Carmine
dum tali silvas
animosque ferarum
Threicius vates et saxa sequentia ducit,
ecce nurus
Ciconum tectae lymphata ferinis
pectora velleribus tumuli de vertice cernunt
Orphea percussis sociantem carmina nervis.
e quibus una leves iactato
crine per auras,
‘en,’ ait ‘en, hic
est nostri contemptor!’ et
hastam
vatis Apollinei vocalia misit
in ora,
quae foliis
praesuta notam sine vulnere fecit;
alterius telum lapis
est, qui missus
in ipso
aere concentu victus vocisque lyraeque est
ac veluti
supplex pro tam furialibus ausis
ante pedes
iacuit. sed enim temeraria crescunt
bella modusque abiit
insanaque regnat Erinys;
cunctaque tela forent
cantu mollita, sed
ingens
clamor et infracto
Berecyntia tibia cornu
tympanaque et plausus
et Bacchei ululatus
obstrepuere sono citharae, tum
denique saxa
non exauditi
rubuerunt sanguine vatis.
ac primum
attonitas etiamnum voce
canentis
innumeras volucres anguesque agmenque ferarum
maenades Orphei titulum rapuere triumphi;
inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris
et coeunt
ut aves, si quando luce vagantem
noctis avem cernunt,
structoque utrimque theatro
ceu matutina
cervus periturus harena
praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes
coniciunt thyrsos non haec in
munera factos.
hae glaebas,
illae direptos arbore ramos,
pars torquent silices; neu
desint tela furori,
forte boves presso
subigebant vomere terram,
nec procul
hinc multo fructum
sudore parantes
dura lacertosi fodiebant arva
coloni,
agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt
arma sui, vacuosque iacent dispersa per
agros
sarculaque rastrique graves longique ligones;
quae postquam rapuere ferae
cornuque minaces
divulsere boves, ad vatis fata recurrunt
tendentemque manus et in illo
tempore primum
inrita dicentem nec
quicquam voce moventem
sacrilegae perimunt, perque os, pro Iuppiter! illud
auditum saxis intellectumque ferarum
sensibus in ventos
anima exhalata recessit.
Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum,
te rigidi
silices, te carmina
saepe secutae
fleverunt silvae, positis te frondibus arbor
tonsa comas
luxit; lacrimis quoque flumina dicunt
increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo
naides et dryades
passosque habuere capillos.
membra iacent diversa locis,
caput, Hebre, lyramque
excipis: et (mirum!)
medio dum labitur
amne,
flebile nescio quid queritur lyra,
flebile lingua
murmurat exanimis, respondent flebile ripae.
iamque mare invectae flumen populare relinquunt
et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi:
hic ferus expositum peregrinis anguis harenis
os petit et sparsos stillanti rore
capillos.
tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem
arcet et in lapidem rictus serpentis apertos
congelat et patulos,
ut erant, indurat hiatus.
Umbra subit terras,
et quae loca viderat ante,
cuncta recognoscit quaerensque per
arva piorum
invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis;
hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo,
nunc praecedentem sequitur, nunc
praevius anteit
Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus.
Non inpune tamen
scelus hoc sinit esse Lyaeus
amissoque dolens sacrorum vate
suorum
protinus in silvis matres
Edonidas omnes,
quae videre
nefas, torta radice
ligavit;
quippe pedum digitos via,
quam tum est quaeque secuta,
traxit et in solidam detrusit acumina terram,
utque suum laqueis,
quos callidus abdidit auceps,
crus ubi commisit
volucris sensitque teneri,
plangitur ac trepidans adstringit vincula motu:
sic, ut quaeque solo defixa
cohaeserat harum,
exsternata fugam frustra
temptabat, at illam
lenta tenet
radix exsultantemque coercet,
dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues,
aspicit in teretes lignum
succedere suras
et conata
femur maerenti plangere dextra
robora percussit, pectus quoque
robora fiunt,
robora sunt umeri;
nodosaque bracchia veros
esse putes
ramos, et non fallare putando.
Nec satis hoc Baccho est, ipsos
quoque deserit
agros
cumque choro meliore
sui vineta Timoli
Pactolonque petit, quamvis non aureus illo
tempore nec caris erat invidiosus harenis.
hunc adsueta cohors, satyri
bacchaeque, frequentant,
at Silenus abest:
titubantem annisque meroque
ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis
ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus
orgia tradiderat cum
Cecropio Eumolpo.
qui simul agnovit
socium comitemque sacrorum,
hospitis adventu festum
genialiter egit
per bis quinque dies et iunctas ordine noctes,
et iam stellarum sublime coegerat agmen
Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros
rex venit et iuveni Silenum reddit
alumno.
