PHÆDRI AVGVSTI LIBERTI FABVLARVM ÆSOPIARVM

LIBER TERTIVS

Prologus

Phædri libellos legere si desideras,
uaces oportet, Eutyche, a negotiis,
ut liber animus sentiat uim carminis.
Verum” inquistanti non est ingenium tuum,
momentum ut horæ pereat officiis meis.
Non ergo causa est manibus id tangi tuis,
quod occupatis auribus non conuenit.
Fortasse dices: “Aliquæ uenient feriæ,
quæ me soluto pectore studium uocent.
Legesne, quæso, potius uiles nenias,
impendas curam quam rei domesticæ,
reddas amicis tempora, uxori uaces,
animum relaxes, otium des corpori,
ut adsuetam fortius præstes uicem?
Mutandum tibi propositum est et uitæ genus,
intrare si Musarum limen cogitas.
Ego, quem Pierio mater enixa est iugo,
in quo Tonanti sancta Mnemosyne Ioui,
fecunda nouies, artium peperit chorum,
quamuis in ipsa pæne natus sim schola,
curamque habendi penitus corde eraserim,
nec Pallade hanc inuita in uitam incubuerim,
fastidiose tamen in cœtum recipior.
Quid credis illi accidere qui magnas opes
exaggerare quærit omni uigilia,
docto labori dulce præponens lucrum?
Sed iam,quodcumque fuerit,ut dixit Sinon
regem cum Dardaniæ perductus foret,
librum exarabo tertium Æsopi stilo,
honori et meritis dedicans illum tuis.
Quem si leges, lætabor; sin autem minus,
habebunt certe quo se oblectent posteri.
Nunc, fabularum cur sit inuentum genus,
breui docebo. Seruitus obnoxia,
quia quæ uolebat non audebat dicere,
affectus proprios in fabellas transtulit,
calumniamque fictis elusit iocis.
Ego illius pro semita feci uiam,
et cogitaui plura quam reliquerat,
in calamitatem deligens quædam meam.
quodsi accusator alius Seiano foret,
si testis alius, iudex alius denique,
dignum faterer esse me tantis malis,
nec his dolorem delenirem remediis.
Suspicione si quis errabit sua,
et, rapiens se quod erit commune omnium,
stulte nudabit animi conscientiam,
huic excusatum me uelim nihilo minus.
Neque enim notare singulos mens est mihi,
uerum ipsam uitam et mores hominum ostendere.
rem me professum dicet fors aliquis grauem.
Si Phryx Æsopus potuit, si Anacharsis Scythes
æternam famam condere ingenio suo,
ego litteratæ qui sum proprior Graeciæ,
cur somno inerti deseram patriæ decus,
Threissa cum gens numeret auctores deos,
Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo,
qui saxa cantu mouit et domuit feras
Hebrique tenuit impetus dulci mora?
Ergo hinc abesto, Liuor, ne frustra gemas,
quom iam mihi sollemnis dabitur gloria.
Induxi te legendum? Sincerum mihi
candore noto reddas iudicium peto.

I. Anus Amphoram

Anus iacere uidit epotam amphoram,
adhuc Falerna fæce e testa nobili
odorem quæ iucundum late spargeret.
Hunc postquam totis auida traxit naribus:
O suauis anima, quale in te dicam bonum
antehac fuisse, tales cum sint reliquiæ!
Hoc quo pertineat dicet qui me nouerit.

II. Panthera et Pastores

Solet a despectis par referri gratia.
Panthera inprudens olim in foueam decidit.
Videre agrestes; alii fustes congerunt,
alii onerant saxis; quidam contra miseriti
perituræ quippe, quamuis nemo læderet,
misere panem ut sustineret spiritum.
Nox insecuta est; abeunt securi domum,
quasi inuenturi mortuam postridie.
At illa, uires ut refecit languidas,
ueloci saltu fouea sese liberat
et in cubile concito properat gradu.
Paucis diebus interpositis prouolat,
pecus trucidat, ipsos pastores necat,
et cuncta uastans sæuit irato impetu.
Tum sibi timentes qui feræ pepercerant
damnum haut recusant, tantum pro uita rogant.
At illa: “Memini quis me saxo petierit,
quis panem dederit; uos timere absistite;
illis reuertor hostis qui me læserunt.

