Nescius
adsumptis Priamus pater
Aesacon alis
vivere lugebat: tumulo quoque
nomen habenti
inferias dederat cum fratribus Hector inanes;
defuit officio Paridis praesentia tristi,
postmodo qui rapta longum cum coniuge
bellum
attulit in patriam: coniurataeque sequuntur
mille rates gentisque simul
commune Pelasgae;
nec dilata foret
vindicta, nisi aequora
saevi
invia fecissent venti, Boeotaque tellus
Aulide piscosa puppes
tenuisset ituras.
hic patrio
de more Iovi cum sacra parassent,
ut vetus accensis incanduit ignibus ara,
serpere caeruleum Danai
videre draconem
in platanum,
coeptis quae stabat
proxima sacris.
nidus erat volucrum bis
quattuor arbore summa:
quas simul
et matrem circum
sua damna volantem
corripuit serpens avidoque recondidit ore,
obstipuere omnes, at veri providus augur
Thestorides ‘vincemus’; ait,
‘gaudete, Pelasgi!
Troia cadet, sed erit nostri mora
longa laboris,’
atque novem volucres in belli digerit annos.
ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos,
fit lapis et signat serpentis imagine saxum.
Permanet Aoniis Boreas
violentus in undis
bellaque non transfert, et
sunt, qui parcere
Troiae
Neptunum credant, quia moenia
fecerat urbi;
at non Thestorides: nec enim nescitve tacetve
sanguine virgineo placandam virginis iram
esse deae. postquam pietatem publica causa
rexque patrem vicit,
castumque datura cruorem
flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris,
victa dea est nubemque oculis obiecit et inter
officium turbamque sacri
vocesque precantum
supposita fertur mutasse Mycenida cerva.
ergo ubi, qua decuit, lenita
est caede Diana,
et pariter
Phoebes, pariter maris
ira recessit,
accipiunt ventos a tergo mille carinae
multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.
Orbe locus medio
est inter terrasque fretumque
caelestesque plagas, triplicis confinia mundi;
unde quod est usquam, quamvis regionibus absit,
inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures:
Fama tenet
summaque domum sibi legit in arce,
innumerosque aditus ac mille foramina tectis
addidit et nullis
inclusit limina portis;
nocte dieque patet:
tota est ex aere sonanti,
tota fremit vocesque refert iteratque quod
audit;
nulla quies intus
nullaque silentia parte,
nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis,
qualia de pelagi,
siquis procul audiat,
undis
esse solent, qualemve sonum,
cum Iuppiter atras
increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
atria turba tenet:
veniunt, leve vulgus,
euntque
mixtaque cum veris passim
commenta vagantur
milia rumorum confusaque verba volutant;
e quibus hi vacuas inplent sermonibus aures,
hi narrata
ferunt alio, mensuraque ficti
crescit, et auditis
aliquid novus adicit
auctor.
illic Credulitas, illic temerarius Error
vanaque Laetitia est
consternatique Timores
Seditioque repens dubioque auctore Susurri;
ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur
et tellure,
videt totumque inquirit in orbem.
Fecerat haec notum, Graias
cum milite forti
adventare rates, neque
inexspectatus in armis
hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur
Troes, et Hectorea
primus fataliter hasta,
Protesilae, cadis, commissaque proelia magno
stant Danais,
fortisque animae nece
cognitus Hector.
nec Phryges
exiguo, quid Achaica
dextera posset,
sanguine senserunt, et
iam Sigea rubebant
litora, iam leto proles Neptunia, Cycnus,
mille viros dederat, iam
curru instabat Achilles
totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu
agmina perque
acies aut Cycnum
aut Hectora quaerens
congreditur Cycno (decimum dilatus in annum
Hector erat): tum colla iugo candentia pressos
exhortatus equos currum
derexit in hostem
concutiensque suis vibrantia tela
lacertis
‘quisquis es, o iuvenis,’ dixit ‘solamen habeto
mortis, ab Haemonio
quod sis iugulatus Achille!’
hactenus Aeacides: vocem
gravis hasta secuta
est,
sed quamquam certa
nullus fuit error
in hasta,
nil tamen emissi profecit acumine ferri
utque hebeti
pectus tantummodo contudit ictu.