Huic deus optandi
gratum, sed inutile,
fecit
muneris arbitrium gaudens altore
recepto.
ille male usurus
donis ait ‘effice,
quicquid
corpore contigero, fulvum vertatur in aurum.’
adnuit optatis nocituraque munera solvit
Liber et indoluit,
quod non meliora
petisset.
laetus abit gaudetque malo
Berecyntius heros
pollicitique fidem tangendo singula temptat
vixque sibi credens,
non alta fronde
virentem
ilice detraxit virgam: virga
aurea facta est;
tollit humo
saxum: saxum quoque
palluit auro;
contigit et glaebam:
contactu glaeba potenti
massa fit; arentis
Cereris decerpsit aristas:
aurea messis erat;
demptum tenet arbore
pomum:
Hesperidas donasse putes; si postibus altis
admovit digitos, postes radiare videntur;
ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis,
unda fluens
palmis Danaen eludere posset;
vix spes ipse suas animo
capit aurea fingens
omnia. gaudenti mensas posuere ministri
exstructas dapibus nec tostae frugis egentes:
tum vero, sive ille sua Cerealia
dextra
munera contigerat, Cerealia dona
rigebant,
sive dapes avido
convellere dente parabat,
lammina fulva dapes
admoto dente premebat;
miscuerat puris auctorem muneris undis:
fusile per rictus
aurum fluitare videres.
Attonitus novitate mali
divesque miserque
effugere optat opes et quae
modo voverat, odit.
copia nulla
famem relevat; sitis
arida guttur
urit, et inviso meritus torquetur ab auro
ad caelumque manus
et splendida bracchia tollens
‘da veniam,
Lenaee pater! peccavimus’ inquit,
‘sed miserere, precor, speciosoque eripe damno!’
mite deum numen:
Bacchus peccasse fatentem
restituit pactique fide
data munera solvit
‘ne’ ve ‘male optato maneas
circumlitus auro,
vade’ ait ‘ad magnis vicinum Sardibus amnem
perque iugum nitens
labentibus obvius undis
carpe viam,
donec venias ad fluminis ortus,
spumigeroque tuum fonti,
qua plurimus exit,
subde caput
corpusque simul, simul
elue crimen.’
rex iussae succedit aquae:
vis aurea tinxit
flumen et humano
de corpore cessit
in amnem;
nunc quoque
iam veteris percepto semine venae
arva rigent
auro madidis pallentia glaebis.
Ille perosus opes
silvas et rura colebat
Panaque montanis habitantem semper in antris,
pingue sed ingenium
mansit, nocituraque, ut
ante,
rursus erant domino stultae praecordia mentis.
nam freta prospiciens late riget
arduus alto
Tmolus in ascensu clivoque extensus utroque
Sardibus hinc, illinc
parvis finitur Hypaepis.
Pan ibi
dum teneris iactat
sua sibila nymphis
et leve cerata modulatur harundine carmen
ausus Apollineos prae
se contemnere cantus,
iudice sub Tmolo certamen venit ad inpar.
Monte suo senior
iudex consedit et aures
liberat arboribus: quercu coma
caerula tantum
cingitur, et pendent
circum cava tempora
glandes.
isque deum pecoris
spectans ‘in iudice’
dixit
‘nulla mora est.’ calamis agrestibus insonat ille
barbaricoque Midan (aderat
nam forte canenti)
carmine delenit; post
hunc sacer ora retorsit
Tmolus ad os Phoebi: vultum sua silva secuta est.
ille caput
flavum lauro Parnaside vinctus
verrit humum Tyrio
saturata murice palla
instructamque fidem gemmis
et dentibus Indis
sustinet a laeva, tenuit manus altera
plectrum;
artificis status ipse fuit. tum stamina docto
pollice sollicitat, quorum dulcedine captus
Pana iubet
Tmolus citharae submittere cannas.
Iudicium sanctique placet sententia montis
omnibus, arguitur tamen
atque iniusta vocatur
unius sermone Midae;
nec Delius aures
humanam stolidas patitur retinere figuram,
sed trahit in spatium villisque albentibus inplet
instabilesque imas facit
et dat posse moveri:
cetera sunt hominis, partem damnatur in unam
induiturque aures lente
gradientis aselli.
ille quidem celare
cupit turpique pudore
tempora purpureis temptat relevare tiaris;
sed solitus
longos ferro resecare capillos
viderat hoc famulus,
qui cum nec prodere visum
dedecus auderet, cupiens efferre sub auras,
nec posset reticere tamen,
secedit humumque
effodit et, domini
quales adspexerit aures,
voce refert
parva terraeque inmurmurat haustae
indiciumque suae vocis
tellure regesta
obruit et scrobibus tacitus discedit opertis.
creber harundinibus tremulis ibi
surgere lucus
coepit et, ut primum pleno maturuit anno,
prodidit agricolam: leni
nam motus ab austro
obruta verba refert dominique coarguit aures.
Ultus abit Tmolo
liquidumque per aera vectus
angustum citra pontum Nepheleidos Helles
Laomedonteis Latoius adstitit arvis.
dextera Sigei, Rhoetei laeva
profundi
ara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti:
inde novae primum
moliri moenia Troiae
Laomedonta videt susceptaque magna labore
crescere difficili nec
opes exposcere parvas
cumque tridentigero tumidi genitore profundi
mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno
aedificat muros pactus
pro moenibus aurum.
stabat opus: pretium
rex infitiatur et
addit,
perfidiae cumulum, falsis periuria verbis.
