Iamque deus posita fallacis imagine tauri
se confessus erat
Dictaeaque rura tenebat,
cum pater ignarus
Cadmo perquirere raptam
imperat et poenam,
si non invenerit, addit
exilium, facto pius et sceleratus eodem.
orbe pererrato (quis
enim deprendere possit
furta Iovis?) profugus patriamque iramque parentis
vitat Agenorides Phoebique oracula supplex
consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit.
‘bos tibi’ Phoebus
ait ‘solis occurret in arvis,
nullum passa iugum curvique inmunis aratri.
hac duce carpe vias et, qua requieverit herba,
moenia fac condas
Boeotiaque illa vocato.’
vix bene Castalio Cadmus descenderat antro,
incustoditam lente videt
ire iuvencam
nullum servitii signum cervice gerentem.
subsequitur pressoque legit
vestigia gressu
auctoremque viae Phoebum
taciturnus adorat.
iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva:
bos stetit
et tollens speciosam cornibus altis
ad
caelum frontem mugitibus inpulit auras
atque ita respiciens comites sua terga sequentis
procubuit teneraque latus
submisit in herba.
Cadmus agit grates
peregrinaeque oscula terrae
figit et ignotos
montes agrosque salutat.
Sacra Iovi facturus erat:
iubet ire ministros
et petere e vivis libandas fontibus undas.
silva vetus stabat
nulla violata securi,
et specus
in media virgis
ac vimine densus
efficiens humilem lapidum conpagibus arcum
uberibus fecundus aquis;
ubi conditus antro
Martius anguis erat,
cristis praesignis et
auro;
igne micant oculi,
corpus tumet omne venenis,
tresque vibrant linguae, triplici stant
ordine dentes.
quem postquam Tyria
lucum de gente profecti
infausto tetigere gradu, demissaque in
undas
urna dedit sonitum, longo
caput extulit antro
caeruleus serpens horrendaque sibila misit.
effluxere urnae manibus
sanguisque reliquit
corpus et attonitos subitus tremor
occupat artus.
ille volubilibus squamosos nexibus orbes
torquet et inmensos
saltu sinuatur in arcus
ac media plus parte leves erectus
in auras
despicit omne nemus
tantoque est corpore,
quanto,
si totum spectes, geminas qui separat arctos.
nec mora, Phoenicas, sive illi tela parabant
sive fugam, sive
ipse timor prohibebat utrumque,
occupat: hos morsu,
longis conplexibus illos,
hos necat adflati funesta tabe
veneni.
Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras:
quae mora sit sociis, miratur Agenore natus
vestigatque viros. tegumen derepta leoni
pellis erat, telum
splendenti lancea ferro
et iaculum
teloque animus praestantior omni.
ut nemus intravit letataque corpora vidit
victoremque supra spatiosi tergoris hostem
tristia sanguinea lambentem vulnera lingua,
‘aut ultor vestrae, fidissima pectora, mortis,
aut comes’
inquit ‘ero.’ dixit
dextraque molarem
sustulit et magnum
magno conamine misit.
illius inpulsu cum turribus ardua celsis
moenia mota forent,
serpens sine vulnere
mansit
loricaeque modo squamis defensus et atrae
duritia pellis validos cute
reppulit ictus;
at non duritia iaculum quoque
vicit eadem,
quod medio
lentae spinae curvamine fixum
constitit et totum descendit in ilia ferrum.
ille dolore ferox
caput in sua terga retorsit
vulneraque adspexit fixumque hastile momordit,
idque ubi vi multa partem labefecit in omnem,
vix tergo eripuit; ferrum tamen
ossibus haesit.
tum vero postquam solitas accessit ad iras
causa recens, plenis
tumuerunt guttura venis,
spumaque pestiferos circumfluit albida rictus,
terraque rasa sonat
squamis, quique halitus exit
ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.
ipse modo inmensum spiris facientibus orbem
cingitur, interdum longa
trabe rectior adstat,
inpete nunc vasto
ceu concitus imbribus amnis
fertur et obstantis proturbat pectore silvas.
cedit Agenorides paulum spolioque leonis
sustinet incursus instantiaque ora
retardat
cuspide praetenta: furit ille et inania duro
vulnera dat ferro figitque in acumine
dentes.
iamque venenifero sanguis manare
palato
coeperat et virides adspergine tinxerat herbas;
sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab
ictu
laesaque colla dabat retro
plagamque sedere
cedendo arcebat nec longius ire sinebat,
donec Agenorides coniectum in guttura ferrum
usque sequens pressit, dum
retro quercus eunti
obstitit et fixa est pariter cum robore cervix.
pondere serpentis curvata est arbor et ima
parte flagellari gemuit sua robora caudae.