‘nate dea, nam te
fama praenovimus,’ inquit
ille ‘quid a nobis
vulnus miraris abesse?’
(mirabatur enim.) ‘non haec, quam cernis,
equinis
fulva iubis cassis
neque onus, cava parma, sinistrae
auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis;
Mars quoque ob hoc capere arma
solet! removebitur huius
tegminis officium: tamen
indestrictus abibo;
est aliquid non esse satum Nereide, sed
qui
Nereaque et natas et totum temperat aequor.’
dixit et haesurum
clipei curvamine telum
misit in Aeaciden, quod et aes et
proxima rupit
terga novena
boum, decimo tamen
orbe moratum est.
excutit hoc heros rursusque trementia forti
tela manu torsit: rursus sine
vulnere corpus
sincerumque fuit; nec tertia cuspis apertum
et se praebentem valuit destringere Cycnum.
haut secus exarsit, quam
circo taurus aperto,
cum sua terribili petit inritamina cornu,
poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit;
num tamen exciderit ferrum considerat hastae:
haerebat ligno. ‘manus
est mea debilis
ergo,
quasque’ ait ‘ante habuit
vires, effudit in uno?
nam certe valuit,
vel cum Lyrnesia
primus
moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque
Eetioneas inplevi sanguine Thebas,
vel cum purpureus populari caede
Caicus
fluxit, opusque meae bis sensit Telephus hastae.
hic quoque
tot caesis, quorum
per litus acervos
et feci et video, valuit
mea dextra valetque.’
dixit et, ante actis veluti male
crederet, hastam
misit in adversum
Lycia de plebe Menoeten
loricamque simul subiectaque pectora rupit.
quo plangente gravem moribundo vertice terram
extrahit illud idem calido de vulnere
telum
atque ait: ‘haec manus est, haec, qua modo vicimus,
hasta:
utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus
idem!’
sic fatus Cycnum
repetit, nec fraxinus
errat
inque umero sonuit
non evitata sinistro,
inde velut muro solidaque a caute repulsa est;
qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cycnum
viderat et frustra
fuerat gavisus Achilles:
vulnus erat nullum,
sanguis fuit ille Menoetae!
tum vero praeceps curru
fremebundus ab alto
desilit et nitido
securum comminus hostem
ense petens
parmam gladio galeamque cavari
cernit, at in duro laedi quoque
corpore ferrum.
haut tulit ulterius clipeoque adversa reducto
ter quater
ora viri, capulo
et cava tempora
pulsat
cedentique sequens instat turbatque ruitque
attonitoque negat requiem: pavor
occupat illum,
ante oculosque natant tenebrae retroque ferenti
aversos passus medio
lapis obstitit arvo;
quem super
inpulsum resupino corpore Cycnum
vi multa vertit terraeque adflixit Achilles.
tum clipeo genibusque premens praecordia duris
vincla trahit galeae,
quae presso subdita mento
elidunt fauces et respiramen iterque
eripiunt animae. victum
spoliare parabat:
arma relicta videt;
corpus deus aequoris albam
contulit in volucrem,
cuius modo nomen
habebat.
Hic labor, haec
requiem multorum pugna
dierum
attulit et positis pars
utraque substitit armis.
dumque vigil Phrygios servat custodia muros,
et vigil Argolicas servat custodia fossas,
festa dies aderat,
qua Cycni victor
Achilles
Pallada mactatae placabat sanguine vaccae;
cuius ut inposuit
prosecta calentibus aris,
et dis acceptus penetravit in
aethera nidor,
sacra tulere suam,
pars est data cetera mensis.
discubuere toris proceres et corpora tosta
carne replent
vinoque levant curasque sitimque.
non illos citharae, non
illos carmina vocum
longave multifori delectat tibia
buxi,
sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi
materia est: pugnas
referunt hostisque suasque,
inque vices adita
atque exhausta pericula saepe
commemorare iuvat; quid
enim loqueretur Achilles,
aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem?
proxima praecipue domito victoria Cycno
in sermone
fuit: visum mirabile cunctis,
quod iuveni corpus
nullo penetrabile telo
invictumque a vulnere
erat ferrumque terebat.
hoc ipse Aeacides, hoc
mirabantur Achivi,
cum sic Nestor ait: ‘vestro
fuit unicus aevo
contemptor ferri nulloque forabilis ictu
Cycnus. at ipse olim patientem vulnera mille
corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi,
Caenea Perrhaebum, qui
factis inclitus Othryn
incoluit, quoque id mirum magis esset
in illo,
femina natus erat.’
monstri novitate moventur
quisquis adest, narretque rogant: quos
inter Achilles:
‘dic age!
nam cunctis eadem
est audire voluntas,
o facunde
senex, aevi prudentia nostri,
quis fuerit Caeneus, cur
in contraria versus,
qua tibi militia, cuius certamine pugnae
cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.’
tum senior: ‘quamvis obstet
mihi tarda vetustas,
multaque me fugiant
primis spectata sub
annis,
plura tamen memini.
nec quae magis
haereat ulla
pectore res nostro
est inter bellique domique
acta tot, ac si quem
potuit spatiosa senectus
spectatorem operum multorum reddere, vixi
annos bis centum; nunc tertia
vivitur aetas.
’Clara decore fuit
proles Elateia Caenis,
Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas
perque tuas urbes
(tibi enim popularis, Achille),
multorum frustra votis
optata procorum.
temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos:
sed iam aut contigerant illi
conubia matris
aut fuerant
promissa tuae, nec Caenis in ullos
denupsit thalamos secretaque litora carpens
aequorei vim passa dei est
(ita fama ferebat),
utque novae Veneris
Neptunus gaudia cepit,
“sint tua vota licet” dixit “secura
repulsae:
elige, quid voveas!”
(eadem hoc quoque
fama ferebat)
“magnum” Caenis ait “facit haec iniuria
votum,
tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim:
omnia praestiteris.” graviore novissima dixit
verba sono poteratque viri vox illa videri,
sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti
adnuerat dederatque super, nec saucius ullis
vulneribus fieri ferrove
occumbere posset.
munere laetus abit
studiisque virilibus aevum
exigit Atracides Peneiaque arva
pererrat.
‘Duxerat Hippodamen audaci Ixione
natus
nubigenasque
feros positis ex ordine mensis
arboribus tecto discumbere iusserat antro.
Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi,
festaque confusa resonabat regia
turba.
ecce canunt Hymenaeon, et
ignibus atria fumant,
cinctaque adest virgo
matrum nuruumque caterva,
praesignis facie; felicem diximus illa
coniuge Pirithoum, quod
paene fefellimus omen.
nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum,
Euryte, quam vino pectus, tam virgine
visa
ardet, et ebrietas
geminata libidine regnat.
protinus eversae turbant convivia mensae,
raptaturque comis per vim nova nupta
prehensis.
Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant
aut poterant, rapiunt, captaeque erat
urbis imago.
femineo clamore sonat
domus: ocius omnes
surgimus, et primus
“quae te vecordia,” Theseus
“Euryte, pulsat,” ait,
“qui me vivente
lacessas
Pirithoum violesque duos ignarus
in uno?”
[neve ea magnanimus frustra memoraverit ore,
submovet instantes raptamque furentibus aufert.]
ille nihil contra,
(neque enim defendere verbis
talia facta potest)
sed vindicis ora
protervis
insequitur manibus generosaque pectora pulsat.
forte fuit iuxta
signis exstantibus asper
antiquus crater; quem
vastum vastior ipse
sustulit Aegides adversaque misit in ora:
sanguinis ille globos
pariter cerebrumque merumque
vulnere et ore vomens madida resupinus harena
calcitrat. ardescunt germani caede
bimembres
certatimque
omnes uno ore “arma, arma” loquuntur.
vina dabant animos,
et prima pocula
pugna
missa volant fragilesque cadi
curvique lebetes,
res epulis quondam, tum
bello et caedibus
aptae.
’Primus Ophionides Amycus penetralia donis
haut timuit
spoliare suis et primus ab aede
lampadibus densum rapuit
funale coruscis
elatumque alte, veluti
qui candida tauri
rumpere sacrifica molitur colla
securi,
inlisit fronti Lapithae Celadontis et
ossa
non cognoscendo confusa relinquit in ore.
exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris
acta retro
naris medioque est
fixa palato.
hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae
stravit humi Pelates
deiecto in pectora
mento
cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes
vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras.
‘Proximus ut steterat spectans altaria vultu
fumida terribili “cur
non” ait “utimur
istis?”
cumque suis Gryneus inmanem sustulit aram
ignibus et medium
Lapitharum iecit in agmen
depressitque duos, Brotean
et Orion: Orio
mater erat Mycale, quam deduxisse canendo
saepe reluctanti constabat cornua lunae.
“non impune
feres, teli modo copia detur!”
dixerat Exadius telique habet
instar, in alta
quae fuerant
pinu votivi cornua
cervi.
figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo
eruiturque oculos, quorum
pars cornibus haeret,
pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet.
’Ecce rapit mediis
flagrantem Rhoetus ab aris
pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi
tempora perfringit fulvo protecta capillo.
correpti rapida, veluti
seges arida, flamma
arserunt crines, et vulnere sanguis inustus
terribilem stridore sonum
dedit, ut dare ferrum
igne rubens plerumque solet, quod
forcipe curva
cum faber eduxit, lacubus demittit: at illud
stridet et in trepida submersum sibilat unda.
saucius hirsutis avidum de crinibus ignem
excutit inque umeros
limen tellure revulsum
tollit, onus plaustri, quod
ne permittat in hostem,
ipsa facit gravitas: socium quoque
saxea moles
oppressit spatio stantem propiore Cometen.
gaudia nec retinet
Rhoetus: “sic, conprecor,”
inquit
“cetera sit fortis castrorum turba
tuorum!”
semicremoque
novat repetitum stipite vulnus
terque quaterque gravi
iuncturas verticis ictu
rupit, et in liquido sederunt ossa
cerebro.
‘Victor ad Euagrum
Corythumque Dryantaque
transit;
e quibus ut prima tectus lanugine malas
procubuit Corythus, “puero quae gloria fuso
parta tibi est?” Euagrus ait,
nec dicere Rhoetus
plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis
condidit ora viri perque os in pectora flammas.
te quoque,
saeve Drya, circum
caput igne rotato
insequitur, sed non in te
quoque constitit idem
exitus: adsiduae successu caedis ovantem,
qua iuncta est umero cervix, sude
figis obusta.
ingemuit duroque sudem
vix osse revulsit
Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit.
fugit et Orneus
Lycabasque et saucius
armo
dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas,
quique pedum nuper
certamine vicerat omnes
Mermeros, accepto tum vulnere tardius ibat;
et Pholus
et Melaneus et Abas praedator aprorum,
quique suis frustra
bellum dissuaserat augur
Asbolus: ille etiam
metuenti vulnera Nesso
“ne fuge! ad Herculeos” inquit “servaberis arcus.”
at non Eurynomus Lycidasque et
Areos et Imbreus
effugere necem; quos
omnes dextra Dryantis
perculit adversos. adversum tu quoque, quamvis
terga fugae dederas, vulnus, Crenaee, tulisti:
nam grave respiciens inter duo lumina ferrum,
qua naris fronti committitur, accipis, imae.
’In tanto fremitu cunctis sine
fine iacebat
sopitus venis et inexperrectus Aphidas
languentique manu carchesia mixta
tenebat,
fusus in Ossaeae
villosis pellibus ursae;
quem procul
ut vidit frustra
nulla arma moventem,
inserit amento digitos “miscenda” que
dixit
“cum Styge vina bibes” Phorbas; nec
plura moratus
in iuvenem
torsit iaculum, ferrataque collo
fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est.
mors caruit
sensu, plenoque e gutture fluxit
inque toros inque
ipsa niger carchesia sanguis.
‘Vidi ego Petraeum
conantem tollere terra
glandiferam quercum; quam
dum conplexibus ambit
et quatit
huc illuc labefactaque robora iactat,
lancea Pirithoi costis inmissa Petraei
pectora cum duro luctantia robore fixit.
Pirithoi virtute Lycum
cecidisse ferebant,
Pirithoi virtute Chromin, sed
uterque minorem
victori titulum quam
Dictys Helopsque dederunt,
fixus Helops iaculo,
quod pervia tempora fecit
et missum
a dextra laevam
penetravit ad aurem,
Dictys ab ancipiti
delapsus acumine montis,
dum fugit instantem trepidans Ixione natum,
decidit in praeceps
et pondere corporis ornum
ingentem fregit suaque
induit ilia fractae.
’Ultor adest Aphareus saxumque e monte revulsum
mittere conatur; conantem stipite querno
occupat Aegides cubitique ingentia frangit
ossa nec ulterius
dare corpus inutile leto
aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti
insilit, haut solito
quemquam portare nisi
ipsum,
opposuitque
genu costis prensamque sinistra
caesariem retinens vultum minitantiaque ora
robore nodoso
praeduraque tempora fregit.
robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen
sternit et inmissa
protectum pectora barba
Hippason et summis
exstantem Riphea silvis
Thereaque, Haemoniis qui
prensos montibus ursos
ferre domum
vivos indignantesque solebat.
haut tulit utentem
pugnae successibus ultra
Thesea Demoleon: solidoque revellere trunco
annosam pinum magno
molimine temptat;
quod quia non potuit, praefractam misit in hostem,
sed procul a telo Theseus veniente recessit
Pallados admonitu: credi
sic ipse volebat.
non
tamen arbor iners
cecidit; nam Crantoris alti
abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum:
armiger ille tui fuerat genitoris, Achille,
quem Dolopum rector, bello
superatus, Amyntor
Aeacidae dederat pacis
pignusque fidemque.
Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus
vidit, “at inferias,
iuvenum gratissime Crantor,
accipe” ait validoque in Demoleonta lacerto
fraxineam misit contentis viribus hastam,
quae laterum cratem
praerupit et ossibus
haerens
intremuit: trahit ille manu sine cuspide lignum
(id quoque
vix sequitur), cuspis pulmone retenta est;
ipse dolor
vires animo dabat:
aeger in hostem
erigitur pedibusque virum proculcat equinis.
excipit ille ictus
galea clipeoque sonantes
defensatque umeros praetentaque sustinet arma
perque armos
uno duo pectora
perforat ictu.
ante tamen
leto dederat Phlegraeon et
Hylen
eminus, Iphinoum conlato Marte
Claninque;
additur his Dorylas, qui
tempora tecta gerebat
pelle lupi saevique vicem
praestantia teli
cornua vara
boum multo rubefacta cruore.
‘Huic ego (nam viris animus dabat)
“aspice,” dixi
“quantum concedant nostro tua cornua ferro”
et iaculum
torsi: quod cum vitare nequiret,
opposuit dextram passurae vulnera fronti:
adfixa est cum fronte manus; fit clamor, at illum
haerentem Peleus et acerbo vulnere victum
(stabat enim propior)
mediam ferit ense sub alvum.
prosiluit terraque ferox
sua viscera traxit
tractaque calcavit calcataque rupit et illis
crura quoque inpediit et inani concidit alvo.
