Quaeritur
interea qui tantae
pondera molis
sustineat tantoque queat
succedere regi:
destinat imperio clarum
praenuntia veri
fama Numam;
non ille satis
cognosse Sabinae
gentis habet ritus,
animo maiora capaci
concipit et, quae sit rerum natura,
requirit.
huius amor curae
patria Curibusque relictis
fecit ut Herculei
penetraret ad hospitis
urbem.
Graia quis Italicis auctor posuisset in oris
moenia, quaerenti sic
e senioribus unus
rettulit indigenis, veteris non inscius aevi:
‘dives ab Oceano
bobus Iove natus
Hiberis
litora felici tenuisse Lacinia cursu
fertur, et armento
teneras errante per herbas
ipse domum magni
nec inhospita tecta
Crotonis
intrasse et requie longum
relevasse laborem
atque ita discedens, “aevo” dixisse
“nepotum
hic locus urbis
erit,” promissaque vera
fuerunt.
nam fuit Argolico generatus Alemone quidam
Myscelus, illius dis acceptissimus aevi.
hunc super
incumbens pressum gravitate soporis
claviger
adloquitur:
22a
“patrias, age,
desere
sedes; 23b
i, pete
diversi
23a
lapidosas Aesaris
undas!”22b
et, nisi paruerit, multa
ac metuenda minatur;
post ea
discedunt pariter somnusque deusque
surgit Alemonides tacitaque recentia mente
visa refert,
pugnatque diu sententia secum:
numen abire iubet,
prohibent discedere leges,
poenaque mors posita
est patriam mutare
volenti.
candidus Oceano nitidum caput
abdiderat Sol,
et caput extulerat densissima sidereum Nox:
visus adesse
idem deus est eademque monere
et, nisi paruerit, plura et graviora minari.
pertimuit patriumque simul transferre parabat
in sedes penetrale novas: fit murmur in urbe,
spretarumque agitur legum
reus, utque peracta
est
causa prior, crimenque patet
sine teste probatum,
squalidus ad superos
tollens reus ora manusque
“o cui ius caeli bis sex fecere labores,
fer, precor” inquit
“opem! nam tu mihi criminis
auctor.”
mos erat antiquus niveis atrisque lapillis,
his damnare reos,
illis absolvere culpa;
tunc quoque
sic lata est sententia tristis, et omnis
calculus inmitem demittitur ater
in urnam:
quae simul
effudit numerandos versa lapillos,
omnibus e nigro color est mutatus
in album,
candidaque Herculeo sententia numine facta
solvit Alemoniden: grates agit
ille parenti
Amphitryoniadae ventisque faventibus aequor
Ionium Sallentinumque Neretum
praeterit et Sybarin
Lacedaemoniumque Tarentum
Sirinosque sinus Crimisenque et
Iapygis arva,
vixque pererratis, quae
spectant aequora, terris,
invenit Aesarei fatalia fluminis ora
nec procul
hinc tumulum, sub
quo sacrata Crotonis
ossa tegebat humus,
iussaque ibi moenia
terra
condidit et nomen tumulati traxit in urbem.’
talia constabat certa primordia fama
esse loci positaeque Italis in finibus urbis.
Vir fuit hic ortu Samius,
sed fugerat una
et Samon et dominos odioque tyrannidis exul
sponte erat
isque licet caeli
regione remotos
mente deos adiit
et, quae natura
negabat
visibus humanis, oculis ea pectoris hausit,
cumque animo et vigili perspexerat omnia cura,
in medium
discenda dabat coetusque silentum
dictaque mirantum magni
primordia mundi
et rerum causas et, quid natura, docebat,
quid deus, unde nives, quae fulminis esset
origo,
Iuppiter an venti discussa nube
tonarent,
quid quateret terras, qua sidera lege mearent,
et quodcumque latet, primusque animalia mensis
arguit inponi, primus
quoque talibus ora
docta quidem
solvit, sed non et credita, verbis:
‘Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis
corpora! sunt fruges,
sunt deducentia ramos
pondere poma suo tumidaeque in vitibus
uvae,
sunt herbae dulces,
sunt quae mitescere flamma
mollirique queant; nec vobis lacteus umor
eripitur, nec mella thymi redolentia florem:
prodiga divitias alimentaque mitia tellus
suggerit atque epulas
sine caede et sanguine praebet.
carne ferae sedant
ieiunia, nec tamen omnes:
quippe equus et pecudes
armentaque gramine vivunt;
at quibus
ingenium est inmansuetumque ferumque,
Armeniae tigres iracundique leones
cumque lupis ursi,
dapibus cum sanguine
gaudent.
heu quantum scelus
est in viscera
viscera condi
ingestoque avidum pinguescere corpore corpus
alteriusque animans animantis vivere leto!
scilicet in tantis
opibus, quas, optima
matrum,
terra parit, nil te nisi
tristia mandere saevo
vulnera dente iuvat
ritusque referre Cyclopum,
nec, nisi perdideris alium, placare voracis
et male morati poteris ieiunia ventris!
’At vetus illa aetas, cui fecimus
aurea nomen,
fetibus arboreis et, quas humus educat,
herbis
fortunata fuit nec polluit
ora cruore.
tunc et
aves tutae movere
per aera pennas,
et lepus inpavidus mediis erravit in arvis,
nec sua credulitas piscem suspenderat hamo:
cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem
plenaque pacis erant.
postquam non utilis
auctor
victibus invidit, quisquis fuit
ille, leonum
corporeasque dapes avidum
demersit in alvum,
fecit iter sceleri,
primoque e caede ferarum
incaluisse potest maculatum sanguine ferrum
(idque satis fuerat)
nostrumque petentia letum
corpora missa neci salva pietate fatemur:
sed quam danda
neci, tam non epulanda fuerunt.
‘Longius inde nefas
abiit, et prima putatur
hostia sus meruisse
mori, quia semina
pando
eruerit rostro spemque interceperit anni;
vite caper
morsa Bacchi mactandus ad aras
ducitur ultoris: nocuit sua culpa duobus!
quid meruistis oves,
placidum pecus inque
tuendos
natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar,
mollia quae nobis vestras
velamina lanas
praebetis vitaque magis
quam morte iuvatis?
quid meruere boves,
animal sine fraude
dolisque,
innocuum, simplex, natum tolerare labores?
inmemor est demum nec frugum munere
dignus,
qui potuit curvi
dempto modo pondere
aratri
ruricolam mactare suum, qui trita labore
illa, quibus
totiens durum renovaverat arvum,
quot dederat
messes, percussit colla
securi.
nec satis est, quod tale nefas
committitur: ipsos
inscripsere deos sceleri
numenque supernum
caede laboriferi credunt gaudere iuvenci!
victima labe carens
et praestantissima forma
(nam placuisse nocet) vittis
insignis et auro
sistitur ante aras auditque ignara precantem
inponique suae videt
inter cornua fronti,
quas coluit, fruges
percussaque sanguine cultros
inficit in liquida
praevisos forsitan unda.
protinus ereptas viventi pectore fibras
inspiciunt mentesque deum
scrutantur in illis;
inde (fames
homini vetitorum tanta
ciborum)
audetis vesci, genus o mortale! quod, oro,
ne facite,
et monitis animos
advertite nostris!
cumque boum dabitis
caesorum membra palato,
mandere vos vestros
scite et sentite
colonos.
’Et quoniam deus
ora movet, sequar
ora moventem
rite deum Delphosque meos
ipsumque recludam
aethera et augustae
reserabo oracula mentis:
magna nec ingeniis
investigata priorum
quaeque diu latuere, canam;
iuvat ire per alta
astra, iuvat terris
et inerti sede
relicta
nube vehi validique umeris insistere Atlantis
palantesque homines passim
et rationis egentes
despectare procul trepidosque obitumque timentes
sic exhortari seriemque evolvere fati!
‘O genus attonitum gelidae formidine mortis,
quid Styga, quid
tenebras et nomina
vana timetis,
materiem vatum, falsi
terricula mundi?
corpora, sive rogus
flamma seu tabe vetustas
abstulerit, mala posse pati non ulla putetis!
morte carent animae
semperque priore relicta
sede novis domibus
vivunt habitantque receptae:
ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli
Panthoides Euphorbus eram,
cui pectore quondam
haesit in adverso
gravis hasta minoris
Atridae;
cognovi clipeum, laevae gestamina nostrae,
nuper Abanteis templo Iunonis in Argis!
omnia mutantur, nihil interit: errat
et illinc
huc venit,
hinc illuc, et quoslibet occupat artus
spiritus eque feris
humana in corpora
transit
inque feras noster,
nec tempore deperit ullo,
utque novis
facilis signatur cera
figuris
nec manet ut fuerat nec formam
servat eandem,
sed tamen ipsa eadem est, animam sic semper
eandem
esse, sed in varias doceo migrare
figuras.
ergo, ne pietas
sit victa cupidine ventris,
parcite, vaticinor, cognatas caede
nefanda
exturbare animas, nec sanguine
sanguis alatur!
’Et quoniam
magno feror aequore
plenaque ventis
vela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe.
cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago;
ipsa quoque
adsiduo labuntur tempora motu,
non secus ac flumen; neque
enim consistere flumen
nec levis hora potest: sed ut unda
inpellitur unda
urgeturque prior veniente urgetque priorem,
tempora sic fugiunt
pariter pariterque sequuntur
et nova
sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est,
fitque, quod
haut fuerat, momentaque cuncta novantur.
‘Cernis
et emensas in lucem tendere noctes,
et iubar hoc nitidum nigrae
succedere nocti;
nec color est idem caelo,
cum lassa quiete
cuncta iacent media
cumque albo Lucifer
exit
clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis
tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.
ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima,
mane rubet,
terraque rubet cum conditur ima,
candidus in summo est, melior natura
quod illic
aetheris est terraeque procul contagia fugit.
nec par aut eadem nocturnae forma
Dianae
esse potest umquam
semperque hodierna sequente,
si crescit, minor
est, maior, si contrahit orbem.
’Quid? non in species succedere quattuor annum
adspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae?
nam tener et lactens puerique simillimus aevo
vere novo est: tunc herba
recens et roboris
expers
turget et insolida
est et spe delectat agrestes;
omnia tunc florent,
florumque coloribus almus
ludit ager,
neque adhuc virtus
in frondibus ulla
est.
transit in aestatem post
ver robustior annus
fitque valens iuvenis: neque
enim robustior aetas
ulla nec uberior, nec quae magis ardeat, ulla
est.
excipit autumnus, posito fervore iuventae
maturus mitisque inter
iuvenemque senemque
temperie medius, sparsus quoque
tempora canis.
inde senilis
hiems tremulo venit
horrida passu,
aut spoliata
suos, aut, quos habet, alba capillos.
‘Nostra quoque ipsorum semper
requieque sine ulla
corpora vertuntur, nec
quod fuimusve sumusve,
cras erimus; fuit
illa dies, qua semina tantum
spesque hominum primae
matris latitavimus alvo:
artifices natura manus
admovit et angi
corpora visceribus distentae condita matris
noluit eque domo vacuas emisit in auras.
editus in lucem iacuit sine viribus
infans;
mox quadrupes rituque tulit
sua membra ferarum,
paulatimque tremens et nondum poplite firmo
constitit adiutis aliquo
conamine nervis.
inde valens veloxque fuit
spatiumque iuventae
transit et emeritis
medii quoque temporis annis
labitur occiduae per
iter declive senectae.
subruit haec aevi demoliturque prioris
robora: fletque Milon
senior, cum spectat
inanes
illos, qui fuerant
solidorum mole tororum
Herculeis similes, fluidos pendere lacertos;
flet quoque, ut in speculo rugas
adspexit aniles,
Tyndaris et secum, cur sit
bis rapta, requirit.
tempus edax rerum,
tuque, invidiosa vetustas,
omnia destruitis vitiataque dentibus aevi
paulatim lenta consumitis omnia morte!
’Haec quoque non perstant, quae nos elementa vocamus,
quasque vices peragant, animos adhibete: docebo.
quattuor aeternus genitalia corpora mundus
continet; ex illis duo sunt onerosa
suoque
pondere in inferius, tellus atque
unda, feruntur,
et totidem gravitate carent nulloque premente
alta petunt, aer atque aere purior
ignis.
quae quamquam spatio distent, tamen
omnia fiunt
ex ipsis et in
ipsa cadunt: resolutaque tellus
in liquidas
rarescit aquas, tenuatus in auras
aeraque umor abit, dempto quoque pondere rursus
in superos
aer tenuissimus emicat ignes;
inde retro
redeunt, idemque retexitur ordo.
ignis enim densum spissatus in aera transit,
hic in
aquas, tellus glomerata cogitur unda.
‘Nec species
sua cuique manet,
rerumque novatrix
ex aliis alias reparat natura
figuras:
nec perit in toto quicquam, mihi
credite, mundo,
sed variat
faciemque novat, nascique vocatur
incipere esse aliud,
quam quod fuit ante, morique
desinere illud idem.
cum sint huc forsitan illa,
haec translata illuc, summa
tamen omnia constant.
’Nil equidem durare
diu sub imagine
eadem
crediderim: sic ad
ferrum venistis ab auro,
saecula, sic totiens
versa est fortuna
locorum.
vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus,
esse fretum, vidi
factas ex aequore
terras;
et procul a pelago conchae iacuere marinae,
et vetus inventa est in montibus ancora summis;
quodque fuit campus,
vallem decursus aquarum
fecit, et eluvie
mons est deductus
in aequor,
eque paludosa siccis humus
aret harenis,
quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument.
hic fontes
natura novos emisit,
at illic
clausit, et aut imis commota tremoribus orbis
flumina prosiliunt, aut
exsiccata residunt.
sic ubi
terreno Lycus est epotus hiatu,
existit procul hinc
alioque renascitur ore;
sic modo conbibitur, tecto modo gurgite lapsus
redditur Argolicis ingens Erasinus in arvis,
et Mysum capitisque sui
ripaeque prioris
paenituisse ferunt, alia
nunc ire Caicum;
nec non Sicanias volvens Amenanus harenas
nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret.
ante bibebatur, nunc,
quas contingere nolis,
fundit Anigrus aquas,
postquam, nisi vatibus
omnis
eripienda fides, illic lavere
bimembres
vulnera, clavigeri quae fecerat
Herculis arcus.
quid? non et Scythicis Hypanis de montibus ortus,
qui fuerat
dulcis, salibus vitiatur amaris?
‘Fluctibus ambitae fuerant Antissa Pharosque
et Phoenissa Tyros: quarum
nunc insula nulla
est.
Leucada continuam veteres habuere coloni:
nunc freta circueunt; Zancle quoque
iuncta fuisse
dicitur Italiae, donec
confinia pontus
abstulit et media tellurem reppulit unda;
si quaeras
Helicen et Burin, Achaidas urbes,
invenies sub aquis,
et adhuc ostendere nautae
inclinata solent cum moenibus oppida mersis.
est prope Pittheam tumulus Troezena, sine
ullis
arduus arboribus, quondam planissima campi
area, nunc tumulus; nam (res horrenda relatu)
vis fera ventorum, caecis inclusa cavernis,
exspirare aliqua cupiens luctataque frustra
liberiore frui caelo,
cum carcere rima
nulla foret
toto nec pervia
flatibus esset,
extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris
tendere vesicam solet
aut derepta bicorni
terga capro; tumor
ille loci permansit et alti
collis habet speciem
longoque induruit aevo.
’Plurima cum subeant
audita et cognita
nobis,
pauca super referam. quid?
non et lympha
figuras
datque capitque novas? medio
tua, corniger Ammon,
unda die gelida est, ortuque
obituque calescit,
admotis Athamanas aquis
accendere lignum
narratur, minimos cum luna recessit in orbes.
flumen habent Cicones, quod
potum saxea reddit
viscera, quod tactis
inducit marmora rebus;
Crathis et huic Subaris nostris conterminus oris
electro similes faciunt auroque capillos;
quodque magis mirum
est, sunt, qui non corpora tantum,
verum animos etiam
valeant mutare liquores:
cui non
audita est obscenae
Salmacis undae
Aethiopesque lacus? quos
si quis faucibus hausit,
aut furit aut patitur mirum
gravitate soporem;
Clitorio quicumque sitim
de fonte levavit,
vina fugit gaudetque meris
abstemius undis,
seu vis est in
aqua calido contraria vino,
sive, quod indigenae memorant, Amythaone natus,
Proetidas attonitas postquam per
carmen et herbas
eripuit furiis, purgamina mentis in illas
misit aquas, odiumque meri
permansit in undis.
huic fluit
effectu dispar Lyncestius amnis,
quem quicumque parum
moderato gutture traxit,
haut aliter titubat, quam
si mera vina bibisset.
est locus Arcadiae, Pheneon dixere
priores,
ambiguis suspectus aquis, quas
nocte timeto:
nocte nocent potae,
sine noxa luce bibuntur;
sic alias aliasque lacus
et flumina vires
concipiunt.++tempusque fuit,
quo in undis,
nunc sedet Ortygie; timuit concursibus Argo
undarum sparsas Symplegadas elisarum,
quae nunc inmotae
perstant ventisque resistunt.
nec quae sulphureis ardet fornacibus Aetne,
ignea semper erit,
neque enim fuit ignea semper.
nam sive est animal tellus
et vivit habetque
spiramenta locis flammam
exhalantia multis,
spirandi mutare vias,
quotiensque movetur,
has finire potest,
illas aperire cavernas;
sive leves imis venti cohibentur in
antris
saxaque cum saxis et habentem semina flammae
materiam iactant, ea concipit ictibus ignem,
antra relinquentur sedatis frigida ventis;
sive bitumineae rapiunt incendia vires,
luteave exiguis ardescunt sulphura fumis,
nempe, ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae
non dabit absumptis per longum
viribus aevum,
naturaeque suum nutrimen deerit edaci,
non feret illa famem desertaque deseret ignis.
‘Esse viros fama est in
Hyperborea Pallene,
qui soleant levibus velari
corpora plumis,
cum Tritoniacam noviens subiere paludem;
haut equidem credo:
sparsae quoque membra
venenis
exercere artes Scythides memorantur easdem.
’Siqua fides rebus
tamen est addenda
probatis,
nonne vides, quaecumque mora
fluidove calore
corpora tabuerint, in
parva animalia verti?
in scrobe
deiecto mactatos obrue
tauros
(cognita res usu): de putri viscere passim
florilegae nascuntur apes,
quae more parentum
rura colunt operique favent in spemque laborant.
pressus humo bellator equus
crabronis origo est;
concava litoreo si demas bracchia cancro,
cetera supponas terrae, de parte sepulta
scorpius exibit caudaque minabitur unca;
quaeque solent canis
frondes intexere filis
agrestes tineae (res observata colonis)
ferali mutant cum papilione figuram.
‘Semina limus habet
virides generantia ranas,
et generat
truncas pedibus, mox
apta natando
crura dat, utque
eadem sint longis
saltibus apta,
posterior partes superat mensura priores.
nec catulus, partu
quem reddidit ursa
recenti,
sed male viva caro est; lambendo mater
in artus
fingit et in formam, quantam capit
ipse, reducit.
nonne vides, quos
cera tegit sexangula fetus
melliferarum apium sine membris corpora nasci
et serosque
pedes serasque adsumere pennas?
Iunonis volucrem, quae
cauda sidera portat,
armigerumque Iovis Cythereiadasque columbas
et genus omne avium mediis
e partibus ovi,
ni sciret
fieri, fieri quis posse putaret?
sunt qui, cum clauso putrefacta est
spina sepulcro,
mutari credant humanas angue
medullas.
’Haec tamen ex aliis generis primordia ducunt,
una est, quae reparet seque
ipsa reseminet, ales:
Assyrii phoenica vocant; non fruge neque herbis,
sed turis lacrimis et suco vivit amomi.
haec ubi quinque suae conplevit saecula vitae,
ilicet in ramis tremulaeque cacumine palmae
unguibus et puro nidum sibi construit ore,
quo simul ac casias et nardi lenis aristas
quassaque cum fulva substravit cinnama murra,
se super inponit finitque in odoribus aevum.
inde ferunt,
totidem qui vivere
debeat annos,
corpore de patrio
parvum phoenica renasci;
cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est,
ponderibus nidi ramos
levat arboris altae
fertque pius cunasque suas
patriumque sepulcrum
perque leves auras Hyperionis urbe
potitus
ante fores sacras
Hyperionis aede reponit.
‘Si tamen est aliquid mirae novitatis in istis,
alternare vices et, quae modo femina tergo
passa marem
est, nunc esse marem miremur hyaenam;
id quoque, quod
ventis animal nutritur et aura,
protinus adsimulat, tetigit quoscumque colores.
victa racemifero lyncas dedit
India Baccho:
e quibus,
ut memorant, quicquid vesica remisit,
vertitur in lapides
et congelat aere
tacto.
sic et curalium
quo primum contigit auras
tempore, durescit: mollis fuit
herba sub undis.
’Desinet ante dies et in
alto Phoebus anhelos
aequore tinguet equos,
quam consequar omnia
verbis
in species translata novas: sic tempora verti
cernimus atque illas
adsumere robora gentes,
concidere has; sic magna fuit censuque virisque
perque decem potuit
tantum dare sanguinis annos,
nunc humilis
veteres tantummodo Troia ruinas
et pro divitiis tumulos ostendit avorum.
clara fuit Sparte,
magnae viguere Mycenae,
nec non
et Cecropis, nec
non Amphionis arces.
vile solum
Sparte est, altae
cecidere Mycenae,
Oedipodioniae quid sunt, nisi nomina, Thebae?
quid Pandioniae restant, nisi
nomen, Athenae?
nunc quoque Dardaniam fama
est consurgere Romam,
Appenninigenae quae proxima
Thybridis undis
mole sub ingenti rerum fundamina ponit:
haec igitur
formam crescendo mutat
et olim
inmensi caput orbis
erit! sic dicere
vates
faticinasque
ferunt sortes, quantumque recordor,
Priamides Helenus flenti
dubioque salutis
dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret:
“nate dea, si nota satis praesagia nostrae
mentis habes, non tota cadet te sospite Troia!
flamma tibi ferrumque dabunt iter:
ibis et una
Pergama rapta feres, donec
Troiaeque tibique
externum patria contingat amicius arvum,
urbem et iam cerno Phrygios debere nepotes,
quanta nec est nec erit nec visa prioribus annis.
hanc alii proceres per saecula
longa potentem,
sed dominam rerum
de sanguine natus
Iuli
efficiet, quo cum
tellus erit usa, fruentur
aetheriae sedes, caelumque erit
exitus illi.”
haec Helenum
cecinisse penatigero Aeneae
mente memor refero
cognataque moenia laetor
crescere et utiliter
Phrygibus vicisse Pelasgos.
‘Ne tamen oblitis
ad metam tendere
longe
exspatiemur
equis, caelum et quodcumque sub illo est,
inmutat formas, tellusque et quicquid in illa est.
nos quoque, pars
mundi, quoniam non corpora solum,
verum etiam volucres animae sumus,
inque ferinas
possumus ire domos pecudumque in pectora
condi,
corpora, quae possint animas
habuisse parentum
aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis
aut hominum
certe, tuta esse et honesta sinamus
neve Thyesteis cumulemus viscera mensis!
quam male consuescit, quem
se parat ille cruori
inpius humano, vituli qui guttura ferro
rumpit et inmotas
praebet mugitibus aures,
aut qui vagitus similes puerilibus haedum
edentem iugulare potest aut alite vesci,
cui dedit ipse cibos! quantum est,
quod desit in istis
ad plenum facinus? quo
transitus inde paratur?
bos aret aut mortem senioribus inputet annis,
horriferum contra borean
ovis arma ministret,
ubera dent saturae
manibus pressanda capellae!
retia cum pedicis
laqueosque artesque dolosas
tollite! nec volucrem
viscata fallite virga
nec formidatis cervos includite pinnis
nec celate
cibis uncos fallacibus hamos;
perdite siqua nocent,
verum haec quoque
perdite tantum:
ora cruore
vacent alimentaque mitia carpant!’
Talibus atque aliis
instructo pectore dictis
in patriam
remeasse ferunt ultroque petitum
accepisse Numam populi
Latialis habenas.
coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis
sacrificos docuit ritus
gentemque feroci
adsuetam bello pacis
traduxit ad artes.
qui postquam
senior regnumque aevumque peregit,
exstinctum Latiaeque nurus
populusque patresque
deflevere Numam; nam coniunx
urbe relicta
vallis Aricinae densis latet
abdita silvis
sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae
inpedit. a! quotiens
nymphae nemorisque lacusque,
ne faceret, monuere et consolantia verba
dixerunt! quotiens flenti Theseius heros
‘siste modum,’ dixit
‘neque enim fortuna
querenda
sola tua est; similes aliorum respice casus:
mitius ista feres,
utinamque exempla dolentem
non mea
te possent relevare! sed
et mea possunt.
’Fando aliquem Hippolytum vestras si contigit aures
credulitate patris, sceleratae fraude novercae
occubuisse neci, mirabere, vixque probabo,
sed tamen ille ego sum.
me Pasiphaeia quondam
temptatum frustra patrium temerare cubile,
quod voluit, finxit
voluisse et, crimine
verso
(indiciine metu magis offensane repulsae?)
meritumque nihil pater
eicit urbe
hostilique caput prece
detestatur euntis.
Pittheam profugo curru
Troezena petebam
iamque Corinthiaci carpebam litora ponti,
cum mare surrexit, cumulusque inmanis aquarum
in montis
speciem curvari et crescere visus
et dare mugitus summoque cacumine findi;
corniger hinc taurus
ruptis expellitur undis
pectoribusque tenus molles
erectus in auras
naribus et patulo
partem maris evomit
ore.
corda pavent comitum, mihi
mens interrita mansit
exiliis contenta suis,
cum colla feroces
ad freta convertunt adrectisque auribus horrent
quadrupedes monstrique metu
turbantur et altis
praecipitant currum scopulis; ego
ducere vana
frena manu spumis albentibus oblita luctor
et retro lentas tendo resupinus habenas.
nec tamen has vires rabies superasset equorum,
ni rota, perpetuum qua circumvertitur axem,
stipitis occursu fracta
ac disiecta fuisset.
excutior curru, lorisque tenentibus artus
viscera viva trahi,
nervos in stipe teneri,
membra rapi partim partimque reprensa relinqui,
ossa gravem dare
fracta sonum fessamque videres
exhalari animam nullasque in corpore partes,
noscere quas posses:
unumque erat omnia
vulnus.
num potes aut audes cladi conponere nostrae,
nympha, tuam? vidi quoque luce carentia regna
et lacerum
fovi Phlegethontide corpus in unda,
nec nisi Apollineae valido medicamine prolis
reddita vita foret;
quam postquam fortibus herbis
atque ope Paeonia
Dite indignante recepi,
tum mihi, ne praesens augerem muneris huius
invidiam, densas obiecit Cynthia nubes,
utque forem tutus
possemque inpune videri,
addidit aetatem nec cognoscenda reliquit
ora mihi Cretenque diu
dubitavit habendam
traderet an Delon: Delo Creteque relictis
hic posuit nomenque simul,
quod possit equorum
admonuisse, iubet deponere “qui”
que “fuisti
Hippolytus,” dixit “nunc
idem Virbius esto!”
hoc nemus inde colo de disque minoribus unus
numine sub dominae lateo atque
accenseor illi.‘
Non tamen Egeriae luctus aliena
levare
damna valent; montisque iacens radicibus imis
liquitur in lacrimas,
donec pietate dolentis
mota soror Phoebi
gelidum de corpore
fontem
fecit et aeternas
artus tenuavit in undas.
Et nymphas tetigit nova
res, et Amazone
natus
haut aliter stupuit, quam
cum Tyrrhenus arator
fatalem glaebam mediis
adspexit in arvis
sponte sua primum
nulloque agitante moveri,
sumere mox hominis
terraeque amittere formam
oraque venturis aperire recentia fatis:
indigenae dixere Tagen,
qui primus Etruscam
edocuit gentem casus
aperire futuros;
utve Palatinis haerentem collibus olim
cum subito
vidit frondescere Romulus hastam,
quae radice nova,
non ferro stabat
adacto
et iam non telum, sed lenti viminis arbor
non exspectatas dabat admirantibus umbras;
aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda
cornua (vidit
enim) falsamque in imagine credens
esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis,
quae vidit, tetigit, nec
iam sua lumina
damnans
restitit, ut victor domito
remeabat ab hoste,
ad caelumque oculos et eodem bracchia tollens
’quicquid,‘ ait ’superi,
monstro portenditur isto,
seu laetum
est, patriae laetum
populoque Quirini,
sive minax, mihi
sit.‘ viridique e caespite factas
placat odoratis herbosas ignibus aras
vinaque dat pateris
mactatarumque bidentum,
quid sibi significent, trepidantia consulit exta;
quae simul
adspexit Tyrrhenae gentis haruspex,
magna quidem rerum
molimina vidit in illis,
non manifesta tamen; cum vero sustulit acre
a pecudis
fibris ad Cipi cornua lumen,
’rex,‘ ait ’o! salve! tibi
enim, tibi, Cipe,
tuisque
hic locus et Latiae parebunt cornibus arces.
tu modo rumpe moras portasque intrare patentes
adpropera! sic fata iubent; namque urbe
receptus
rex eris et sceptro tutus potiere
perenni.‘
rettulit ille pedem torvamque a moenibus urbis
avertens faciem ’procul, a! procul omnia‘ dixit
’talia di pellant!
multoque ego iustius
aevum
exul agam, quam me videant Capitolia regem.‘
dixit et extemplo
populumque gravemque senatum
convocat, ante tamen
pacali cornua lauro
velat et aggeribus factis a milite forti
insistit priscosque deos
e more precatus
’est‘ ait
’hic unus, quem vos nisi pellitis urbe,
rex erit: is qui
sit, signo, non nomine dicam:
cornua fronte gerit!
quem vobis indicat
augur,
si Romam intrarit, famularia iura
daturum.
ille quidem potuit
portas inrumpere apertas,
sed nos
obstitimus, quamvis coniunctior illo
nemo mihi est: vos
urbe virum prohibete, Quirites,
vel, si
dignus erit, gravibus vincite catenis
aut finite
metum fatalis morte
tyranni!‘
qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus,
murmura pinetis fiunt,
aut qualia fluctus
aequorei faciunt, siquis procul
audiat illos,
tale sonat
populus; sed per confusa frementis
verba tamen vulgi
vox eminet una ’quis ille est?‘
et spectant
frontes praedictaque cornua quaerunt.
rursus ad hos Cipus ’quem poscitis,‘ inquit ’habetis‘
et dempta
capiti populo prohibente corona
exhibuit gemino praesignia tempora cornu.
demisere oculos omnes
gemitumque dedere
atque illud meritis
clarum (quis credere
possit?)
inviti videre caput: nec honore carere
ulterius passi festam
inposuere coronam;
at proceres,
quoniam muros intrare
vetaris,
ruris honorati tantum tibi,
Cipe, dedere,
quantum depresso subiectis bobus
aratro
conplecti posses ad finem lucis ab ortu.
cornuaque aeratis miram
referentia formam
postibus insculpunt, longum mansura per aevum.
Pandite nunc, Musae, praesentia numina vatum,
(scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas,)
unde Coroniden circumflua Thybridis alti
insula Romuleae sacris adiecerit urbis.
Dira lues quondam Latias vitiaverat auras,
pallidaque exsangui squalebant corpora morbo.
funeribus fessi postquam mortalia cernunt
temptamenta nihil, nihil
artes posse medentum,
auxilium caeleste petunt mediamque tenentes
orbis humum Delphos
adeunt, oracula Phoebi,
utque salutifera miseris succurrere rebus
sorte velit
tantaeque urbis mala finiat, orant:
et locus et laurus et, quas habet ipse,
pharetrae
intremuere simul, cortinaque reddidit imo
hanc adyto
vocem pavefactaque pectora movit
’quod petis
hinc, propiore loco,
Romane, petisses,
et pete
nunc propiore loco:
nec Apolline vobis,
qui minuat
luctus, opus est, sed Apolline nato.
ite bonis avibus prolemque accersite nostram.‘
iussa dei prudens
postquam accepere senatus,
quam colat, explorant, iuvenis Phoebeius urbem,
quique petant ventis
Epidauria litora, mittunt;
quae simul incurva
missi tetigere carina,
concilium Graiosque patres adiere,
darentque,
oravere, deum, qui praesens
funera gentis
finiat Ausoniae: certas ita dicere sortes.
dissidet et variat
sententia, parsque negandum
non putat auxilium, multi
retinere suamque
non emittere
opem nec numina
tradere suadent:
dum dubitant, seram
pepulere crepuscula lucem;
umbraque telluris tenebras induxerat orbi,
cum deus in somnis opifer
consistere visus
ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede
esse solet,
baculumque tenens agreste sinistra
caesariem longae dextra
deducere barbae
et placido
tales emittere pectore voces:
’pone metus! veniam
simulacraque nostra relinquam.
hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit,
perspice et usque nota visu, ut cognoscere possis!
vertar in hunc: sed maior ero tantusque videbor,
in quantum
verti caelestia corpora debent.‘
extemplo cum voce deus, cum voce deoque
somnus abit, somnique fugam
lux alma secuta
est.
postera sidereos aurora fugaverat ignes:
incerti, quid agant,
proceres ad templa
petiti
conveniunt operosa dei, quaque
ipse morari
sede velit,
signis caelestibus indicet, orant.
vix bene desierant, cum cristis
aureus altis
in serpente
deus praenuntia sibila misit
adventuque suo signumque arasque foresque
marmoreumque solum fastigiaque aurea movit
pectoribusque tenus media
sublimis in aede
constitit atque oculos
circumtulit igne micantes:
territa turba pavet,
cognovit numina castos
evinctus vitta crines
albente sacerdos
et ’deus en, deus
est! animis linguisque favete,
quisquis ades!‘ dixit
’sis, o pulcherrime, visus
utiliter populosque iuves tua sacra colentes!‘
quisquis adest, iussum
veneratur numen, et omnes
verba sacerdotis referunt geminata piumque
Aeneadae praestant et mente et voce favorem.
adnuit his motisque
deus rata pignora
cristis
ter repetita dedit
vibrata sibila lingua;
tum gradibus
nitidis delabitur oraque retro
flectit et antiquas
abiturus respicit aras
adsuetasque domos habitataque templa salutat.
inde per iniectis
adopertam floribus ingens
serpit humum flectitque sinus mediamque per
urbem
tendit ad incurvo
munitos aggere portus.
restitit hic agmenque
suum turbaeque sequentis
officium placido visus
dimittere vultu
corpus in Ausonia
posuit rate: numinis
illa
sensit onus, pressa estque
dei gravitate carina;
Aeneadae gaudent caesoque in litore tauro
torta coronatae solvunt retinacula
inpulerat levis aura ratem: deus eminet
alte
inpositaque
premens puppim cervice recurvam
caeruleas despectat aquas
modicisque per aequor
Ionium zephyris sextae Pallantidos ortu
Italiam tenuit praeterque Lacinia templo
nobilitate deae Scylaceaque litora fertur;
linquit Iapygiam laevisque Amphrisia remis
saxa fugit,
dextra praerupta Cocinthia parte,
Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque
evincitque fretum Siculique angusta Pelori
Hippotadaeque domos regis
Temesesque metalla
Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti.
inde legit Capreas
promunturiumque Minervae
et Surrentino generosos palmite colles
Herculeamque urbem Stabiasque et
in otia natam
Parthenopen et ab hac Cumaeae templa
Sibyllae.
hinc calidi fontes
lentisciferumque tenetur
Liternum multamque trahens sub gurgite harenam
Volturnus niveisque frequens Sinuessa columbis
Minturnaeque graves et quam tumulavit alumnus
Antiphataeque domus Trachasque obsessa palude
et tellus
Circaea et spissi
litoris Antium.
huc ubi veliferam nautae advertere carinam,
(asper enim iam pontus erat), deus
explicat orbes
perque sinus crebros
et magna volumina labens
templa parentis init
flavum tangentia litus.
aequore placato patrias Epidaurius aras
linquit et hospitio
iuncti sibi numinis
usus
litoream tractu squamae crepitantis harenam
sulcat et innixus
moderamine in alta
puppe caput posuit,
donec Castrumque sacrasque
Lavini sedes Tiberinaque ad
ostia venit.
huc omnis populi passim matrumque patrumque
obvia turba ruit,
quaeque ignes, Troica,
servant,
Vesta, tuos, laetoque deum
clamore salutant.
quaque per adversas
cita ducitur
undas,
tura super ripas
aris ex ordine
factis
parte ab utraque
sonant et odorant
aera fumis,
ictaque coniectos incalfacit hostia cultros.
iamque caput rerum,
Romanam intraverat urbem:
erigitur serpens summoque acclinia malo
colla movet
sedesque sibi circumspicit aptas.
scinditur in geminas
partes circumfluus amnis
(Insula nomen habet)
laterumque a parte duorum
porrigit aequales media tellure
lacertos:
huc se de Latia pinu Phoebeius anguis
contulit et finem specie caeleste resumpta
luctibus inposuit venitque salutifer urbi.
Hic tamen accessit delubris advena nostris:
Caesar in urbe sua deus est; quem Marte togaque
praecipuum non bella magis finita triumphis
resque domi gestae
properataque gloria rerum
in sidus vertere novum stellamque comantem,
quam sua progenies; neque enim de Caesaris actis
ullum maius
opus, quam quod pater exstitit huius:
scilicet aequoreos plus
est domuisse Britannos
perque papyriferi septemflua flumina Nili
victrices egisse rates
Numidasque rebelles
Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem
nominibus Pontum populo
adiecisse Quirini
et multos
meruisse, aliquos egisse
triumphos,
quam tantum genuisse virum,
quo praeside rerum
humano generi, superi, favistis abunde!
ne foret hic igitur mortali semine
cretus,
ille deus faciendus erat;
quod ut aurea vidit
Aeneae genetrix, vidit
quoque triste parari
pontifici letum et coniurata arma moveri,
palluit et cunctis,
ut cuique erat
obvia, divis
’adspice,‘ dicebat ’quanta mihi
mole parentur
insidiae, quantaque caput
cum fraude petatur,
quod de
Dardanio solum mihi restat Iulo.
solane semper ero iustis exercita curis,
quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta,
nunc male defensae confundant moenia Troiae,
quae videam natum
longis erroribus actum
iactarique freto sedesque intrare silentum
bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur,
cum Iunone magis?
quid nunc antiqua
recordor
damna mei generis?
timor hic meminisse priorum
non sinit;
en acui sceleratos cernitis enses.
quos prohibete, precor, facinusque repellite neve
caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae!‘
Talia nequiquam toto
Venus anxia caelo
verba iacit
superosque movet, qui rumpere quamquam
ferrea non possunt
veterum decreta sororum,
signa tamen luctus
dant haut incerta
futuri;
arma ferunt inter
nigras crepitantia nubes
terribilesque tubas auditaque cornua caelo
praemonuisse nefas; solis
quoque tristis imago
lurida sollicitis praebebat lumina terris;
saepe faces visae
mediis ardere sub astris,
saepe inter nimbos
guttae cecidere cruentae;
caerulus et vultum
ferrugine Lucifer atra
sparsus erat, sparsi
lunares sanguine currus;
tristia mille locis
Stygius dedit omina
bubo,
mille locis lacrimavit ebur,
cantusque feruntur
auditi sanctis et verba minantia lucis.
victima nulla litat,
magnosque instare tumultus
fibra monet, caesumque caput
reperitur in extis,
inque foro circumque domos
et templa deorum
nocturnos ululasse canes
umbrasque silentum
erravisse ferunt motamque tremoribus urbem.
non tamen insidias venturaque vincere fata
praemonitus potuere deum,
strictique feruntur
in templum
gladii: neque enim locus ullus in urbe
ad facinus diramque placet nisi
curia caedem.
tum vero Cytherea manu percussit utraque
pectus et Aeneaden
molitur condere nube,
qua prius infesto Paris est ereptus Atridae,
et Diomedeos Aeneas fugerat enses.
talibus hanc genitor:
’sola insuperabile fatum,
nata, movere
paras? intres licet
ipsa sororum
tecta trium: cernes
illic molimine vasto
ex aere et solido rerum
tabularia ferro,
quae neque
concursum caeli neque
fulminis iram
nec metuunt
ullas tuta atque
aeterna ruinas;
invenies illic incisa
adamante perenni
fata tui generis:
legi ipse animoque notavi
et referam,
ne sis etiamnum
ignara futuri.
hic sua conplevit, pro quo, Cytherea, laboras,
tempora, perfectis, quos
terrae debuit, annis.
ut deus accedat caelo templisque colatur,
tu facies
natusque suus, qui nominis heres
inpositum feret unus onus caesique parentis
nos in
bella suos fortissimus ultor habebit.
illius auspiciis obsessae moenia pacem
victa petent
Mutinae, Pharsalia sentiet illum,
Emathiique iterum madefient caede
Philippi,
et magnum Siculis nomen
superabitur undis,
Romanique ducis coniunx
Aegyptia taedae
non bene fisa cadet, frustraque erit
illa minata,
servitura suo Capitolia nostra Canopo.
quid tibi barbariam gentesque ab utroque iacentes
oceano numerem? quodcunque habitabile tellus
sustinet, huius erit:
pontus quoque serviet illi!
‘Pace data terris animum ad civilia vertet
iura suum legesque feret iustissimus auctor
exemploque suo mores reget inque futuri
temporis aetatem venturorumque nepotum
prospiciens prolem sancta
de coniuge natam
ferre simul
nomenque suum curasque iubebit,
nec nisi cum senior meritis aequaverit annos,
aetherias sedes cognataque sidera tanget.
hanc animam interea caeso
de corpore raptam
fac iubar,
ut semper Capitolia nostra forumque
divus ab excelsa
prospectet Iulius aede!’
Vix ea fatus erat, medi cum sede senatus
constitit alma Venus
nulli cernenda suique
Caesaris eripuit membris nec in aera
solvi
passa recentem animam caelestibus intulit astris
dumque tulit, lumen
capere atque ignescere sensit
emisitque sinu: luna volat altius illa
flammiferumque trahens spatioso limite crinem
stella micat natique
videns bene facta
fatetur
esse suis maiora
et vinci gaudet
ab illo.
hic sua praeferri quamquam vetat
acta paternis,
libera fama tamen
nullisque obnoxia iussis
invitum praefert unaque in parte repugnat:
sic magnus cedit
titulis Agamemnonis Atreus,
Aegea sic Theseus,
sic Pelea vicit
Achilles;
denique, ut exemplis ipsos
aequantibus utar,
sic et Saturnus minor est Iove: Iuppiter arces
temperat aetherias et mundi regna triformis,
terra sub Augusto
est; pater est et rector uterque.
di, precor,
Aeneae comites, quibus ensis
et ignis
cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine
urbis et invicti
genitor Gradive Quirini
Vestaque Caesareos inter
sacrata penates,
et cum Caesarea tu, Phoebe
domestice, Vesta,
quique tenes altus
Tarpeias Iuppiter arces,
quosque alios vati fas appellare piumque est:
tarda sit illa dies et nostro serior aevo,
qua caput Augustum, quem temperat, orbe
relicto
accedat caelo faveatque precantibus absens!
Iamque opus exegi,
quod nec Iovis ira nec
ignis
nec poterit ferrum
nec edax abolere
vetustas.
cum volet, illa
dies, quae nil nisi corporis huius
ius habet,
incerti spatium mihi
finiat aevi:
parte tamen
meliore mei super alta perennis
astra ferar, nomenque erit
indelebile nostrum,
quaque patet domitis
Romana potentia terris,
ore legar populi, perque omnia
saecula fama,
siquid habent veri
vatum praesagia, vivam.