THRASYBVLVS

Thrasybulus, Lyci filius, Atheniensis. si per se uirtus sine fortuna ponderanda est, dubito an hunc primum omnium ponam. illud sine dubio: neminem huic præfero fide, constantia, magnitudine animi, in patriam amore. nam quod multi uoluerunt paucique potuerunt, ab uno tyranno patriam liberare, huic contigit ut a triginta oppressam tyrannis e seruitute in libertatem uindicaret. sed nescio quo modo, cum eum nemo anteiret his uirtutibus, multi nobilitate præcucurrerunt. primum Peloponnesio bello multa hic sine Alcibiade gessit, ille nullam rem sine hoc: quæ ille uniuersa naturali quodam bono fecit lucri. sed illa tamen omnia communia imperatoribus cum militibus et fortuna, quod in prœlii concursu abit res a consilio uires utrimque pugnantium. itaque iure suo nonnulla ab imperatore miles, plurima uero fortuna uindicat seque hic plus ualuisse quam ducis prudentiam uere potest prædicare. quare illud magnificentissimum factum proprium est Thrasybuli. nam cum triginta tyranni præpositi a Lacedæmoniis seruitute oppressas tenerent Athenas, plurimos ciuis, quibus in bello parserat fortuna, partim patria expulissent partim interfecissent, plurimorum bona publicata inter se diuisissent, non solum princeps, sed etiam solus initio bellum iis indixit.

Hic enim cum Phylen confugisset, quod est castellum in Attica munitissimum, non plus habuit secum triginta de suis. hoc initium fuit salutis Actæorum, hoc robur libertatis clarissimæ ciuitatis. neque uero hic non contemptus est primo a tyrannis atque eius solitudo. quæ quidem res et illis contemnentibus pernicii et huic despecto saluti fuit: hæc enim illos segnes persequendum, hos autem tempore comparandum dato fecit robustiores. quo magis præceptum illud omnium in animis esse debet, nihil in bello oportere contemni, neque sine causa dici matrem timidi flere non solere. neque tamen pro opinione Thrasybuli auctæ sunt opes: nam iam tum illis temporibus fortius boni pro libertate loquebantur quam pugnabant. hinc in Piræum transiit Munichiamque muniuit. hanc bis tyranni oppugnare sunt adorti, ab eaque turpiter repulsi protinus in urbem armis impedimentisque amissis refugerunt. usus est Thrasybulus non minus prudentia quam fortitudine. nam cedentes uiolari uetuit (ciues enim ciuibus parcere æquum censebat), neque quisquam est uulneratus nisi qui prior impugnare uoluit. neminem iacentem ueste spoliauit, nil attigit nisi arma, quorum indigebat, quæque uictum pertinebant. in secundo prœlio cecidit Critias, dux tyrannorum, cum quidem exaduersus Thrasybulum fortissime pugnaret.

Hoc deiecto Pausanias uenit Atticis auxilio, rex Lacedæmoniorum. is inter Thrasybulum et eos, qui urbem tenebant, fecit pacem his condicionibus: ne qui præter triginta tyrannos et decem, qui postea prætores creati superioris more crudelitatis erant usi, afficerentur exilio neue bona publicarentur: rei publicæ procuratio populo redderetur. præclarum hoc quoque Thrasybuli, quod reconciliata pace, cum plurimum in ciuitate posset, legem tulit, ne quis ante actarum rerum accusaretur neue multaretur, eamque illi obliuionis appellarunt. neque uero hanc tantum ferendam curauit, sed etiam ut ualeret effecit. nam cum quidam ex iis, qui simul cum eo in exilio fuerant, cædem facere eorum uellent, cum quibus in gratiam reditum erat publice, prohibuit et id quod pollicitus erat præstitit.

Huic pro tantis meritis honoriscausacorona a populo data est, facta duabus uirgulis oleaginis. quam quod amor ciuium et non uis expresserat, nullam habuit inuidiam magnaque fuit gloria. bene ergo Pittacus ille, quiinseptem sapientum numero est habitus, cum Mytilenæi multa milia iugerum ei agri muneri darent,nolite, oro uos,inquitid mihi dare, quod multi inuideant, plures etiam concupiscant. quare ex istis nolo amplius quam centum iugera, quæ et meam animi æquitatem et uestram uoluntatem indicent. nam parua munera diutina, locupletia non propria esse consuerunt.illa ergo corona contentus Thrasybulus neque amplius requisiuit neque quemquam honore se antecessisse existimauit. hic sequenti tempore, cum prætor classem Ciliciam appulisset neque satis diligenter in castris eius agerentur uigiliæ, a barbaris ex oppido noctu eruptione facta in tabernaculo interfectus est.