Consedere
duces et vulgi stante corona
surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax,
utque erat inpatiens irae, Sigeia
torvo
litora respexit classemque in
litore vultu
intendensque manus ‘agimus,
pro Iuppiter!’ inquit
‘ante rates causam,
et mecum confertur Ulixes!
at non Hectoreis dubitavit cedere flammis,
quas ego sustinui, quas
hac a classe fugavi.
tutius est igitur
fictis contendere verbis,
quam pugnare manu,
sed nec mihi dicere promptum,
nec facere est isti: quantumque ego
Marte feroci
inque acie valeo,
tantum valet iste loquendo.
nec memoranda tamen
vobis mea facta,
Pelasgi,
esse reor: vidistis enim;
sua narret Ulixes,
quae sine teste
gerit, quorum nox conscia sola est!
praemia magna peti fateor; sed demit honorem
aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum,
sit licet hoc ingens, quicquid speravit Ulixes;
iste tulit pretium
iam nunc temptaminis huius,
quod, cum victus erit, mecum
certasse feretur.
’Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset,
nobilitate potens essem,
Telamone creatus,
moenia qui forti Troiana sub Hercule
cepit
litoraque intravit Pagasaea Colcha carina;
Aeacus huic pater
est, qui iura silentibus illic
reddit, ubi Aeoliden
saxum grave Sisyphon urget;
Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur
Iuppiter esse suam: sic a
Iove tertius Aiax.
nec tamen haec series in causam prosit, Achivi,
si mihi cum magno non est communis Achille:
frater erat, fraterna peto!
quid sanguine cretus
Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi
inseris Aeacidis alienae nomina
gentis?
‘An quod in arma prior nulloque sub
indice veni,
arma neganda
mihi, potiorque videbitur ille,
ultima qui cepit detractavitque furore
militiam ficto, donec
sollertior isto
sed sibi inutilior timidi commenta retexit
Naupliades animi vitataque traxit ad arma?
optima num sumat,
quia sumere noluit
ulla:
nos inhonorati et donis patruelibus orbi,
obtulimus quia nos ad prima pericula, simus?
’Atque utinam aut verus furor ille,
aut creditus esset,
nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces
hortator scelerum! non
te, Poeantia proles,
expositum Lemnos nostro
cum crimine haberet!
qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris
saxa moves
gemitu Laertiadaeque precaris,
quae meruit, quae,
si di sunt, non vana precaris.
et nunc
ille eadem nobis
iuratus in arma,
heu! pars una ducum, quo successore sagittae
Herculis utuntur, fractus morboque fameque
velaturque aliturque avibus, volucresque petendo
debita Troianis exercet spicula fatis.
ille tamen
vivit, quia non comitavit Ulixem;
mallet et infelix
Palamedes esse relictus,
[viveret aut certe letum sine crimine
haberet]
quem male convicti nimium memor
iste furoris
prodere rem Danaam
finxit fictumque probavit
crimen et ostendit,
quod iam praefoderat, aurum.
ergo aut exilio vires subduxit Achivis,
aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes!
‘Qui licet eloquio
fidum quoque Nestora vincat,
haut tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen
esse rear nullum; qui cum inploraret Ulixem
vulnere tardus equi
fessusque senilibus annis,
proditus a socio est; non
haec mihi crimina
fingi
scit bene Tydides,
qui nomine saepe
vocatum
corripuit trepidoque fugam exprobravit amico.
aspiciunt oculis superi
mortalia iustis!
en eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit,
sic linquendus erat:
legem sibi dixerat
ipse.
conclamat socios: adsum videoque trementem
pallentemque metu et trepidantem morte futura;
opposui molem clipei
texique iacentem
servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem.
si perstas
certare, locum redeamus in illum:
redde hostem vulnusque tuum
solitumque timorem
post clipeumque late
et mecum contende sub
illo!
at postquam eripui, cui standi vulnera vires
non dederant, nullo
tardatus vulnere fugit.
’Hector adest secumque deos
in proelia ducit,
quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe,
sed fortes
etiam: tantum trahit
ille timoris.
hunc ego sanguineae successu caedis ovantem
eminus ingenti resupinum pondere fudi,
hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus
sustinui: sortemque meam
vovistis, Achivi,
et vestrae
valuere preces. si quaeritis huius
fortunam pugnae, non sum superatus ab illo.
ecce ferunt Troes
ferrumque ignesque Iovemque
in Danaas
classes: ubi nunc facundus Ulixes?
nempe ego mille meo protexi pectore puppes,
spem vestri reditus: date
pro tot
arma.
‘Quodsi vera licet mihi dicere, quaeritur istis
quam mihi maior honos, coniunctaque gloria nostra
est,
atque Aiax armis,
non Aiaci arma petuntur.
conferat his Ithacus Rhesum
inbellemque Dolona
Priamidenque Helenum rapta
cum Pallade captum:
luce nihil gestum,
nihil est Diomede
remoto;
si semel ista datis meritis tam vilibus arma,
dividite, et pars sit maior Diomedis in illis.
’Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis
rem gerit et furtis incautum decipit hostem?
ipse nitor galeae
claro radiantis ab auro
insidias prodet manifestabitque latentem;
sed neque Dulichius sub
Achillis casside vertex
pondera tanta feret,
nec non onerosa
gravisque
Pelias hasta potest inbellibus esse
lacertis,
nec clipeus vasti
caelatus imagine mundi
conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae:
debilitaturum quid te petis, inprobe, munus,
quod tibi si populi error
Achivi,
cur spolieris, erit,
non, cur metuaris
ab hoste,
et fuga, qua sola cunctos,
timidissime, vincis,
tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti?
adde quod iste tuus, tam raro proelia passus,
integer est clipeus;
nostro, qui tela ferendo
mille patet plagis,
novus est successor habendus.
‘Denique (quid verbis
opus est?) spectemur
agendo!
arma viri fortis
medios mittantur in hostes:
inde iubete peti
et referentem ornate relatis.’
Finierat Telamone satus,
vulgique secutum
ultima murmur erat,
donec Laertius heros
adstitit atque oculos
paulum tellure moratos
sustulit ad proceres
exspectatoque resolvit
ora sono, neque
abest facundis gratia dictis.
