Dumque ea Cephenum medio
Danaeius heros
agmine commemorat, fremida regalia turba
atria conplentur, nec
coniugialia festa
qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet
arma;
inque repentinos convivia versa
tumultus
adsimilare freto possis, quod
saeva quietum
ventorum rabies motis
exasperat undis.
primus in his Phineus, belli temerarius auctor,
fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam
‘en’ ait, ‘en adsum praereptae coniugis ultor;
nec mihi te pennae nec falsum versus in aurum
Iuppiter eripiet!’ conanti mittere Cepheus
‘quid facis?’ exclamat, ‘quae
te, germane, furentem
mens agit in facinus? meritisne haec
gratia tantis
redditur? hac vitam servatae dote rependis?
quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit,
sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,
sed quae visceribus veniebat belua
ponti
exsaturanda
meis; illo tibi tempore rapta est,
quo peritura
fuit, nisi si, crudelis, id ipsum
exigis, ut pereat,
luctuque levabere nostro.
scilicet haud satis
est, quod te spectante revincta est
et nullam
quod opem patruus
sponsusve tulisti;
insuper, a quoquam
quod sit servata,
dolebis
praemiaque eripies? quae si tibi magna videntur,
ex illis scopulis, ubi
erant adfixa, petisses.
nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus,
ferre, quod et meritis et voce est pactus, eumque
non tibi, sed certae praelatum intellege morti.’
Ille nihil contra,
sed et hunc et Persea vultu
alterno spectans petat
hunc ignorat an illum:
cunctatusque
brevi contortam viribus hastam,
quantas ira dabat,
nequiquam in Persea
misit.
ut stetit illa
toro, stratis tum denique Perseus
exsiluit teloque ferox
inimica remisso
pectora rupisset, nisi
post altaria Phineus
isset: et (indignum) scelerato profuit ara.
fronte tamen
Rhoeti non inrita
cuspis adhaesit,
qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est
calcitrat et positas
adspergit sanguine mensas.
tum vero indomitas ardescit vulgus in iras,
telaque coniciunt, et
sunt, qui Cephea
dicunt
cum genero debere
mori; sed limine
tecti
exierat Cepheus testatus iusque fidemque
hospitiique deos, ea se prohibente moveri.
bellica Pallas adest
et protegit aegide fratrem
datque animos.
Erat Indus Athis,
quem flumine Gange
edita Limnaee
vitreis peperisse sub
undis
creditur, egregius forma, quam
divite cultu
augebat, bis adhuc octonis integer annis,
indutus chlamydem Tyriam, quam
limbus obibat
aureus; ornabant aurata monilia collum
et madidos
murra curvum crinale capillos;
ille quidem iaculo
quamvis distantia misso
figere doctus erat,
sed tendere doctior arcus.
tum quoque
lenta manu flectentem cornua Perseus
stipite, qui media positus fumabat in ara,
perculit et fractis
confudit in ossibus
ora.
Hunc ubi laudatos
iactantem in sanguine
vultus
Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi
et comes et veri
non dissimulator amoris,
postquam exhalantem sub
acerbo vulnere vitam
deploravit Athin, quos
ille tetenderat arcus
arripit et ‘mecum tibi sint certamina!’ dixit;
‘nec longum
pueri fato laetabere, quo
plus
invidiae quam laudis habes.’
haec omnia nondum
dixerat: emicuit nervo
penetrabile telum
vitatumque tamen sinuosa
veste pependit.
vertit in hunc harpen spectatam caede
Medusae
Acrisioniades
adigitque in pectus;
at ille
iam moriens
oculis sub nocte natantibus atra
circumspexit Athin seque
ad illum
et tulit ad manes iunctae
solacia mortis.
Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas
et Libys Amphimedon, avidi committere pugman,
sanguine, quo late tellus madefacta tepebat,
conciderant lapsi; surgentibus obstitit ensis,
alterius costis, iugulo
Phorbantis adactus.
At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis
telum erat, hamato
Perseus petit ense,
sed altis
exstantem signis multaeque in pondere massae
ingentem manibus tollit
cratera duabus
infligitque viro; rutilum
vomit ille cruorem
et resupinus humum
moribundo vertice pulsat.
inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum
Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum
intonsumque comas Helicen
Phlegyanque Clytumque
sternit et exstructos morientum calcat acervos.