Dum spatium
victor victi considerat hostis,
vox subito
audita est; neque
erat cognoscere promptum,
unde, sed audita
est: ‘quid, Agenore
nate, peremptum
serpentem spectas? et tu spectabere serpens.’
ille diu pavidus
pariter cum mente colorem
perdiderat, gelidoque comae terrore
rigebant:
ecce viri fautrix
superas delapsa per auras
Pallas adest motaeque iubet
supponere terrae
vipereos dentes, populi
incrementa futuri.
paret et, ut presso sulcum patefecit aratro,
spargit humi iussos,
mortalia semina, dentes.
inde (fide maius)
glaebae coepere moveri,
primaque de sulcis
acies adparuit hastae,
tegmina mox capitum
picto nutantia cono,
mox umeri pectusque onerataque bracchia telis
exsistunt, crescitque seges clipeata virorum:
sic, ubi
tolluntur festis aulaea
theatris,
surgere signa solent primumque ostendere vultus,
cetera paulatim, placidoque educta tenore
tota patent
imoque pedes in margine ponunt.
Territus hoste novo Cadmus capere arma
parabat:
‘ne cape!’ de populo, quem terra
creaverat, unus
exclamat ‘nec te civilibus insere bellis!’
atque ita terrigenis rigido de fratribus unum
comminus ense ferit,
iaculo cadit eminus
ipse;
hunc quoque qui leto dederat, non
longius illo
vivit et exspirat, modo quas acceperat auras,
exemploque pari furit
omnis turba, suoque
Marte cadunt subiti
per mutua vulnera
fratres.
iamque brevis vitae spatium
sortita iuventus
sanguineam tepido plangebat pectore matrem,
quinque superstitibus, quorum fuit
unus Echion.
is sua iecit humo monitu
Tritonidis arma
fraternaeque fidem pacis
petiitque deditque:
hos operis comites habuit
Sidonius hospes,
cum posuit
iussus Phoebeis sortibus urbem.
Iam stabant
Thebae, poteras iam,
Cadme, videri
exilio felix: soceri
tibi Marsque Venusque
contigerant; huc adde genus de coniuge
tanta,
tot natos natasque et, pignora cara, nepotes,
hos quoque iam iuvenes; sed scilicet
ultima semper
exspectanda dies hominis,
dicique beatus
ante obitum
nemo supremaque funera debet.
Prima nepos inter
tot res tibi, Cadme, secundas
causa fuit luctus,
alienaque cornua fronti
addita, vosque, canes
satiatae sanguine erili.
at bene si quaeras, Fortunae crimen in illo,
non scelus invenies; quod
enim scelus error
habebat?
Mons erat infectus variarum caede
ferarum,
iamque dies medius rerum
contraxerat umbras
et sol ex aequo meta distabat utraque,
cum iuvenis placido per devia lustra vagantes
participes operum conpellat Hyantius ore:
‘lina madent,
comites, ferrumque cruore ferarum,
fortunaeque dies habuit
satis; altera lucem
cum croceis
invecta rotis Aurora
reducet,
propositum repetemus opus: nunc Phoebus utraque
distat idem meta finditque vaporibus arva.
sistite opus praesens nodosaque tollite lina!’
iussa viri faciunt
intermittuntque laborem.
Vallis erat piceis et acuta densa cupressu,
nomine Gargaphie succinctae sacra Dianae,
cuius in extremo
est antrum nemorale recessu
arte laboratum nulla: simulaverat artem
ingenio natura suo; nam pumice vivo
et levibus
tofis nativum duxerat arcum;
fons sonat
a dextra tenui
perlucidus unda,
margine gramineo patulos incinctus hiatus.
hic dea silvarum venatu fessa
solebat
virgineos artus liquido perfundere rore.
quo postquam
subiit, nympharum tradidit uni
armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos,
altera depositae subiecit bracchia pallae,
vincla duae pedibus
demunt; nam doctior
illis
Ismenis Crocale sparsos per colla capillos
colligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis.
excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque
et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis.
dumque ibi perluitur solita Titania lympha,
ecce nepos Cadmi
dilata parte laborum
per nemus ignotum non certis
passibus errans
pervenit in lucum: sic illum fata ferebant.
qui simul intravit rorantia fontibus antra,
sicut erant, nudae
viso sua pectora
nymphae
percussere viro subitisque ululatibus omne
inplevere nemus circumfusaeque Dianam
corporibus texere suis;
tamen altior illis
ipsa dea est colloque tenus
supereminet omnis.
qui color infectis adversi solis
ab ictu
nubibus esse solet
aut purpureae Aurorae,
is fuit in vultu visae
sine veste Dianae.