III. Æsopus et Rusticus

Vsu peritus hariolo ueracior
uulgo perhibetur; causa sed non dicitur,
notescet quæ nunc primum fabella mea.
Habenti cuidam pecora perpererunt oues
agnos humano capite. Monstro territus
consulendos currit mærens hariolos.
Hic pertinere domini respondet caput,
et auertendum uictima periculum.
Ille autem adfirmat coniugem esse adulteram
et insitiuos significari liberos,
sed expiari posse maiore hostia.
Quid multa? Variis dissident sententiis,
hominisque curam cura maiore adgrauant.
Æsopus ibi stans, naris emunctæ senex,
natura numquam uerba cui potuit dare,
Si procurare uis ostentum, rustice,
uxores” inquitda tuis pastoribus.

IV. Lanius et Simius

Pendere lanium quidam uidit simium
inter relicuas merces atque opsonia;
quæsiuit quidnam saperet. Tum lanius iocans
Quale” inquitcaput est, talis præstatur sapor.
Ridicule magis hoc dictum quam uere æstimo;
quando et formosos sæpe inueni pessimos,
et turpi facie multos cognoui optimos.

V. Æsopus et Petulans

Successus perniciem multos deuocat.
Æsopo quidam petulans lapidem impegerat.
Tanto” inquitmelior!Assem deinde illi dedit
sic prosecutus: “Plus non habeo mehercule,
sed unde accipere possis monstrabo tibi.
Venit ecce diues et potens; huic similiter
impinge lapidem, et dignum accipies præmium.
Persuasus ille fecit quod monitus fuit,
sed spes fefellit impudentem audaciam;
comprensus namque pœnas persoluit cruce.

VI. Musca et Mula

Musca in temone sedit et mulam increpans
Quam tarda es” inquitnon uis citius progredi?
Vide ne dolone collum conpungam tibi.
Respondit illa: “Verbis non moueor tuis;
sed istum timeo sella qui prima sedens
cursum flagello temperat lento meum,
et ora frenis continet spumantibus.
quapropter aufer friuolam insolentiam;
nam et ubi tricandum et ubi sit currendum scio.
Hac derideri fabula merito potest
qui sine uirtute uanas exercet minas.

VII. Lupus Canem

Quam dulcis sit libertas breuiter proloquar.
Cani perpasto macie confectus lupus
forte occurrit; dein, salutati inuicem
ut restiterunt,Vnde sic, quæso, nites?
Aut quo cibo fecisti tantum corporis?
Ego, qui sum longe fortior, pereo fame.
Canis simpliciter: “Eadem est condicio tibi,
præstare domino si par officium potes.
Quod?inquit ille.Custos ut sis liminis,
a furibus tuearis et noctu domum.
Adfertur ultro panis; de mensa sua
dat ossa dominus; frusta iactat familia,
et quod fastidit quisque pulmentarium.
Sic sine labore uenter impletur meus.
Ego uero sum paratus: nunc patior niues
imbresque in siluis asperam uitam trahens.
Quanto est facilius mihi sub tecto uiuere,
et otiosum largo satiari cibo!
Veni ergo mecum.Dum procedunt, aspicit
lupus a catena collum detritum cani.
Vnde hoc, amice?” “Nil est.” “Dic, sodes, tamen.
Quia uideor acer, alligant me interdiu,
luce ut quiescam, et uigilem nox cum uenerit:
crepusculo solutus qua uisum est uagor.
Age, abire si quo est animus, est licentia?
Non plane est” inquit.Fruere quæ laudas, canis;
regnare nolo, liber ut non sim mihi.

