Cum destinassem terminum operi
statuere,
in hoc ut aliis asset materiæ satis,
consilium tacito corde
damnaui [meum]
Nam si quis etiam talis
est tituli [appetens],
quo pacto diuinabit quidnam omiserim,
ut illud ipse incipiat famæ tradere,
sua cuique cum sit animi cogitatio
colorque proprius? Ergo
non leuitas mihi,
sed certa ratio causam scribendi dedit.
Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis,
(quas Æsopias, non
Æsopi, nomino,
quia paucas ille
ostendit, ego plures
sero,
usus uetusto genere
sed rebus nouis,)
quartum libellum cum
uacaris perleges.
Hunc obtrectare si
uolet malignitas,
imitari dum non possit, obtrectet licet.
Mihi parta
laus est quod tu, quod
similes tui
uestra in chartas uerba transfertis mea,
dignumque longa iudicatis memoria.
Inlitteratum plausum nec desidero.
Qui natus est infelix,
non uitam modo
tristem decurrit, uerum
post obitum quoque
persequitur illum dura fati miseria.
Galli Cybebes circum
in questus ducere
asinum solebant, baiulantem sarcinas.
Is cum
labore et plagis
esset mortuus,
detracta pelle sibi fecerunt tympana.
Rogati mox a quodam, delicio suo
quidnam fecissent, hoc
locuti sunt modo:
“Putabat se post mortem securum fore:
ecce aliæ plagæ congeruntur mortuo!”
Ioculare
tibi uidemur: et sane leui,
dum nil habemus maius, calamo
ludimus.
Sed diligenter intuere has nenias;
quantum in pusillis utilitatem reperies!
Non semper ea sunt quæ uidentur: decipit
frons prima multos,
rara mens intellegit
quod interiore condidit cura
angulo.
Hoc ne locutus
sine mercede existimer,
fabellam adiciam de mustela et muribus.
Mustela, cum annis et senecta debilis
mures ueloces non ualeret adsequi,
inuoluit se farina
et obscuro loco
abiecit neclegenter. Mus,
escam putans,
adsiluit et comprensus occubuit neci;
alter similiter, deinde perit
et tertius.
post aliquot uenit
sæculis retorridus,
qui sæpe laqueos
et muscipula effugerat;
proculque insidias cernens hostis
callidi,
“Sic ualeas,” inquit, “ut farina es, quæ iaces!”
Fame coacta uulpes alta
in uinea
uuam adpetebat, summis saliens uiribus.
Quam tangere ut non potuit, discedens ait:
“Nondum matura es; nolo acerbam sumere.”
Qui, facere quæ non possunt, uerbis eleuant,
adscribere hoc debebunt
exemplum sibi.
Equus sedare solitus quo fuerat sitim,
dum sese aper uolutat turbauit uadum.
Hinc orta lis est.
Sonipes, iratus fero,
auxilium petiit hominis; quem
dorso leuans
rediit ad hostem
lætus. Hunc telis
eques
postquam interfecit, sic locutus
traditur:
“Lætor tulisse auxilium me precibus tuis;
nam prædam
cepi et didici
quam sis utilis.”
Atque ita cœgit
frenos inuitum pati.
Tum mæstus
ille: “Paruæ uindictam rei
dum quæro
demens, seruitutem repperi.”
Hæc iracundos admonebit fabula
inpune potius lædi
quam dedi alteri.
Plus esse in
uno sæpe quam in turba boni
narratione posteris tradam breui.
Quidam decedens tres
reliquit filias,
unam formosam et oculis uenantem uiros,
at alteram
lanificam et frugi rusticam,
deuotam uino tertiam et turpissimam.
Harum autem matrem
fecit heredem senex
sub condicione, totam ut fortunam tribus
æqualiter distribuat, sed
tali modo:
“Ni data possideant aut fruantur”; tum
“simul
habere res desierint quas
acceperint,
centena matri conferant sestertia.”