quae, quamquam comitum turba
est stipata suarum,
in latus obliquum tamen adstitit oraque retro
flexit et, ut vellet promptas habuisse sagittas,
quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem
perfudit spargensque comas ultricibus undis
addidit haec cladis
praenuntia verba futurae:
‘nunc tibi me posito visam velamine narres,
si poteris
narrare, licet!’ nec plura minata
dat sparso
capiti vivacis cornua
cervi,
dat spatium collo
summasque cacuminat aures
cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat
cruribus et velat maculoso vellere corpus;
additus et pavor est: fugit Autonoeius heros
et se tam celerem cursu
miratur in ipso.
ut vero vultus et cornua
vidit in unda,
‘me miserum!’
dicturus erat: vox nulla secuta est!
ingemuit: vox illa fuit, lacrimaeque per
ora
non sua fluxerunt; mens
tantum pristina mansit.
quid faciat? repetatne domum
et regalia tecta
an lateat
silvis? pudor hoc, timor inpedit illud.
Dum dubitat,
videre canes, primique Melampus
Ichnobatesque sagax latratu
signa dedere,
Cnosius Ichnobates, Spartana gente
Melampus.
inde ruunt alii rapida velocius aura,
Pamphagos et Dorceus
et Oribasos, Arcades omnes,
Nebrophonosque valens et trux cum Laelape
Theron
et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre
Hylaeusque ferox nuper
percussus ab apro
deque lupo concepta Nape pecudesque secuta
Poemenis et natis comitata Harpyia duobus
et substricta gerens Sicyonius ilia
Ladon
et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce
et niveis
Leucon et villis
Asbolos atris
praevalidusque Lacon et cursu fortis Aello
et Thoos et Cyprio velox
cum fratre Lycisce
et nigram
medio frontem distinctus ab
albo
Harpalos et Melaneus hirsutaque corpore Lachne
et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati
Labros et Argiodus et acutae
vocis Hylactor
quosque referre mora
est: ea turba cupidine praedae
per rupes scopulosque adituque carentia saxa,
quaque est difficilis quaque est via nulla, sequuntur.
ille fugit per quae fuerat loca
saepe secutus,
heu! famulos fugit
ipse suos. clamare
libebat:
‘Actaeon ego sum:
dominum cognoscite vestrum!’
verba animo desunt;
resonat latratibus aether.
prima Melanchaetes in
tergo vulnera fecit,
proxima Theridamas, Oresitrophos haesit in armo:
tardius exierant, sed
per conpendia montis
anticipata via est; dominum retinentibus illis,
cetera turba coit confertque in corpore
dentes.
iam loca vulneribus desunt; gemit
ille sonumque,
etsi non hominis,
quem non tamen edere possit
cervus, habet maestisque replet iuga
nota querellis
et genibus pronis
supplex similisque roganti
circumfert tacitos tamquam sua bracchia vultus.
at comites
rapidum solitis hortatibus agmen
ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt
et velut absentem certatim Actaeona clamant
(ad nomen caput ille refert)
et abesse queruntur
nec capere oblatae segnem
spectacula praedae.
vellet abesse quidem,
sed adest; velletque videre,
non etiam sentire canum fera facta suorum.
undique circumstant, mersisque in corpore rostris
dilacerant falsi dominum
sub imagine cervi,
nec
nisi finita per plurima vulnera vita
ira pharetratae fertur satiata Dianae.
Rumor in ambiguo
est; aliis violentior aequo
visa dea est, alii laudant
dignamque severa
virginitate vocant: pars
invenit utraque causas.
sola Iovis coniunx
non tam, culpetne probetne,
eloquitur, quam clade
domus ab Agenore
ductae
gaudet et a Tyria collectum paelice transfert
in generis socios
odium; subit ecce priori
causa recens, gravidamque dolet de semine magni
esse Iovis
Semelen; dum linguam
ad iurgia solvit,
‘profeci quid enim totiens per iurgia?’
dixit,
‘ipsa petenda mihi est; ipsam, si maxima
Iuno
rite vocor, perdam,
si me gemmantia dextra
sceptra tenere decet,
si sum regina
Iovisque
et soror et coniunx, certe soror.
at, puto, furto
est
contenta, et thalami brevis
est iniuria nostri.
concipit++id derat++manifestaque crimina pleno
fert utero
et mater, quod
vix mihi contigit, uno
de Iove vult fieri: tanta
est fiducia formae.
fallat eam faxo; nec sum
Saturnia, si non
ab Iove mersa
suo Stygias penetrabit in
undas.’
