CONON

Conon Atheniensis Peloponnesio bello accessit rem publicam, in eoque eius opera magni fuit. nam et prætor pedestribus exercitibus præfuit et præfectus classisresmagnas mari gessit. quas ob causas præcipuus ei honos habitus est. namque omnibus unus insulis præfuit, in qua potestate Pheras cepit, coloniam Lacedæmoniorum. fuit etiam extremo Peloponnesio bello prætor, cum apud Ægos flumen copiæ Atheniensium a Lysandro sunt deuictæ. sed tum afuit, eoque peius res administrata est: nam et prudens rei militaris et diligens erat imperator. itaque nemini erat iis temporibus dubium, si affuisset, illam Atheniensis calamitatem accepturos non fuisse.

Rebus autem afflictis, cum patriam obsideri audisset, non quæsiuit, ubi ipse tuto uiueret, sed unde præsidio posset esse ciuibus suis. itaque contulit se Pharnabazum, satrapem Ioniæ et Lydiæ eundemque generum regis et propinquum: apud quem ut multum gratia ualeret, multo labore multisque effecit periculis. nam cum Lacedæmonii Atheniensibus deuictis in societate non manerent, quam cum Artaxerxe fecerant, Agesilaumque bellatum misissent in Asiam, maxime impulsi a Tissapherne, qui ex intimis regis ab amicitia eius defecerat et cum Lacedæmoniis coierat societatem, hunc aduersus Pharnabazus habitus est imperator, re quidem uera exercitui præfuit Conon eiusque omnia arbitrio gesta sunt. hic multum ducem summum Agesilaum impediuit sæpeque eius consiliis obstitit, neque uero non fuit apertum, si ille non fuisset, Agesilaum Asiam Tauro tenus regi fuisse erepturum. qui posteaquam domum a suis ciuibus reuocatus est, quod Bœotii et Athenienses Lacedæmoniis bellum indixerant, Conon nihilo setius apud præfectos regis uersabatur iisque omnibus magno erat usui.

Defecerat a rege Tissaphernes, neque id tam Artaxerxi quam ceteris erat apertum: multis enim magnisque meritis apud regem, etiam cum in officio non maneret, ualebat. neque id erat mirandum, si non facile credendum adducebatur, reminiscens eius se opera Cyrum fratrem superasse. huius accusandi gratia Conon a Pharnabazo regem missus posteaquam uenit, primum ex more Persarum chiliarchum, qui secundum gradum imperii tenebat, Tithraustem accessit seque ostendit cum rege colloqui uelle. huic illenulla’ inquitmora est, sed tu delibera, utrum colloqui malis an per litteras agere quæ cogitas. necesse est enim, si in conspectum ueneris, uenerari te regem (quod προσκύνησιν illi uocant). nemo enim sine hoc admittitur. hoc si tibi grave est, per me nihilo setius editis mandatis conficies quod studes.tum Cononmihi uero’ inquitnon est graue quemuis honorem habere regi, sed uereor ne ciuitati meæ sit opprobrio, si, cum ex ea sim profectus, quæ ceteris gentibus imperare consuerit, potius barbarorum quam illius more fungar.itaque huic quæ uolebat scripta tradidit.

Quibus cognitis rex tantum auctoritate eius motus est, ut et Tissaphernem hostem iudicarit et Lacedæmonios bello persequi iusserit et ei permiserit quem uellet eligere dispensandam pecuniam. id arbitrium Conon negauit sui esse consilii, sed ipsius, qui optime suos nosse deberet, sed se suadere Pharnabazo id negotii daret. hinc magnis muneribus donatus mare est missus, ut Cypriis et Phœnicibus ceterisque maritimis ciuitatibus nauis longas imperaret classemque, qua proxima æstate mare tueri posset, compararet, dato adiutore Pharnabazo, sicut ipse uoluerat. id ut Lacedæmoniis est nuntiatum, non sine cura rem administrant, quod maius bellum imminere arbitrabantur, quam si cum barbaro solum contenderent. nam ducem fortem, prudentem regis opibus præfuturum ac secum dimicaturum uidebant, quem neque consilio neque copiis superare possent. hac mente magnam contrahunt classem: proficiscuntur Pisandro duce. hos Conon apud Cnidum adortus magno prœlio fugat, multas nauis capit, complures deprimit. qua uictoria non solum Athenæ, sed etiam cuncta Græcia, quæ sub Lacedæmoniorum fuerat imperio, liberata est. Conon cum parte nauium in patriam uenit, muros dirutos a Lysandro utrosque, et Piræi et Athenarum, reficiendos curat pecuniæque quinquaginta talenta, quæ a Pharnabazo acceperat, ciuibus suis donat.

Accidit huic, quod ceteris mortalibus, ut inconsideratior in secunda quam in aduersa esset fortuna. nam classe Peloponnesiorum deuicta, cum ultum se iniurias patriæ putaret, plura concupiuit quam efficere potuit. neque tamen ea non pia et probanda fuerunt, quod potius patriæ opes augeri quam regis maluit. nam cum magnam auctoritatem sibi pugna illa nauali, quam apud Cnidum fecerat, constituisset non solum inter barbaros, sed etiam omnes Graeciæ ciuitates, clam dare operam cœpit, ut Ioniam et Æoliam restitueret Atheniensibus. id cum minus diligenter esset celatum, Tiribazus, qui Sardibus præerat, Cononem euocauit, simulans regem eum se mittere uelle magna de re. huius nuntio parens cum uenisset, in uincla coniectus est, in quibus aliquamdiu fuit. inde nonnulli eum regem abductum ibique eum periisse scriptum reliquerunt. contra ea Dinon historicus, cui nos plurimum de Persicis rebus credimus, effugisse scripsit: illud addubitat, utrum Tiribazo sciente an imprudente sit factum.