VIII. Soror Fratrem

Præcepto monitus sæpe te considera.
Habebat quidam filiam turpissimam,
idemque insignem pulchra facie filium.
Hi speculum, in cathedra matris ut positum fuit,
pueriliter ludentes forte inspexerunt.
Hic se formosum iactat; illa irascitur
nec gloriantis sustinet fratris iocos,
accipiens (quid enim?) cuncta in contumeliam.
Ergo patrem decurrit læsura inuicem,
magnaque inuidia criminatur filium,
uir natus quod rem feminarum tetigerit.
Amplexus ille utrumque et carpens oscula
dulcemque in ambos caritatem partiens,
Cotidie” inquitspeculo uos uti uolo,
tu formam ne corrumpas nequitiæ malis,
tu faciem ut istam moribus uincas bonis.

IX. Socrates Amicos

Vulgare amici nomen sed rara est fides.
Cum paruas ædes sibi fundasset Socrates
(cuius non fugio mortem si famam adsequar,
et cedo inuidiæ dummodo absoluar cinis),
ex populo sic nescioquis, ut fieri solet:
Quæso, tam angustam talis uir ponis domum?
Vtinam” inquitueris hanc amicis impleam!

X. Pœta de Credere et non Credere

Periculosum est credere et non credere.
Vtriusque exemplum breuiter adponam rei.
Hippolytus obiit, quia nouercæ creditum est;
Cassandræ quia non creditum, ruit Ilium.
Ergo exploranda est ueritas multum, prius
quam stulte praua iudicet sententia.
Sed, fabulosam ne uetustatem eleuem,
narrabo tibi memoria quod factum est mea.
Maritus quidam cum diligeret coniugem,
togamque puram iam pararet filio,
seductus in secretum a liberto est suo,
sperante heredem suffici se proximum.
qui, cum de puero multa mentitus foret
et plura de flagitiis castæ mulieris,
adiecit, id quod sentiebat maxime
doliturum amanti, uentitare adulterum
stuproque turpi pollui famam domus.
Incensus ille falso uxoris crimine
simulauit iter uillam, clamque in oppido
subsedit; deinde noctu subito ianuam
intrauit, recta cubiculum uxoris petens,
in quo dormire mater natum iusserat,
ætatem adultam seruans diligentius.
Dum quærunt lumen, dum concursant familia,
iræ furentis impetum non sustinens
lectum uadit, temptat in tenebris caput.
Vt sentit tonsum, gladio pectus transigit,
nihil respiciens dum dolorem uindicet.
Lucerna adlata, simul adspexit filium
sanctamque uxorem dormientem [illum prope],
sopita primo quæ nil somno senserat,
representauit in se pœnam facinoris
et ferro incubuit quod credulitas strinxerat.
Accusatores postularunt mulierem,
Romamque pertraxerunt centumuiros.
Maligna insontem deprimit suspicio,
quod bona possideat. Stant patroni fortiter
causam tuentes innocentis feminæ.
A diuo Augusto tum petiere iudices
ut adiuuaret iuris iurandi fidem,
quod ipsos error implicuisset criminis.
Qui postquam tenebras dispulit calumniæ
certumque fontem ueritatis repperit,
Luat” inquitpœnas causa libertus mali;
namque orbam nato simul et priuatam uiro
miserandam potius quam damnandam existimo.
Quod si delata perscrutatus crimina
paterfamilias esset, si mendacium
subtiliter limasset, a radicibus
non euertisset scelere funesto domum.
Nil spernat auris, nec tamen credat statim,
quandoquidem et illi peccant quos minime putes,
et qui non peccant impugnantur fraudibus.
Hoc admonere simplices etiam potest,
opinione alterius ne quid ponderent.
Ambitio namque dissidens mortalium
aut gratiæ subscribit aut odio suo.
Erit ille notus quem per te cognoueris.
Hæc exsecutus sum propterea pluribus,
breuitate nimia quoniam quosdam offendimus.