Surgit ab his solio fulvaque recondita nube
limen adit Semeles nec nubes ante removit
quam simulavit anum
posuitque ad tempora
canos
sulcavitque
cutem rugis et curva trementi
membra tulit passu;
vocem quoque fecit
anilem,
ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix.
ergo ubi captato
sermone diuque loquendo
ad nomen venere Iovis, suspirat et ‘opto,
Iuppiter ut sit’ ait; ‘metuo tamen
omnia: multi
nomine divorum thalamos iniere pudicos.
nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris,
si modo verus is est; quantusque et qualis
ab alta
Iunone excipitur, tantus talisque, rogato,
det tibi conplexus suaque ante
insignia sumat!’
Talibus ignaram Iuno
Cadmeida dictis
formarat: rogat illa Iovem sine nomine
munus.
cui deus ‘elige!’
ait ‘nullam patiere repulsam,
quoque magis credas,
Stygii quoque conscia sunto
numina torrentis: timor et deus ille deorum
est.’
laeta malo nimiumque potens perituraque amantis
obsequio Semele ‘qualem
Saturnia’ dixit
‘te solet amplecti, Veneris cum foedus initis,
da mihi te talem!’ voluit
deus ora loquentis
opprimere: exierat iam vox properata sub
auras.
ingemuit; neque enim non haec optasse, neque
ille
non iurasse potest. ergo
maestissimus altum
aethera conscendit vultuque sequentia traxit
nubila, quis nimbos
inmixtaque fulgura ventis
addidit et tonitrus
et inevitabile fulmen;
qua tamen usque potest, vires
sibi demere temptat
nec, quo centimanum deiecerat igne
Typhoea,
nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est.
est aliud levius fulmen, cui dextra cyclopum
saevitiae flammaeque minus, minus
addidit irae:
tela secunda
vocant superi; capit
illa domumque
intrat Agenoream. corpus mortale tumultus
non tulit aetherios donisque iugalibus arsit.
inperfectus adhuc infans
genetricis ab alvo
eripitur patrioque tener
(si credere dignum
est)
insuitur femori maternaque tempora conplet.
furtim illum primis
Ino matertera cunis
educat, inde datum
nymphae Nyseides antris
occuluere suis lactisque alimenta dedere.
Dumque ea per terras fatali lege
geruntur
tutaque bis geniti sunt
incunabula Bacchi,
forte Iovem memorant diffusum nectare curas
seposuisse graves vacuaque agitasse remissos
cum Iunone iocos
et ‘maior vestra
profecto est,
quam quae contingit maribus’ dixisse ‘voluptas.’
illa negat. placuit quae
sit sententia docti
quaerere Tiresiae: Venus
huic erat utraque
nota.
nam duo magnorum
viridi coeuntia silva
corpora serpentum baculi violaverat ictu
deque viro factus (mirabile) femina septem
egerat autumnos; octavo rursus
eosdem
vidit, et ‘est vestrae si tanta potentia plagae’
dixit, ‘ut auctoris
sortem in contraria mutet,
nunc quoque
vos feriam.’ percussis anguibus isdem
forma prior
rediit, genetivaque venit imago.
arbiter hic igitur
sumptus de lite iocosa
dicta Iovis firmat:
gravius Saturnia iusto
nec pro materia fertur doluisse suique
iudicis aeterna lumina nocte;
at pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam
facta dei fecisse
deo) pro lumine
adempto
scire futura dedit poenamque levavit honore.
Ille per Aonias
fama celeberrimus urbes
inreprehensa dabat populo
responsa petenti;
prima fide vocisque ratae
temptamina sumpsit
caerula Liriope, quam
quondam flumine curvo
inplicuit clausaeque suis
Cephisos in undis
vim tulit:
enixa est utero pulcherrima pleno
infantem nymphe, iam tunc qui posset
amari,
Narcissumque
vocat. de quo consultus, an esset
tempora maturae visurus longa
senectae,
fatidicus vates ‘si se non noverit’ inquit.
vana diu visa est vox
auguris: exitus illam
resque probat letique genus
novitasque furoris.
namque ter ad quinos unum Cephisius annum
addiderat poteratque puer
iuvenisque videri:
multi illum iuvenes, multae cupiere puellae;
sed fuit in tenera tam dura superbia forma,
nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae.
adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos
vocalis nymphe, quae
nec reticere loquenti
nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.