’Nec te pugnantem tua, Cyllare,
forma redemit,
si modo naturae formam concedimus illi.
barba erat incipiens, barbae color
aureus, aurea
ex umeris
medios coma dependebat in
armos.
gratus in ore vigor; cervix umerique manusque
pectoraque artificum laudatis proxima signis,
et quacumque vir
est; nec equi mendosa sub illo
deteriorque viro facies;
da colla caputque,
Castore dignus erit:
sic tergum sessile, sic
sunt
pectora celsa toris. totus
pice nigrior atra,
candida cauda tamen;
color est quoque
cruribus albus.
multae illum petiere
sua de gente, sed una
abstulit Hylonome, qua
nulla decentior inter
semiferos altis habitavit femina silvis;
haec et
blanditiis et amando
et amare fatendo
Cyllaron una tenet,
cultu quoque, quantus in illis
esse potest membris, ut sit coma pectine
levis,
ut modo rore maris, modo se violave rosave
inplicet, interdum candentia lilia
gestet,
bisque die lapsis
Pagasaeae vertice silvae
fontibus ora lavet,
bis flumine corpora tinguat,
nec nisi quae deceant electarumque ferarum
aut umero aut lateri praetendat vellera laevo.
par
amor est illis:
errant in montibus
una,
antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta
intrarant pariter, pariter fera
bella gerebant:
(auctor in incerto
est) iaculum de parte sinistra
venit et inferius
quam collo pectora
subsunt,
Cyllare, te fixit; parvo
cor vulnere laesum
corpore cum toto post tela educta
refrixit.
protinus Hylonome morientes excipit artus
inpositaque manu vulnus
fovet oraque ad ora
admovet atque animae
fugienti obsistere temptat;
ut videt exstinctum, dictis, quae
clamor ad aures
arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi,
incubuit moriensque suum
conplexa maritum est.
‘Ante oculos
stat et ille meos, qui sena leonum
vinxerat inter se conexis
vellera nodis,
Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque;
caudice qui misso,
quem vix iuga bina moverent,
Tectaphon Oleniden a summo vertice fregit;
[fracta volubilitas capitis latissima, perque os
perque cavas
nares oculosque auresque cerebrum
molle fluit, veluti
concretum vimine querno
lac solet utve liquor rari
sub pondere cribri
manat et exprimitur per
densa foramina spissus.]
ast ego,
dum parat hic armis nudare iacentem,
(scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in
ima
ilia demisi. Cthonius quoque Teleboasque
ense iacent nostro:
ramum prior ille bifurcum
gesserat, hic iaculum; iaculo mihi
vulnera fecit:
signa vides! adparet adhuc
vetus inde cicatrix.
tunc ego debueram
capienda ad Pergama
mitti;
tum poteram magni,
si non superare, morari
Hectoris arma meis! illo sed tempore
nullus,
aut puer, Hector
erat, nunc me mea deficit aetas.
quid tibi victorem gemini Periphanta Pyraethi,
Ampyca quid referam,
qui quadrupedantis Echecli
fixit in adverso
cornum sine cuspide
vultu?
vecte Pelethronium Macareus in pectus adacto
stravit Erigdupum; memini et venabula condi
inguine Nesseis manibus coniecta Cymeli.
nec tu credideris tantum cecinisse futura
Ampyciden Mopsum: Mopso
iaculante biformis
occubuit frustraque loqui temptavit Hodites
ad mentum
lingua mentoque ad guttura fixo.
’Quinque neci Caeneus
dederat Styphelumque Bromumque
Antimachumque Elymumque securiferumque Pyracmon:
vulnera non memini,
numerum nomenque notavi.
provolat Emathii spoliis armatus Halesi,
quem dederat leto,
membris et corpore
Latreus
maximus: huic aetas inter
iuvenemque senemque,
vis iuvenalis erat,
variabant tempora cani.
qui clipeo
galeaque Macedoniaque sarisa
conspicuus faciemque obversus in agmen utrumque
armaque concussit certumque equitavit in orbem
verbaque tot fudit vacuas animosus in auras:
“et te, Caeni,
feram? nam tu mihi femina semper,
tu mihi Caenis eris. nec te natalis origo
commonuit, mentemque subit, quo praemia facto
quaque viri falsam
speciem mercede pararis?
quid sis nata, vide, vel quid sis passa, columque,
i, cape cum calathis et stamina pollice torque;
bella relinque viris.” iactanti talia
Caeneus
extentum cursu missa latus
eruit hasta,
qua vir equo commissus erat.
furit ille dolore
nudaque Phyllei iuvenis ferit
ora sarisa:
non secus haec resilit, quam
tecti a culmine
grando,
aut siquis parvo
feriat cava tympana
saxo.
comminus adgreditur laterique recondere duro
luctatur gladium: gladio loca
pervia non sunt.
“haut tamen
effugies! medio iugulaberis ense,
quandoquidem mucro est hebes” inquit et in latus
ensem
obliquat longaque amplectitur ilia
dextra.
plaga facit gemitus
ut corpore marmoris icto,
fractaque dissiluit percusso lammina callo.
ut satis inlaesos miranti praebuit artus,
“nunc age” ait Caeneus “nostro tua corpora ferro
temptemus!” capuloque tenus
demisit in armos
ensem fatiferum caecamque in viscera movit
versavitque manum vulnusque in vulnere fecit.
ecce ruunt
vasto rabidi clamore bimembres
telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque.
tela retusa cadunt:
manet inperfossus ab
omni
inque cruentatus Caeneus Elateius ictu.
fecerat attonitos nova
res. “heu dedecus
ingens!”
Monychus exclamat. “populus superamur ab uno
vixque viro; quamquam ille
vir est, nos segnibus
actis,
quod fuit ille, sumus.
quid membra inmania prosunt?
quid geminae vires
et quod fortissima rerum
in nobis natura duplex animalia iunxit?
nec nos matre dea, nec nos Ixione natos
esse reor, qui tantus erat,
Iunonis ut altae
spem caperet:
nos semimari superamur ab hoste!
saxa trabesque super totosque involvite montes
vivacemque animam missis
elidite silvis!
massa premat fauces,
et erit pro vulnere pondus.”
dixit et insanis
deiectam viribus austri
forte trabem nactus
validum coniecit in hostem
exemplumque
fuit, parvoque in tempore nudus
arboris Othrys erat,
nec habebat Pelion
umbras.
obrutus inmani cumulo sub pondere Caeneus
aestuat arboreo congestaque robora duris
fert umeris,
sed enim postquam super
ora caputque
crevit onus neque
habet, quas ducat,
spiritus auras,
deficit interdum, modo
se super aera frustra
tollere conatur iactasque evolvere silvas
interdumque movet, veluti,
quam cernimus, ecce,
ardua si terrae quatiatur motibus Ide.
exitus in dubio est: alii sub inania corpus
Tartara detrusum silvarum mole
ferebant;
abnuit Ampycides medioque ex aggere fulvis
vidit avem pennis
liquidas exire sub auras,
quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum.
hanc ubi lustrantem leni
sua castra volatu
Mopsus et ingenti
circum clangore sonantem
adspexit pariterque animis oculisque secutus
“o salve,” dixit “Lapithaeae gloria gentis,
maxime vir quondam,
sed nunc avis unica, Caencu!”
credita res auctore
suo est: dolor
addidit iram,
oppressumque aegre tulimus
tot ab hostibus
unum;
nec prius abstitimus ferro exercere dolorem,
quam data pars leto, partem fuga
noxque removit.‘
Haec inter Lapithas et semihomines Centauros
proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem
praeteriti Alcidae tacito
non pertulit ore
atque ait: ’Herculeae mirum est oblivia laudis
acta tibi, senior; certe mihi saepe referre
nubigenas domitos a se pater esse solebat.‘
tristis ad haec
Pylius: ’quid me meminisse malorum
cogis et obductos
annis rescindere luctus
inque tuum genitorem odium
offensasque fateri?
ille quidem maiora
fide, di! gessit
et orbem
inplevit meritis, quod
mallem posse negare;
sed neque Deiphobum nec Pulydamanta nec
ipsum
Hectora laudamus: quis enim laudaverit hostem?