Nec Phineus ausus
concurrere comminus hosti
intorquet iaculum, quod
detulit error in Idan,
expertem frustra belli
et neutra arma
secutum.
ille tuens oculis
inmitem Phinea torvis
‘quandoquidem in partes’
ait ‘abstrahor, accipe, Phineu,
quem fecisti, hostem pensaque hoc
vulnere vulnus!’
iamque remissurus tractum de corpore telum
sanguine defectos cecidit conlapsus in artus.
Tum quoque Cephenum post
regem primus Hodites
ense iacet Clymeni, Prothoenora percutit Hypseus,
Hypsea Lyncides. fuit
et grandaevus in
illis
Emathion, aequi cultor timidusque deorum,
qui, quoniam
prohibent anni bellare,
loquendo
pugnat et incessit
scelerataque devovet arma;
huic Chromis
amplexo tremulis altaria palmis
decutit ense caput,
quod protinus incidit arae
atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua
edidit et medios
animam exspiravit in
ignes.
Hinc gemini fratres Broteasque et
caestibus Ammon
invicti, vinci si possent caestibus enses,
Phinea cecidere manu
Cererisque sacerdos
Ampycus albenti velatus tempora vitta,
tu quoque,
Lampetide, non hos adhibendus ad usus,
sed qui, pacis opus, citharam cum
voce moveres;
iussus eras celebrare dapes
festumque canendo.
quem procul adstantem plectrumque inbelle tenentem
Pedasus inridens ‘Stygiis cane
cetera’ dixit
‘manibus!’ et laevo mucronem tempore fixit;
concidit et digitis
morientibus ille retemptat
fila lyrae, casuque ferit
miserabile carmen.
nec sinit hunc inpune ferox
cecidisse Lycormas
raptaque de dextro
robusta repagula posti
ossibus inlisit mediae
cervicis, at ille
procubuit terrae mactati more
iuvenci.
demere temptabat laevi quoque
robora postis
Cinyphius Pelates; temptanti dextera fixa
est
cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit;
haerenti latus hausit
Abas, nec corruit
ille,
sed retinente manum
moriens e poste pependit.
sternitur et Melaneus, Perseia castra
secutus,
et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri,
dives agri Dorylas, quo non possederat alter
latius aut totidem
tollebat turis acervos.
huius in obliquo
missum stetit inguine ferrum:
letifer ille locus.
quem postquam vulneris auctor
singultantem animam et versantem lumina vidit
Bactrius Halcyoneus, ‘hoc,
quod premis,’ inquit
‘habeto
de tot agris terrae!’ corpusque exsangue reliquit.
torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam
ultor Abantiades; media quae nare recepta
cervice exacta est in partesque eminet ambas;
dumque manum Fortuna
iuvat, Clytiumque Claninque,
matre satos una, diverso vulnere fudit:
nam Clytii
per utrumque gravi
librata lacerto
fraxinus acta femur,
iaculum Clanis ore momordit.
occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus
matre Palaestina dubio genitore creatus,
Aethionque sagax quondam
ventura videre,
tunc ave deceptus
falsa, regisque Thoactes
armiger et caeso genitore infamis Agyrtes.
Plus tamen exhausto superest; namque omnibus unum
opprimere est animus,
coniurata undique pugnant
agmina pro causa meritum inpugnante fidemque;
hac pro
parte socer frustra
pius et nova coniunx
cum genetrice favent ululatuque atria conplent,
sed sonus armorum
superat gemitusque cadentum,
pollutosque simul multo
Bellona penates
sanguine perfundit renovataque proelia miscet.
Circueunt unum Phineus
et mille secuti
Phinea: tela volant
hiberna grandine plura
praeter utrumque latus
praeterque et lumen et aures.
adplicat hic umeros
ad magnae saxa
columnae
tutaque terga gerens adversaque in
agmina versus
sustinet instantes: instabat parte
sinistra
Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Ethemon.
tigris ut auditis
diversa valle duorum
exstimulata fame mugitibus armentorum
nescit, utro potius
ruat, et ruere ardet utroque,
sic dubius Perseus, dextra laevane feratur,
Molpea traiecti submovit vulnere cruris
contentusque fuga est; neque enim dat tempus Ethemon,
sed furit et cupiens alto dare vulnera collo
non circumspectis exactum viribus ensem
fregit, in extrema
percussae parte columnae:
lamina dissiluit dominique in gutture fixa est.
non tamen ad letum causas
satis illa valentes
plaga dedit; trepidum Perseus et inermia frustra
bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe.