Athenas rumor implet,
mater sedula
iuris peritos consulit; nemo
expedit
quo pacto ni possideant quod fuerit
datum,
fructumue capiant; deinde quæ tulerint nihil
quanam ratione conferant pecuniam.
Postquam consumpta est
temporis longi mora,
nec testamenti potuit sensus
colligi,
fidem aduocauit iure neglecto parens.
Seponit mœchæ uestem,
mundum muliebrem,
lauationem argenteam, eunuchos glabros;
lanificæ agellos, pecora, uillam, operarios,
boues, iumenta et instrumentum rusticum;
potrici plenam antiquis apothecam cadis,
domum politam et delicatos hortulos.
Sic destinata dare
cum uellet singulis
et adprobaret populus, qui
illas nouerat,
Æsopus media subito
in turba constitit:
“O si maneret condito sensus
patri,
quam grauiter ferret quod
uoluntatem suam
interpretari non potuissent Attici!”
Rogatus deinde soluit
errorem omnium:
“Domum et ornamenta cum
uenustis hortulis
et uina uetera date lanificæ rusticæ;
uestem, uniones, pedisequos et
cetera
illi adsignate uitam quæ luxu trahit;
agros et uillam
et pecora cum pastoribus
donate mœchæ. Nulla poterit
perpeti
ut moribus quid
teneat alienum suis.
Deformis cultum uendet
ut uinum paret;
agros abiciet mœcha
ut ornatum paret;
at illa gaudens pecore et lanæ dedita
quacumque summa tradet
luxuriam domus.
Sic nulla possidebit quod fuerit
datum,
et dictam matri
conferent pecuniam
ex pretio
rerum quas uendiderint singulæ.”
Ita quod multorum fugit
inprudentiam
unius hominis repperit sollertia.
Cum uicti mures mustelarum exercitu
(historia, quot sunt, in tabernis pingitur)
fugerent et artos circum trepidarent cauos,
ægre recepti, tamen
euaserunt necem:
duces eorum, qui capitibus cornua
suis ligarant ut conspicuum in prœlio
haberent signum quod
sequerentur milites,
hæsere in portis
suntque capti ab hostibus;
quos immolatos uictor auidis
dentibus
capacis alui mersit tartareo specu.
Quemcumque populum tristis euentus premit,
periclitatur magnitudo principium,
minuta plebes facili
præsidio latet.
Tu qui nasute scripta destringis mea,
et hoc iocurum legere fastidis genus,
parua libellum sustine patientia,
seueritatem frontis dum placo tuæ
et in coturnis prodit Æsopus
nouis:
“Vtinam nec umquam Pelii
in nemoris iugo
pinus bipenni
concidisset Thessala,
nec ad professæ
mortis audacem uiam
fabricasset Argus opere
Palladio ratem,
inhospitalis prima quæ Ponti sinus
patefecit in perniciem Graium et Barbarum.
Namque et superbi
luget Æetæ domus,
et regna Peliæ scelere Medeæ
iacent,
quæ, sæuum ingenium uariis inuoluens modis,
illinc per artus fratris explicuit fugam,
hic cæde patris Peliadum infecit manus.”
Quid tibi uidetur?
“Hoc quoque insulsum est”,
ait
“falsoque dictum, longe quia uetustior
Ægea Minos classe
predomuit freta,
iustique uindicauit exemplum imperi.”
Quid ergo possum
facere tibi, lector
Cato,
si nec fabellæ
et iuuant nec fabulæ?
Noli molestus esse ominino
litteris,
maiorem exhibeant ne tibi molestiam.
Hoc illis dictum
est, qui stultitia nauseant
et, ut putentur sapere, cælum
uituperant
Mordaciorem qui
improbo dente adpetit,
hoc argumento se describi sentiat.
In officinam fabri
uenit uipera.
Hæc, cum temptaret si qua res
esset cibi,
limam momordit. Illa
contra contumax,
“Quid me,” inquit,
“stulta, dente captas
lædere,
omne adsueui ferrum
quæ conrodere?”