XI. Eunuchus Improbum

Eunuchus litigabat cum quodam improbo,
qui super obscena dicta et petulans iurgium
damnum insectatus est amissi corporis.
En” aithoc unum est cur laborem ualidius,
integritatis testes quia desunt mihi.
Sed quid Fortunæ, stulte, delictum arguis?
Id demum est homini turpe quod meruit pati.

XII. Pullus Margaritam

In sterculino pullus gallinacius
dum quærit escam margaritam repperit.
Iaces indigno quanta res” inquitloco!
Hoc si quis pretii cupidus uidisset tui,
olim redisses splendorem pristinum.
Ego quod te inueni, potior cui multo est cibus,
nec tibi prodesse nec mihi quicquam potest.
Hoc illis narro qui me non intellegunt.

XIII. Apes et Fuci Vespa Iudice

Apes in alta fecerant quercu fauos.
Hos fuci inertes esse dicebant suos.
Lis forum deducta est, uespa iudice;
quæ, genus utrumque nosset cum pulcherrime,
legem duabus hanc proposuit partibus:
Non inconueniens corpus et par est color,
in dubium plane res ut merito uenerit.
Sed, ne religio peccet inprudens mea,
aluos accipite et ceris opus infundite,
ut ex sapore mellis et forma faui,
de quis nunc agitur, auctor horum appareat.
Fuci recusant, apibus condicio placet.
Tunc illa talem rettulit sententiam:
Apertum est quis non possit et quis fecerit.
Quapropter apibus fructum restituo suum.
Hanc præterissem fabulam silentio,
si pactam fuci non recusassent fidem.

XIV. De Lusu et Seueritate

Puerorum in turba quidam ludentem Atticus
Æsopum nucibus cum uidisset, restitit,
et quasi delirum risit. Quod sensit simul
derisor potius quam deridendus senex,
arcum retensum posuit in media uia:
Heus” inquitsapiens, expedi quid fecerim.
Concurrit populus. Ille se torquet diu,
nec quæstionis positæ causam intellegit.
Nouissime succumbit. Tum uictor sophus:
Cito rumpes arcum, semper se tensum habueris;
at si laxaris, cum uoles erit utilis.
Sic lusus animo debent aliquando dari,
cogitandum melior ut redeat tibi.

XV. Canis Agnum

Inter capellas agno palanti canis
Stulte” inquiterras; non est hic mater tua.
Ouesque segregatas ostendit procul.
Non illam quæro quæ cum libitum est concipit,
dein portat onus ignotum certis mensibus,
nouissime prolapsam effundit sarcinam;
uerum illam quæ me nutrit admoto ubere,
fraudatque natos lacte ne desit mihi.
Tamen illa est potior quæ te peperit.” “Non ita.
Beneficium sane magnum natali dedit,
ut expectarem lanium in horas singulas!
Vnde illa sciuit niger an albus nascerer?
Age porro, parere si uoluisset feminam,
quid profecisset cum crearer masculus?
Cuius potestas nulla in gignendo fuit,
cur hac sit potior quæ iacentis miserita est,
dulcemque sponte præstat beneuolentiam?
Facit parentes bonitas, non necessitas.
[His demonstrare uoluit auctor uersibus
obsistere homines legibus, meritis capi.]

XVI. Cicada et Noctua

Humanitati qui se non accommodat
plerumque pœnas oppetit superbiæ.
Cicada acerbum noctuæ conuicium
faciebat, solitæ uictum in tenebris quærere
cauoque ramo capere somnum interdiu.
Rogata est ut taceret. Multo ualidius
clamare occepit. Rursus admota prece
accensa magis est. Noctua, ut uidit sibi
nullum esse auxilium et uerba contemni sua,
hac est adgressa garrulam fallacia:
Dormire quia me non sinunt cantus tui,
sonare citharam quos putes Apollinis,
potare est animus nectar, quod Pallas mihi
nuper donauit; si non fastidis, ueni;
una bibamus.Illa, quæ arebat siti,
simul gaudebat uocem laudari suam,
cupide aduolauit. Noctua, obsepto cauo,
trepidantem consectata est et leto dedit.
Sic, uiua quod negarat, tribuit mortua.