‘non inpune feres’
rector maris inquit,
et omnes
aquas ad avarae litora Troiae
inque freti formam
terras conplevit opesque
abstulit agricolis et fluctibus obruit agros.
poena neque haec satis est: regis
quoque filia monstro
poscitur aequoreo, quam
dura ad saxa revinctam
vindicat Alcides promissaque munera dictos
poscit equos tantique operis mercede negata
bis periura
capit superatae moenia Troiae.
nec, pars militiae, Telamon sine
honore recessit
Hesioneque data potitur.
nam coniuge Peleus
clarus erat diva nec avi
magis ille superbus
nomine quam soceri,
siquidem Iovis esse nepoti
contigit haut uni, coniunx
dea contigit uni.
Namque senex
Thetidi Proteus ‘dea’
dixerat ‘undae,
concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus
annis
acta patris vincet
maiorque vocabitur illo.’
ergo, ne quicquam mundus Iove
maius haberet,
quamvis haut tepidos
sub pectore senserat ignes,
Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit,
in suaque
Aeaciden succedere vota
nepotem
iussit et amplexus
in virginis ire
marinae.
Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus,
bracchia procurrunt: ubi, si foret altior unda,
portus erat; summis
inductum est aequor
harenis;
litus habet solidum, quod
nec vestigia servet
nec remoretur iter
nec opertum pendeat alga;
myrtea silva subest
bicoloribus obsita bacis.
est specus
in medio, natura
factus an arte,
ambiguum, magis arte tamen: quo saepe venire
frenato delphine sedens, Theti,
nuda solebas.
illic te Peleus,
ut somno vincta
iacebas,
occupat, et quoniam precibus temptata repugnas,
vim parat, innectens ambobus colla
lacertis;
quod nisi venisses variatis saepe
figuris
ad solitas artes,
auso foret ille potitus;
sed modo tu volucris: volucrem tamen
ille tenebat;
nunc gravis arbor
eras: haerebat in arbore Peleus;
tertia forma fuit maculosae tigridis: illa
territus Aeacides a corpore bracchia solvit.
inde deos pelagi
vino super aequora
fuso
et pecoris fibris
et fumo turis
adorat,
donec Carpathius medio de gurgite vates
‘Aeacide,’ dixit ‘thalamis potiere petitis,
tu modo, cum rigido sopita
quiescet in antro,
ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.
nec te decipiat centum mentita figuras,
sed preme, quicquid erit,
dum, quod fuit ante, reformet.’
dixerat haec Proteus
et condidit aequore vultum
admisitque suos in verba novissima fluctus.
Pronus erat Titan
inclinatoque tenebat
Hesperium temone fretum, cum pulchra relicto
Nereis ingreditur consueta cubilia ponto;
vix bene virgineos Peleus invaserat artus:
illa novat
formas, donec sua membra teneri
sentit et in partes diversas bracchia tendi.
tum denum ingemuit, ‘ne’ que ait ‘sine numine
vincis’
exhibita estque Thetis: confessam amplectitur heros
et potitur
votis ingentique inplet Achille.
Felix et nato, felix et coniuge
Peleus,
et cui, si demas iugulati crimina Phoci,
omnia contigerant: fraterno sanguine sontem
expulsumque domo patria
Trachinia tellus
accipit. hic regnum
sine vi, sine caede gerebat
Lucifero genitore satus
patriumque nitorem
ore ferens
Ceyx, illo qui tempore maestus
dissimilisque sui fratrem
lugebat ademptum.
quo postquam Aeacides fessus curaque viaque
venit et intravit
paucis comitantibus urbem,
quosque greges pecorum, quae
secum armenta trahebat,
haut procul a muris sub opaca valle reliquit;
copia cum facta est adeundi prima
tyranni,
velamenta manu praetendens supplice, qui
sit
quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat
mentiturque fugae causam;
petit, urbe vel agro
se iuvet. hunc
contra placido Trachinius ore
talibus adloquitur: ‘mediae quoque
commoda plebi
nostra patent, Peleu,
nec inhospita regna
tenemus;
adicis huic animo momenta
potentia, clarum
nomen avumque Iovem;
ne tempora perde
precando!
quod petis, omne
feres tuaque haec
pro parte vocato,
qualiacumque vides! utinam
meliora videres!’
et flebat: moveat
tantos quae causa
dolores,
Peleusque comitesque rogant; quibus
ille profatur:
‘forsitan hanc volucrem, rapto
quae vivit et omnes
terret aves, semper
pennas habuisse putetis:
vir fuit (et—tanta est animi constantia—iam tum
acer erat belloque ferox ad vimque paratus)
nomine Daedalion. illo
genitore creatis,
qui vocat Auroram
caeloque novissimus exit,
culta mihi pax est,
pacis mihi cura tenendae
coniugiique
fuit, fratri fera
bella placebant:
illius virtus reges
gentesque subegit,
quae nunc Thisbaeas agitat mutata
columbas.
