FRANCISCUS PETRARCA MANFREDO PIO DOMINO CARPI S.P.D.

Gaudet non prius de ægritudine quam de eius valetudine ferme redintegrata sibi nunciatum esse et constantiam animi in adversis suadet.

Crebros insultus atque impetus fortunæ, nec minus crebros famæ volatilis his temporibus patior. Venenatis illa animum spiculisspiculum acumen
hæc aures ferit, et simul hinc utraque percutit, hinc minatur. Solebant læta tristibus amarisamara, -orum acerbitas dulcia misceri. Nunc, heu, tristia et amara omnia. Illa mellis inscia durisdurus, a um animam figitpungit aculeisaculeus spiculumhæc ignara laetitiæ meros loquitur mœrores. Et contra fortunam quidem scimus unicum clypeumscutum esse virtutis, cuius quoniam sim inops, sæpe per hoc tempus lethalibus plagisplaga, ae pulsus, i experior. Famam vero quibus armis sine alisalae quibus aves volunt evaderem? volucrealas habens monstrum est: hoc remedium elegi: de re nulla unquam ac de nullo hominum percontariinquirere. Sed id rursum inutile: etsi enim linguam frenasseminhiberemaures non obstruxeram: ita nihil interrogans audivi multa quæ nolui, et morbos et funera et graves amicorum casus, quorum vel meminisse supplicium est. Importunaincommoda tamen hæc nuncia in hoc uno mihi se præbuit mitioremmollioremquod non prius ægritudinis quam convalescentiæ tuæ notitiam ingessit.quod non infert mihi notitiam de aegritudine tua priusquam de convalescentia eiusdem Surrexisse didici quem cecidisse nesciveram. Ita de præsenti lætus, de præterito iam securus (nullus est enim metus, nulla sollicitudo præteriti), stupens tamen et veluti qui præruptas angustias incautus evaserit, attonitus hæreo, et consideratione vitati discriminis gaudens, tremo. Illi gratias, qui et sospitatem tuam passus est tentari, nec est passus obrui, ne gravi nos opprimeret mœrore, sed ut gaudium cumulans periculo, et nos posthac tui semper avidiores, et te nobis efficeret cariorem. Nostras sane Pierides, si fieri possit, optaverim tantisper herbarum notitia permutasse, quo tibi aliquid in hoc statu salutiferæ opis impertirerimpertio, impertire (sed deponens). Cæterum, quod ego posse cuperem is qui te mittitur insignis physicus, Deo aspirante, præstabit, et, quod hoc quoque in remediis non ultimum ponisquod hoc non infimum remediorum putasego ipse, cum primum dabitur, sequar. Unicum interim antidotum, quod apud medicos nostros invenio, his litteris inserendum duxi, quod si bona fide hauseris, sanius a quoquam Hippocrate consilium ne speres. Est autem ex his fermefere confectum rebus: ut in primis te ipsum et res tuas divino volens committas arbitrio: animum cœlum erigas, et in illo figas spei ancoram a quo uno non solum accipere potes ut sis salvus, sed ut esses aliquid accepisti; neque diffidas extrema tua magnifice curaturum, qui tantam de primordiis curam gessit; simulque ut intelligas decere virum fortem et fortunæ præliisproeliis assuefactum, morbos ac mortem et mortalia cuncta despicere, supra humanos sese casus animi alis attollentem, qui sæpe, ægro atque affecto licet in corpore, sanus apparuit, intraque dolorum morsus et in ipsa morte, clarum dedit experimentumclaram evidentiam dedit posse felicitatem in his ipsis quæ miseriæ vocantur existere, veramque animi virtutem corporeis passionibus inconcussamimperturbatam. extremumDenique, memineris animi habitum utramque partem corpori plurimum conferre solitummultum afficere solitum esseet esse qui, suum cor clanculumclam exedentes, ætatis iustæ tempus abrumpant, qua nulla maior insania fingi queat; esse qui honesto gaudio florentes annos prorogentprolongentmortem ac senium differentes, illa quoque, cum naturæ lege pervenerint, forti animo laturi. Horum consilio ut accedas velim; depone inutilem dolorem, pelle curas supervacuas, discute damnosas animi nebulas. Et summam, quidquid premit aut tranquillitatem turbat abiicitoabiiceutile homini inter vitæ huius procellastempestates et in hoc exilioin hoc mundo sæpe famosissimum virgilianum illud exclamans:

Durate et vosmet rebus servate secundis.

Vive et vale, nostri memor.

III Kal. Augusti

FRANCISCUS PETRARCA SOCRATI SUO S.P.D.

De plurium amicorum suorum morte conqueritur: et Socratem, de cuius origine et moribus multa commemorat, in Italiam arcessit.