Verum ubi virtutem
turbae succumbere vidit,
‘auxilium’ Perseus, ‘quoniam sic cogitis ipsi,’
dixit ‘ab hoste petam: vultus avertite vestros,
si quis amicus adest!’ et Gorgonis extulit ora.
‘quaere alium, tua quem moveant miracula’ dixit
Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat
mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu.
proximus huic Ampyx
animi plenissima magni
pectora Lyncidae gladio petit:
inque petendo
dextera diriguit nec
citra mota nec ultra est.
at Nileus,
qui se genitum
septemplice Nilo
ementitus erat, clipeo
quoque flumina septem
argento partim, partim
caelaverat auro,
‘adspice’ ait ‘Perseu,
nostrae primordia gentis:
magna feres tacitas
solacia mortis ad umbras,
a tanto cecidisse viro’;
pars ultima vocis
in medio suppressa sono est, adapertaque velle
ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis.
increpat hos ‘vitio’
que ‘animi, non viribus’
inquit
‘Gorgoneis
torpetis’ Eryx. ‘incurrite mecum
et prosternite humi
iuvenem magica arma
moventem!’
incursurus erat: tenuit vestigia tellus,
inmotusque silex armataque mansit imago.
Hi tamen ex merito poenas
subiere, sed unus
miles erat Persei: pro quo dum pugnat, Aconteus
Gorgone conspecta saxo
concrevit oborto;
quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo
ense ferit:
sonuit tinnitibus ensis acutis.
dum stupet
Astyages, naturam traxit
eandem,
marmoreoque
manet vultus mirantis in ore.
nomina longa mora est media de plebe virorum
dicere: bis centum
restabant corpora pugnae,
Gorgone bis centum
riguerunt corpora visa.
Paenitet iniusti tum denique Phinea belli;
sed quid agat? simulacra videt
diversa figuris
adgnoscitque suos et nomine quemque vocatum
poscit opem credensque parum sibi proxima tangit
corpora: marmor erant;
avertitur atque ita supplex
confessasque
manus obliquaque bracchia tendens
‘vincis’ ait, ‘Perseu!
remove tua monstra
tuaeque
saxificos vultus, quaecumque est,
tolle Medusae,
tolle, precor! non nos odium regnique cupido
conpulit ad bellum,
pro coniuge movimus arma!
causa fuit meritis melior tua, tempore nostra:
non cessisse
piget; nihil, o fortissime, praeter
hanc animam concede mihi,
tua cetera sunto!’
talia dicenti neque
eum, quem voce rogabat,
respicere audenti ‘quod’ ait, ‘timidissime Phineu,
et possum
tribuisse et magnum
est munus inerti,++
pone metum!++tribuam: nullo
violabere ferro.
quin etiam
mansura dabo monimenta per
aevum,
inque domo soceri
semper spectabere nostri,
ut mea se sponsi soletur imagine coniunx.’
dixit et in partem Phorcynida transtulit illam,
ad quam se trepido Phineus obverterat ore.
tum quoque
conanti sua vertere
lumina cervix
deriguit, saxoque oculorum induruit umor,
sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex
submissaeque manus faciesque obnoxia mansit.
Victor Abantiades patrios cum coniuge muros
intrat et inmeriti
vindex ultorque parentis
adgreditur Proetum; nam
fratre per arma fugato
Acrisioneas
Proetus possederat arces.
sed nec ope armorum nec,
quam male ceperat,
arce
torva colubriferi superavit lumina monstri.
Te tamen, o parvae rector,
Polydecta, Seriphi,
nec iuvenis virtus
per tot spectata
labores
nec mala mollierant, sed
inexorabile durus
exerces odium, nec iniqua finis in ira est;
detrectas etiam laudem
fictamque Medusae
arguis esse necem.
‘dabimus tibi pignora
veri.
parcite luminibus!’ Perseus ait oraque regis
ore Medusaeo
silicem sine sanguine fecit.
Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri
se dedit; inde cava circumdata nube
Seriphon
deserit, a dextra Cythno
Gyaroque relictis,
quaque super pontum
via visa brevissima, Thebas
virgineumque Helicona petit.
quo monte potita
constitit et doctas
sic est adfata
sorores:
‘fama novi fontis
nostras pervenit ad aures,
dura Medusaei quem praepetis ungula rupit.
is mihi causa viae; volui
mirabile factum
cernere; vidi ipsum
materno sanguine nasci.’
excipit Uranie: ‘quaecumque est
causa videndi
has tibi, diva, domos, animo
gratissima nostro es.
vera tamen
fama est: est Pegasus huius origo
fontis’ et ad latices deduxit Pallada sacros.
quae mirata diu factas pedis ictibus
undas
silvarum lucos circumspicit antiquarum
antraque et innumeris distinctas floribus herbas
felicesque vocat pariter
studioque locoque
Mnemonidas; quam sic adfata est una sororum:
‘o, nisi te virtus opera ad maiora tulisset,
in partem ventura chori
Tritonia nostri,
vera refers meritoque probas artesque locumque,
et gratam sortem,
tutae modo simus,
habemus.
sed (vetitum est adeo sceleri nihil)
omnia terrent
virgineas mentes, dirusque ante
ora Pyreneus
vertitur, et nondum
tota me mente recepi.
Daulida Threicio Phoceaque milite rura
ceperat ille ferox
iniustaque regna tenebat;
templa petebamus Parnasia: vidit
euntes
nostraque fallaci veneratus numina vultu
“Mnemonides” (cognorat enim),
“consistite” dixit
“nec dubitate, precor, tecto
grave sidus et imbrem”
(imber erat) “vitare
meo; subiere minores
saepe casas superi.”
dictis et tempore
motae
adnuimusque
viro primasque intravimus aedes.
desierant imbres, victoque aquilonibus austro
fusca repurgato fugiebant nubila caelo:
inpetus ire fuit; claudit sua tecta Pyreneus
vimque parat, quam nos sumptis effugimus alis.
ipse secuturo similis stetit
arduus arce
“qua” que “via est
vobis, erit et mihi” dixit
“eadem”
seque iacit vecors
e summae culmine turris
et cadit in vultus discussisque ossibus oris
tundit humum
moriens scelerato sanguine tinctam.’
Musa loquebatur: pennae sonuere per auras,
voxque salutantum ramis veniebat ab altis.
suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes
unde sonent hominemque putat Iove nata locutum;
ales erat. numeroque novem
sua fata querentes
institerant ramis imitantes omnia
picae.
miranti sic orsa deae dea ‘nuper et istae
auxerunt volucrum victae certamine turbam.
Pieros has genuit
Pellaeis dives in arvis,
Paeonis Euippe mater fuit;
illa potentem
Lucinam noviens, noviens paritura, vocavit.
intumuit numero stolidarum turba sororum
perque tot Haemonias et per tot
Achaidas urbes
huc venit et tali
committit proelia voce:
“desinite indoctum vana
dulcedine vulgus
fallere; nobiscum, si qua est
fiducia vobis,
Thespiades, certate, deae.
nec voce, nec arte
vincemur totidemque sumus: vel cedite victae
fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe,
vel nos
Emathiis ad Paeonas
usque nivosos
cedemus campis! dirimant certamina nymphae.”
’Turpe quidem contendere erat,
sed cedere visum
turpius; electae iurant
per flumina nymphae
factaque de vivo pressere sedilia saxo.
tunc sine sorte prior quae se certare professa est,
bella canit
superum falsoque in honore gigantas
ponit et extenuat
magnorum facta deorum;
emissumque ima de sede Typhoea terrae
caelitibus fecisse metum
cunctosque dedisse
terga fugae, donec
fessos Aegyptia tellus
ceperit et septem
discretus in ostia Nilus.
huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat
et se mentitis superos celasse figuris;
“duxque gregis” dixit
“fit Iuppiter: unde
recurvis
nunc quoque formatus Libys
est cum cornibus
Ammon;
Delius in corvo, proles Semeleia capro,
fele soror
Phoebi, nivea Saturnia vacca,
pisce Venus latuit,
Cyllenius ibidis alis.”
‘Hactenus ad citharam
vocalia moverat ora:
poscimur Aonides,++sed
forsitan otia non sint,
nec nostris praebere vacet
tibi cantibus aures.’
‘ne dubita
vestrumque mihi refer
ordine carmen!’