nata erat huic Chione, quae dotatissima forma
mille procos
habuit, bis septem
nubilis annis.
forte revertentes Phoebus Maiaque creatus,
ille suis Delphis,
hic vertice Cyllenaeo,
videre hanc pariter,
pariter traxere colorem.
spem veneris differt in tempora noctis Apollo;
non fert ille moras virgaque movente soporem
virginis os tangit:
tactu iacet illa potenti
vimque dei patitur;
nox caelum sparserat astris:
Phoebus anum simulat
praereptaque gaudia sumit.
ut sua maturus conplevit tempora venter,
alipedis de stirpe
dei versuta propago
nascitur Autolycus furtum ingeniosus ad
omne,
candida de nigris et de candentibus atra
qui facere
adsuerat, patriae non degener artis;
nascitur e Phoebo
(namque est enixa gemellos)
carmine vocali clarus citharaque Philammon.
quid peperisse duos
et dis placuisse duobus
et forti genitore et progenitore nitenti
esse satam prodest? an obest quoque gloria
multis?
obfuit huic certe! quae
se praeferre Dianae
sustinuit faciemque deae
culpavit, at illi
ira ferox mota est “factis”
que “placebimus” inquit.
nec mora, curvavit cornu nervoque sagittam
inpulit et meritam
traiecit harundine linguam.
lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur,
conantemque loqui cum sanguine vita reliquit;
quam miser amplexans ego
tum patriumque dolorem
corde tuli fratrique pio
solacia dixi,
quae pater
haut aliter quam
cautes murmura ponti
accipit et natam delamentatur ademptam;
ut vero
ardentem vidit, quater
impetus illi
in medios
fuit ire rogos,
quater inde repulsus
concita membra fugae
mandat similisque iuvenco
spicula crabronum pressa cervice gerenti,
qua via
nulla, ruit. iam tum mihi currere
visus
plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares.
effugit ergo omnes
veloxque cupidine leti
vertice Parnasi potitur; miseratus Apollo,
cum se Daedalion saxo misisset ab alto,
fecit avem et subitis pendentem sustulit alis
oraque adunca
dedit, curvos dedit
unguibus hamos,
virtutem antiquam, maiores corpore vires,
et nunc accipiter, nulli satis
aequus, in omnes
saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi.’
Quae dum Lucifero
genitus miracula narrat
de consorte
suo, cursu festinus anhelo
advolat armenti custos
Phoceus Onetor
et ‘Peleu,
Peleu! magnae tibi
nuntius adsum
cladis’ ait. quodcumque ferat, iubet
edere Peleus,
pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris;
ille refert
‘fessos ad litora
curva iuvencos
adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe
tantum respiceret, quantum superesse videret,
parsque boum fulvis
genua inclinarat harenis
latarumque iacens campos
spectabat aquarum,
pars gradibus tardis illuc
errabat et illuc;
nant alii celsoque exstant super
aequora collo.
templa mari subsunt
nec marmore clara
neque auro,
sed trabibus
densis lucoque umbrosa vetusto:
Nereides Nereusque tenent (hos ponti
edidit esse deos, dum retia litore
siccat);
iuncta palus huic est densis obsessa salictis,
quam restagnantis fecit maris
unda paludem:
inde fragore gravi
strepitans loca proxima
terret,
belua vasta, lupus
iuncisque palustribus exit,
oblitus et spumis
et sparsus sanguine rictus
fulmineos, rubra suffusus lumina flamma.
qui quamquam
saevit pariter rabieque fameque,
acrior est rabie:
neque enim ieiunia
curat
caede boum diramque famem
finire, sed omne
vulnerat armentum sternitque hostiliter omne.
pars quoque
de nobis funesto
saucia morsu,
dum defensamus, leto
est data; sanguine litus
undaque prima rubet
demugitaeque paludes.
sed mora damnosa
est, nec res dubitare remittit:
dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma,
arma capessamus coniunctaque tela feramus!’
dixerat agrestis: nec
Pelea damna movebant,
sed memor admissi
Nereida conligit orbam
damna sua inferias exstincto mittere Phoco.
induere arma viros
violentaque sumere tela
rex iubet Oetaeus; cum quis simul ipse parabat
ire, sed Alcyone coniunx excita
tumultu
prosilit et nondum totos
ornata capillos
disicit hos ipsos colloque infusa mariti,
mittat ut auxilium
sine se, verbisque precatur
et lacrimis,
animasque duas ut servet in una.
Aeacides illi: ‘pulchros, regina, piosque
pone metus! plena
est promissi gratia vestri.
non placet
arma mihi contra
nova monstra moveri;
numen adorandum pelagi est!’
erat ardua turris,
arce focus summa,
fessis nota grata
carinis:
ascendunt illuc stratosque in
litore tauros
cum gemitu
adspiciunt vastatoremque cruento
ore ferum,
longos infectum sanguine villos.
inde manus tendens
in aperti litora
ponti
caeruleam Peleus Psamathen, ut
finiat iram,
orat, opemque
ferat; nec vocibus
illa rogantis
flectitur Aeacidae, Thetis hanc
pro coniuge supplex
accepit veniam. sed enim revocatus ab acri
caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper,
donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae
marmore mutavit: corpus praeterque colorem
omnia servavit, lapidis color
indicat illum
iam non esse lupum, iam non debere timeri.
nec tamen hac profugum consistere Pelea terra
fata sinunt,
Magnetas adit vagus
exul et illic
sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto.
