ALCIBIADES

Alcibiades, Cliniæ filius, Atheniensis. in hoc quid natura efficere possit uidetur experta. constat enim inter omnes, qui de eo memoriæ prodiderunt, nihil illo fuisse excellentius uel in uitiis uel in uirtutibus. natus in amplissima ciuitate summo genere, omnium ætatis suæ multo formosissimus; omnes res aptus consiliique plenus (namque imperator fuit summus et mari et terra); disertus, ut in primis dicendo ualeret, quod tanta erat commendatio oris atque orationis, ut nemo ei dicendo posset resistere; diues; cum tempus posceret, laboriosus, patiens; liberalis, splendidus non minus in uita quam uictu; affabilis, blandus, temporibus callidissime seruiens: idem, simul ac se remiserat neque causa suberat quare animi laborem perferret, luxuriosus, dissolutus, libidinosus, intemperans reperiebatur, ut omnes admirarentur in uno homine tantam esse dissimilitudinem tamque diuersam naturam.

Educatus est in domo Pericli (priuignus enim eius fuisse dicitur), eruditus a Socrate. socerum habuit Hipponicum, omnium Græca lingua loquentium ditissimum, ut, si ipse fingere uellet, neque plura bona eminisci neque maiora posset consequi, quam uel natura uel fortuna tribuerat. ineunte adulescentia amatus est a multis more Græcorum, in eis Socrate, de quo mentionem facit Plato in Symposio. namque eum induxit commemorantem se pernoctasse cum Socrate neque aliter ab eo surrexisse, ac filius a parente debuerit. posteaquam robustior est factus, non minus multos amauit, in quorum amore, quoad licitum est odiosa, multa delicate iocoseque fecit: quæ referremus, nisi maiora potiora haberemus.

Bello Peloponnesio huius consilio atque auctoritate Athenienses bellum Syracusanis indixerunt: quod gerendum ipse dux delectus est, duo præterea collegæ dati Nicias et Lamachus. id cum appararetur, priusquam classis exiret, accidit ut una nocte omnes Hermæ, qui in oppido erant Athenis, deicerentur præter unum, qui ante ianuam erat Andocidi (itaque ille postea Mercurius Andocidi uocitatus est). hoc cum appareret non sine magna multorum consensione esse factum, quæ non priuatam, sed publicam rem pertineret, magnus multitudini timor est iniectus, ne qua repentina uis in ciuitate exsisteret, quæ libertatem opprimeret populi. hoc maxime conuenire in Alcibiadem uidebatur, quod et potentior et maior quam priuatus existimabatur: multos enim liberalitate deuinxerat, plures etiam opera forensi suos reddiderat. qua re fiebat ut omnium oculos, quotienscumque in publicum prodisset, se conuerteret neque ei par quisquam in ciuitate poneretur. itaque non solum spem in eo habebant maximam, sed etiam timorem, quod et obesse plurimum et prodesse poterat. aspergebatur etiam infamia, quod in domo sua facere mysteria dicebatur (quod nefas erat more Atheniensium) idque non religionem, sed coniurationem pertinere existimabatur.