Pallas ait nemorisque levi
consedit in umbra;
Musa refert:
‘dedimus summam certaminis uni;
surgit et inmissos hedera collecta capillos
Calliope querulas praetemptat pollice chordas
atque haec percussis subiungit carmina nervis:
“Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro,
prima dedit fruges
alimentaque mitia terris,
prima dedit leges;
Cereris sunt omnia
munus;
illa canenda mihi
est. utinam modo
dicere possim
carmina digna dea! certe dea carmine
digna est.
’”Vasta giganteis ingesta est insula membris
Trinacris et magnis
subiectum molibus urguet
aetherias ausum sperare
Typhoea sedes.
nititur ille quidem
pugnatque resurgere saepe,
dextra sed Ausonio
manus est subiecta
Peloro,
laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura
premuntur,
degravat Aetna caput, sub qua resupinus harenas
eiectat flammamque ferox vomit
ore Typhoeus.
saepe remoliri luctatur pondera terrae
oppidaque et magnos
devolvere corpore montes:
inde tremit tellus,
et rex pavet ipse silentum,
ne pateat latoque solum
retegatur hiatu
inmissusque dies trepidantes terreat umbras.
hanc metuens cladem
tenebrosa sede tyrannus
exierat curruque atrorum vectus
equorum
ambibat Siculae cautus fundamina terrae.
postquam exploratum satis est loca nulla labare
depositoque metu, videt
hunc Erycina vagantem
monte suo residens
natumque amplexa volucrem
‘arma manusque meae,
mea, nate, potentia’ dixit,
‘illa, quibus superas omnes,
cape tela, Cupido,
inque dei pectus
celeres molire sagittas,
cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
tu superos
ipsumque Iovem, tu numina ponti
victa domas
ipsumque, regit qui numina ponti:
Tartara quid cessant?
cur non matrisque tuumque
imperium profers? agitur pars
tertia mundi,
et tamen in caelo, quae
iam patientia nostra est,
spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris.
Pallada nonne vides
iaculatricemque Dianam
abscessisse
mihi? Cereris quoque
filia virgo,
si patiemur,
erit; nam spes adfectat easdem.
at tu pro socio, si qua est
ea gratia, regno
iunge deam patruo.’ dixit Venus;
ille pharetram
solvit et arbitrio
matris de mille sagittis
unam seposuit, sed qua nec acutior ulla
nec minus incerta est nec quae magis audiat
arcus,
oppositoque
genu curvavit flexile cornum
inque cor hamata
percussit harundine Ditem.
‘“Haud procul Hennaeis lacus
est a moenibus
altae,
nomine Pergus, aquae: non illo plura Caystros
carmina cycnorum labentibus audit in undis.
silva coronat aquas cingens
latus omne suisque
frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus;
frigora dant rami, Tyrios humus umida
flores:
perpetuum ver est.
quo dum Proserpina luco
ludit et aut violas aut candida lilia carpit,
dumque puellari studio calathosque sinumque
inplet et aequales
certat superare legendo,
paene simul visa est dilectaque raptaque Diti:
usque adeo est properatus amor.
dea territa maesto
et matrem
et comites, sed
matrem saepius, ore
clamat, et ut summa vestem
laniarat ab ora,
collecti flores tunicis cecidere remissis,
tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis,
haec quoque
virgineum movit iactura
dolorem.
raptor agit currus et nomine quemque vocando
exhortatur equos, quorum
per colla iubasque
excutit obscura tinctas ferrugine habenas,
perque lacus altos
et olentia sulphure fertur
stagna Palicorum rupta
ferventia terra
et qua Bacchiadae, bimari gens
orta Corintho,
inter inaequales posuerunt moenia portus.
’”Est medium
Cyanes et Pisaeae
Arethusae,
quod coit angustis inclusum cornibus aequor:
hic fuit, a cuius
stagnum quoque nomine
dictum est,
inter Sicelidas Cyane
celeberrima nymphas.
gurgite quae medio summa
tenus exstitit alvo
adgnovitque deam ‘ne’ c ‘longius ibitis!’ inquit;
‘non potes invitae
Cereris gener esse:
roganda,
non rapienda fuit.
quodsi conponere magnis
parva mihi fas est, et
me dilexit Anapis;
exorata tamen, nec, ut haec,
exterrita nupsi.’
dixit et in partes diversas bracchia tendens
obstitit. haud ultra
tenuit Saturnius iram
terribilesque hortatus equos
in gurgitis ima
contortum valido sceptrum regale lacerto
condidit; icta viam tellus in Tartara
fecit
et pronos currus
medio cratere recepit.