Corpus adhuc Echo,
non vox erat et tamen usum
garrula non alium,
quam nunc habet,
oris habebat,
reddere de multis
ut verba novissima posset.
fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset
sub Iove saepe suo nymphas
in monte iacentis,
illa deam longo
prudens sermone tenebat,
dum fugerent nymphae. postquam hoc
Saturnia sensit,
‘huius’ ait ‘linguae,
qua sum delusa,
potestas
parva tibi dabitur
vocisque brevissimus usus,’
reque minas firmat.
tantum haec in fine loquendi
ingeminat voces auditaque verba
reportat.
ergo ubi Narcissum per
devia rura vagantem
vidit et incaluit,
sequitur vestigia furtim,
quoque magis sequitur, flamma propiore calescit,
non aliter quam
cum summis circumlita taedis
admotas rapiunt vivacia sulphura flammas.
o quotiens
voluit blandis accedere dictis
et mollis
adhibere preces! natura
repugnat
nec sinit, incipiat, sed,
quod sinit, illa
parata est
exspectare sonos, ad quos sua verba remittat.
forte puer comitum
seductus ab agmine
fido
dixerat: ‘ecquis adest?’ et ‘adest’ responderat
Echo.
hic stupet, utque
aciem partes dimittit in omnis,
voce ‘veni!’ magna
clamat: vocat illa vocantem.
respicit et rursus nullo
veniente ‘quid’ inquit
‘me fugis?’
et totidem, quot
dixit, verba recepit.
perstat et alternae
deceptus imagine vocis
‘huc coeamus’
ait, nullique libentius umquam
responsura sono ‘coeamus’ rettulit Echo
et verbis
favet ipsa suis egressaque silva
ibat, ut iniceret sperato bracchia collo;
ille fugit
fugiensque ‘manus conplexibus aufer!
ante’ ait ‘emoriar, quam sit tibi copia nostri’;
rettulit illa nihil
nisi ‘sit tibi copia nostri!’
spreta latet silvis
pudibundaque frondibus ora
protegit et solis ex illo
vivit in antris;
sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae;
extenuant vigiles corpus
miserabile curae
adducitque cutem macies
et in aera sucus
corporis omnis abit;
vox tantum atque
ossa supersunt:
vox manet, ossa
ferunt lapidis traxisse figuram.
inde latet silvis
nulloque in monte videtur,
omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa.
Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas
luserat hic nymphas,
sic coetus ante
viriles;
inde manus aliquis
despectus ad aethera
tollens
‘sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!’
dixerat: adsensit precibus Rhamnusia iustis.
fons erat inlimis,
nitidis argenteus undis,
quem neque
pastores neque pastae
monte capellae
contigerant aliudve pecus,
quem nulla volucris
nec fera turbarat nec
lapsus ab arbore
ramus;
gramen erat circa, quod
proximus umor alebat,
silvaque sole locum
passura tepescere nullo.
hic puer et studio venandi lassus
et aestu
procubuit faciemque loci
fontemque secutus,
dumque sitim sedare
cupit, sitis altera
crevit,
dumque bibit, visae correptus imagine formae
spem sine corpore amat, corpus
putat esse, quod umbra est.
adstupet ipse sibi vultuque inmotus eodem
haeret, ut e Pario formatum marmore signum;
spectat humi positus
geminum, sua lumina,
sidus
et dignos Baccho,
dignos et Apolline
crines
inpubesque genas et eburnea
colla decusque
oris et
in niveo mixtum
candore ruborem,
cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse:
se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur,
dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet.
inrita fallaci quotiens dedit
oscula fonti,
in mediis
quotiens visum captantia collum
bracchia mersit aquis
nec se deprendit in illis!
quid videat, nescit; sed quod videt, uritur
illo,
atque oculos idem, qui decipit, incitat error.
credule, quid frustra
simulacra fugacia captas?
quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes!
ista repercussae, quam cernis,
imaginis umbra est:
nil habet ista sui; tecum
venitque manetque;
tecum discedet, si tu discedere possis!
Non illum Cereris, non illum cura quietis
abstrahere inde potest,
sed opaca fusus
in herba
spectat inexpleto mendacem lumine formam
perque oculos perit
ipse suos; paulumque levatus
ad circumstantes tendens sua bracchia silvas
‘ecquis, io silvae,
crudelius’ inquit ‘amavit?
scitis enim et multis latebra opportuna fuistis.
ecquem, cum vestrae
tot agantur saecula vitae,
qui sic tabuerit, longo meministis in
aevo?
et placet et video; sed quod videoque placetque,
non tamen invenio’++tantus tenet
error amantem++
‘quoque magis doleam,
nec nos mare separat ingens
nec via nec montes nec clausis moenia portis;
exigua prohibemur aqua!
cupit ipse teneri:
nam quotiens
liquidis porreximus oscula lymphis,
hic totiens ad me resupino nititur ore.
posse putes
tangi: minimum est,
quod amantibus obstat.
quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis
quove petitus abis?
certe nec forma nec aetas
est mea, quam fugias, et amarunt me quoque
nymphae!