Hoc crimine in contione ab inimicis compellabatur. sed instabat tempus bellum proficiscendi. id ille intuens neque ignorans ciuium suorum consuetudinem postulabat, si quid de se agi uellent, potius de præsente quæstio haberetur, quam absens inuidiæ crimine accusaretur. inimici uero eius quiescendum in præsenti, quia noceri non posse intellegebant, et illud tempus exspectandum decreuerunt, quo exisset, ut absentem aggrederentur; itaque fecerunt. nam postquam in Siciliam eum peruenisse crediderunt, absentem, quod sacra uiolasset, reum fecerunt. qua de re cum ei nuntius a magistratu in Siciliam missus esset, ut domum causam dicendam rediret, essetque in magna spe prouinciæ bene administrandæ, non parere noluit et in trierem, quæ eum deportandum erat missa, ascendit. hac Thurios in Italiam peruectus, multa secum reputans de immoderata ciuium suorum licentia crudelitateque erga nobiles, utilissimum ratus impendentem euitare tempestatem, clam se ab custodibus subduxit et inde primum Elidem, dein Thebas uenit. postquam autem se capitis damnatum bonis publicatis audiuit, et, id quod usu uenerat, Eumolpidas sacerdotes a populo coactos ut se deuouerent, eiusque deuotionis quo testatior esset memoria, exemplum in pila lapidea incisum esse positum in publico, Lacedæmonem demigrauit. ibi, ut ipse prædicare consuerat, non aduersus patriam, sed inimicos suos bellum gessit, quod eidem hostes essent ciuitati: nam cum intellegerent se plurimum prodesse posse rei publicæ, ex ea eiecisse plusque iræ suæ quam utilitati communi paruisse. itaque huius consilio Lacedæmonii cum Perse rege amicitiam fecerunt, dein Deceleam in Attica munierunt præsidioque ibi perpetuo posito in obsidione Athenas tenuerunt. eiusdem opera Ioniam a societate auerterunt Atheniensium. quo facto multo superiores bello esse cœperunt.

Neque uero his rebus tam amici Alcibiadi sunt facti quam timore ab eo alienati. nam cum acerrimi uiri præstantem prudentiam in omnibus rebus cognoscerent, pertimuerunt ne caritate patriæ ductus aliquando ab ipsis descisceret et cum suis in gratiam rediret. itaque tempus eius interficiundi quærere instituerunt. id Alcibiades diutius celari non potuit: erat enim ea sagacitate, ut decipi non posset, præsertim cum animum attendisset cauendum. itaque Tissaphernem, præfectum regis Darii, se contulit. cuius cum in intimam amicitiam peruenisset et Atheniensium male gestis in Sicilia rebus opes senescere, contra Lacedæmoniorum crescere uideret, initio cum Pisandro prætore, qui apud Samum exercitum habebat, per internuntios colloquitur et de reditu suo facit mentionem. erat enim eodem quo Alcibiades sensu, populi potentiæ non amicus et optimatium fautor. ab hoc destitutus primum per Thrasybulum, Lyci filium, ab exercitu recipitur prætorque fit apud Samum, post suffragante Theramene populi scito restituitur parique absens imperio præficitur simul cum Thrasybulo et Theramene. horum in imperio tanta commutatio rerum facta est, ut Lacedæmonii, qui paulo ante uictores uiguerant, perterriti pacem peterent. uicti enim erant quinque prœliis terrestribus, tribus naualibus, in quibus ducentas naues triremes amiserant, quæ captæ in hostium uenerant potestatem. Alcibiades simul cum collegis receperat Ioniam, Hellespontum, multas præterea urbes Græcas, quæ in ora sitæ sunt Asiæ, quarum expugnarant complures, in his Byzantium, neque minus multas consilio amicitiam adiunxerant, quod in captos clementia fuerant usi. ita præda onusti, locupletato exercitu, maximis rebus gestis Athenas uenerunt.

His cum obuiam uniuersa ciuitas in Piræum descendisset, tanta fuit omnium exspectatio uisendi Alcibiadis, ut eius triremem uulgus conflueret, proinde ac si solus aduenisset. sic enim populo erat persuasum, et aduersas superiores et præsentes secundas res accidisse eius opera. itaque et Siciliæ amissum et Lacedæmoniorum uictorias culpæ suæ tribuebant, quod talem uirum e ciuitate expulissent. neque id sine causa arbitrari uidebantur. nam postquam exercitui præesse cœperat, neque terra neque mari hostes pares esse potuerant. hic ut e naui egressus est, quamquam Theramenes et Thrasybulus eisdem rebus præfuerant simulque uenerant in Piræum, tamen unum omnes illum prosequebantur, et, id quod numquam antea usu uenerat nisi Olympiæ uictoribus, coronis aureis æneisque uulgo donabatur. ille lacrimans talem beniuolentiam ciuium suorum accipiebat, reminiscens pristini temporis acerbitatem. postquaminastu uenit, contione aduocata sic uerba fecit, ut nemo tam ferus fuerit, quin eius casum lacrumarit inimicumque iis se ostenderit, quorum opera patria pulsus fuerat, proinde ac si alius populus, non ille ipse qui tum flebat, eum sacrilegii damnasset. restituta ergo huic sunt publice bona, eidemque illi Eumolpidæ sacerdotes rursus resacrare sunt coacti, qui eum deuouerant, pilæque illæ, in quibus deuotio fuerat scripta, in mare praecipitatæ.