‘Si mea cum vestris valuissent vota,
Pelasgi,
non foret ambiguus tanti
certaminis heres,
tuque tuis armis,
nos te poteremur, Achille,
quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt
fata,’ (manuque simul
veluti lacrimantia tersit
lumina) ‘quis magno
melius succedat Achilli,
quam per quem magnus Danais successit Achilles?
huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse
videtur,
neve mihi noceat,
quod vobis semper,
Achivi,
profuit ingenium, meaque haec
facundia, siqua est,
quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta
est,
invidia careat, bona nec sua quisque recuset.
’Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi,
vix ea nostra voco, sed enim, quia rettulit Aiax
esse Iovis
pronepos, nostri quoque
sanguinis auctor
Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo:
nam mihi Laertes
pater est, Arcesius illi,
Iuppiter huic, neque
in his quisquam
damnatus et exul;
est quoque
per matrem Cyllenius addita nobis
altera nobilitas: deus
est in utroque
parente.
sed neque materno
quod sum generosior ortu,
nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons,
proposita arma peto: meritis expendite causam,
dummodo, quod fratres
Telamon Peleusque fuerunt,
Aiacis meritum non sit nec
sanguinis ordo,
sed virtutis
honor spoliis quaeratur in istis!
aut si proximitas primusque requiritur heres,
est genitor
Peleus, est Pyrrhus
filius illi:
quis locus
Aiaci? Pthiam haec
Scyrumve ferantur!
nec minus est isto Teucer patruelis Achilli:
num petit ille tamen? num, si petat, auferat illa?
ergo, operum
quoniam nudum certamen habetur,
plura quidem feci,
quam quae conprendere dictis
in promptu
mihi sit, rerum
tamen ordine ducar.
‘Praescia venturi genetrix Nereia leti
dissimulat cultu natum,
et deceperat omnes,
in quibus
Aiacem, sumptae fallacia vestis:
arma ego femineis
animum motura virilem
mercibus inserui, neque
adhuc proiecerat heros
virgineos habitus, cum
parmam hastamque tenenti
“nate dea,” dixi
“tibi se peritura
reservant
Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam?”
iniecique manum fortemque ad fortia misi.
ergo opera
illius mea sunt: ego Telephon hasta
pugnantem domui, victum
orantemque refeci;
quod Thebae cecidere, meum
est; me credite
Lesbon,
me Tenedon Chrysenque et
Cillan, Apollinis urbes,
et Scyrum
cepisse; mea concussa
putate
procubuisse
solo Lyrnesia moenia dextra,
utque alios taceam,
qui saevum perdere posset
Hectora, nempe dedi:
per me iacet inclitus Hector!
illis haec armis,
quibus est inventus
Achilles,
arma peto: vivo dederam, post fata reposco.
’Ut dolor unius
Danaos pervenit ad omnes,
Aulidaque Euboicam conplerunt mille carinae,
exspectata diu, nulla
aut contraria classi
flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes
inmeritam saevae natam
mactare Dianae.
denegat hoc genitor
divisque irascitur ipsis
atque in rege tamen pater
est, ego mite parentis
ingenium verbis ad publica
commoda verti:
hanc equidem
(fateor, fassoque ignoscat Atrides)
difficilem tenui sub iniquo iudice causam.
hunc tamen utilitas populi fraterque datique
summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset;
mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu
decipienda fuit, quo si Telamonius isset,
orba suis essent etiam nunc lintea ventis.
‘Mittor et Iliacas
audax orator ad arces,
visaque et intrata est altae mihi curia
Troiae,
plenaque adhuc erat illa viris; interritus egi
quam mihi mandarat communem Graecia causam
accusoque Parin praedamque Helenamque reposco
et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum;
at Paris et fratres et qui rapuere sub illo,
vix tenuere manus
(scis hoc, Menelae)
nefandas,
primaque lux nostri tecum
fuit illa pericli.
’Longa referre mora
est, quae consilioque
manuque
utiliter feci spatiosi tempore belli.
post acies
primas urbis se moenibus hostes
continuere diu, nec aperti copia Martis
ulla fuit; decimo demum anno:
quid facis
interea, qui nil nisi proelia nosti?
quis tuus usus erat? nam si mea
facta requiris,
hostibus insidior, fossa
munimina cingo,
consolor socios, ut longi taedia belli
mente ferant
placida, doceo, quo simus alendi
armandique modo, mittor,
quo postulat usus.
‘Ecce Iovis
monitu deceptus imagine somni
rex iubet incepti curam dimittere belli;
ille potest
auctore suam defendere vocem:
non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat,
quodque potest, pugnet! cur non remoratur ituros?
cur non
arma capit, dat, quod vaga turba
sequatur?
non erat hoc nimium numquam nisi
magna loquenti.
quid, quod et ipse fugit? vidi,
puduitque videre,
cum tu terga dares inhonestaque vela parares;
nec mora, “quid
facitis? quae vos dementia” dixi
“concitat, o socii, captam dimittere Troiam,
quidque domum fertis
decimo, nisi dedecus,
anno?”
talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum
fecerat, aversos profuga de classe reduxi.
convocat Atrides socios
terrore paventes:
nec Telamoniades etiamnunc hiscere quicquam
audet, at ausus erat reges incessere dictis
Thersites etiam, per me haut
inpune protervis!
erigor et trepidos
cives exhortor in hostem
amissamque mea virtutem voce
repono.
tempore ab hoc,
quodcumque potest fecisse videri
fortiter iste, meum est, qui
dantem terga retraxi.