‘“At Cyane, raptamque deam
contemptaque fontis
iura sui maerens,
inconsolabile vulnus
mente gerit tacita
lacrimisque absumitur omnis
et, quarum
fuerat magnum modo
numen, in illas
extenuatur aquas: molliri membra
videres,
ossa pati flexus,
ungues posuisse rigorem;
primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt,
caerulei crines digitique et crura pedesque
(nam brevis in gelidas membris exilibus undas
transitus est); post haec umeri tergusque latusque
pectoraque in tenues
abeunt evanida rivos;
denique pro vivo vitiatas sanguine venas
lympha subit, restatque nihil, quod
prendere possis.
’”Interea pavidae nequiquam filia
matri
omnibus est terris, omni
quaesita profundo.
illam non udis veniens Aurora capillis
cessantem vidit, non Hesperus; illa duabus
flammiferas pinus manibus
succendit ab Aetna
perque pruinosas tulit
inrequieta tenebras;
rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam
solis ab occasu solis quaerebat ad ortus.
fessa labore sitim conceperat, oraque nulli
conluerant fontes, cum tectam stramine vidit
forte casam
parvasque fores pulsavit; at inde
prodit anus divamque videt
lymphamque roganti
dulce dedit, tosta
quod texerat ante
polenta.
dum bibit illa datum, duri puer oris et
audax
constitit ante deam risitque avidamque vocavit.
offensa est neque adhuc epota parte
loquentem
cum liquido mixta
perfudit diva polenta:
conbibit os maculas
et, quae modo bracchia gessit,
crura gerit; cauda
est mutatis addita
membris,
inque brevem formam, ne sit vis
magna nocendi,
contrahitur, parvaque minor
mensura lacerta est.
mirantem flentemque et
tangere monstra parantem
fugit anum latebramque petit aptumque pudori
nomen habet variis
stellatus corpora guttis.
‘“Quas dea per terras et quas erraverit undas,
dicere longa mora est; quaerenti defuit orbis;
Sicaniam repetit, dumque omnia
lustrat eundo,
venit et ad Cyanen. ea ni mutata fuisset,
omnia narrasset; sed
et os et lingua volenti
dicere non aderant,
nec, quo loqueretur, habebat;
signa tamen manifesta dedit
notamque parenti,
illo forte loco delapsam in gurgite
sacro
Persephones
zonam summis ostendit in undis.
quam simul agnovit, tamquam tum denique raptam
scisset, inornatos laniavit diva
capillos
et repetita suis
percussit pectora palmis.
nescit adhuc, ubi sit; terras tamen
increpat omnes
ingratasque vocat nec frugum munere dignas,
Trinacriam ante alias,
in qua vestigia
damni
repperit. ergo illic saeva
vertentia glaebas
fregit aratra manu,
parilique irata colonos
ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit
fallere depositum vitiataque semina fecit.
fertilitas terrae latum
vulgata per orbem
falsa iacet:
primis segetes moriuntur in herbis,
et modo sol nimius, nimius modo
corripit imber;
sideraque ventique nocent, avidaeque volucres
semina iacta legunt;
lolium tribulique fatigant
triticeas messes et inexpugnabile gramen.
’”Tum caput
Eleis Alpheias extulit undis
rorantesque comas a fronte removit ad aures
atque ait ‘o toto quaesitae virginis orbe
et frugum
genetrix, inmensos siste
labores
neve tibi fidae
violenta irascere terrae.
terra nihil meruit
patuitque invita rapinae,
nec sum
pro patria supplex: huc
hospita veni.
Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus
ortus,
Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni
haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates,
hanc habeo sedem.
quam tu, mitissima, serva.
mota loco cur sim
tantique per aequoris
undas
advehar Ortygiam, veniet narratibus hora
tempestiva meis, cum tu curaque levata
et vultus
melioris eris. mihi pervia tellus
praebet iter, subterque imas
ablata cavernas
hic caput attollo
desuetaque sidera cerno.
ergo dum Stygio sub terris
gurgite labor,
visa tua est oculis illic
Proserpina nostris:
illa quidem tristis neque
adhuc interrita vultu,
sed regina
tamen, sed opaci maxima mundi,
sed tamen inferni pollens matrona tyranni!’