Homo in periclum simul
ac uenit callidus,
reperire effugium quærit alterius malo.
Cum decidisset uulpes in puteum inscia
et altiore
clauderetur margine,
deuenit hircus sitiens in eundem locum.
Simul rogauit, esset
an dulcis liquor
et copiosus,
illa fraudem moliens:
“Descende, amice; tanta
bonitas est aquæ,
uoluptas ut satiari
non possit mea.”
Immisit se barbatus.
Tum uulpecula
euasit puteo, nixa
celsis cornibus,
hircumque clauso liquit
hærentem uado.
Peras imposuit Iuppiter nobis
duas:
propriis repletam uitiis post
tergum dedit,
alienis ante pectus
suspendit grauem.
Hac re uidere nostra mala
non possumus;
alii simul delinquunt, censores sumus.
Lucernam
fur accendit ex ara Iouis
ipsumque compilauit ad
lumen suum.
Onustus qui sacrilegio cum
discederet,
repente uocem sancta misit
Religio:
“Malorum quamuis ista fuerint
munera
mihique inuisa, ut non offendar subripi,
tamen, sceleste, spiritu culpam
lues,
olim cum adscriptus uenerit pœnæ
dies.
Sed ne ignis noster facinori præluceat,
per quem uerendos excolit pietas
deos,
ueto esse tale luminis commercium.”
Itaque hodie nec lucernam de flamma
deum
nec de lucerna
fas est accendi
sacrum.
Quot res contineat hoc
argumentum utiles
non explicabit alius quam qui repperit.
Significat primum sæpe
quos ipse alueris
tibi inueniri maxime contrarios;
secundum ostendit scelera non ira deum,
Fatorum dicto sed puniri tempore;
nouissime interdicit ne
cum melefico
usum bonus consociet ullius rei.
Opes inuisæ merito sunt
forti uiro,
quia diues
arca ueram laudem
intercipit.
Cælo receptus propter uirtutem Hercules,
cum gratulantes persalutasset deos,
ueniente Pluto, qui Fortunæ est filius,
auertit oculos. Causam
quæsiuit Pater.
“Odi” inquit
“illum quia malis
amicus est
simulque obiecto cunctaa corrumpit lucro.”
“Vtilius
homini nil est quam recte loqui.”
Probanda cunctis est quidem sententia;
sed ad
perniciem solet agi sinceritas,
[ubi ueritate plus
ualet mendacium.]
Duo homines, unus
fallax et alter uerax, iter simul
agebant. Et cum
ambularent,
uenerunt inprouinciam simiarum. Quos
ut uidit una ex
multitudine simiarum, ipse
qui prior esse uidebatur,iussit eos teneri,
ut interrogaret quid de illo homines dicerent. Iussitque omnes
sibi
similes adstareante se ordine
longo, dextra læuaque, et sibi sedile
parari; sicut uiderat
imperatorem aliquando,taliter sibi
adstare fecit.
Iubentur homines adduci
in medio. Ait maior: “Quis sum ego?”
Fallaxdixit: “Tu es imperator.” Iterum interrogat: “Et
isti quos
uides ante me stare?”Respondit: “Hi
suntcomites tui, primicerii,
campidoctores, militares officii.” Et quia mendacio laudatus est
cum
turbasua, iubet illum munerari, et quia adulatus est,
omnes illos
fefellit. Verax autem
apud se cogitabar:“Si
iste mendax, qui omnia
mentitur, sic accepit,
si uerum dixero,
magis munerabor.” Tunc
aitmaior
simia: “Dic et tu, quis
sum ego, et hi quos
ante me uides?”
At ille,
qui semper
ueritatemamabat et loqui consueuerat, respondit: “Tu
es uere
simia, et omnes hi similes
tui simiæ sempersunt.” Iubentur continuo
lacerari dentibus et unguibus, eo quod uerum dixisset.