’Denique de Danais
quis te laudatve
petitve?
at sua Tydides
mecum communicat acta,
me probat
et socio semper
confidit Ulixe.
est aliquid,
de tot Graiorum
milibus unum
a Diomede
legi! nec me sors ire iubebat:
sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo
ausum eadem, quae
nos, Phrygia de gente Dolona
interimo, non ante tamen, quam cuncta
coegi
prodere et edidici, quid
perfida Troia pararet.
omnia cognoram nec,
quod specularer, habebam
et iam promissa poteram cum laude reverti:
haut contentus eo petii tentoria Rhesi
inque suis ipsum castris comitesque peremi
atque ita captivo,
victor votisque potitus,
ingredior curru laetos
imitante triumphos;
cuius equos pretium
pro nocte poposcerat hostis,
arma negate mihi,
fueritque benignior Aiax.
quid Lycii
referam Sarpedonis agmina ferro
devastata meo? cum multo sanguine fudi
Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque
Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytaninque
exitioque dedi cum Chersidamante Thoona
et Charopem
fatisque inmitibus Ennomon actum
quique minus celebres nostra sub moenibus urbis
procubuere manu. sunt et mihi
vulnera, cives,
ipso pulchra
loco; nec vanis credite verbis,
aspicite! en‘ vestemque manu
diduxit et ’haec sunt
pectora semper‘ ait
’vestris exercita rebus!
at nihil inpendit per tot Telamonius annos
sanguinis in socios
et habet sine vulnere corpus!
‘Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga
arma tulisse refert
contra Troasque Iovemque?
confiteorque, tulit (neque
enim benefacta maligne
detractare meum est), sed ne
communia solus
occupet atque aliquem
vobis quoque reddat
honorem,
reppulit Actorides sub imagine
tutus Achillis
Troas ab arsuris
cum defensore carinis.
ausum etiam Hectoreis solum
concurrere telis
se putat, oblitus regisque ducumque meique,
nonus in officio
et praelatus munere sortis.
sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae
quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo!
’Me miserum,
quanto cogor meminisse dolore
temporis illius, quo,
Graium murus, Achilles
procubuit! nec me lacrimae luctusque timorque
tardarunt, quin corpus
humo sublime referrem:
his umeris, his inquam, umeris ego corpus Achillis
et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre
laboro.
sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires,
est animus
certe vestros sensurus honores:
scilicet idcirco pro nato caerula mater
ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona,
artis opus tantae, rudis et sine pectore miles
indueret? neque enim clipei caelamina novit,
Oceanum et terras
cumque alto sidera
caelo
Pleiadasque
Hyadasque inmunemque aequoris Arcton
diversosque orbes nitidumque Orionis ensem.
[postulat, ut capiat,
quae non intellegit, arma!]
‘Quid, quod me duri fugientem munera belli
arguit incepto serum
accessisse labori
nec se magnanimo maledicere sentit Achilli?
si simulasse vocas
crimen, simulavimus ambo;
si mora pro culpa est, ego sum
maturior illo.
me pia detinuit coniunx, pia
mater Achillem,
primaque sunt illis
data tempora, cetera vobis:
haut timeo,
si iam nequeam
defendere, crimen
cum tanto commune viro: deprensus Ulixis
ingenio tamen ille,
at non Aiacis
Ulixes.
’Neve in me stolidae convicia fundere linguae
admiremur eum, vobis
quoque digna pudore
obicit. an falso Palameden crimine turpe
accusasse mihi, vobis
damnasse decorum est?
sed neque Naupliades facinus defendere tantum
tamque patens valuit,
nec vos audistis
in illo
crimina: vidistis, pretioque obiecta patebant.
‘Nec, Poeantiaden quod
habet Vulcania Lemnos,
esse reus merui
(factum defendite vestrum!
consensistis enim), nec me suasisse negabo,
ut se subtraheret bellique viaeque labori
temptaretque feros requie
lenire dolores.
paruit—et vivit! non haec sententia tantum
fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem.
quem quoniam vates
delenda ad Pergama
poscunt,
ne mandate mihi!
melius Telamonius ibit
eloquioque virum morbis
iraque furentem
molliet aut aliqua
producet callidus arte!
ante retro
Simois fluet et sine frondibus Ide
stabit, et auxilium promittet Achaia Troiae,
quam, cessante meo
pro vestris pectore rebus,
Aiacis stolidi Danais
sollertia prosit.
sis licet infestus sociis regique mihique
dure Philoctete, licet exsecrere meumque
devoveas sine fine caput cupiasque dolenti
me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem,
utque tui mihi sit, fiat tibi copia nostri:
te tamen adgrediar mecumque reducere nitar
tamque tuis potiar
(faveat Fortuna) sagittis,
quam sum Dardanio, quem
cepi, vate potitus,
quam responsa deum
Troianaque fata retexi,
quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae
hostibus e mediis.
et se mihi conferat Aiax?
nempe capi Troiam prohibebant fata
sine illo:
fortis ubi est Aiax? ubi sunt ingentia magni
verba viri?
cur hic metuis?
cur audet Ulixes
ire per excubias et se committere nocti
perque feros enses
non tantum moenia
Troum,
verum etiam summas
arces intrare suaque
eripere aede deam raptamque adferre per hostes?
quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus
gestasset laeva taurorum tergora septem.
illa nocte mihi Troiae victoria parta
est:
Pergama tunc vici, cum vinci posse coegi.
’Desine Tydiden vultuque et murmure nobis
ostentare meum: pars est sua
laudis in illo!
nec tu, cum socia clipeum
pro classe tenebas,
solus eras: tibi turba comes, mihi
contigit unus.
qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem
esse nec indomitae deberi praemia dextrae,
ipse quoque haec
peteret; peteret moderatior Aiax
Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus
nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem
Meriones, peteret maioris frater
Atridae:
quippe manu fortes nec sunt mihi Marte
secundi,
consiliis cessere meis. tibi dextera bello
utilis, ingenium est,
quod eget moderamine nostro;
tu vires sine mente geris,
mihi cura futuri;
tu pugnare
potes, pugnandi tempora mecum
eligit Atrides; tu tantum corpore prodes,
nos animo;
quantoque ratem qui temperat, anteit
remigis officium, quanto dux milite maior,
tantum ego te supero. nec non in corpore nostro
pectora sunt potiora
manu: vigor omnis
in illis.