spem mihi nescio
quam vultu promittis amico,
cumque ego porrexi
tibi bracchia, porrigis ultro,
cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe
notavi
me lacrimante tuas;
nutu quoque signa
remittis
et, quantum motu
formosi suspicor oris,
verba refers
aures non pervenientia nostras!
iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago;
uror amore
mei: flammas moveoque feroque.
quid faciam? roger
anne rogem? quid
deinde rogabo?
quod cupio mecum
est: inopem me copia fecit.
o utinam a nostro secedere corpore possem!
votum in amante
novum, vellem, quod
amamus, abesset.
iamque dolor vires
adimit, nec tempora
vitae
longa meae superant, primoque exstinguor in
aevo.
nec mihi mors gravis est posituro
morte dolores,
hic, qui
diligitur, vellem diuturnior esset;
nunc duo concordes anima moriemur in una.’
Dixit et ad faciem rediit male
sanus eandem
et lacrimis
turbavit aquas, obscuraque moto
reddita forma
lacu est; quam cum vidisset abire,
‘quo refugis?
remane nec me, crudelis, amantem
desere!’ clamavit; ‘liceat, quod
tangere non est,
adspicere et misero
praebere alimenta furori!’
dumque dolet, summa
vestem deduxit ab ora
nudaque marmoreis percussit pectora palmis.
pectora traxerunt roseum percussa ruborem,
non aliter quam
poma solent, quae
candida parte,
parte rubent, aut ut variis solet
uva racemis
ducere purpureum nondum matura
colorem.
quae simul adspexit liquefacta rursus in unda,
non tulit ulterius, sed
ut intabescere flavae
igne levi cerae matutinaeque pruinae
sole tepente solent, sic attenuatus amore
liquitur et tecto paulatim carpitur igni;
et neque iam color est mixto candore rubori,
nec vigor et vires et quae modo visa placebant,
nec corpus remanet, quondam quod
amaverat Echo.
quae tamen
ut vidit, quamvis irata
memorque,
indoluit, quotiensque puer miserabilis ‘eheu’
dixerat, haec resonis
iterabat vocibus ‘eheu’;
cumque suos manibus
percusserat ille lacertos,
haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem.
ultima vox solitam
fuit haec spectantis in
undam:
‘heu frustra dilecte puer!’
totidemque remisit
verba locus, dictoque vale
‘vale’ inquit et Echo.
ille caput viridi
fessum submisit in herba,
lumina mors clausit domini
mirantia formam:
tum quoque
se, postquam est
inferna sede receptus,
in Stygia spectabat aqua.
planxere sorores
naides et sectos
fratri posuere capillos,
planxerunt dryades; plangentibus adsonat Echo.
iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant:
nusquam corpus erat;
croceum pro corpore
florem
inveniunt foliis medium cingentibus albis.
Cognita res meritam
vati per Achaidas
urbes
attulerat famam, nomenque erat
auguris ingens;
spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus
contemptor superum Pentheus praesagaque ridet
verba senis
tenebrasque et cladem
lucis ademptae
obicit. ille movens
albentia tempora canis
‘quam felix
esses, si tu quoque luminis huius
orbus’ ait ‘fieres, ne Bacchica
sacra videres!
namque dies aderit,
quam non procul
auguror esse,
qua novus huc veniat, proles
Semeleia, Liber,
quem nisi templorum fueris dignatus honore,
mille lacer spargere locis
et sanguine silvas
foedabis matremque tuam
matrisque sorores.
eveniet! neque enim dignabere numen honore,
meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.’
talia dicentem proturbat Echione natus;
dicta fides sequitur, responsaque vatis aguntur.
Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri:
turba ruit,
mixtaeque viris matresque nurusque
vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur.
‘Quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras
attonuit mentes?’ Pentheus ait;
‘aerane tantum
aere repulsa
valent et adunco
tibia cornu
et magicae
fraudes, ut, quos non bellicus ensis,
non tuba terruerit, non strictis
agmina telis,
femineae voces et mota insania vino
obscenique greges et inania tympana vincant?
vosne, senes, mirer,
qui longa per aequora vecti
hac Tyron,
hac profugos posuistis sede
penates,
nunc sinitis sine
Marte capi? vosne,
acrior aetas,
o iuvenes,
propiorque meae, quos arma tenere,
non thyrsos,
galeaque tegi, non fronde decebat?
este, precor, memores, qua
sitis stirpe creati,
illiusque animos, qui multos perdidit unus,
sumite serpentis! pro
fontibus ille lacuque
interiit: at vos pro fama vincite
vestra!
ille dedit leto fortes: vos pellite
molles
et patrium retinete decus!
si fata vetabant
stare diu Thebas,
utinam tormenta virique
moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent!
