in
latronem milites,
unus profugit, alter
autem restitit
et uindicauit sese
forti dextera.
Latrone excusso timidus accurrit comes
stringitque gladium, dein
reiecta pænula
“Cedo” inquit “illum;
iam curabo sentiat
quos attemptarit.” Tunc qui depugnauerat:
“Vellem istis uerbis saltem
adiuuisses modo;
constantior fuissem uera
existimans.
Nunc conde ferrum
et linguam pariter futilem.
Vt possis
alios ignorantes fallere,
ego, qui
sum expertus quantis fugias
uiribus,
scio quam uirtuti
non sit credendum tuæ.”
Illi adsignari debet
hæc narratio,
qui re
secunda fortis est, dubia fugax.
Calui momordit musca nudatum
caput,
quam opprimere captans alapam
sibi duxit grauem.
Tunc illa inridens: “Punctum uolucris paruulæ
uoluisti morte ulcisci; quid
facies tibi,
iniuriæ qui addideris contumeliam?”
Respondit: “Mecum facile
redeo in gratiam,
quia non fuisse
mentem lædendi scio.
Sed te, contempti generis animal
improbum,
quæ delectaris bibere humanum sanguinem,
optem carere uel maiore incommodo.”
Hoc argumento uenia
donari decet
qui casu peccat. Nam qui consilio est nocens,
illum esse quauis
dignum pœna iudico.
Quidam immolasset uerrem cum sancto Herculi,
cui pro
salute uotum debebat
sua,
asello iussit reliquias poni
hordei.
Quas aspernatus ille sic locutus est:
“Libenter istum prorsus
adpeterem cibum,
nisi qui nutritus illo est iugulatus foret.”
Huius respectu fabulæ deterritus,
periculosum semper uitaui
lucrum.
Sed dicis: “Qui rapuere diuitias, habent.”
Numeremus agedum qui deprensi perierunt;
maiorem turbam punitorum reperies.
Paucis temeritas est
bono, multis malo.
Prauo fauore labi mortales solent
et, pro iudicio dum stant erroris sui,
ad pænitendum rebus manifestis agi.
Facturus ludos diues
quidam nobilis
proposito cunctos inuitauit præmio,
quam quisque posset
ut nouitatem ostenderet.
Venere artifices laudis ad certamina;
quos inter scurra,
notus urbano sale,
habere dixit se genus spectaculi
quod in
theatro numquam prolatum foret.
Dispersus rumor ciuitatem concitat.
Paulo ante uacua
turbam deficiunt loca.
In scæna uero postquam solus
constitit
sine apparatu, nullis adiutoribus,
silentium ipsa fecit
expectatio.
Ille in sinum repente demisit caput,
et sic porcelli uocem est imitatus sua,
uerum ut subesse pallio contenderent
et excuti iuberent. Quo
facto, simul
nihil est repertum, multis onerant laudibus
hominemque plausu prosequuntur maximo.
Hoc uidit fieri rusticus: “Non
mehercule
me uincet” inquit, et statim professus est
idem facturum melius se postridie.
Fit turba maior.
Iam fauor mentes
tenet
et derisuros, non
spectaturos, scias.
Vterque prodit. Scurra
degrunnit prior,
mouetque plausus et clamores suscitat.
Tunc simulans sese
uestimentis rusticus
porcellum obtegere (quod faciebat scilicet,
sed, in
priore quia nil compererant, latens),
peruellit aurem uero,
quem celauerat,
et cum
dolore uocem naturæ
exprimit.
Adclamat populus scurram multo
similius
imitatum, et cogit rusticum trudi
foras.
At ille profert
ipsum porcellum e sinu,
turpemque aperto pignore errorem probans:
“En hic
declarat quales sitis
iudices!”
Inuenit
caluus forte in triuio pectinem.
Accessit alter æque
defectus pilis.
“Heia” inquit “in commune quodcumque est
lucri! ”
Ostendit ille prædam et adiecit simul:
“Superum uoluntas fauit;
sed fato inuido
carbonem, ut aiunt, pro thensauro inuenimus.”
Quem spes delusit,
huic querela conuenit.
Vbi uanus animus aura
captus friuola
arripuit insolentem sibi
fiduciam,
facile ad derisum
stulta leuitas ducitur.
Princeps tibicen notior
paulo fuit,
operam Bathyllo solitus in scæna dare.
Is forte ludis, non satis memini quibus,
dum pegma rapitur, concidit casu
graui
necopinus et sinistram fregit tibiam,
duas cum dextras
maluisset perdere.
Inter manus sublatus et multum gemens
domum refertur. Aliquot menses
transeunt,
ad sanitatem dum
uenit curatio.
Vt spectatorum molle est et lepidum genus,
desiderari cœpit, cuius
flatibus
solebat excitari saltantis uigor.
Erat facturus ludos
quidam nobilis.
Is, ut incipiebat Princeps ad baculum ingredi,
perducit pretio precibus ut tantummodo
ipso ludorum ostenderet sese
die.
Qui simul aduenit, rumor
de tibicine
fremit in theatro:
quidam adfirmant mortuum,
quidam in conspectum proditurum sine
mora.
Aulæo misso, deuolutis tonitribus,
di sunt
locuti more translaticio.
Tunc chorus ignotum modo
reducto canticum
insonuit, cuius hæc fuit sententia:
LÆTARE INCOLVMIS ROMA
SALVO PRINCIPE.
In plausus consurrectum est.
Iactat basia
tibicen; gratulari fautores putat.
Equester ordo stultum
errorem intellegit
magnoque risu canticum repeti iubet.
Iteratur illud. Homo
meus se in pulpito
totum prosternit. Plaudit inludens eques;
rogare populus hunc
choro ueniam æstimat.
Vt uero cuneis notuit res omnibus,
Princeps, ligato crure niuea
fascia,
niueisque tunicis, niueis etiam
calceis,
superbiens honore diuinæ domus,
ab uniuersis capite est protrusus foras.
Cursu uolucri, pendens in nouacula,
caluus, comosa fronte, nudo
corpore,
quem si occuparis, teneas, elapsum semel
non ipse possit Iuppiter reprehendere,
occasionem rerum significat breuem.
Effectus impediret ne segnis mora,
finxere antiqui talem
effigiem Temporis.
Angusto
in audito taurus
luctans cornibus
cum uix
intrare posset ad præsepia,
monstrabat uitulus quo se pacto flecteret.
“Tace” inquit; “ante
hoc noui quam tu natus es.”
Qui doctiorem emendat sibi
dici putet.
Aduersu
omnes fortis et uelox feras
canis cum domino semper fecisset satis,
languere cœpit annis
ingrauantibus.
Aliquando
obiectus hispidi pugnæ
suis,
arripuit aurem; sed cariosis
dentibus
prædam dimisit rictus. Venator dolens
canem obiurgabat. Cui
senex contra Lacon:
“Non te destituit animus, sed uires meæ.
Quod fuimus
lauda, si iam damnas quod sumus.”
Hoc cur, Philete, scripserim pulchre uides.