Interea fratrisque sui
fratremque secutis
anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx,
consulat ut sacras,
hominum oblectamina, sortes,
ad Clarium
parat ire deum; nam templa profanus
invia cum Phlegyis
faciebat Delphica Phorbas.
consilii tamen ante sui, fidissima, certam
te facit, Alcyone; cui protinus
intima frigus
ossa receperunt, buxoque simillimus ora
pallor obit,
lacrimisque genae maduere
profusis.
ter conata loqui,
ter fletibus ora
rigavit
singultuque
pias interrumpente querellas
‘quae mea culpa tuam,’ dixit ‘carissime, mentem
vertit? ubi est quae cura mei prior esse solebat?
iam potes Alcyone
securus abesse relicta?
iam via
longa placet? iam sum tibi carior
absens?
at, puto, per terras iter est, tantumque dolebo,
non etiam metuam, curaeque timore carebunt.
aequora me terrent
et ponti tristis
imago:
et laceras nuper
tabulas in litore
vidi
et saepe in tumulis sine corpore
nomina legi.
neve tuum fallax animum fiducia tangat,
quod socer Hippotades tibi
sit, qui carcere
fortes
contineat ventos, et, cum velit, aequora placet.
cum semel emissi tenuerunt aequora venti,
nil illis vetitum est: incommendataque tellus
omnis et omne fretum est, caeli
quoque nubila vexant
excutiuntque feris rutilos
concursibus ignes.
quo magis hos novi (nam novi et
saepe paterna
parva domo vidi),
magis hoc reor esse timendos.
quod tua si flecti precibus sententia nullis,
care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi,
me quoque
tolle simul! certe
iactabimur una,
nec nisi quae patiar, metuam, pariterque feremus,
quicquid erit, pariter
super aequora lata
feremur.’
Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur
sidereus coniunx: neque
enim minor ignis
in ipso est;
sed neque propositos pelagi dimittere cursus,
nec vult Alcyonen in partem
adhibere pericli
multaque respondit timidum solantia pectus.
non tamen idcirco causam probat;
addidit illis
hoc quoque
lenimen, quo solo flexit amantem:
‘longa quidem est nobis omnis mora,
sed tibi iuro
per patrios
ignes, si me modo fata remittant,
ante reversurum, quam
luna bis inpleat
orbem.’
his ubi promissis spes
est admota recursus,
protinus eductam aequore tingui
aptarique suis pinum
iubet armamentis;
qua rursus visa
veluti praesaga futuri
horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas
amplexusque dedit tristique miserrima tandem
ore ‘vale’ dixit conlapsaque corpore toto
est;
ast iuvenes quaerente moras
Ceyce reducunt
ordinibus geminis ad fortia pectora remos
aequalique ictu scindunt freta:
sustulit illa
umentes oculos stantemque in
puppe recurva
concussaque manu dantem
sibi signa maritum
prona videt redditque notas; ubi terra recessit
longius, atque oculi
nequeunt cognoscere vultus,
dum licet,
insequitur fugientem lumine pinum;
haec quoque
ut haut poterat
spatio submota videri,
vela tamen spectat
summo fluitantia malo;
ut nec vela videt, vacuum
petit anxia lectum
seque toro ponit:
renovat lectusque torusque
Alcyonae lacrimas et quae pars admonet
absit.
Portibus exierant, et moverat
aura rudentes:
obvertit lateri pendentes remos
cornuaque in summa locat arbore totaque malo
carbasa deducit venientesque accipit auras.
aut minus,
aut certe medium
non amplius aequor
puppe secabatur, longeque erat
utraque tellus,
cum mare sub noctem tumidis albescere coepit
fluctibus et praeceps
spirare valentius eurus.
‘ardua iamdudum demittite cornua’ rector
clamat ‘et antemnis
totum subnectite velum.’
hic iubet;
inpediunt adversae iussa
procellae,
nec sinit audiri
vocem fragor aequoris ullam:
sponte tamen properant alii
subducere remos,
pars munire
latus, pars ventis
vela negare;
egerit hic fluctus
aequorque refundit in aequor,
hic rapit antemnas; quae
dum sine lege geruntur,
aspera crescit hiems, omnique e parte feroces
bella gerunt venti
fretaque indignantia miscent.
ipse pavet nec se, qui
sit status, ipse
fatetur
scire ratis rector,
nec quid iubeatve vetetve:
tanta mali moles
tantoque potentior arte
est.
quippe sonant clamore viri,
stridore rudentes,
undarum incursu gravis
unda, tonitribus aether.