essemus miseri sine
crimine, sorsque querenda,
non celanda foret,
lacrimaeque pudore carerent;
at nunc
a puero Thebae
capientur inermi,
quem neque bella
iuvant nec tela nec usus equorum,
sed madidus murra
crinis mollesque coronae
purpuraque et pictis
intextum vestibus aurum,
quem quidem
ego actutum (modo
vos absistite) cogam
adsumptumque patrem commentaque sacra fateri.
an satis Acrisio est animi,
contemnere vanum
numen et Argolicas venienti claudere portas:
Penthea terrebit cum
totis advena Thebis?
ite citi’ (famulis hoc imperat),
‘ite ducemque
attrahite huc vinctum!
iussis mora segnis
abesto!’
hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera
turba suorum
corripiunt dictis frustraque inhibere laborant.
acrior admonitu est
inritaturque retenta
et crescit rabies
remoraminaque ipsa nocebant:
sic ego
torrentem, qua nil obstabat eunti,
lenius et modico
strepitu decurrere vidi;
at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant,
spumeus et fervens
et ab obice saevior ibat.
Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset,
quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt;
‘hunc’ dixere ‘tamen
comitem famulumque sacrorum
cepimus’ et tradunt
manibus post terga
ligatis
sacra dei quendam
Tyrrhena gente secutum.
adspicit hunc Pentheus oculis, quos
ira tremendos
fecerat, et quamquam
poenae vix tempora
differt,
‘o periture tuaque aliis
documenta dature
morte,’ ait, ‘ede tuum nomen nomenque parentum
et patriam,
morisque novi cur sacra frequentes!’
ille metu vacuus
‘nomen mihi’ dixit
‘Acoetes,
patria Maeonia est, humili
de plebe parentes.
non mihi quae duri colerent pater
arva iuvenci,
lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit;
pauper et ipse fuit linoque solebat et hamis
decipere et calamo
salientis ducere pisces.
ars illi sua census erat;
cum traderet artem,
“accipe, quas habeo,
studii successor et heres,”
dixit “opes,” moriensque mihi
nihil ille reliquit
praeter aquas: unum
hoc possum adpellare paternum.
mox ego,
ne scopulis haererem semper in isdem,
addidici regimen dextra moderante carinae
flectere et Oleniae
sidus pluviale capellae
Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi
ventorumque domos et portus puppibus aptos.
forte petens Delum
Chiae telluris ad oras
adplicor et dextris
adducor litora remis
doque levis
saltus udaeque inmittor harenae:
nox ibi
consumpta est; aurora
rubescere primo
coeperat: exsurgo laticesque inferre recentis
admoneo monstroque viam,
quae ducat ad undas;
ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto
prospicio comitesque voco
repetoque carinam.
“adsumus en” inquit
sociorum primus Opheltes,
utque putat, praedam deserto nactus
in agro,
virginea puerum ducit
per litora forma.
ille mero somnoque gravis titubare videtur
vixque sequi; specto
cultum faciemque gradumque:
nil ibi,
quod credi posset
mortale, videbam.
et sensi et dixi
sociis: “quod numen
in isto
corpore sit, dubito;
sed corpore numen
in isto est!
quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis;
his quoque
des veniam!” “pro
nobis mitte precari!”
Dictys ait, quo non alius conscendere summas
ocior antemnas prensoque rudente relabi.
hoc Libys,
hoc flavus, prorae
tutela, Melanthus,
hoc probat Alcimedon et,
qui requiemque modumque
voce dabat remis,
animorum hortator, Epopeus,
hoc omnes alii:
praedae tam caeca cupido est.
“non tamen hanc sacro violari
pondere pinum
perpetiar” dixi: “pars
hic mihi maxima
iuris”
inque aditu obsisto: furit
audacissimus omni
de numero
Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe
exilium dira poenam
pro caede luebat;
is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno
rupit et excussum misisset in aequora, si non
haesissem,
quamvis amens, in fune retentus.
inpia turba probat
factum; tum denique
Bacchus
(Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus
sit sopor aque mero redeant
in pectora sensus,
“quid facitis? quis
clamor?” ait “qua, dicite, nautae,
huc ope perveni? quo me deferre paratis?”
“pone metum” Proreus, “et quos contingere portus
ede velis!”
dixit; “terra sistere
petita.”