‘At vos, o proceres, vigili date
praemia vestro,
proque tot annorum
cura, quibus anxius
egi,
hunc titulum meritis pensandum reddite nostris:
iam labor in fine est; obstantia fata
removi
altaque posse capi faciendo Pergama, cepi.
per spes nunc socias casuraque moenia Troum
perque deos oro, quos hosti nuper
ademi,
per siquid superest, quod
sit sapienter agendum,
siquid adhuc audax
ex praecipitique petendum est,
[si Troiae
fatis aliquid restare putatis,]
este mei memores!
aut si mihi non datis arma,
huic date!’
et ostendit signum fatale
Minervae.
Mota manus procerum est,
et quid facundia posset,
re patuit,
fortisque viri tulit
arma disertus.
Hectora qui solus,
qui ferrum ignesque Iovemque
sustinuit totiens, unam
non sustinet iram,
invictumque virum vicit
dolor: arripit ensem
et ‘meus hic certe est! an et
hunc sibi poscit
Ulixes?
hoc’ ait ‘utendum
est in me mihi, quique cruore
saepe Phrygum maduit, domini
nunc caede madebit,
ne quisquam
Aiacem possit superare nisi
Aiax.’
dixit et in pectus tum demum vulnera passum,
qua patuit
ferrum, letalem condidit ensem.
nec valuere
manus infixum educere telum:
expulit ipse cruor,
rubefactaque sanguine tellus
purpureum viridi genuit
de caespite florem,
qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus;
littera communis mediis pueroque viroque
inscripta est foliis,
haec nominis, illa
querellae.
Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis
et veterum
terras infames caede
virorum
vela dat, ut referat Tirynthia tela,
sagittas;
quae postquam ad Graios
domino comitante revexit,
inposita est sero tandem manus ultima
bello.
[Troia simul Priamusque cadunt. Priameia coniunx
perdidit infelix hominis post
omnia formam
externasque novo latratu
terruit auras,
longus in angustum
qua clauditur Hellespontus.]
Ilion ardebat, neque
adhuc consederat ignis,
exiguumque senis Priami
Iovis ara cruorem
conbiberat, tractata comis
antistita Phoebi
non profecturas tendebat ad aethera palmas;
Dardanidas matres patriorum signa
deorum,
dum licet, amplexas succensaque templa tenentes
invidiosa trahunt victores praemia Grai;
mittitur Astyanax illis
de turribus, unde
pugnantem pro se proavitaque regna tuentem
saepe videre patrem
monstratum a matre solebat.
iamque viam suadet Boreas,
flatuque secundo
carbasa mota sonant:
iubet uti
ventis;
‘Troia, vale! rapimur’ clamant, dant
oscula terrae
Troades et patriae
fumantia tecta relinquunt.
ultima conscendit classem—miserabile visu!—
in mediis
Hecabe natorum inventa sepulcris:
prensantem tumulos atque
ossibus oscula dantem
Dulichiae traxere manus,
tamen unius hausit
inque sinu cineres
secum tulit Hectoris haustos;
Hectoris in tumulo
canum de vertice
crinem,
inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit,
Est, ubi
Troia fuit, Phrygiae contraria tellus
Bistoniis habitata viris:
Polymestoris illic
regia dives erat,
cui te commisit
alendum
clam, Polydore, pater Phrygiisque removit ab armis,
consilium sapiens, sceleris nisi
praemia magnas
adiecisset opes, animi
inritamen avari.
ut cecidit
fortuna Phrygum, capit
inpius ensem
rex Thracum
iuguloque sui demisit
alumni
et, tamquam tolli
cum corpore crimina possent,
exanimem scopulo subiectas misit
in undas.
Litore Threicio classem religarat Atrides,
dum mare pacatum,
dum ventus amicior esset:
hic
subito, quantus, cum
viveret, esse solebat,
exit humo late rupta similisque minanti
temporis illius vultum
referebat Achilles,
quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro
‘inmemores’ que ‘mei disceditis,’ inquit ‘Achivi,
obrutaque est mecum virtutis gratia nostrae!
ne facite!
utque meum non sit sine honore
sepulcrum,
placet Achilleos mactata Polyxena manes!’
dixit, et inmiti
sociis parentibus umbrae,
rapta sinu matris,
quam iam prope sola fovebat,
fortis et infelix
et plus quam femina virgo
ducitur ad tumulum
diroque fit hostia
busto.
quae memor ipsa sui postquam crudelibus aris
admota est sensitque sibi fera sacra parari,
utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem;
inque suo vidit figentem lumina vultu,
‘utere iamdudum generoso sanguine’ dixit
‘nulla mora est; at tu
iugulo vel pectore
telum
conde meo’ iugulumque simul pectusque retexit.
‘scilicet haud ulli servire Polyxena vellem.
haud per tale sacrum numen placabitis ullum!
mors tantum
vellem matrem mea fallere posset:
mater obest minuitque necis
mihi gaudia, quamvis
non mea mors illi, verum
sua vita tremenda est.
vos modo, ne Stygios adeam
non libera manes,
ite procul,
si iusta peto,
tactuque viriles
virgineo removete manus!
acceptior illi,
quisquis is est, quem caede mea placare paratis,
liber erit sanguis.
siquos tamen ultima
nostri
verba movent oris (Priami
vos filia regis,
non captiva
rogat), genetrici corpus inemptum
reddite, neve auro redimat ius triste
sepulcri,
sed lacrimis! tum,
cum poterat, redimebat et auro.’
dixerat, at populus
lacrimas, quas illa tenebat,
non tenet; ipse
etiam flens invitusque sacerdos
praebita coniecto rupit
praecordia ferro.
illa super
terram defecto poplite labens
pertulit intrepidos ad
fata novissima vultus;
tunc quoque cura
fuit partes velare
tegendas,
cum caderet, castique decus
servare pudoris.