XVII. Arbores in Deorum Tutela

Olim quas uellent esse in tutela sua
diui legerunt arbores. Quercus Ioui,
at myrtus Veneri placuit, Phœbo laurea,
pinus Cybebæ, populus celsa Herculi.
Minerua admirans quare steriles sumerent
interrogauit. Causam dixit Iuppiter:
Honorem fructu ne uideamur uendere.
At mehercules narrabit quod quis uoluerit,
oliua nobis propter fructum est gratior.
Tum sic deorum genitor atque hominum sator:
O nata, merito sapiens dicere omnibus.
Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria.
Nihil agere quod non prosit fabella admonet.

XVIII. Pauo Iunonem de uoce sua

Pauo Iunonem uenit, indigne ferens
cantus luscinii quod sibi non tribuerit;
illum esse cunctis auribus mirabilem,
se derideri simul ac uocem miserit.
Tunc consolandi gratia dixit dea:
Sed forma uincis, uincis magnitudine;
nitor smaragdi collo præfulget tuo,
pictisque plumis gemmeam caudam explicas.
Quo mi” inquitmutam speciem si uincor sono?
Fatorum arbitrio partes sunt uobis datæ;
tibi forma, uires aquilæ, luscinio melos,
augurium coruo, læua cornici omina;
omnesque propriis sunt contentæ dotibus.
Noli adfectare quod tibi non est datum,
delusa ne spes querelam reccidat.

XIX. Æsopus Respondet Garrulo

Æsopus domino solus cum esset familia,
parare cenam iussus est maturius.
Ignem ergo quærens aliquot lustrauit domus,
tandemque inuenit ubi lucernam accenderet,
tum circumeunti fuerat quod iter longius
effecit breuius: namque recta per forum
cœpit redire. Et quidam e turba garrulus:
Æsope, medio sole quid tu lumine?
Hominem” inquitquæro.Et abiit festinans domum.
Hoc si molestus ille animum rettulit,
sensit profecto se hominem non uisum seni,
intempestiue qui occupato adluserit.

Epilogus

Supersunt mihi quæ scribam, sed parco sciens:
primum, esse uidear ne tibi molestior,
distringit quem multarum rerum uarietas;
dein, si quis eadem forte conari uelit,
habere ut possit aliquid operis residui;
quamuis materiæ tanta abundet copia,
labori faber ut desit, non fabro labor.
Breuitatis nostræ præmium ut reddas peto
quod es pollicitus; exhibe uocis fidem.
Nam uita morti propior est cotidie;
et hoc minus redibit me muneris,
quo plus consumet temporis dilatio.
Si cito rem perages, usus fiet longior;
fruar diutius si celerius cœpero.
Languentis æui dum sunt aliquæ reliquiæ,
auxilio locus est: olim senio debilem
frustra adiuuare bonitas nitetur tua,
cum iam desierit esse beneficio utilis,
et Mors uicina flagitabit debitum.
Stultum admouere tibi preces existimo,
procliuis ultro cum sis misericordiæ.
Sæpe impetrauit ueniam confessus reus:
quanto innocenti iustius debet dari?
Tuæ sunt partes; fuerunt aliorum prius;
dein simili gyro uenient aliorum uices.
Decerne quod religio, quod patitur fides,
ut gratuler me stare iudicio tuo.
Excedit animus quem proposui terminum,
sed difficulter continetur spiritus,
integritatis qui sinceræ conscius
a noxiorum premitur insolentiis.
Qui sint, requiris. Apparebunt tempore.
Ego, quondam legi quam puer sententiam
Palam muttire plebeio piaculum est,
dum sanitas constabit, pulchre meminero.