Mater ad auditas
stupuit ceu saxea voces
attonitaeque diu similis
fuit, utque dolore
pulsa gravi gravis
est amentia, curribus oras
exit in aetherias: ibi toto nubila vultu
ante Iovem
passis stetit invidiosa capillis
‘pro’ que
‘meo veni supplex
tibi, Iuppiter,’ inquit
‘sanguine proque tuo: si nulla est gratia matris,
nata patrem moveat,
neu sit tibi cura, precamur,
vilior illius, quod
nostro est edita partu.
en quaesita diu
tandem mihi nata reperta est,
si reperire
vocas amittere certius, aut
si
scire, ubi sit, reperire vocas. quod
rapta, feremus,
dummodo reddat eam! neque enim praedone marito
filia digna tua est, si
iam mea filia non est.’
Iuppiter excepit ‘commune est pignus onusque
nata mihi tecum;
sed si modo nomina rebus
addere vera placet,
non hoc iniuria
factum,
verum amor est; neque erit nobis
gener ille pudori,
tu modo, diva, velis. ut desint cetera, quantum est
esse Iovis
fratrem! quid, quod nec cetera desunt
nec cedit nisi sorte mihi?++sed tanta cupido
si tibi discidii est, repetet
Proserpina caelum,
lege tamen certa,
si nullos contigit illic
ore cibos;
nam sic Parcarum
foedere cautum est.’
‘“Dixerat, at Cereri
certum est educere
natam;
non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo
solverat et, cultis
dum simplex errat
in hortis,
puniceum curva decerpserat arbore pomum
sumptaque pallenti septem de cortice grana
presserat ore suo, solusque ex omnibus
illud
Ascalaphus vidit, quem quondam
dicitur Orphne,
inter Avernales haud
ignotissima nymphas,
ex Acheronte suo
silvis peperisse sub
atris;
vidit et indicio
reditum crudelis ademit.
ingemuit regina Erebi
testemque profanam
fecit avem sparsumque caput Phlegethontide lympha
in rostrum
et plumas et grandia lumina vertit.
ille sibi ablatus
fulvis amicitur in alis
inque caput crescit
longosque reflectitur ungues
vixque movet natas
per inertia bracchia pennas
foedaque fit volucris, venturi nuntia
luctus,
bubo, dirum mortalibus omen.
’”Hic tamen
indicio poenam linguaque videri
commeruisse potest; vobis,
Acheloides, unde
pluma pedesque avium,
cum virginis ora
geratis?
an quia, cum legeret vernos Proserpina flores,
in comitum
numero, doctae Sirenes, eratis?
quam postquam toto
frustra quaesistis in
orbe,
protinus, et vestram sentirent aequora curam,
posse super fluctus
alarum insistere remis
optastis facilesque deos
habuistis et artus
vidistis vestros subitis flavescere pennis.
ne tamen ille canor mulcendas natus
ad aures
tantaque dos oris linguae deperderet usum,
virginei vultus et vox humana remansit.
‘“At medius fratrisque sui
maestaeque sororis
Iuppiter ex aequo volventem dividit annum:
nunc dea, regnorum numen commune
duorum,
cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses.
vertitur extemplo facies et mentis et oris;
nam modo quae poterat Diti
quoque maesta videri,
laeta deae frons
est, ut sol, qui tectus aquosis
nubibus ante fuit, victis e nubibus
exit.
’”Exigit alma Ceres nata secura recepta,
quae tibi causa
fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons.
conticuere undae, quarum
dea sustulit alto
fonte caput
viridesque manu siccata
capillos
fluminis Elei veteres narravit amores.
‘pars ego nympharum, quae
sunt in Achaide,’
dixit
‘una fui, nec me studiosius altera saltus
legit nec posuit
studiosius altera casses.
sed quamvis
formae numquam mihi
fama petita est,
quamvis fortis eram,
formosae nomen habebam,
nec mea
me facies nimium
laudata iuvabat,
quaque aliae gaudere
solent, ego rustica
dote
corporis erubui crimenque placere putavi.
lassa revertebar (memini) Stymphalide silva;
aestus erat, magnumque labor
aestum:
invenio sine vertice
aquas, sine murmure
euntes,
perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte
calculus omnis erat,
quas tu vix ire putares.
cana salicta dabant
nutritaque populus unda
sponte sua natas ripis declivibus umbras.
accessi primumque pedis
vestigia tinxi,
poplite deinde tenus;
neque eo contenta,
recingor
molliaque inpono salici velamina curvae
nudaque mergor aquis.
quas dum ferioque
trahoque
mille modis labens
excussaque bracchia iacto,
nescio quod medio
sensi sub gurgite
murmur
territaque insisto propioris margine ripae.