Troades excipiunt deploratosque recensent
Priamidas et quot dederit domus una cruores,
teque gemunt, virgo, teque,
o modo regia
coniunx,
regia dicta parens,
Asiae florentis imago,
nunc etiam
praedae mala sors; quam victor Ulixes
esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu
edideras: dominum matri
vix repperit Hector!
quae corpus conplexa animae tam fortis inane,
quas totiens
patriae dederat natisque viroque,
huic quoque dat lacrimas; lacrimas in vulnera fundit
osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit
canitiemque suam concretam sanguine vellens
plura quidem, sed et haec
laniato pectore, dixit:
‘nata, tuae—quid enim superest?—dolor
ultime matris,
nata, iaces, videoque tuum,
mea vulnera, vulnus:
en, ne perdiderim quemquam sine
caede meorum,
tu quoque
vulnus habes; at te, quia
femina, rebar
a ferro tutam: cecidisti et femina ferro,
totque tuos idem fratres, te perdidit
idem,
exitium Troiae nostrique orbator, Achilles;
at postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis,
nunc certe, dixi,
non est metuendus Achilles:
nunc quoque mi metuendus erat; cinis
ipse sepulti
in genus hoc saevit, tumulo
quoque sensimus hostem:
Aeacidae fecunda fui!
iacet Ilion ingens,
eventuque gravi finita
est publica clades,
sed finita
tamen; soli mihi Pergama restant.
in cursuque
meus dolor est: modo maxima rerum,
tot generis
natisque potens nuribusque viroque
nunc trahor exul,
inops, tumulis avulsa
meorum,
Penelopae munus, quae me data pensa trahentem
matribus ostendens Ithacis “haec
Hectoris illa est
clara parens,
haec est” dicet
“Priameia coniunx,”
postque tot amissos
tu nunc, quae sola levabas
maternos luctus, hostilia busta
piasti!
inferias hosti peperi! quo ferrea resto?
quidve moror? quo me servas, annosa
senectus?
quo, di crudeles,
nisi uti nova funera cernam,
vivacem differtis anum?
quis posse putaret
felicem Priamum post
diruta Pergama dici?
felix morte
sua est! nec te, mea
nata, peremptam
adspicit et vitam pariter regnumque reliquit.
at, puto, funeribus dotabere, regia
virgo,
condeturque
tuum monumentis corpus avitis!
non haec est fortuna domus:
tibi munera matris
contingent fletus peregrinaeque haustus harenae!
omnia perdidimus: superest, cur
vivere tempus
in breve sustineam, proles gratissima matri,
nunc solus,
quondam minimus de stirpe virili,
has datus Ismario regi Polydorus in oras.
quid moror interea
crudelia vulnera lymphis
abluere et sparsos
inmiti sanguine vultus?’
Dixit et ad litus passu processit anili,
albentes lacerata comas.
‘date, Troades, urnam!’
dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas:
adspicit eiectum Polydori in litore corpus
factaque Threiciis ingentia vulnera telis;
Troades exclamant, obmutuit illa
dolore,
et pariter vocem
lacrimasque introrsus obortas
devorat ipse dolor,
duroque simillima saxo
torpet et adversa figit modo lumina terra,
interdum torvos sustollit ad aethera vultus,
nunc positi spectat vultum, nunc
vulnera nati,
vulnera praecipue, seque armat
et instruit ira.
qua simul exarsit, tamquam regina
maneret,
ulcisci statuit poenaeque in imagine tota est,
utque furit
catulo lactente orbata leaena
signaque nacta pedum
sequitur, quem non videt, hostem,
sic Hecabe,
postquam cum luctu miscuit iram,
non oblita
animorum, annorum oblita
suorum,
vadit ad artificem dirae, Polymestora, caedis
conloquiumque petit; nam se monstrare relictum
velle latens illi,
quod nato redderet, aurum.
credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore
in secreta
venit: tum blando
callidus ore
‘tolle moras,
Hecabe,’ dixit ‘da munera nato!
omne fore illius, quod das, quod et
ante dedisti,
per superos iuro.’
spectat truculenta loquentem
falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira
atque ita correpto captivarum agmina matrum
invocat et digitos
in perfida lumina
condit
expellitque
genis oculos (facit
ira potentem)
inmergitque manus foedataque sanguine sonti
non lumen
(neque enim superest), loca
luminis haurit.
clade sui Thracum
gens inritata tyranni
Troada telorum lapidumque incessere iactu
coepit, at haec missum rauco cum murmure saxum
morsibus insequitur rictuque in verba parato
latravit, conata loqui:
locus exstat et ex re
nomen habet,
veterumque diu memor illa malorum
tum quoque
Sithonios ululavit maesta per agros.
illius Troasque suos hostesque Pelasgos,
illius fortuna deos
quoque moverat omnes,
sic omnes,
ut et ipsa Iovis coniunxque sororque
eventus Hecaben meruisse negaverit illos.
Non vacat Aurorae, quamquam isdem
faverat armis,
cladibus et casu Troiaeque Hecabesque moveri.
cura deam propior
luctusque domesticus angit
Memnonis amissi, Phrygiis quem
lutea campis
vidit Achillea pereuntem cuspide mater;
vidit, et ille color, quo matutina
rubescunt
tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether.
at non inpositos supremis ignibus artus
sustinuit spectare parens, sed crine soluto
sicut erat, magni
genibus procumbere non
est
dedignata Iovis lacrimisque has
addere voces:
‘omnibus inferior, quas
sustinet aureus aether,
(nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem)
diva tamen, veni,
non ut delubra
diesque
des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras:
si tamen adspicias, quantum tibi
femina praestem,
tum cum
luce nova noctis
confinia servo,
praemia danda putes;
sed non ea cura neque hic est
nunc status Aurorae, meritos ut poscat honores:
Memnonis orba mei venio, qui fortia
frustra
pro patruo tulit
arma suo primisque sub
annis
occidit a forti (sic vos
voluistis) Achille.
da, precor,
huic aliquem, solacia mortis, honorem,
summe deum rector,
maternaque vulnera leni!’