Te compressis aliquando gemitibus sedatisque suspiriis atque animi turbinibus, infracta voce siccisque oculis alloquor. Sic me audies quasi hominem naufragio elapsum, fessumque querimoniis, sedentem in litore, mœstumtristem quidem, sed iam fletu abstinentem, et parvas magnæ fortunæ reliquias recensentem. Mittoamitto illas amœnissimaspulcherrimas atque amplissimas amicitiæ opes, quibus abundantissimus, regibus ipsis ac terrarum dominis mihi ditior videbar, quarum repente pauperrimus factus sum; non est ferendus qui imminutasdeminutas delicias suas luget. necessaria vitæ præsidia, quæ nostra videbantur, sed non erant, transeo. Duos mihi fratres genitrixmater mea, plures amicitia pepereratamicitia plures mihi fratres quam mater dederat. Primum quidem fratrum naturaliumfratrum consanguineorum mors infantem tulit. Secundum mihi Cartusia, iam virum, abstulit, immo vero non mihi, sed mundo ablatum Deo reddidit, Gerardum nostrum, nulla in re aut germano tibi unico secundum, aut mihi quam tibi ullis affectibus vinctioremcolligatiorem. At in reliquis, ut sileam duos, recentium mihi fletuum materia, quorum alterum Apenninus extinctum habet, alterum terror vaguserrans, ita ut illius certa mors, huius incerta sit; quatuorque alios non omittam, Thomam scilicet ac Barbatum, et Lælium et Guidonem nostrum, quorum primum Messana Siciliæ, secundum Sulmo Brutiorum, tertium Roma, quartum Ianuensis ora donaverat; sed primum mihi mors tenerum, secundum tenax nodus, tertium cura reipublicæ, quartum vero curialis occupatio habendique studium eripuit; duo præter hos alii contigerant, nulli vel ingenio vel amicitiæ gloria cessuri: Franciscus et Ioannes, conterraneicompatriotae mei ambo, par hominum unguem doctrina et morum elegantia perpolitum. Hos mihi patria quæ dedit, ipsa eripit. Ita enim affixi, et nativæ zonæ dulcedine compediti sunt, ut, cum amoris illorum pignora multa quidem et magna possideam, convictus nulla prorsus extra muros patrios spes sit. Ita, quoniam de amicis paribus sermo est, quorum facilior suaviorque usus, vides, nisi fallor, ut te unum vere tota res redit. Te autem, mi Socrates, te unum mihi, quod mirentur posteri, non tellus Ausonia, ut reliquos, dedit, sed Cereri et Baccho et Minervæ sterilis, at virorum fertilis Annea Campiniæ: neve forsitan rudis lector Campaniam dici putet, Campiniam dico, inferioris Alemanniæ, ut nunc vulgo fertur, vel aliter extremam Galliæ Belgicæ particulam, quæ inter lævum Rheni latus et Hollandiam et Brabantiam iacet, ut inops patria divite gloriaretur ingenio, et natura suum ius teneret, e limo quolibet, et quocumque sub ære magnos spiritus procreandi. Hæc te mihi igitur talem virum genuit, atque in lucem misit illo ipso tempore quo ego procul, alio terrarum orbe, nascebar; quamvis quem origo fecit alienigenam mansuetudo animi et conversatio longior, atque in primis amor mei, magna Italum te ex parte fecerit. Mirum in tam longe natis quanta vicinitas animarum, quanta sit coniunctio voluntatum, viginti iam nunc annorum testimonio probata. Nomen tibi a gravitate morum ac iucunditate indictum, cumque ars musica in qua regnas Aristoxenum dici vellet, vicit iudicium amicorum ut noster Socrates dicereris. Hæc non tibi sed mihimet atque aliis memorasse gratum fuit. Nunc te mihi unicum ferme iam laboriosæ vitæ solamen ac levamen invida sors, interiectis Alpibus, tendit eripere; quod si peragit, solus sum. Id ne pati velis, per omnes te cœlicolas obtestor, mihique hoc totum animi tui acumen ut expendas quæso. Nimis equidem, seu locorum, seu temporum intervallis abstrahimur, unumque prosperitatis eximium fructum atque adversitatum remedium amittimus, simul vivere. De hoc multa Olympio pridem nostro, sed, ut vereor, frustra, multa etiam tibi sæpe et dixi et scripsi, quæ quoniam memoriæ affixa confido, illa nunc paucis excitasse ac refricuissc suffecerit. Te ergo, quem cum aliis in consilium mittere solebam, iam solum hortor ut consulas, tu orator confutatorque, tu iudex electorque sententiœ; et ego libens obsequor. Scis geminam nobis in Italia sedem essc: si neutra placet, tu delibera, modo ne iudicium affcctus impcdiat, ubinam commodius futuri simus. Nusquam adeo radicatus sum, quin blando pollice fidi amoris avelli possim; quo tibi, ni fallor, scrupulosius trutinanda res est. Vide si qua est via quæ sparsos recolligat amicos; quod si nulla est, me, oro, iam tandem, teque ipsum hoc expedias labore; et quod nullo sidere prohibemur, tuis in litteris ut te videam præstes; nam tu in meis me tam crebro vides, ut, nisi charitas superet, iam possim tibi esse fastidio. Vale.

IV Id. Martias, Veronæ