fluctibus erigitur caelumque aequare videtur
pontus et inductas
aspergine tangere nubes;
et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas,
concolor est illis,
Stygia modo nigrior
unda,
sternitur interdum spumisque sonantibus albet.
ipsa quoque
his agitur vicibus Trachinia puppis
et nunc sublimis veluti de vertice montis
despicere in valles
imumque Acheronta videtur,
nunc, ubi demissam
curvum circumstetit aequor,
suspicere inferno summum
de gurgite caelum.
saepe dat ingentem
fluctu latus icta fragorem
nec levius pulsata sonat,
quam ferreus olim
cum laceras
aries balistave concutit arces,
utque solent sumptis incursu viribus ire
pectore in arma feri protentaque tela
leones,
sic, ubi se ventis admiserat unda
coortis,
ibat in alta ratis multoque erat
altior illis;
iamque labant cunei,
spoliataque tegmine cerae
rima patet
praebetque viam letalibus undis.
ecce cadunt
largi resolutis nubibus imbres,
inque fretum credas
totum descendere caelum,
inque plagas caeli
tumefactum ascendere pontum.
vela madent nimbis,
et cum caelestibus undis
aequoreae miscentur aquae; caret
ignibus aether,
caecaque nox premitur
tenebris hiemisque suisque.
discutiunt tamen has praebentque micantia lumen
fulmina: fulmineis ardescunt ignibus imbres.
dat quoque
iam saltus intra
cava texta carinae
fluctus; et ut miles, numero praestantior omni,
cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis,
spe potitur
tandem laudisque accensus amore
inter mille
viros murum tamen
occupat unus,
sic ubi pulsarunt noviens latera
ardua fluctus,
vastius insurgens decimae ruit
impetus undae
nec prius absistit fessam oppugnare carinam,
quam velut in captae descendat moenia
pars igitur
temptabat adhuc invadere pinum,
pars maris
intus erat: trepidant haud
setius omnes,
quam solet
urbs aliis murum
fodientibus extra
atque aliis
murum trepidare tenentibus intus.
deficit ars, animique cadunt, totidemque videntur,
quot veniunt fluctus, ruere
atque inrumpere mortes.
non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos,
funera quos maneant,
hic votis numen
adorat
bracchiaque
ad caelum, quod
non videt, inrita
tollens
poscit opem; subeunt illi
fraterque parensque,
huic cum pignoribus domus et quodcunque relictum est;
Alcyone Ceyca movet,
Ceycis in ore
nulla nisi Alcyone est et, cum
desideret unam,
gaudet abesse tamen;
patriae quoque vellet
ad oras
respicere inque domum
supremos vertere vultus,
verum, ubi sit, nescit: tanta vertigine pontus
fervet, et inducta
piceis e nubibus
umbra
omne latet caelum,
duplicataque noctis imago est.
frangitur incursu nimbosi turbinis arbor,
frangitur et regimen,
spoliisque animosa superstes
unda, velut victrix, sinuataque despicit undas;
nec levius,
quam siquis Athon
Pindumve revulsos
sede sua totos in apertum everterit aequor,
praecipitata cadit pariterque et
pondere et ictu
mergit in ima ratem; cum qua pars magna
virorum
gurgite pressa gravi neque
in aera reddita
fato
functa suo est, alii partes et membra carinae
trunca tenent: tenet
ipse manu, qua sceptra solebat,
fragmina Ceyx
socerumque patremque
invocat heu! frustra, sed
plurima nantis in ore
Alcyone coniunx: illam
meminitque refertque,
illius ante oculos ut agant sua corpora
fluctus
optat et exanimis
manibus tumuletur amicis.
dum natat,
absentem, quotiens sinit
hiscere fluctus,
nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis.
ecce super
medios fluctus niger
arcus aquarum
frangitur et rupta mersum caput obruit
unda.
Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses
illa luce fuit, quoniamque excedere caelo
non licuit,
densis texit sua nubibus ora.
Aeolis interea, tantorum ignara malorum,
dinumerat noctes et iam, quas induat
ille,
festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille,
ipsa gerat,
reditusque sibi promittit inanes.
omnibus illa quidem
superis pia tura ferebat,
ante tamen cunctos
Iunonis templa colebat
proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras
utque foret sospes
coniunx suus utque
rediret,
optabat, nullamque sibi praeferret; at
illi
hoc de tot votis poterat contingere solum.
At dea non ultra pro functo morte rogari
sustinet utque manus
funestas arceat aris,
‘Iri, meae’ dixit ‘fidissima nuntia vocis,
vise soporiferam Somni velociter aulam
exstinctique iube Ceycis
imagine mittat
somnia ad Alcyonen
veros narrantia casus.’
dixerat: induitur velamina mille
colorum
Iris et arquato
caelum curvamine signans
tecta petit iussi
sub nube latentia regis.