Iuppiter adnuerat, cum
Memnonis arduus alto
corruit igne rogus,
nigrique volumina fumi
infecere diem, veluti
cum flumine Nais
exhalat nebulas, nec
sol admittitur infra;
atra favilla
volat glomerataque corpus in unum
densetur faciemque capit
sumitque calorem
atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas)
et primo similis volucri, mox
vera volucris
insonuit pennis, pariter sonuere sorores
innumerae, quibus est eadem natalis origo,
terque rogum lustrant, et consonus exit in auras
ter plangor, quarto seducunt castra volatu;
tum duo diversa populi de parte feroces
bella gerunt rostrisque et
aduncis unguibus iras
exercent alasque adversaque pectora lassant,
inferiaeque cadunt cineri
cognata sepulto
corpora seque viro forti meminere creatas.
praepetibus subitis nomen
facit auctor: ab illo
Memnonides dictae, cum sol duodena peregit
signa, parentali moriturae more
rebellant.
ergo aliis latrasse Dymantida flebile visum
est;
luctibus est Aurora suis
intenta piasque
nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe.
Non tamen eversam Troiae cum moenibus esse
spem quoque
fata sinunt: sacra
et, sacra altera,
patrem
fert umeris, venerabile onus,
Cythereius heros.
de tantis
opibus praedam pius
eligit illam
Ascaniumque suum profugaque per
aequora classe
fertur ab Antandro
scelerataque limina Thracum
et Polydoreo manantem sanguine terram
linquit et utilibus
ventis aestuque secundo
intrat Apollineam sociis comitantibus urbem.
hunc Anius,
quo rege homines,
antistite Phoebus
rite colebatur, temploque domoque recepit
urbemque ostendit delubraque nota
duasque
Latona quondam stirpes pariente retentas.
ture dato flammis
vinoque in tura profuso
caesarumque
boum fibris de more crematis
regia tecta petunt,
positique tapetibus altis
munera cum liquido
capiunt Cerealia Baccho.
tum pius Anchises: ‘o Phoebi lecte sacerdos,
fallor, an et natum, cum primum
haec moenia vidi,
bisque duas natas,
quantum reminiscor, habebas?’
huic Anius niveis
circumdata tempora vittis
concutiens et tristis
ait: ‘non falleris, heros
maxime; vidisti natorum quinque parentem,
quem nunc (tanta
homines rerum inconstantia versat)
paene vides orbum.
quod enim mihi filius absens
auxilium, quem dicta
suo de nomine
tellus
Andros habet pro patre locumque et regna tenentem?
Delius augurium dedit huic,
dedit altera Liber
femineae stirpi voto
maiora fideque
munera: nam tactu natarum cuncta mearum
in segetem
laticemque meri canaeque Minervae
transformabantur, divesque erat usus in illis.
hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides,
(ne non
ex aliqua vestram sensisse procellam
nos quoque parte
putes), armorum viribus usus
abstrahit invitas gremio
genitoris alantque
imperat Argolicam caelesti munere classem.
effugiunt, quo quaeque
potest: Euboea duabus
et totidem
natis Andros fraterna petita est.
miles adest
et, ni dedantur,
bella minatur:
victa metu pietas
consortia corpora poenae
dedidit; et timido
possis ignoscere fratri:
non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron,
Hector erat, per quem decimum durastis in annum.
iamque parabantur captivis vincla lacertis:
illae tollentes etiamnum libera caelo
bracchia “Bacche pater,
fer opem!” dixere,
tulitque
muneris auctor opem,Ãsi miro perdere more
ferre vocatur
opem, nec qua ratione figuram
perdiderint, potui scire
aut nunc dicere
possum;
summa mali nota est: pennas sumpsere tuaeque
coniugis in volucres,
niveas abiere columbas.’
Talibus atque aliis
postquam convivia dictis
inplerunt, mensa somnum
petiere remota
cumque die surgunt
adeuntque oracula Phoebi,
qui petere
antiquam matrem cognataque iussit
litora; prosequitur rex
et dat munus ituris,
Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti,
cratera Aeneae, quem
quondam transtulit illi
hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris:
miserat hunc illi Therses, fabricaverat Alcon
Hyleus et longo caelaverat argumento.
urbs erat, et septem posses ostendere portas:
hae pro nomine erant, et quae foret illa,
docebant;
ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique
effusaeque comas et apertae pectora matres
significant luctum; nymphae quoque
flere videntur
siccatosque queri fontes:
sine frondibus arbor
nuda riget,
rodunt arentia saxa
capellae.
ecce facit mediis
natas Orione Thebis
hac non femineum iugulo dare
vulnus aperto,
illac demisso per fortia pectora telo
pro populo
cecidisse suo pulchrisque per
urbem
funeribus ferri celebrique in
parte cremari.
tum de
virginea geminos exire
favilla,
ne genus intereat, iuvenes, quos
fama Coronas
nominat, et cineri
materno ducere pompam.
hactenus antiquo signis
fulgentibus aere,
summus inaurato crater erat
asper acantho.
nec leviora datis
Troiani dona remittunt
dantque sacerdoti custodem turis
acerram,
dant pateram claramque auro
gemmisque coronam.
Inde recordati Teucros a sanguine Teucri
ducere principium Creten tenuere locique
ferre diu nequiere
Iovem centumque relictis
urbibus Ausonios optant contingere portus,
saevit hiems iactatque viros, Strophadumque receptos
portubus infidis exterruit ales
Aello.
et iam Dulichios portus Ithacamque Samonque
Neritiasque domus, regnum
fallacis Ulixis,
praeter erant vecti:
certatam lite deorum
Ambraciam versique vident sub imagine saxum
iudicis, Actiaco quae
nunc ab Apolline
nota est,
vocalemque sua terram
Dodonida quercu
Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso
inpia subiectis fugere incendia pennis.
Proxima Phaeacum felicibus obsita pomis
rura petunt,
Epiros ab his regnataque vati
Buthrotos Phrygio simulataque Troia tenetur;
inde futurorum certi, quae
cuncta fideli
Priamides Helenus monitu
praedixerat, intrant
Sicaniam: tribus haec excurrit in aequora linguis,
e quibus imbriferos est versa Pachynos ad austros,
mollibus oppositum zephyris Lilybaeon, ad
arctos
aequoris expertes spectat boreanque Peloros.
hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo
sub noctem
potitur Zanclaea classis harena:
Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis
infestat; vorat haec raptas revomitque carinas,
illa feris atram
canibus succingitur alvum,
virginis ora gerens,
et, si non omnia vates
ficta reliquerunt, aliquo quoque
tempore virgo:
hanc multi
petiere proci, quibus
illa repulsis
ad pelagi
nymphas, pelagi gratissima nymphis,
ibat et
elusos iuvenum narrabat amores.
cui dum pectendos praebet Galatea capillos,
talibus adloquitur repetens suspiria dictis:
‘te tamen, o virgo,
genus haut inmite
virorum
expetit, utque facis, potes
his inpune negare;
at mihi, cui pater est Nereus, quam caerula
Doris
enixa est, quae sum turba quoque
tuta sororum,
non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem
effugere.’ et lacrimae
vocem inpediere loquentis.
quas ubi marmoreo
detersit pollice virgo
et solata
deam est, ‘refer,
o carissima’ dixit
‘neve tui causam tege (sic sum fida) doloris!’