“quo properas, Arethusa?” suis
Alpheos ab undis,
“quo properas?” iterum rauco
mihi dixerat ore.
sicut eram,
fugio sine vestibus (altera vestes
ripa meas habuit): tanto magis
instat et ardet,
et quia nuda fui, sum visa paratior illi.
sic ego currebam, sic me ferus ille premebat,
ut fugere accipitrem penna trepidante columbae,
ut solet accipiter trepidas urguere columbas.
usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque
Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et
Elin
currere sustinui, nec me velocior ille;
sed tolerare
diu cursus ego viribus inpar
non poteram,
longi patiens erat
ille laboris.
per tamen et campos, per opertos
arbore montes,
saxa quoque et rupes et, qua via nulla, cucurri.
sol erat a tergo: vidi praecedere longam
ante pedes
umbram, nisi si timor illa videbat;
sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens
crinales vittas adflabat anhelitus oris.
fessa labore
fugae “fer opem, deprendimur,” inquam
“armigerae, Diana, tuae,
cui saepe dedisti
ferre tuos arcus
inclusaque tela pharetra!”
mota dea est spissisque ferens e nubibus unam
me super iniecit: lustrat caligine tectam
amnis et ignarus
circum cava nubila
quaerit
bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit
et bis “io Arethusa” vocavit, “io Arethusa!”
quid mihi tunc animi miserae fuit?
anne quod agnae
est,
si qua lupos audit circum stabula alta
frementes,
aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit
ora canum nullosque audet dare corpore motus?
non tamen abscedit; neque enim vestigia cernit
longius ulla pedum:
servat nubemque locumque.
occupat obsessos sudor
mihi frigidus artus,
caeruleaeque cadunt toto
de corpore guttae,
quaque pedem movi,
manat lacus, eque
capillis
ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro,
in latices
mutor. sed enim cognoscit amatas
amnis aquas positoque viri,
quod sumpserat, ore
vertitur in proprias,
et se mihi misceat, undas.
Delia rupit humum,
caecisque ego mersa cavernis
advehor Ortygiam, quae me cognomine divae
grata meae superas eduxit prima
sub auras.’
‘“Hac Arethusa tenus;
geminos dea fertilis
angues
curribus admovit frenisque coercuit ora
et medium
caeli terraeque per
aera vecta est
atque levem
currum Tritonida misit
in urbem
Triptolemo partimque rudi
data semina iussit
spargere humo, partim
post tempora longa
recultae.
iam super Europen
sublimis et Asida terram
vectus erat iuvenis: Scythicas advertitur oras.
rex ibi Lyncus erat; regis
subit ille penates.
qua veniat, causamque viae
nomenque rogatus
et patriam,
’patria est clarae
mihi‘ dixit ’Athenae;
Triptolemus nomen; veni
nec puppe per undas,
nec pede per terras: patuit mihi
pervius aether.
dona fero Cereris,
latos quae sparsa
per agros
frugiferas messes alimentaque mitia reddant.‘
barbarus invidit tantique ut muneris auctor
ipse sit, hospitio recipit somnoque gravatum
adgreditur ferro: conantem figere pectus
lynca Ceres fecit
rursusque per aera iussit
Mopsopium iuvenem sacros agitare iugales.”
’Finierat doctos e nobis maxima cantus;
at nymphae
vicisse deas Helicona colentes
concordi dixere sono:
convicia victae
cum iacerent, “quoniam” dixi
“certamine vobis
supplicium meruisse parum
est maledictaque culpae
additis et non est patientia libera nobis,
ibimus in poenas
et, qua vocat ira, sequemur.”
rident Emathides spernuntque minacia verba,
conantesque loqui et magno clamore protervas
intentare manus pennas
exire per ungues
adspexere suos, operiri
bracchia plumis,
alteraque alterius rigido concrescere rostro
ora videt volucresque novas accedere silvis;
dumque volunt plangi,
per bracchia mota
levatae
aere pendebant, nemorum convicia, picae.
Nunc quoque
in alitibus facundia prisca remansit
raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi.‘