Est prope Cimmerios longo spelunca recessu,
mons cavus,
domus et penetralia Somni,
quo numquam
radiis oriens mediusve cadensve
Phoebus adire potest:
nebulae caligine mixtae
exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.
non vigil ales ibi cristati
cantibus oris
evocat Auroram, nec
voce silentia rumpunt
sollicitive canes canibusve sagacior anser;
non fera, non pecudes, non
moti flamine rami
humanaeve sonum reddunt
convicia linguae.
muta quies habitat; saxo
tamen exit ab imo
rivus aquae Lethes,
per quem cum murmure labens
invitat somnos crepitantibus unda lapillis.
ante fores antri
fecunda papavera florent
innumeraeque herbae, quarum
de lacte soporem
Nox legit et spargit per opacas umida terras.
ianua, ne verso stridores cardine reddat,
nulla domo tota est, custos in limine nullus;
at medio torus est ebeno sublimis in antro,
plumeus, atricolor, pullo velamine tectus,
quo cubat ipse deus membris
languore solutis.
hunc circa passim
varias imitantia formas
Somnia vana iacent
totidem, quot messis
aristas,
silva gerit frondes, eiectas litus
harenas.
Quo simul intravit manibusque obstantia virgo
Somnia dimovit, vestis fulgore reluxit
sacra domus, tardaque deus
gravitate iacentes
vix oculos tollens iterumque iterumque relabens
summaque percutiens nutanti pectora mento
excussit tandem sibi
se cubitoque levatus,
quid veniat, (cognovit enim)
scitatur, at illa:
‘Somne, quies rerum,
placidissime, Somne, deorum,
pax animi,
quem cura fugit,
qui corpora duris
fessa ministeriis mulces reparasque labori,
Somnia, quae veras
aequent imitamine formas,
Herculea Trachine iube
sub imagine regis
Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant.
imperat hoc Iuno.’ postquam mandata peregit,
Iris abit: neque
enim ulterius tolerare soporis
vim poterat,
labique ut somnum
sensit in artus,
effugit et remeat
per quos modo venerat arcus.
At pater e populo natorum mille
suorum
excitat artificem simulatoremque figurae
Morphea: non illo quisquam sollertius alter
exprimit incessus vultumque sonumque loquendi;
adicit et vestes
et consuetissima cuique
verba; sed hic solos homines imitatur, at alter
fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens:
hunc Icelon superi,
mortale Phobetora vulgus
nominat; est etiam diversae tertius artis
Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque,
quaeque vacant anima,
fallaciter omnia transit;
regibus hi ducibusque suos
ostendere vultus
nocte solent, populos alii
plebemque pererrant.
praeterit hos senior
cunctisque e fratribus
unum
Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus
eligit et rursus
molli languore solutus
deposuitque caput stratoque recondidit alto.
Ille volat
nullos strepitus facientibus alis
per tenebras
intraque morae breve
tempus in urbem
pervenit Haemoniam, positisque e corpore pennis
in faciem
Ceycis abit sumptaque figura
luridus, exanimi similis, sine
vestibus ullis,
coniugis ante torum
miserae stetit: uda videtur
barba viri, madidisque gravis fluere
unda capillis.
tum lecto incumbens fletu
super ora profuso
haec ait: ‘agnoscis Ceyca,
miserrima coniunx,
an mea mutata est facies
nece? respice: nosces
inveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram!
nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt!
occidimus! falso tibi me promittere noli!
nubilus Aegaeo deprendit in aequore
auster et ingenti
iactatam flamine solvit,
oraque nostra tuum
frustra clamantia nomen
inplerunt fluctus.—non
haec tibi nuntiat
auctor
ambiguus, non ista vagis
rumoribus audis:
ipse ego fata tibi praesens mea
naufragus edo.
surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me
indeploratum sub inania
Tartara mitte!’
adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illa
crederet esse sui (fletus quoque fundere veros
visus erat),
gestumque manus Ceycis
habebat.
ingemit Alcyone lacrimans, motatque lacertos
per somnum corpusque petens amplectitur auras
exclamatque: ‘mane! quo te rapis? ibimus
una.’
voce sua specieque viri
turbata soporem
excutit et primo, si sit,
circumspicit, illic,
qui modo visus
erat; nam moti voce ministri
intulerant lumen. postquam non
invenit usquam,
percutit ora manu laniatque a pectore
vestes
pectoraque ipsa ferit nec crines solvere curat:
scindit et altrici,
quae luctus causa,
roganti
‘nulla est Alcyone,
nulla est’ ait. ‘occidit una
cum Ceyce suo. solantia tollite verba!
naufragus interiit: vidi
agnovique manusque
ad discedentem cupiens retinere tetendi.
umbra fuit, sed et umbra tamen
manifesta virique
vera mei. non ille quidem, si quaeris, habebat
adsuetos vultus nec quo prius, ore nitebat:
pallentem nudumque et adhuc umente capillo
infelix vidi. stetit
hoc miserabilis ipso
ecce loco’;
et quaerit, vestigia siqua
supersint.