ille tuus genitor
Messenia moenia quondam
stravit et inmeritas urbes
Elinque Pylonque
diruit inque meos ferrum flammamque penatis
inpulit, utque alios
taceam, quos ille peremit,
bis sex Nelidae
fuimus, conspecta iuventus,
bis sex
Herculeis ceciderunt me
minus uno
viribus; atque
alios vinci potuisse ferendum est:
mira Periclymeni mors
est, cui posse figuras
sumere, quas vellet, rursusque reponere sumptas
Neptunus dederat, Nelei
sanguinis auctor.
hic ubi nequiquam est formas
variatus in omnes,
vertitur in faciem
volucris, quae fulmina
curvis
ferre solet pedibus
divum gratissima regi;
viribus usus avis pennis rostroque redunco
hamatisque viri laniaverat unguibus ora.
tendit in hanc nimium certos
Tirynthius arcus
atque inter
nubes sublimia membra ferentem
pendentemque ferit, lateri
qua iungitur ala;
nec grave vulnus erat, sed rupti vulnere nervi
deficiunt motumque negant viresque volandi.
decidit in terram,
non concipientibus auras
infirmis pennis, et qua levis haeserat alae
corporis adflicti pressa est gravitate sagitta
perque latus summum
iugulo est exacta
sinistro.
nunc videor debere
tui praeconia rebus
Herculis, o Rhodiae
ductor pulcherrime classis?
nec tamen ulterius, quam
fortia facta silendo
ulciscor fratres: solida est mihi gratia tecum.‘
Haec postquam dulci
Neleius edidit ore,
a sermone
senis repetito munere Bacchi
surrexere toris: nox est data cetera
somno.
At deus, aequoreas qui
cuspide temperat undas,
in volucrem
corpus nati Phaethontida versum
mente dolet patria
saevumque perosus Achillem
exercet memores plus
quam civiliter iras.
iamque fere tracto
duo per quinquennia bello
talibus intonsum conpellat Sminthea dictis:
’o mihi de fratris longe
gratissime natis,
inrita qui mecum posuisti moenia Troiae,
ecquid, ubi has iamiam casuras adspicis arces,
ingemis? aut ecquid
tot defendentia muros
milia caesa
doles? ecquid, ne persequar omnes,
Hectoris umbra subit
circum sua Pergama
tracti?
cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso
vivit adhuc,
operis nostri populator, Achilles.
det mihi se: faxo, triplici quid
cuspide possim,
sentiat; at quoniam
concurrere comminus hosti
non datur,
occulta necopinum perde
sagitta!‘
adnuit atque animo pariter
patruique suoque
Delius indulgens nebula velatus in agmen
pervenit Iliacum mediaque in caede virorum
rara per ignotos
spargentem cernit Achivos
tela Parin fassusque deum,
’quid spicula perdis
sanguine plebis?‘ ait.
’siqua est tibi cura tuorum,
vertere in Aeaciden
caesosque ulciscere fratres!‘
dixit et ostendens sternentem Troica ferro
corpora Peliden, arcus
obvertit in illum
certaque letifera derexit spicula dextra.
quod Priamus gaudere senex
post Hectora posset,
hoc fuit; ille igitur tantorum victor, Achille,
victus es a timido Graiae raptore maritae!
at si femineo fuerat tibi
Marte cadendum,
Thermodontiaca malles cecidisse bipenni.
Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi
nominis, Aeacides, caput
insuperabile bello,
arserat: armarat deus idem idemque cremarat;
iam cinis est, et de
tam magno restat
Achille
nescio quid parvum, quod
non bene conpleat urnam,
at vivit totum quae gloria
conpleat orbem.
haec illi mensura viro respondet, et
hac est
par sibi Pelides nec inania
Tartara sentit.
ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses,
bella movet clipeus, deque
armis arma feruntur.
non ea
Tydides, non audet Oileos Aiax,
non minor Atrides, non bello maior et aevo
poscere, non alii: solis Telamone creatis
Laertaque fuit tantae
fiducia laudis.
a se Tantalides onus invidiamque removit
Argolicosque duces mediis
considere castris
iussit et arbitrium litis
traiecit in omnes.