Nereis his contra
resecuta Crataeide natam
est:
‘Acis erat Fauno
nymphaque Symaethide cretus
magna quidem patrisque sui
matrisque voluptas,
nostra tamen maior;
nam me sibi iunxerat uni.
pulcher et octonis
iterum natalibus actis
signarat teneras dubia
lanugine malas.
hunc ego, me Cyclops nulla
cum fine petebat.
nec, si
quaesieris, odium Cyclopis amorne
Acidis in nobis fuerit praesentior, edam:
par utrumque
fuit. pro, quanta
potentia regni
est, Venus
alma, tui! nempe
ille inmitis et ipsis
horrendus silvis et visus ab hospite
nullo
inpune et magni cum dis
contemptor Olympi,
quid sit amor, sentit validaque cupidine captus
uritur oblitus pecorum antrorumque suorum.
iamque tibi formae,
iamque est tibi cura placendi,
iam rigidos pectis
rastris, Polypheme, capillos,
iam libet hirsutam tibi
falce recidere barbam
et spectare
feros in aqua et conponere vultus.
caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris
cessant, et tutae veniuntque abeuntque carinae.
Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen,
Telemus Eurymides, quem nulla
fefellerat ales,
terribilem Polyphemon adit
“lumen” que, “quod unum
fronte geris media,
rapiet tibi” dixit
“Ulixes.”
risit et “o vatum stolidissime, falleris,” inquit,
“altera iam rapuit.”
sic frustra vera
monentem
spernit et aut
gradiens ingenti litora
passu
degravat, aut fessus sub opaca revertitur antra.
prominet in pontum
cuneatus acumine longo
collis (utrumque latus
circumfluit aequoris unda):
huc ferus adscendit Cyclops mediusque resedit;
lanigerae pecudes nullo
ducente secutae.
cui postquam pinus,
baculi quae praebuit usum,
ante pedes
posita est antemnis
apta ferendis
sumptaque harundinibus conpacta est
fistula centum,
senserunt toti pastoria sibila montes,
senserunt undae; latitans ego
rupe meique
Acidis in gremio
residens procul auribus hausi
talia dicta
meis auditaque mente
notavi:
’“Candidior folio nivei Galatea
ligustri,
floridior pratis, longa procerior alno,
splendidior vitro, tenero
lascivior haedo,
levior adsiduo detritis aequore conchis,
solibus hibernis, aestiva gratior umbra,
mobilior damma, platano conspectior alta,
lucidior glacie, matura
dulcior uva,
mollior et cycni plumis et lacta coacto,
et, si non fugias, riguo formosior horto;
‘”Saevior indomitis eadem
Galatea iuvencis,
durior annosa quercu,
fallacior undis,
lentior et salicis
virgis et vitibus
albis,
his inmobilior scopulis, violentior amne,
laudato pavone superbior, acrior igni,
asperior tribulis, feta
truculentior ursa,
surdior aequoribus, calcato inmitior hydro,
et, quod praecipue vellem tibi
demere possem,
non tantum
cervo claris latratibus acto,
verum etiam
ventis volucrique fugacior aura,
(at bene si noris, pigeat
fugisse, morasque
ipsa tuas damnes
et me retinere
labores)
sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo
antra, quibus
nec sol medio sentitur in aestu,
nec sentitur
hiems; sunt poma gravantia ramos,
sunt auro similes longis in vitibus uvae,
sunt et purpureae: tibi et has servamus et illas.
ipsa tuis manibus
silvestri nata sub umbra
mollia fraga leges,
ipsa autumnalia corna
prunaque non solum nigro liventia suco,
verum etiam
generosa novasque imitantia ceras.
nec tibi castaneae me coniuge,
nec tibi deerunt
arbutei fetus: omnis
tibi serviet arbor.
’“Hoc pecus omne meum est, multae
quoque vallibus errant,
multas silva tegit,
multae stabulantur in
antris,
nec, si forte roges, possim tibi
dicere, quot sint:
pauperis est numerare
pecus; de laudibus
harum
nil mihi credideris, praesens potes
ipsa videre,
ut vix circumeant distentum cruribus uber.
sunt, fetura
minor, tepidis in ovilibus agni.
sunt quoque,
par aetas, aliis
in ovilibus haedi.
lac mihi semper adest niveum:
pars inde bibenda
servatur, partem liquefacta coagula durant.
‘”Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum
munera contingent, dammae leporesque caperque,
parve columbarum demptusve cacumine nidus:
inveni geminos, qui
tecum ludere possint,
inter se similes,
vix ut dignoscere possis,
villosae catulos in summis montibus ursae:
inveni et dixi ’dominae servabimus istos.‘
’“Iam modo caeruleo nitidum caput
exere ponto,
iam, Galatea,
veni, nec munera
despice nostra!
certe ego me novi liquidaeque in
imagine vidi
nuper aquae,
placuitque mihi mea forma videnti.
adspice, sim quantus:
non est hoc corpore maior
Iuppiter in caelo, nam vos
narrare soletis
nescio quem regnare
Iovem; coma plurima
torvos
prominet in vultus, umerosque, ut
lucus, obumbrat;
nec mea
quod rigidis horrent densissima saetis
corpora, turpe puta:
turpis sine frondibus arbor,
turpis equus, nisi
colla iubae flaventia velent;
pluma tegit volucres, ovibus sua lana decori est:
barba viros
hirtaeque decent in corpore saetae.
unum est in media lumen mihi fronte, sed instar
ingentis clipei. quid?
non haec omnia
magnus
Sol videt e caelo? Soli tamen
unicus orbis.
‘”Adde, quod in vestro genitor meus
aequore regnat:
hunc tibi do socerum; tantum miserere precesque
supplicis exaudi! tibi
enim succumbimus uni,
quique Iovem
et caelum sperno
et penetrabile fulmen,
Nerei, te vereor,
tua fulmine saevior ira est.
atque ego contemptus essem patientior huius,
si fugeres
omnes; sed cur Cyclope repulso
Acin amas praefersque meis
conplexibus Acin?
ille tamen
placeatque sibi placeatque licebit,
quod nollem, Galatea, tibi;
modo copia detur:
sentiet esse mihi tanto pro corpore
vires!
viscera viva traham divulsaque membra per agros
perque tuas spargam
(sic se tibi misceat!) undas.
uror enim, laesusque exaestuat acrius ignis,
cumque suis videor
translatam viribus Aetnam
pectore ferre meo, nec tu,
Galatea, moveris.“
’Talia nequiquam questus (nam
cuncta videbam)
surgit et ut taurus vacca furibundus adempta
stare nequit silvaque et notis saltibus errat,
cum ferus ignaros nec quicquam
tale timentes
me videt atque Acin ”video“
que exclamat ”et ista
ultima sit, faciam,
Veneris concordia vestrae.“
tantaque vox, quantam
Cyclops iratus habere
debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne.
ast ego vicino pavefacta sub
aequore mergor;
terga fugae dederat
conversa Symaethius heros
et ”fer opem, Galatea, precor, mihi!
ferte,
parentes,“
dixerat ”et vestris
periturum admittite regnis!“
insequitur Cyclops partemque e monte revulsam
mittit, et extremus
quamvis pervenit ad illum
angulus e saxo, totum tamen obruit
Acin,
at nos, quod fieri solum per fata licebat,
fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas.
puniceus de mole cruor manabat, et intra
temporis exiguum rubor
evanescere coepit,
fitque color primo
turbati fluminis imbre
purgaturque mora; tum moles iacta dehiscit,
vivaque per rimas proceraque surgit harundo,
osque cavum saxi sonat exsultantibus undis,
miraque res, subito
media tenus exstitit alvo
incinctus iuvenis flexis
nova cornua cannis,
qui, nisi quod maior, quod
toto caerulus ore,
Acis erat, sed sic
quoque erat tamen
Acis, in amnem
versus, et antiquum
tenuerunt flumina nomen.‘
Desierat Galatea loqui,
coetuque soluto
discedunt placidisque natant Nereides undis.
Scylla redit; neque
enim medio se credere ponto
audet, et aut bibula sine
vestibus errat harena
aut, ubi lassata est, seductos nacta
recessus
gurgitis, inclusa sua membra
refrigerat unda:
ecce fretum
stringens, alti novus
incola ponti,
nuper in Euboica
versis Anthedone membris,
Glaucus adest, visaeque cupidine virginis haeret
et, quaecumque putat fugientem posse
morari,
verba refert; fugit illa tamen veloxque timore
pervenit in summum
positi prope litora
montis.
ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum
longa sub arboribus convexus in aequora vertex:
constitit hic et tuta loco, monstrumne deusne
ille sit, ignorans admiraturque colorem
caesariemque umeros subiectaque terga tegentem,
ultimaque excipiat quod
tortilis inguina piscis.
sensit et innitens,
quae stabat proxima, moli
’non ego prodigium nec sum fera belua, virgo,
sed deus‘ inquit ’aquae: nec maius in aequora
Proteus
ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon.
ante tamen mortalis eram,
sed, scilicet altis
debitus aequoribus, iam
tum exercebar in illis;
nam modo ducebam
ducentia retia pisces,
nunc in
mole sedens moderabar harundine linum.
sunt viridi
prato confinia litora, quorum
altera pars undis,
pars altera cingitur herbis,
quas neque cornigerae morsu laesere
iuvencae,
nec placidae carpsistis oves
hirtaeve capellae;
non apis inde tulit conlectos sedula flores,
non data sunt capiti genialia serta,
neque umquam
falciferae secuere manus;
ego primus in illo
caespite consedi, dum
lina madentia sicco,
utque recenserem captivos ordine pisces,
insuper exposui, quos
aut in retia casus
aut sua
credulitas in aduncos
egerat hamos.
res similis
fictae, sed quid mihi fingere prodest?
gramine contacto coepit mea praeda moveri
et mutare
latus terraque ut in aequore niti.
dumque moror mirorque simul,
fugit omnis in undas
turba suas dominumque novum litusque relinquunt.
obstipui dubitoque diu
causamque requiro,
num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae:
”quae tamen has“ inquam ”vires habet
herba?“ manuque
pabula decerpsi decerptaque dente momordi.
vix bene conbiberant ignotos guttura sucos,
cum subito
trepidare intus praecordia sensi
alteriusque rapi naturae
pectus amore;
nec potui restare diu ”repetenda“ que
”numquam
terra, vale!“ dixi
corpusque sub aequora
mersi.
di maris exceptum socio
dignantur honore,
utque mihi, quaecumque feram, mortalia demant,
Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis,
et purgante
nefas noviens mihi
carmine dicto
pectora fluminibus iubeor supponere centum;
nec mora, diversis lapsi de partibus amnes
totaque vertuntur supra
caput aequora nostrum.,
hactenus acta tibi possum memoranda referre,
hactenus haec memini,
nec mens mea cetera sensit.
quae postquam rediit, alium
me corpore toto
ac fueram
nuper, neque eundem
mente recepi:
hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam
caesariemque meam, quam longa per aequora
verro,
ingentesque
umeros et caerula
bracchia vidi
cruraque pinnigero curvata novissima pisce.
quid tamen
haec species, quid
dis placuisse marinis,
quid iuvat esse deum, si
tu non tangeris
istis?‘
talia dicentem, dicturum plura,
reliquit
Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa
prodigiosa petit Titanidos atria
Circes.