‘hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam,
et ne me fugiens ventos
sequerere rogabam.
at certe vellem, quoniam periturus abibas,
me quoque
duxisses: multum fuit
utile tecum
ire mihi; neque enim de vitae tempore quicquam
non simul egissem, nec
mors discreta fuisset.
nunc absens perii,
iactor quoque fluctibus absens,
et sine me me
pontus habet. crudelior ipso
sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar
longius et tanto pugnem superesse dolori!
sed neque pugnabo nec te, miserande, relinquam
et tibi
nunc saltem veniam
comes, inque sepulcro
si non
urna, tamen iunget
nos littera: si non
ossibus ossa meis, at nomen nomine
tangam.’
plura dolor prohibet, verboque intervenit omni
plangor, et attonito
gemitus a corde trahuntur.
Mane erat: egreditur tectis ad litus et illum
maesta locum repetit, de quo spectarat euntem,
dumque moratur ibi dumque ‘hic retinacula solvit,
hoc mihi discedens dedit oscula
litore’ dicit
dumque notata locis
reminiscitur acta fretumque
prospicit, in liquida,
spatio distante, tuetur
nescio quid quasi
corpus aqua, primoque, quid
illud
esset, erat dubium;
postquam paulum adpulit unda,
et, quamvis
aberat, corpus tamen
esse liquebat,
qui foret, ignorans, quia
naufragus, omine mota est
et, tamquam ignoto
lacrimam daret, ‘heu!
miser,’
inquit
‘quisquis
es, et siqua est coniunx tibi!’
fluctibus actum
fit propius
corpus: quod quo magis illa tuetur,
hoc minus et minus est mentis, vae! iamque
propinquae
admotum terrae, iam quod cognoscere posset,
cernit: erat coniunx!
‘ille est!’ exclamat et una
ora, comas, vestem
lacerat tendensque trementes
ad Ceyca manus
‘sic, o carissime
coniunx,
sic ad me, miserande, redis?’ ait.
adiacet undis
facta manu moles, quae primas
aequoris iras
frangit et incursus
quae praedelassat aquarum.
insilit huc, mirumque fuit
potuisse: volabat
percutiensque levem modo natis aera pennis
stringebat summas ales
miserabilis undas,
dumque volat, maesto
similem plenumque querellae
ora dedere sonum
tenui crepitantia rostro.
ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus,
dilectos artus amplexa
recentibus alis
frigida nequiquam duro
dedit oscula rostro.
senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae
tollere sit visus,
populus dubitabat, at
ille
senserat: et tandem, superis miserantibus, ambo
alite mutantur; fatis
obnoxius isdem
tunc quoque
mansit amor nec coniugiale solutum
foedus in alitibus:
coeunt fiuntque parentes,
perque dies placidos hiberno tempore septem
incubat Alcyone pendentibus aequore nidis.
tunc iacet
unda maris: ventos
custodit et arcet
Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor.
Hos aliquis
senior iunctim freta
lata volantes
spectat et ad finem servatos laudat amores:
proximus, aut idem, si fors
tulit, ‘hic quoque,’
dixit
‘quem mare carpentem substrictaque crura gerentem
aspicis,’ (ostendens spatiosum in guttura mergum)
‘regia progenies, et
si descendere ad
ipsum
ordine perpetuo quaeris, sunt
huius origo
Ilus et Assaracus raptusque Iovi
Ganymedes
Laomedonque
senex Priamusque novissima Troiae
tempora sortitus; frater fuit
Hectoris iste:
qui nisi sensisset prima nova fata iuventa,
forsitan inferius non
Hectore nomen haberet,
quamvis est illum proles enixa Dymantis,
Aesacon umbrosa furtim
peperisse sub Ida
fertur Alexiroe, Granico nata
bicorni.
oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula
secretos montes et inambitiosa colebat
rura nec Iliacos
coetus nisi rarus
adibat.
non agreste tamen
nec inexpugnabile amori
pectus habens silvas
captatam saepe per omnes
aspicit Hesperien patria Cebrenida ripa
iniectos umeris siccantem sole
capillos.
visa fugit nymphe,
veluti perterrita fulvum
cerva lupum longeque lacu
deprensa relicto
accipitrem fluvialis anas;
quam Troius heros
insequitur celeremque metu
celer urget amore.
ecce latens
herba coluber fugientis adunco
dente pedem strinxit virusque in corpore liquit;
cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens
exanimem clamatque “piget, piget
esse secutum!
sed non
hoc timui, neque
erat mihi vincere
tanti.
perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue,
a me causa data est! ego sim sceleratior illo,
ni tibi morte mea mortis
solacia mittam.”
dixit et e scopulo, quem rauca
subederat unda,
se dedit in pontum. Tethys
miserata cadentem
molliter excepit nantemque per
aequora pennis
texit, et optatae
non est data copia mortis.
indignatur amans, invitum vivere
cogi
obstarique animae misera de sede volenti
exire, utque novas
umeris adsumpserat alas,
subvolat atque iterum
corpus super aequora
mittit.
pluma levat casus:
furit Aesacos inque
profundum
pronus abit letique viam
sine fine retemptat.
fecit amor maciem:
longa internodia crurum,
longa manet cervix,
caput est a corpore longe;
aequora amat nomenque tenet,
quia mergitur illo.’