Malis hominibus, qui
fallaciam et malitiam
amant, honestatem et
ueritatem lacerant.
Tacere
[ubi] tormentum, [par]
pœnast loqui.
Cum se ferarum regem
fecisset leo,
et æquitatis uellet famam
consequi,
a pristina deflexit consuetudine,
atque inter illas
tenui contentus cibo
sancta incorrupta iura
reddebat fide.
Postquam labare cœpit
pænitentia,
(et mutare non posset
naturam, cœpit aliquos
ducere in secretum
et
fallacia quærere si ei osputeret. Illos qui dicebant “putet,” et qui
dicebant “non putet,”
omnes tamen laniabat, ita
utsaturaretur
sanguine.
Cum multis hoc fecisset, postea simium
interrogabat si putorem
haberet inore. Ille
quasi cinnamomum dixit fragrare et quasi deorum
altaria. Leo erubuit
laudatorem, sed, utdeciperet, mutauit fidem
et
quæsiuit fraudem, atque
languere se simulabat. Continuo ueneruntmedici;
qui, ut
uenas serunt ei sumere cibum aliquem
qui leuis esset
et tolleret
fastidium prodigestione, ut
regibus omnia licent.
“Ignota est” inquit
“mihi caro simii;
uellem illam probare.” Vtest
locutus, statim necatur
beniloquus simius, ut eius carnem cito
escam sumeret.
[Vna enim est pœna loquentis et no loquentis).]
[tum materia eadem usus formauit recens]
a fictione ueretri linguam mulieris.
Adfinitatem traxit inde
obscænitas.
Rogauit
alter tribadas et molles mares
quæ ratio procreasset, exposuit senex:
“Idem Prometheus, auctor uulgi
fictilis
qui, simul offendit ad fortunam, frangitur,
naturæ partes ueste
quas celat pudor
cum separatim toto
finxisset die,
aptare mox ut posset corporibus suis,
ad cenam est inuitatus subito a Libero;
ubi inrigatus multo
uenas nectare
sero domum est reuersus titubanti pede.
Tum semisomno corde
et errore ebrio
adplicuit uirginale generi masculo,
et masculina membra adposuit feminis.
Ita nunc libido
prauo fruitur gaudio.”
Barbam capellæ cum impetrassent ab
Ioue,
hirci mærentes indignari cœperunt
quod dignitatem feminæ æquassent suam.
“Sinite,” inquit, “illas
gloria uana frui
et usurpare
uestri ornatum muneris,
pares dum non sint uestræ fortitudini.”
Hoc argumentum monet ut sustineas tibi
habitu esse
similes qui sunt uirtute impares.
Cum de fortunis quidam quereretur suis,
Æsopus finxit consolandi hoc
gratia.
“Vexata sæuis nauis tempestatibus
inter uectorum lacrimas et mortis metum,
faciem ad serenam
ut subito mutatur dies,
ferri secundis tuta
cœpit flatibus
nimiaque nautas hilaritate extollere.
Factus periclo sic gubernator sophus:
”Parce gaudere oportet et sensim queri,
totam quia uitam
miscet dolor et gaudium.“
Canes legatos olim misere
ad Iouem
meliora uitæ tempora
oratum suæ,
ut sese eriperet hominum contumeliis,
furfuribus sibi consparsum quod
panem darent
fimoque turpi maxime
explerent famem.
Profecti sunt legati
non celeri pede;
dum naribus
scrutantur escam in stercore,
citati non respondent. Vix
tandem inuenit
eos Mercurius et turbatos adtrahit.
Tum uero uultum
magni ut uiderunt
Iouis,
totam timentes concacarunt regiam.
Vetat dimitti magnus
illos Iuppiter;
propulsi uero fustibus uadunt foras.
....................................
mirari sibi legatos non reuertier;
turpe æstimantes aliquid commissum a suis,
post aliquod tempus
alios ascribi iubent.
Rumor cacatus superiores prodidit;
timentes rursus aliquid ne simile accidat,
odore canibus anum,
sed multo, replent.
Mandata dant; legati
mittuntur; statim
abeunt; rogantes aditum continuo impetrant.
Consedit genitor tum deorum maximus
quassatque fulmen; tremere cœpere omnia.
Canes confusi, subitus quod
fuerat fragor,
repente, odore mixto
cum merdis, cacant.
Di clamant
omnes uindicandam iniuriam.
Sic est
locutus ante pœnam
Iuppiter:
”Non est legatos
regis non dimittere,
nec est
difficile pœnas culpæ
imponere.
Sed hoc feretur
pro ludibrio præmium:
non ueto dimitti,
uerum cruciari fame,
ne uentrem
continere non possint
suum.
Illi autem qui miserunt bis tam futtiles
numquam carebunt hominum contumelia.“
Ita nunc legatos
expectantes posteri,
nouum ut uenire
quis uidet culum
olfacit.
Qui fert malis auxilium, post
tempus dolet.
Gelu rigentem quidam colubram sustulit
sinuque fouit, contra
se ipse misericors;
namque, ut refecta
est, necuit hominem protinus.
Hanc alia cum rogaret causam facinoris,
respondit: ”Ne quis discat prodesse improbis.“
Vulpes cubile fodiens dum terram eruit
agitque pluris altius
cuniculos,
peruenit ad draconis speluncam ultimam,
custodiebat qui thesauros abditos.
Hunc simul aspexit: ”Oro
ut inprudentiæ
des primum ueniam;
deinde si pulchre
uides
quam non conueniens aurum sit uitæ meæ,
respondeas clementer: quem
fructum capis
hoc ex labore, quodue tantum
est præmium
ut careas
somno et æuum in tenebris exigas?“
”Nullum“ inquit ille,
”uerum hoc ab summo mihi
Ioue adtributum est.“
”Ergo nec sumis tibi
nec ulli donas
quidquam?“ ”Sic Fatis placet.“
”Nolo irascaris, libere si dixero:
dis est iratis
natus qui est similis tibi.“
Abiturus illuc quo priores abierunt,
quid mente cæca
miserum torques spiritum?
Tibi dico, auare,
gaudium heredis tui,
qui ture superos, ipsum te fraudas cibo,
qui tristis
audis musicum citharæ sonum,
quem tibiarum macerat iucunditas,
obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt,
qui dum
quadrantes aggeras patrimonio
cælum fatigas sordido periurio,
qui circumcidis omnem inpensam funeris,
Libitina ne quid de tuo
faciat lucri.
Quid iudicare cogitas, Liuor,
modo?
Licet dissimulet, pulchre tamen
intellego.
Quicquid putabit esse dignum
memoria,
Æsopi dicet; si quid minus adriserit,
a me contendet fictum quouis
pignore.
Quem uolo refelli
iam nunc responso meo:
siue hoc ineptum siue laudandum est
opus,
inuenit ille, nostra perfecit manus.
Sed exsequamur cœpti propositum ordinem.
Homo doctus in se semper diuitias habet.
Simonides, qui scripsit
egregium melos,
quo paupertatem sustineret facilius,
circum ire cœpit
urbes Asiæ nobiles,
mercede accepta laudem
uictorum canens.
Hoc genere
quæstus postquam locuples factus est,
redire in patriam uoluit cursu
pelagio;
erat autem, ut aiunt, natus in Cia insula.
ascendit nauem; quam
tempestas horrida
simul et uetustas
medio dissoluit mari.
Hi zonas, illi res pretiosas colligunt,
subsidium uitæ. Quidam
curiosior:
”Simonide, tu ex
opibus nil sumis tuis?“
”Mecum“ inquit ”mea sunt cuncta.“Tunc pauci
enatant,
quia plures onere
degrauati perierant.
Prædones adsunt, rapiunt quod
quisque extulit,
nudos relinquunt. Forte Clazomenæ prope
antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi.