Hæc Alcibiadi lætitia non nimis fuit diuturna. nam cum ei omnes essent honores decreti totaque res publica domi bellique tradita, ut unius arbitrio gereretur, et ipse postulasset ut duo sibi collegæ darentur, Thrasybulus et Adimantus, neque id negatum esset, classe in Asiam profectus, quod apud Cymen minus ex sententia rem gesserat, in inuidiam recidit: nihil enim eum non efficere posse ducebant. ex quo fiebat ut omnia minus prospere gesta culpæ tribuerent, cum aut eum neglegenter aut malitiose fecisse loquerentur, sicut tum accidit: nam corruptum a rege capere Cymen noluisse arguebant. itaque huic maxime putamus malo fuisse nimiam opinionem ingenii atque uirtutis: timebatur enim non minus quam diligebatur, ne secunda fortuna magnisque opibus elatus tyrannidem concupisceret. quibus rebus factum est ut absenti magistratum abrogarent et alium in eius locum substituerent. id ille ut audiuit, domum reuerti noluit et se Pactyen contulit ibique tria castella communiit, Ornos, Bizanthen, Neontichos, manuque conlecta primus Graecæ ciuitatis in Threciam introiit, gloriosius existimans barbarum præda locupletari quam Graiorum. qua ex re creuerat cum fama tum opibus, magnamque amicitiam sibi cum quibusdam regibus Threciæ pepererat.

Neque tamen a caritate patriæ potuit recedere. nam cum apud Ægos flumen Philocles, prætor Atheniensium, classem constituisset suam neque longe abesset Lysander, prætor Lacedæmoniorum, qui in eo erat occupatus ut bellum quam diutissime duceret, quod ipsis pecunia a rege suppeditabatur, contra Atheniensibus exhaustis præter arma et naues nihil erat super, Alcibiades exercitum uenit Atheniensium ibique præsente uulgo agere cœpit: si uellent, se coacturum Lysandrum dimicare aut pacem petere; Lacedæmonios eo nolle classe confligere, quod pedestribus copiis plus quam nauibus ualerent; sibi autem esse facile Seuthem, regem Threcum, deducere ut eum terra depelleret: quo facto necessario aut classe conflicturum aut bellum compositurum. id etsi uere dictum Philocles animaduertebat, tamen postulata facere noluit, quod sentiebat se Alcibiade recepto nullius momenti apud exercitum futurum et, si quid secundi euenisset, nullam in ea re suam partem fore, contra ea, si quid aduersi accidisset, se unum eius delicti futurum reum. ab hoc discedens Alcibiadesquoniam’ inquituictoriæ patriæ repugnas, illud moneo,neiuxta hostem castra habeas nautica: periculum est enim, ne immodestia militum uestrorum occasio detur Lysandro uestri opprimendi exercitus.neque ea res illum fefellit. nam Lysander, cum per speculatores comperisset uulgum Atheniensium in terram prædatum exisse nauesque pæne inanes relictas, tempus rei gerendæ non dimisit eoque impetu bellum totum deleuit.