“Naxon” ait Liber
“cursus advertite vestros!
illa mihi domus
est, vobis erit hospita tellus.”
per mare fallaces perque omnia
numina iurant
sic fore meque iubent pictae
dare vela carinae.
dextera Naxos erat:
dextra mihi lintea
danti
“quid facis, o demens? quis te furor,” inquit “Acoete,”
pro se
quisque, “tenet? laevam
pete!” maxima nutu
pars mihi significat, pars quid velit ore susurro.
obstipui “capiat” que
“aliquis moderamina!” dixi
meque ministerio scelerisque artisque removi.
increpor a cunctis,
totumque inmurmurat agmen;
e quibus Aethalion “te scilicet
omnis in uno
nostra salus posita est!”
ait et subit ipse meumque
explet opus Naxoque
petit diversa relicta.
tum deus inludens, tamquam modo
denique fraudem
senserit, e puppi pontum prospectat adunca
et flenti
similis “non haec mihi litora, nautae,
promisistis” ait, “non haec mihi terra
rogata est!
quo merui poenam facto? quae
gloria vestra est,
si puerum
iuvenes, si multi fallitis unum?”
iamdudum flebam: lacrimas manus
inpia nostras
ridet et inpellit
properantibus aequora remis.
per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo
est deus) adiuro, tam me tibi vera referre
quam veri maiora
fide: stetit aequore puppis
haud aliter,
quam si siccam
teneret.
illi admirantes remorum in verbere perstant
velaque deducunt geminaque ope
currere temptant:
inpediunt hederae remos
nexuque recurvo
serpunt et gravidis
distinguunt vela corymbis.
ipse racemiferis frontem circumdatus uvis
pampineis agitat velatam frondibus hastam;
quem circa tigres
simulacraque inania lyncum
pictarumque iacent fera
corpora pantherarum.
exsiluere viri, sive hoc insania fecit
sive timor,
primusque Medon nigrescere toto
corpore et expresso
spinae curvamine flecti
incipit. huic Lycabas
“in quae miracula” dixit
“verteris?” et lati rictus et panda loquenti
naris erat, squamamque cutis durata
trahebat.
at Libys obstantis dum
vult obvertere remos,
in spatium
resilire manus breve
vidit et illas
iam non esse manus, iam pinnas posse vocari.
alter ad intortos
cupiens dare bracchia funes
bracchia non habuit
truncoque repandus in undas
corpore desiluit: falcata novissima cauda
est,
qualia dividuae sinuantur cornua lunae.
undique dant saltus
multaque adspergine rorant
emerguntque iterum redeuntque sub
aequora rursus
inque chori ludunt
speciem lascivaque iactant
corpora et acceptum
patulis mare naribus
efflant.
de modo viginti
(tot enim ratis
illa ferebat)
restabam solus: pavidum gelidumque trementi
corpore vixque meum
firmat deus “excute”
dicens
“corde metum Diamque tene!”
delatus in illam
accessi sacris Baccheaque sacra frequento.’
‘Praebuimus longis’ Pentheus ‘ambagibus aures,’
inquit ‘ut ira mora vires absumere posset.
praecipitem, famuli, rapite
hunc cruciataque diris
corpora tormentis Stygiae demittite nocti!’
protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes
clauditur in tectis;
et dum crudelia
iussae
instrumenta
necis ferrumque ignesque parantur,
sponte sua patuisse
fores lapsasque lacertis
sponte sua fama est nullo solvente catenas.
Perstat Echionides, nec
iam iubet ire, sed ipse
vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron
cantibus et clara bacchantum voce sonabat.
ut fremit
acer equus, cum bellicus aere canoro
signa dedit tubicen
pugnaeque adsumit amorem,
Penthea sic ictus longis ululatibus aether
movit, et audito
clamore recanduit ira.
Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis,
purus ab arboribus, spectabilis undique, campus:
hic oculis
illum cernentem sacra
profanis
prima videt, prima
est insano concita cursu,
prima suum misso
violavit Penthea thyrso
mater et ‘o geminae’ clamavit ‘adeste sorores!
ille aper, in nostris errat qui maximus agris,
ille mihi feriendus aper.’ ruit
omnis in unum
turba furens;
cunctae coeunt trepidumque sequuntur,
iam trepidum, iam
verba minus violenta loquentem,
iam se
damnantem, iam se peccasse fatentem.
saucius ille tamen
‘fer opem, matertera’ dixit
‘Autonoe! moveant animos
Actaeonis umbrae!’
illa, quis Actaeon,
nescit dextramque precanti
abstulit, Inoo lacerata est
altera raptu.
non habet infelix quae matri
bracchia tendat,
trunca sed ostendens dereptis vulnera membris
‘adspice, mater!’ ait.
visis ululavit Agaue
collaque iactavit movitque per
aera crinem
avulsumque caput digitis
conplexa cruentis
clamat: ‘io comites,
opus hoc victoria
nostra est!’
non citius
frondes autumni frigore tactas
iamque male haerentes alta
rapit arbore ventus,
quam sunt membra
viri manibus direpta nefandis.
talibus exemplis monitae nova
sacra frequentant
turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras.