Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen
arvaque Cyclopum, quid
rastra, quid usus aratri,
nescia nec quicquam
iunctis debentia bubus
liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum,
liquerat et Zanclen
adversaque moenia Regi
fretum, gemino
quod litore pressum
Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.
inde manu magna
Tyrrhena per aequora
vectus
herbiferos adiit colles atque
atria Glaucus
Sole satae Circes,
variarum plena ferarum.
quam simul adspexit, dicta
acceptaque salute,
‘diva, dei miserere, precor! nam sola levare
tu potes hunc,’ dixit ‘videar
modo dignus, amorem.
quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli
quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis.
neve mei non nota tibi sit causa furoris:
litore in Italico,
Messenia moenia contra,
Scylla mihi visa est. pudor est promissa precesque
blanditiasque meas contemptaque verba referre;
at tu, sive aliquid regni
est in carmine,
carmen
ore move sacro,
sive expugnacior herba est,
utere temptatis operosae viribus herbae
nec medeare
mihi sanesque haec
vulnera mando,
fine nihil
opus est: partem
ferat illa caloris.’
at Circe (neque
enim flammis habet
aptius ulla
talibus ingenium, seu
causa est huius in ipsa,
seu Venus indicio facit hoc offensa paterno,)
talia verba refert:
‘melius sequerere volentem
optantemque eadem parilique cupidine captam.
dignus eras ultro
(poteras certeque) rogari,
et, si spem dederis, mihi
crede, rogaberis ultro.
neu dubites
absitque tuae fiducia
formae,
en ego, cum dea sim,
nitidi cum filia Solis,
carmine cum tantum, tantum
quoque gramine possim,
ut tua sim, voveo. spernentem sperne, sequenti
redde vices, unoque
duas ulciscere facto.’
talia temptanti ‘prius’ inquit
‘in aequore frondes’
Glaucus ‘et in summis nascentur montibus algae,
Sospite quam Scylla
nostri mutentur amores.’
indignata dea est et laedere quatenus ipsum
non poterat
(nec vellet amans),
irascitur illi,
quae sibi praelata est; venerisque offensa repulsa,
protinus horrendis infamia pabula
sucis
conterit et tritis Hecateia carmina miscet
caerulaque induitur velamina perque ferarum
agmen adulantum media
procedit ab aula
oppositumque petens contra
Zancleia saxa
Region ingreditur ferventes aestibus undas,
in quibus
ut solida ponit
vestigia terra
summaque decurrit pedibus super
aequora siccis.
parvus erat gurges,
curvos sinuatus in arcus,
grata quies Scyllae: quo
se referebat ab aestu
et maris et caeli, medio cum plurimus orbe
sol erat et minimas a vertice fecerat umbras.
hunc dea praevitiat portentificisque venenis
inquinat; hic pressos
latices radice nocenti
spargit et obscurum
verborum ambage novorum
ter noviens
carmen magico demurmurat ore.
Scylla venit
mediaque tenus descenderat alvo,
cum sua foedari latrantibus inguina monstris
adspicit ac primo credens non corporis
illas
esse sui partes,
refugitque abigitque timetque
ora proterva canum,
sed quos fugit,
attrahit una
et corpus
quaerens femorum crurumque pedumque
Cerbereos rictus pro partibus invenit illis:
statque canum rabie
subiectaque terga ferarum
inguinibus truncis uteroque exstante coercet.
Flevit amans Glaucus
nimiumque hostiliter usae
viribus herbarum fugit
conubia Circes;
Scylla loco mansit
cumque est data copia, primum
in Circes
odium sociis spoliavit Ulixem;
mox eadem Teucras fuerat mersura carinas,
ni prius in scopulum, qui
nunc quoque saxeus
exstat,
transformata
foret: scopulum quoque
vitat.
Hunc ubi Troianae
remis avidamque Charybdin
evicere rates, cum iam prope litus
adessent
Ausonium, Libycas vento referuntur ad
oras.
excipit Aenean illic animoque domoque
non bene discidium Phrygii latura
mariti
Sidonis; inque pyra sacri
sub imagine facta
incubuit ferro deceptaque decipit omnes.
rursus harenosae fugiens nova
moenia terrae
ad sedemque
Erycis fidumque relatus Acesten
sacrificat tumulumque sui
genitoris honorat.
quasque rates Iris Iunonia paene cremarat,
solvit et Hippotadae regnum terrasque calenti
sulphure fumantis Acheloiadumque relinquit
Sirenum scopulos, orbataque praeside pinus
Inarimen Prochytenque legit sterilique locatas
colle Pithecusas, habitantum nomine dictas.
quippe deum genitor,
fraudem et periuria
quondam
Cercopum exosus gentisque admissa dolosae,
in deforme
viros animal mutavit, ut idem
dissimiles homini possent similesque videri,
membraque contraxit naresque a fronte resimas
contudit et rugis peraravit anilibus ora
totaque velatos flaventi corpora villo
misit in has sedes nec non prius abstulit usum
verborum et natae dira in
periuria linguae;
posse queri tantum
rauco stridore reliquit.
Has ubi
praeteriit et Parthenopeia dextra
moenia deseruit, laeva
de parte canori
Aeolidae tumulum et, loca feta palustribus ulvis,
litora Cumarum vivacisque antra Sibyllae
intrat et, ut manes adeat per Averna paternos,
orat. at
illa diu vultum
tellure moratum
erexit tandemque deo
furibunda recepto
‘magna petis,’ dixit,
‘vir factis maxime,
cuius
dextera per ferrum, pietas
spectata per ignes.
pone tamen,
Troiane, metum: potiere petitis
Elysiasque domos et regna novissima mundi
me duce cognosces simulacraque cara parentis.
invia virtuti nulla
est via.’ dixit
et auro
fulgentem ramum silva
Iunonis Avernae
monstravit iussitque suo
divellere trunco.
paruit Aeneas et formidabilis Orci
vidit opes atavosque suos umbramque senilem
magnanimi Anchisae; didicit quoque
iura locorum,
quaeque novis essent
adeunda pericula bellis.
inde ferens lassos
averso tramite passus
cum duce Cumaea mollit sermone laborem.
dumque iter horrendum per
opaca crepuscula carpit,
‘seu dea
tu praesens, seu
dis gratissima,’ dixit,
‘numinis instar eris
semper mihi, meque
fatebor
muneris esse tui, quae me loca
mortis adire,
quae loca me visae voluisti evadere mortis.
pro quibus
aerias meritis evectus ad auras
templa tibi statuam,
tribuam tibi turis
honores.’
respicit hunc vates et suspiratibus haustis
‘nec dea
sum,’ dixit ‘nec sacri turis honore
humanum dignare caput,
neu nescius erres,
lux aeterna
mihi carituraque fine
dabatur,
si mea virginitas Phoebo patuisset amanti.
dum tamen hanc sperat, dum praecorrumpere donis
me cupit,
“elige,” ait “virgo
Cumaea, quid optes:
optatis potiere tuis.”
ego pulveris hausti
ostendens cumulum, quot
haberet corpora pulvis,
tot mihi natales contingere vana
rogavi;
excidit, ut peterem iuvenes quoque
protinus annos.
hos tamen ille mihi dabat
aeternamque iuventam,
si Venerem paterer: contempto munere Phoebi
innuba permaneo; sed
iam felicior aetas
terga dedit,
tremuloque gradu venit
aegra senectus,
quae patienda diu
est. nam iam mihi saecula septem
acta, tamen
superest, numeros ut pulveris aequem,
ter centum
messes, ter centum
musta videre.
tempus erit, cum de tanto me corpore parvam
longa dies faciet,
consumptaque membra senecta
ad minimum
redigentur onus: nec amata videbor
nec placuisse deo,
Phoebus quoque forsitan ipse
vel non cognoscet, vel dilexisse negabit:
usque adeo mutata
ferar nullique videnda,
voce tamen noscar;
vocem mihi fata relinquent.’
Talia convexum per iter memorante Sibylla
sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem
Troius Aeneas sacrisque ex more litatis
litora adit nondum
nutricis habentia nomen.
hic quoque
substiterat post taedia
longa laborum
Neritius Macareus, comes
experientis Ulixis.
desertum quondam mediis
qui rupibus Aetnae
noscit Achaemeniden inprovisoque repertum
vivere miratus, ‘qui
te casusve deusve
servat, Achaemenide? cur’
inquit ‘barbara Graium
prora vehit? petitur vestra
quae terra carina?’
talia quaerenti, iam
non hirsutus amictu,
iam suus et spinis conserto tegmine nullis,
fatur Achaemenides: ‘iterum Polyphemon et
illos
adspiciam fluidos humano sanguine rictus,
hac mihi si potior domus
est Ithaceque carina,
si minus Aenean veneror genitore, nec
umquam
esse satis potero,
praestem licet omnia,
gratus.
quod loquor et spiro caelumque et sidera solis
respicio, possimne ingratus et inmemor esse?
ille dedit,
quod non anima haec Cyclopis in ora
venit, et ut iam nunc lumen
vitale relinquam,
aut tumulo aut certe non illa condar in alvo.
quid mihi tunc animi (nisi
si timor abstulit omnem
sensum animumque) fuit,
cum vos petere
alta relictus
aequora conspexi? volui
inclamare, sed hosti
prodere me timui: vestrae quoque clamor
Ulixis
paene rati nocuit.
vidi, cum monte revulsum
inmanem scopulum medias permisit in undas;
vidi iterum veluti
tormenti viribus acta
vasta Giganteo iaculantem saxa
lacerto
et, ne deprimeret fluctus ventusve carinam,
pertimui, iam me non esse oblitus
in illa.
ut vero fuga vos a certa morte reduxit,
ille quidem totam
gemebundus obambulat Aetnam
praetemptatque manu silvas
et luminis orbus
rupibus incursat foedataque bracchia tabo
in mare protendens gentem exsecratur Achivam
atque ait: “o si quis
referat mihi casus
Ulixem,
aut aliquem e sociis, in quem mea saeviat ira,
viscera cuius edam,
cuius viventia dextra
membra mea laniem,
cuius mihi sanguis
inundet
guttur, et elisi trepident sub dentibus
artus:
quam nullum aut leve sit damnum
mihi lucis ademptae!”
haec et
plura ferox, me luridus occupat horror
spectantem vultus etiamnum caede
madentes
crudelesque
manus et inanem
luminis orbem
membraque et humano
concretam sanguine barbam.
mors erat ante oculos, minimum tamen
illa malorum,
et iam prensurum, iam nunc mea viscera rebar
in sua mersurum, mentique haerebat imago
temporis illius, quo vidi bina meorum
ter quater
adfligi sociorum corpora terrae,
cum super ipse iacens hirsuti more
leonis
visceraque et carnes cumque
albis ossa medullis
semianimesque artus avidam
condebat in alvum;
me tremor
invasit: stabam sine
sanguine maestus,
mandentemque videns eiectantemque cruentas
ore dapes et frusta mero glomerata vomentem:
talia fingebam misero mihi
fata parari
perque dies multos
latitans omnemque tremiscens
ad strepitum mortemque timens cupidusque moriri
glande famem pellens
et mixta frondibus herba
solus inops
exspes leto poenaeque relictus
hanc procul adspexi longo
post tempore
oravique fugam gestu
ad litusque cucurri,
et movi: Graiumque ratis Troiana
recepit!
tu quoque pande
tuos, comitum gratissime, casus
et ducis et turbae, quae
tecum est credita
ponto.’
Aeolon ille refert Tusco
regnare profundo,
Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos;
quos bovis inclusos tergo,
memorabile munus,
Dulichium sumpsisse ducem
flatuque secundo
lucibus isse novem
et terram aspexisse petitam;
proxima post nonam
cum sese aurora
moveret,
invidia socios praedaeque cupidine victos
esse; ratos
aurum, dempsisse ligamina ventis;
cum quibus
isse retro, per quas modo venerat
undas,
Aeoliique ratem portus repetisse tyranni.
‘inde Lami veterem
Laestrygonis’ inquit ‘in urbem
venimus: Antiphates terra regnabat in illa.
missus ad hunc ego sum,
numero comitante duorum,
vixque fuga quaesita salus
comitique mihique,
tertius e nobis Laestrygonis inpia tinxit
ora cruore
suo. fugientibus instat et agmen
concitat Antiphates; coeunt et saxa trabesque
coniciunt merguntque viros merguntque carinas.
una tamen, quae
nos ipsumque vehebat Ulixem,
effugit. amissa sociorum parte
dolentes
multaque conquesti terris adlabimur illis,
quas procul
hinc cernis (procul
est, mihi crede,
videnda
insula visa mihi!) tuque
o iustissime Troum,
nate dea, (neque enim finito
Marte vocandus
hostis es, Aenea)
moneo, fuge litora
Circes!
nos quoque Circaeo religata in litore pinu,
Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis,
ire negabamus; sed
tecta ignota subire
sorte sumus lecti:
sors me fidumque
Politen
Eurylochumque
simul nimiique Elpenora vini
bisque novem
socios Circaea ad moenia misit.
quae simul
attigimus stetimusque in limine
tecti,
mille lupi mixtaeque lupis
ursaeque leaeque
occursu fecere metum,
sed nulla timenda
nullaque erat nostro
factura in corpore
vulnus;
quin etiam blandas
movere per aera caudas
nostraque adulantes comitant vestigia, donec
excipiunt famulae perque
atria marmore tecta
ad dominam
ducunt: pulchro sedet
illa recessu
sollemni solio pallamque induta nitentem
insuper aurato circumvelatur amictu.
Nereides nymphaeque simul, quae
vellera motis
nulla trahunt
digitis nec fila sequentia ducunt:
gramina disponunt sparsosque sine
ordine flores
secernunt calathis variasque coloribus herbas;
ipsa, quod hae faciunt, opus exigit,
ipsa, quis usus
quove sit in folio, quae
sit concordia mixtis,
novit et advertens pensas examinat herbas.
haec ubi nos vidit, dicta acceptaque salute
diffudit vultus et reddidit omina votis.
nec mora, misceri tosti iubet
hordea grani
mellaque vimque meri
cum lacte coagula
passo,
quique sub hac lateant furtim dulcedine, sucos
adicit. accipimus sacra
data pocula dextra.
quae simul arenti
sitientes hausimus ore,
et tetigit
summos virga dea dira capillos,
(et pudet et referam) saetis horrescere coepi,
nec iam posse loqui, pro verbis edere raucum
murmur et in terram toto
procumbere vultu,
osque meum sensi
pando occallescere rostro,
colla tumere toris,
et qua modo pocula parte
sumpta mihi fuerant,
illa vestigia feci
cumque eadem
passis (tantum medicamina possunt!)
claudor hara, solumque suis
caruisse figura
vidimus Eurylochum: solus data pocula fugit;
quae nisi vitasset, pecoris pars
una manerem
nunc quoque saetigeri, nec
tantae cladis ab illo
certior ad Circen
ultor venisset Ulixes.
pacifer huic dederat
florem Cyllenius album:
moly vocant
superi, nigra radice
tenetur;
tutus eo monitisque simul caelestibus intrat
ille domum
Circes et ad insidiosa vocatus
pocula conantem virga
mulcere capillos
reppulit et stricto
pavidam deterruit ense.
inde fides
dextraeque datae thalamoque receptus
coniugii dotem sociorum corpora poscit.
spargimur ignotae sucis
melioribus herbae
percutimurque caput conversae verbere virgae,
verbaque dicuntur dictis contraria verbis.
quo magis illa canit, magis
hoc tellure levati
erigimur, saetaeque cadunt, bifidosque relinquit
rima pedes, redeunt umeri
et subiecta lacertis
bracchia sunt: flentem
flentes amplectimur ipsi
haeremusque ducis collo
nec verba locuti
ulla priora
sumus quam nos testantia gratos.
annua nos illic tenuit mora, multaque praesens
tempore tam longo vidi, multa auribus
hausi,
hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una
quattuor e famulis
ad talia sacra
paratis.
cum duce namque
meo Circe dum sola moratur,
illa mihi niveo
factum de marmore
signum
ostendit iuvenale gerens in vertice picum,
aede sacra
positum multisque insigne coronis.
quis foret et quare sacra coleretur in aede,
cur hanc ferret
avem, quaerenti et scire volenti
“accipe” ait, “Macareu, dominaeque potentia quae
sit
hinc quoque disce
meae; tu dictis
adice mentem!
’”Picus in Ausoniis,
proles Saturnia, terris
rex fuit, utilium bello studiosus equorum;
forma viro, quam cernis, erat: licet
ipse decorem
adspicias fictaque probes ab imagine verum;
par animus
formae; nec adhuc spectasse per annos
quinquennem poterat Graia
quater Elide pugnam.
ille suos dryadas
Latiis in montibus
ortas
verterat in vultus, illum
fontana petebant
numina, naiades, quas
Albula, quasque Numici,
quas Anienis aquae
cursuque brevissimus Almo
Narve tulit
praeceps et opacae
Farfarus umbrae,
quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae
finitimosque lacus; spretis tamen
omnibus unam
ille colit
nymphen, quam quondam
in colle Palati
dicitur ancipiti peperisse Venilia Iano.
haec ubi nubilibus primum maturuit annis,
praeposito cunctis Laurenti tradita Pico
est,
rara quidem facie,
sed rarior arte
canendi,
unde Canens dicta
est: silvas et saxa movere
et mulcere
feras et flumina
longa morari
ore suo volucresque vagas retinere solebat.
quae dum feminea
modulatur carmina voce,
exierat tecto Laurentes Picus
in agros
indigenas fixurus apros
tergumque premebat
acris equi laevaque hastilia bina
ferebat
poeniceam fulvo chlamydem contractus ab
auro.
venerat in silvas et filia Solis easdem,
utque novas legeret
fecundis collibus herbas,
nomine dicta suo Circaea reliquerat arva.
quae simul
ac iuvenem virgultis abdita vidit,
obstipuit: cecidere manu,
quas legerat, herbae,
flammaque per totas visa est errare
medullas.
ut primum valido
mentem conlegit ab aestu,
quid cuperet, fassura fuit:
ne posset adire,
cursus equi fecit
circumfususque satelles.
‘non’ ait ‘effugies, vento
rapiare licebit,
si modo me novi,
si non evanuit
omnis
herbarum virtus, nec me mea carmina fallunt.’
dixit et effigiem
nullo cum corpore
falsi
fingit apri praeterque oculos transcurrere regis
iussit et in densum trabibus nemus
ire videri,
plurima qua silva est et
equo loca pervia
non sunt.
haut mora, continuo praedae petit
inscius umbram
Picus equique celer
spumantia terga relinquit
spemque sequens vanam
silva pedes errat
in alta.
concipit illa preces
et verba venefica dicit
ignotosque deos ignoto
carmine adorat,
quo solet et niveae vultum
confundere Lunae
et patrio
capiti bibulas subtexere nubes.
tum quoque
cantato densetur carmine caelum
et nebulas
exhalat humus, caecisque vagantur
limitibus comites, et abest custodia regis.
nacta locum tempusque ‘per
o, tua lumina,’
dixit
‘quae mea ceperunt, perque hanc,
pulcherrime, formam,
quae facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris
ignibus et socerum,
qui pervidet omnia,
Solem
accipe nec durus Titanida despice Circen.’
dixerat; ille ferox
ipsamque precesque repellit
et ‘quaecumque es,’
ait ‘non sum tuus; altera captum
me tenet et teneat per longum, conprecor, aevum,
nec Venere
externa foedera laedam,
dum mihi Ianigenam servabunt fata
Canentem.’
saepe retemptatis precibus Titania frustra
‘non inpune feres,
neque’ ait ‘reddere
Canenti,
laesaque quid faciat, quid
amans, quid femina,
disces
rebus; at est et amans et laesa et femina
Circe!’
tum bis ad occasus, bis se convertit ad ortus,
ter iuvenem
baculo tetigit, tria
carmina dixit.
ille fugit,
sed se solito
velocius ipse
currere miratur: pennas in corpore vidit,
seque novam subito
Latiis accedere silvis
indignatus avem duro fera robora rostro
figit et iratus
longis dat vulnera
ramis;
purpureum chlamydis pennae traxere colorem;
fibula quod fuerat
vestemque momorderat aurum,
pluma fit, et fulvo cervix praecingitur auro,
nec quicquam
antiquum Pico nisi nomina restat.
‘“Interea comites, clamato saepe
per agros
nequiquam Pico nullaque in parte reperto,
inveniunt Circen (nam iam tenuaverat auras
passaque erat nebulas
ventis ac sole recludi)
criminibusque
premunt veris regemque reposcunt
vimque ferunt saevisque parant incessere telis:
illa nocens
spargit virus sucosque veneni
et Noctem
Noctisque deos Ereboque Chaoque
convocat et longis
Hecaten ululatibus orat.
exsiluere loco (dictu
mirabile) silvae,
ingemuitque solum, vincinaque palluit arbor,
sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis,
et lapides
visi mugitus edere
raucos
et latrare canes
et humus serpentibus atris
squalere et tenues
animae volitare silentum:
attonitum monstris vulgus pavet;
illa paventis
ora venenata tetigit mirantia virga,
cuius ab attactu
variarum monstra ferarum
in iuvenes
veniunt: nulli sua mansit imago.
’”Sparserat occiduus Tartessia litora Phoebus,
et frustra
coniunx oculis animoque Canentis
exspectatus erat: famuli
populusque per omnes
discurrunt silvas atque
obvia lumina portant;
nec satis est nymphae flere et lacerare capillos
et dare plangorem (facit haec tamen omnia) seque
proripit ac Latios
errat vesana per agros.
sex illam noctes,
totidem redeuntia solis
lumina viderunt inopem somnique cibique
per iuga, per valles, qua fors ducebat, euntem;
ultimus adspexit Thybris luctuque viaque
fessam et iam longa ponentem corpora ripa.
illic cum lacrimis ipso modulata dolore
verba sono tenui
maerens fundebat, ut olim
carmina iam moriens
canit exequialia cycnus;
luctibus extremum tenues liquefacta medullas
tabuit inque leves
paulatim evanuit auras,
fama tamen
signata loco est, quem rite Canentem
nomine de nymphae
veteres dixere Camenae.“
‘Talia multa mihi longum narrata per annum
visaque sunt. resides
et desuetudine tardi
rursus inire fretum,
rursus dare vela iubemur,
ancipitesque
vias et iter Titania vastum
dixerat et saevi restare pericula ponti:
pertimui, fateor, nactusque hoc
litus adhaesi.’
Finierat Macareus, urnaque Aeneia
nutrix
condita marmorea tumulo breve
carmen habebat
hic : me : caietam : notae : pietatis : alumnus
ereptam : argolico : quo :
debuit : igne : cremavit
solvitur herboso religatus ab aggere funis,
et procul
insidias infamataeque relinquunt
tecta deae lucosque petunt, ubi nubilus umbra
in mare cum flava prorumpit Thybris harena;
Faunigenaeque domo potitur
nataque Latini,
non sine Marte tamen. bellum
cum gente feroci
suscipitur, pactaque furit
pro coniuge Turnus.
concurrit Latio Tyrrhenia tota,
diuque
ardua sollicitis victoria quaeritur armis.
auget uterque suas
externo robore vires,
et multi Rutulos, multi Troiana
tuentur
castra, neque Aeneas Euandri ad moenia frustra,
at Venulus
frustra profugi Diomedis ad urbem
venerat: ille quidem
sub Iapyge maxima
Dauno
moenia condiderat dotaliaque arva
tenebat;
sed Venulus Turni
postquam mandata peregit
auxiliumque petit, vires
Aetolius heros
excusat: nec se aut soceri committere pugnae
velle sui populos,
aut quos e gente suorum
armet habere ullos,
‘neve haec commenta putetis,
admonitu quamquam luctus renoventur amari,
perpetiar memorare tamen.
postquam alta cremata
est
Ilios, et Danaas
paverunt Pergama flammas,
Naryciusque heros, a virgine virgine rapta,
quam meruit
poenam solus, digessit in omnes,
spargimur et ventis inimica per aequora rapti
fulmina, noctem, imbres, iram
caelique marisque
perpetimur Danai cumulumque Capherea cladis,
neve morer referens tristes ex ordine casus,
Graecia tum potuit
Priamo quoque flenda
videri.
me tamen armiferae servatum cura
Minervae
fluctibus eripuit, patriis sed rursus ab agris
pellor, et antiquo
memores de vulnere
poenas
exigit alma Venus, tantosque per
alta labores
aequora sustinui, tantos terrestribus armis,
ut mihi felices sint illi saepe vocati,
quos communis hiems
inportunusque Caphereus
mersit aquis, vellemque horum
pars una fuissem.
’Ultima iam passi comites belloque fretoque
deficiunt finemque rogant erroris, at Acmon
fervidus ingenio, tum
vero et cladibus
asper,
”quid superest, quod iam patientia vestra recuset
ferre, viri?“ dixit
”quid habet Cytherea, quod
ultra,
velle puta, faciat?
nam dum peiora
timentur,
est in vota locus: sors autem
ubi pessima rerum,
sub pedibus
timor est securaque summa
malorum.
audiat ipsa licet, licet,
ut facit, oderit
omnes
sub Diomede viros,
odium tamen illius
omnes
spernimus: haud magno stat magna potentia nobis.“
talibus inritans Venerem Pleuronius Acmon
instimulat verbis veteremque resuscitat iram.
dicta placent
paucis, numeri maioris amici
Acmona conripimus; cui
respondere volenti
vox pariter
vocisque via est tenuata, comaeque
in plumas
abeunt, plumis nova
colla teguntur
pectoraque et tergum,
maiores bracchia pennas
accipiunt, cubitique leves
sinuantur in alas;
magna pedis
digitos pars occupat,
oraque cornu
indurata rigent finemque in acumine ponunt.
hunc Lycus, hunc
Idas et cum Rhexenore Nycteus,
hunc miratur Abas,
et dum mirantur, eandem
accipiunt faciem, numerusque ex
agmine maior
subvolat et remos plausis circumvolat alis:
si volucrum
quae sit subitarum forma
requiris,
ut non cycnorum, sic
albis proxima cygnis.
vix equidem
has sedes et Iapygis arida Dauni
arva gener
teneo minima cum parte meorum.‘
Hactenus Oenides, Venulus Calydonia regna
Peucetiosque sinus Messapiaque arva
relinquit.
in quibus antra
videt, quae, multa
nubila silva
et levibus
cannis latitantia semicaper Pan
nunc tenet,
at quodam tenuerunt tempore nymphae.
Apulus has illa pastor regione fugatas
terruit et primo subita formidine movit,
mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem,
ad numerum motis
pedibus duxere choreas;
inprobat has pastor
saltuque imitatus agresti
addidit obscenis convicia rustica dictis,
nec prius os tacuit, quam
guttura condidit arbor:
arbor enim est, sucoque licet cognoscere mores.
quippe notam linguae
bacis oleaster amaris
exhibet: asperitas verborum cessit in illa.
Hinc ubi legati
rediere, negata ferentes
arma Aetola sibi,
Rutuli sine viribus
illis
bella instructa gerunt, multumque ab utraque cruoris
parte datur; fert
ecce avidas in pinea Turnus
texta faces, ignesque timent, quibus
unda pepercit.
iamque picem et ceras alimentaque cetera flammae
Mulciber urebat perque
altum ad carbasa
malum
ibat, et incurvae
fumabant transtra carinae,
cum memor has pinus Idaeo vertice
caesas
sancta deum genetrix tinnitibus aera
pulsi
aeris et inflati
conplevit murmure buxi
perque leves
domitis invecta leonibus auras
’inrita sacrilega iactas incendia dextra,
Turne!‘ ait. ’eripiam: nec
me patiente cremabit
ignis edax nemorum
partes et membra
meorum.‘
intonuit dicente dea, tonitrumque secuti
cum saliente
graves ceciderunt grandine nimbi,
aeraque et tumidum
subitis concursibus aequor
Astraei turbant et eunt in
proelia fratres.
e quibus alma parens unius
viribus usa
stuppea praerupit Phrygiae retinacula classis,
fertque rates pronas
medioque sub aequore
mergit;
robore mollito lignoque in corpora verso
in capitum
faciem puppes mutantur aduncae,
in digitos
abeunt et crura natantia remi,
quodque prius fuerat,
latus est, mediisque carina
subdita spinae mutatur in usum,
lina comae molles,
antemnae bracchia fiunt,
caerulus, ut fuerat,
color est; quasque
ante
timebant,
illas virgineis exercent lusibus undas
Naides aequoreae durisque in montibus ortae
molle fretum
celebrant nec eas sua tangit origo;
non tamen oblitae, quam multa
pericula saepe
pertulerint pelago, iactatis saepe
carinis
subposuere manus, nisi siqua
vehebat Achivos:
cladis adhuc Phrygiae memores odere
Pelasgos
Neritiaeque
ratis viderunt fragmina laetis
vultibus et laetis
videre rigescere puppim
vultibus Alcinoi saxumque increscere ligno.
Spes erat, in nymphas animata classe
marinas
posse metu monstri
Rutulum desistere bello:
perstat, habetque deos
pars utraque, quodque deorum
est
instar, habent animos; nec iam dotalia regna,
nec sceptrum
soceri, nec te, Lavinia virgo,
sed vicisse
petunt deponendique pudore
bella gerunt, tandemque Venus
victricia nati
arma videt,
Turnusque cadit: cadit
Ardea, Turno
sospite dicta potens;
quam postquam barbarus ignis
abstulit et tepida
latuerunt tecta favilla,
congerie e media tum primum cognita praepes
subvolat et cineres
plausis everberat alis.
et sonus et macies et pallor et omnia, captam
quae deceant urbem,
nomen quoque mansit
in illa
urbis, et ipsa suis deplangitur Ardea pennis.
Iamque deos omnes
ipsamque Aeneia virtus
Iunonem veteres finire
coegerat iras,
cum, bene fundatis opibus crescentis Iuli,
tempestivus erat caelo
Cythereius heros.
ambieratque Venus superos
colloque parentis
circumfusa sui ’numquam
mihi‘ dixerat ’ullo
tempore dure pater,
nunc sis mitissimus, opto,
Aeneaeque meo, qui te de
sanguine nostro
fecit avum, quamvis
parvum des, optime,
numen,
dummodo des aliquod! satis
est inamabile regnum
adspexisse semel, Stygios semel
isse per amnes.‘
adsensere dei, nec coniunx regia vultus
inmotos tenuit placatoque adnuit ore;
tum pater
’estis‘ ait ’caelesti munere digni,
quaeque petis pro quoque petis: cape,
nata, quod
optas!‘
fatus erat: gaudet
gratesque agit illa parenti
perque leves auras iunctis
invecta columbis
litus adit Laurens,
ubi tectus harundine serpit
in freta flumineis vicina Numicius undis.
hunc iubet
Aeneae, quaecumque obnoxia morti,
abluere et tacito
deferre sub aequora
cursu;
corniger exsequitur Veneris mandata suisque,
quicquid in Aenea fuerat mortale, repurgat
et respersit aquis; pars
optima restitit illi.
lustratum genetrix divino corpus
odore
unxit et ambrosia
cum dulci nectare
mixta
contigit os fecitque deum,
quem turba Quirini
nuncupat Indigetem temploque arisque recepit.
Inde sub Ascanii
dicione binominis Alba
resque Latina
fuit. succedit Silvius illi.
quo satus antiquo tenuit repetita Latinus
nomina cum sceptro,
clarus subit Alba Latinum.
Epytus ex illo est; post hunc Capetusque Capysque,
sed Capys ante fuit; regnum Tiberinus ab illis
cepit et in Tusci demersus fluminis undis
nomina fecit aquae;
de quo Remulusque feroxque
Acrota sunt geniti.
Remulus maturior annis
fulmineo periit, imitator fulminis, ictu.
fratre suo sceptrum
moderatior Acrota forti
tradit Aventino, qui,
quo regnarat, eodem
monte iacet
positus tribuitque vocabula monti;
iamque Palatinae summam Proca
gentis habebat.
Rege sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas
inter hamadryadas coluit sollertius hortos
nec fuit arborei studiosior altera fetus;
unde tenet
nomen: non silvas
illa nec amnes,
rus amat et ramos felicia
poma ferentes;
nec iaculo gravis
est, sed adunca
dextera falce,
qua modo luxuriem premit et spatiantia passim
bracchia conpescit, fisso modo cortice virgam
inserit et sucos alieno praestat alumno;
nec sentire
sitim patitur bibulaeque recurvas
radicis fibras labentibus inrigat undis.
hic amor, hoc studium, Veneris quoque
nulla cupido est;
vim tamen agrestum metuens pomaria claudit
intus et accessus
prohibet refugitque viriles.
quid non et Satyri, saltatibus apta
iuventus,
fecere et pinu praecincti cornua Panes
Silvanusque, suis semper
iuvenilior annis,
quique deus fures
vel falce vel inguine terret,
ut poterentur ea?
sed enim superabat amando
hos quoque
Vertumnus neque erat felicior illis.
o quotiens
habitu duri messoris aristas
corbe tulit verique
fuit messoris imago!
tempora saepe gerens
faeno religata recenti
desectum poterat gramen
versasse videri;
saepe manu stimulos rigida portabat, ut illum
iurares fessos modo
disiunxisse iuvencos.
falce data frondator erat
vitisque putator;
induerat scalas: lecturum poma
putares;
miles erat gladio,
piscator harundine sumpta;
denique per multas
aditum sibi saepe
figuras
repperit, ut caperet spectatae gaudia formae.
ille etiam picta
redimitus tempora mitra,
innitens baculo, positis per tempora canis,
adsimulavit anum: cultosque intravit in hortos
pomaque mirata est ’tanto‘
que ’potentior!‘ inquit
paucaque laudatae dedit
oscula, qualia numquam
vera dedisset anus,
glaebaque incurva resedit
suspiciens pandos autumni pondere ramos.
ulmus erat contra
speciosa nitentibus uvis:
quam socia
postquam pariter cum vite probavit,
’at si
staret‘ ait ’caelebs
sine palmite truncus,
nil praeter frondes, quare
peteretur, haberet;
haec quoque, quae
iuncta est, vitis
requiescit in
ulmo:
si non nupta foret, terrae
acclinata iaceret;
tu tamen exemplo non tangeris
arboris huius
concubitusque fugis nec te coniungere curas.
atque utinam velles!
Helene non pluribus
esset
sollicitata
procis nec quae Lapitheia movit
proelia nec coniunx
nimium tardantis Ulixis.
nunc quoque, cum fugias averserisque petentes,
mille viri cupiunt
et semideique deique
et quaecumque tenent Albanos numina
montes.
sed tu si sapies, si te bene iungere anumque
hanc audire voles,
quae te plus omnibus illis,
plus, quam credis, amo: vulgares reice
taedas
Vertumnumque
tori socium tibi
selige! pro quo
me quoque
pignus habe: neque
enim sibi notior
ille est,
quam mihi; nec passim toto
vagus errat in orbe,
haec loca sola colit; nec, uti pars magna procorum,
quam modo vidit,
amat: tu primus
et ultimus illi
ardor eris,
solique suos tibi devovet annos.
adde, quod est iuvenis, quod
naturale decoris
munus habet formasque apte
fingetur in omnes,
et quod erit iussus, iubeas
licet omnia, fiet.
quid, quod amatis idem, quod,
quae tibi poma coluntur,
primus habet laetaque tenet
tua munera dextra!
sed neque iam fetus desiderat arbore demptos
nec, quas hortus alit, cum sucis mitibus herbas
nec quicquam
nisi te: miserere
ardentis et ipsum,
qui petit,
ore meo praesentem crede precari.
ultoresque deos et pectora dura perosam
Idalien memoremque time
Rhamnusidis iram!
quoque magis timeas,
(etenim mihi multa
vetustas
scire dedit) referam tota
notissima Cypro
facta, quibus
flecti facile et mitescere possis.
‘Viderat a veteris
generosam sanguine Teucri
Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus,
viderat et totis perceperat ossibus aestum
luctatusque diu, postquam ratione furorem
vincere non potuit,
supplex ad limina
venit
et modo nutrici
miserum confessus amorem,
ne sibi dura foret, per spes oravit alumnae,
et modo de multis blanditus cuique ministris
sollicita petiit propensum voce
favorem;
saepe ferenda dedit blandis
sua verba tabellis,
interdum madidas lacrimarum rore
coronas
postibus intendit posuitque in limine duro
molle latus
tristisque serae convicia fecit.
saevior illa freto
surgente cadentibus Haedis,
durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis,
et saxo, quod adhuc vivum
radice tenetur,
spernit et inridet,
factisque inmitibus addit
verba superba
ferox et spe quoque fraudat amantem.
non tulit impatiens longi
tormenta doloris
Iphis et ante fores haec verba
novissima dixit:
”vincis, Anaxarete, neque erunt
tibi taedia tandem
ulla ferenda
mei: laetos molire
triumphos
et Paeana voca
nitidaque incingere lauru!
vincis enim, moriorque libens: age,
ferrea, gaude!
certe aliquid laudare mei cogeris amoris,
quo tibi sim gratus, meritumque fatebere nostrum.
non tamen ante tui curam excessisse memento
quam vitam geminaque simul
mihi luce carendum.
nec tibi fama mei ventura est nuntia leti:
ipse ego, ne dubites, adero
praesensque videbor,
corpore ut exanimi crudelia lumina pascas.
si tamen, o superi, mortalia facta
videtis,
este mei memores
(nihil ultra lingua
precari
sustinet) et longo facite
ut narremur in aevo,
et, quae
dempsistis vitae, date
tempora famae!“
dixit, et ad postes ornatos saepe
coronis
umentes oculos et pallida
bracchia tollens,
cum foribus laquei
religaret vincula summis,
”haec tibi serta
placent, crudelis et inpia!“ dixit
inseruitque caput, sed tum quoque versus
ad illam,
atque onus infelix
elisa fauce pependit.
icta pedum motu trepidantum aperire iubentem
visa dedisse sonum
est adapertaque ianua factum
prodidit, exclamant famuli frustraque levatum
(nam pater occiderat) referunt ad limina matris;
accipit illa sinu conplexaque frigida nati
membra sui postquam miserorum verba
parentum
edidit et matrum
miserarum facta peregit,
funera ducebat mediam
lacrimosa per urbem
luridaque arsuro portabat membra feretro.
forte viae vicina
domus, qua flebilis
ibat
pompa, fuit, duraeque sonus
plangoris ad aures
venit Anaxaretes, quam
iam deus ultor
agebat.
mota tamen ”videamus“ ait
”miserabile funus“
et patulis
iniit tectum sublime fenestris
vixque bene inpositum lecto
prospexerat Iphin:
deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis
inducto pallore fugit,
conataque retro
ferre pedes
haesit, conata avertere vultus
hoc quoque
non potuit, paulatimque occupat artus,
quod fuit in duro
iam pridem pectore, saxum.
neve ea ficta putes, dominae sub imagine signum
servat adhuc Salamis, Veneris quoque
nomine templum
Prospicientis habet.—quorum
memor, o mea, lentos
pone, precor, fastus
et amanti iungere, nymphe:
sic tibi nec vernum nascentia frigus adurat
poma, nec excutiant rapidi florentia venti!’
Haec ubi nequiquam formae deus
aptus anili
edidit, in iuvenem
rediit et anilia
demit
instrumenta
sibi talisque apparuit illi,
qualis ubi oppositas nitidissima solis imago
evicit nubes nullaque obstante reluxit,
vimque parat: sed vi non
est opus, inque
figura
capta dei nympha
est et mutua vulnera sensit.
Proximus Ausonias iniusti miles
Amuli
rexit opes, Numitorque senex amissa
nepotis
munere regna capit, festisque Palilibus urbis
moenia conduntur; Tatiusque patresque Sabini
bella gerunt, arcisque via
Tarpeia reclusa
dignam animam poena
congestis exuit armis;
inde sati Curibus tacitorum more
luporum
ore premunt voces
et corpora victa
sopore
invadunt portasque petunt, quas
obice firmo
clauserat Iliades: unam
tamen ipse reclusit
nec strepitum verso
Saturnia cardine fecit;
sola Venus
portae cecidisse repagula sensit
et clausura
fuit, nisi quod rescindere numquam
dis licet acta deum. Iano loca iuncta tenebant
naides Ausoniae gelido rorantia fonte:
has rogat auxilium, nec nymphae
iusta petentem
sustinuere deam venasque et flumina fontis
elicuere sui; nondum
tamen invia Iani
ora patentis
erant, neque iter praecluserat unda:
lurida subponunt fecundo sulphura fonti
incenduntque cavas fumante
bitumine venas.
viribus his aliisque
vapor penetravit ad
ima
fontis, et Alpino
modo quae certare
rigori
audebatis aquae, non ceditis
ignibus ipsis!
flammifera gemini fumant
aspergine postes,
portaque nequiquam rigidis promissa Sabinis
fonte fuit praestructa novo, dum Martius arma
indueret miles; quae
postquam Romulus ultro
obtulit, et strata
est tellus Romana
Sabinis
corporibus strata estque suis,
generique cruorem
sanguine cum soceri
permiscuit inpius ensis.
pace tamen
sisti bellum nec in ultima ferro
decertare placet Tatiumque accedere regno.
Occiderat Tatius, populisque aequata duobus,
Romule, iura dabas:
posita cum casside
Mavors
talibus adfatur divumque hominumque parentem:
‘tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno
res Romana
valet nec praeside
pendet ab uno,
praemia, (sunt promissa mihi
dignoque nepoti)
solvere et ablatum
terris inponere caelo.
tu mihi concilio quondam praesente deorum
(nam memoro
memorique animo pia verba notavi)
”unus erit, quem tu tolles in caerula caeli“
dixisti: rata sit verborum summa tuorum!’
adnuit omnipotens et
nubibus aera caecis
occuluit tonitruque et
fulgure terruit orbem.
quae sibi promissae sensit rata
signa rapinae,
innixusque hastae pressos temone
cruento
inpavidus conscendit equos Gradivus et ictu
verberis increpuit pronusque per
aera lapsus
constitit in summo nemorosi colle Palati
reddentemque suo iam regia iura Quiriti
abstulit Iliaden: corpus mortale per auras
dilapsum tenues, ceu lata plumbea funda
missa solet
medio glans intabescere caelo;
pulchra subit facies
et pulvinaribus altis
dignior, est qualis
trabeati forma Quirini.
Flebat ut amissum
coniunx, cum regia Iuno
Irin ad
Hersilien descendere limite curvo
imperat et vacuae
sua sic mandata
referre:
‘o et de Latia, o
et de gente Sabina
praecipuum, matrona, decus, dignissima tanti
ante fuisse
viri coniunx, nunc
esse Quirini,
siste tuos fletus,
et, si tibi cura videndi
coniugis est, duce me lucum pete,
colle Quirini
qui viret et templum Romani
regis obumbrat’;
paret et in terram pictos delapsa per arcus,
Hersilien iussis conpellat vocibus Iris;
illa verecundo vix
tollens lumina vultu
‘o dea (namque mihi nec, quae sis, dicere
promptum est,
et liquet
esse deam) duc, o duc’
inquit ‘et offer
coniugis ora mihi, quae si
modo posse videre
fata semel
dederint, caelum accepisse fatebor!’
nec mora, Romuleos cum
virgine Thaumantea
ingreditur colles: ibi sidus ab aethere
lapsum
decidit in terras; a cuius lumine flagrans
Hersilie crinis cum sidere cessit in auras:
hanc manibus notis
Romanae conditor urbis
excipit et priscum
pariter cum corpore
nomen
mutat Horamque vocat, quae
nunc dea iuncta
Quirino est.