At Alcibiades, uictis Atheniensibus non satis tuta eadem loca sibi arbitrans, penitus in Threciam se supra Propontidem abdidit, sperans ibi facillime suam fortunam occuli posse. falso. nam Threces, postquam eum cum magna pecunia uenisse senserunt, insidias fecerunt: qui ea quæ apportarat abstulerunt, ipsum capere non potuerunt. ille cernens nullum locum sibi tutum in Græcia propter potentiam Lacedæmoniorum Pharnabazum in Asiam transiit, quem quidem adeo sua cepit humanitate, ut eum nemo in amicitia antecederet. namque ei Grynium dederat, in Phrygia castrum, ex quo quinquagena talenta uectigalis capiebat. qua fortuna Alcibiades non erat contentus neque Athenas uictas Lacedæmoniis seruire poterat pati. itaque patriam liberandam omni ferebatur cogitatione. sed uidebat id sine rege Perse non posse fieri, ideoque eum amicum sibi cupiebat adiungi neque dubitabat facile se consecuturum, si modo eius conueniundi habuisset potestatem. nam Cyrum fratrem ei bellum clam parare Lacedæmoniis adiuuantibus sciebat: id si aperuisset, magnam se initurum gratiam uidebat.

Hoc cum moliretur peteretque a Pharnabazo, ut regem mitteretur, eodem tempore Critias ceterique tyranni Atheniensium certos homines Lysandrum in Asiam miserant, qui eum certiorem facerent, nisi Alcibiadem sustulisset, nihil earum rerum fore ratum, quas ipse Athenis constituisset: quare, si suas res gestas manere uellet, illum persequeretur. his Laco rebus commotus statuit accuratius sibi agendum cum Pharnabazo. huic ergo renuntiat quæ regi cum Lacedæmoniis essent, nisi Alcibiadem uiuum aut mortuum sibi tradidisset. non tulit hunc satrapes et uiolare clementiam quam regis opes minui maluit. itaque misit Susamithren et Bagæum Alcibiadem interficiendum, cum ille esset in Phrygia iterque regem compararet. missi clam uicinitati, in qua tum Alcibiades erat, dant negotium ut eum interficiant. illi cum ferro aggredi non auderent, noctu ligna contulerunt circa casam eam, in qua quiescebat, eamque succenderunt, ut incendio conficerent, quem manu superari posse diffidebant. ille autem ut sonitu flammæ est excitatus, etsi gladius ei erat subductus, familiaris sui subalare telum eripuit. namque erat cum eo quidam ex Arcadia hospes, qui numquam discedere uoluerat. hunc sequi se iubet et id quod in præsentia uestimentorum fuit arripit. his in ignem coniectis flammæ uim transiit. quem ut barbari incendium effugisse uiderunt, telis eminus missis interfecerunt caputque eius Pharnabazum rettulerunt. at mulier, quæ cum eo uiuere consuerat, muliebri sua ueste contectum ædificii incendio mortuum cremauit, quod uiuum interimendum erat comparatum. sic Alcibiades annos circiter quadraginta natus diem obiit supremum.

Hunc infamatum a plerisque tres grauissimi historici summis laudibus extulerunt: Thucydides, qui eiusdem ætatis fuit, Theopompus, post aliquanto natus, et Timæus: qui quidem duo maledicentissimi nescio quo modo in illo uno laudando consenserunt. namque ea, quæ supra scripsimus, de eo prædicarunt atque hoc amplius: cum Athenis, splendidissima ciuitate, natus esset, omnes splendore ac dignitate superasse uitæ; postquam inde expulsus Thebas uenerit, adeo studiis eorum inseruisse, ut nemo eum labore corporisque uiribus posset æquiperare (omnes enim Bœotii magis firmitati corporis quam ingenii acumini inseruiunt); eundem apud Lacedæmonios, quorum moribus summa uirtus in patientia ponebatur, sic duritiæ se dedisse, ut parsimonia uictus atque cultus omnes Lacedæmonios uinceret; fuisse apud Thracas, homines uinolentos rebusque ueneriis deditos: hos quoque in his rebus antecessisse; uenisse Persas, apud quos summa laus esset fortiter uenari, luxuriose uiuere: horum sic imitatum consuetudinem, ut illi ipsi eum in his maxime admirarentur. quibus rebus effecisse ut, apud quoscumque esset, princeps poneretur habereturque carissimus. sed satis de hoc: reliquos ordiamur.