Hic litterarum quidam studio
deditus,
Simonidis qui sæpe uersus
legerat,
eratque absentis admirator maximus,
sermone ab ipso cognitum cupidissime
ad se
recepit; ueste, nummis,
familia
hominem exornauit. Ceteri tabulam suam
portant, rogantes uictum. Quos
casu obuios
Simonides ut uidit:
”Dixi“ inquit ”mea
mecum esse cuncta; uos quod rapuistis perit.“
Mons parturibat, gemitus immanes ciens,
eratque in terris
maxima expectatio.
At ille
murem peperit. Hoc
scriptum est tibi,
qui, magna
cum minaris, extricas nihil.
[Nihil agere quod non prosit fabella indicat.]
Formica et musca contendebant acriter,
quæ pluris esset.
Musca sic cœpit
prior:
”Conferre nostris tu potes te laudibus?
Moror inter aras,
templa perlustro deum;
ubi immolatur, exta
prægusto omnia;
in capite
regis sedeo cum uisum est mihi,
et matronarum casta delibo
oscula;
laboro nihil atque optimis
rebus fruor.
Quid horum
simile tibi contingit, rustica?“
”Est gloriosus sane
conuictus deum,
sed illi qui inuitatur, non
qui inuisus est.
Aras frequentas? Nempe abigeris quom
uenis.
Reges commemoras et matronarum oscula?
Super etiam iactas
tegere quod debet
pudor.
Nihil laboras? Ideo, cum opus est, nihil
habes.
Ego grana in hiemem cum studiose
congero,
te circa murum
pasci uideo stercore;
mori contractam cum
te cogunt frigora,
me copiosa
recipit incolumem domus.
æstate me lacessis;
cum bruma est siles.
Satis profecto rettudi superbiam.“
Fabella talis hominum
discernit notas,
eorum qui se falsis ornant laudibus,
et quorum uirtus
exhibet solidum decus.
Quantum
ualerent inter homines
litteræ
dixi superius; quantus nunc
illis honos
a superis
sit tributus tradam memoriæ.
Simonides idem ille de quo
rettuli,
uictori laudem cuidam pyctæ
ut scriberet
certo conductus pretio, secretum petit.
Exigua cum frenaret
materia impetum,
usus pœtæ more est et
licentia
atque interposuit gemina Ledæ
sidera,
auctoritatem
similis referens gloriæ.
Opus adprobauit; sed
mercedis tertiam
accepit partem. Cum relicuas posceret:
”Illi“ inquit ”reddent quorum
sunt laudis duæ.
Verum, ut ne irate te dimissum sentiant,
ad cenam mihi promitte; cognatos uolo
hodie inuitare, quorum es in numero mihi.“
Fraudatus quamuis et dolens iniuria,
ne male dimissus gratiam corrumperet,
promisit. Rediit hora
dicta, recubuit.
Splendebat hilare poculis conuiuium,
magno apparatu læta
resonabat domus,
repente duo cum iuuenes, sparsi puluere,
sudore multo diffluentes, corpore
humanam supra formam,
cuidam seruolo
mandant ut ad se prouocet Simonidem;
illius interesse ne faciat moram.
Homo perturbatus excitat Simonidem.
Vnum promorat uix
pedem triclinio,
ruina camaræ subito
oppressit ceteros;
nec ulli iuuenes
sunt reperti ad ianuam.
Vt est uulgatus
ordo narratæ rei
omnes scierunt numinum præsentiam
uati dedisse uitam
mercedis loco.
Adhuc supersunt multa quæ possim loqui,
et copiosa
abundat rerum uarietas;
sed temperatæ suaues sunt
argutiæ,
immodicæ offendunt. Quare, uir sanctissime,
ep.,Particulo, chartis nomen
uicturum meis,
Latinis dum manebit
pretium litteris,
si non
ingenium, certe breuitatem adproba;
quæ commendari tanto debet
iustius,
quanto cantores sunt molesti
ualidius.