LYSANDER

Lysander Lacedæmonius magnam reliquit sui famam, magis felicitate quam uirtute partam: Atheniensis eniminPeloponnesios sexto et uicesimo anno bellum gerentes confecisse apparet. id qua ratione consecutus sitnonlatet: non enim uirtute exercitus sui, sed immodestia factum est aduersariorum, qui, quod dicto audientes imperatoribus suis non erant, dispalati in agris relictis nauibus in hostium uenerunt potestatem. quo facto Athenienses se Lacedæmoniis dederunt. hac uictoria Lysander elatus, cum antea semper factiosus audaxque fuisset, sic sibi indulsit, ut eius opera in maximum odium Graeciæ Lacedæmonii peruenerint. nam cum hanc causam Lacedæmonii dictitassent sibi esse belli, ut Atheniensium impotentem dominationem refringerent, postquam apud Ægos flumen Lysander classis hostium est potitus, nihil aliud molitus est quam ut omnes ciuitates in sua teneret potestate, cum id se Lacedæmoniorum causa facere simularet. namque undique, qui Atheniensium rebus studuissent, eiectis decem delegerat in una quaque ciuitate, quibus summum imperium potestatemque omnium rerum committeret. horum in numero nemo admittebatur, nisi qui aut eius hospitio contineretur aut se illius fore proprium fide confirmarat.

Ita decemuirali potestate in omnibus urbibus constituta ipsius nutu omnia gerebantur. cuius de crudelitate ac perfidia satis est unam rem exempli gratia proferre, ne de eodem plura enumerando defatigemus lectores. uictor ex Asia cum reuerteretur Thasumque diuertisset, quod ea ciuitas præcipua fide fuerat erga Athenienses, proinde ac sinonidem firmissimi solerent esse amici, qui constantes fuissent inimici, peruertere eam concupiuit. uidit autem, nisi in eo occultasset uoluntatem, futurum ut Thasii dilaberentur consulerentque rebus suis ⟨ * * * ⟩.

Itaque hi decemuiralem illam potestatem ab illo constitutam sustulerunt. quo dolore incensus iniit consilia reges Lacedæmoniorum tollere. sed sentiebat id se sine ope deorum facere non posse, quod Lacedæmonii omnia oracula referre consuerant. primum Delphicum corrumpere est conatus. cum id non potuisset, Dodonam adortus est. hinc quoque repulsus dixit se uota suscepisse, quæ Ioui Hammoni solueret, existimans se Afros facilius corrupturum. hac spe cum profectus esset in Africam, multum eum antistites Iouis fefellerunt. nam non solum corrumpi non potuerunt, sed etiam legatos Lacedæmonem miserunt, qui Lysandrum accusarent, quod sacerdotes fani corrumpere conatus esset. accusatus hoc crimine iudicumque absolutus sententiis, Orchomeniis missus subsidio occisus est ab Thebanis apud Haliartum. quam uere de eo foret iudicatum, oratio indicio fuit, quæ post mortem in domo eius reperta est, in qua suadet Lacedæmoniis, ut regia potestate dissoluta ex omnibus dux deligatur bellum gerendum, sic scripta, ut deum uideretur congruere sententiæ, quam ille se habiturum pecunia fidens non dubitabat. hanc ei scripsisse Cleon Halicarnasius dicitur.

Atque hoc loco non est prætereundum factum Pharnabazi, satrapis regii. nam cum Lysander præfectus classis in bello multa crudeliter auareque fecisset deque iis rebus suspicaretur ciues suos esse perlatum, petiit a Pharnabazo ut ephoros sibi testimonium daret, quanta sanctitate bellum gessisset sociosque tractasset, deque ea re accurate scriberet: magnam enim eius auctoritatem in ea re futuram. huic ille liberaliter pollicetur: librum grandem uerbis multis conscripsit, in quibus summis eum fert laudibus. quem cum legisset probassetque, dum signatur, alterum pari magnitudine tanta similitudine, ut discerni non posset, signatum subiecit, in quo accuratissime eius auaritiam perfidiamque accusarat. hinc Lysander domum cum redisset, postquam de suis rebus gestis apud maximum magistratum quæ uoluerat dixerat, testimonii loco librum a Pharnabazo datum tradidit. hunc summoto Lysandro cum ephori cognossent, ipsi legendum dederunt. ita ille imprudens ipse suus fuit accusator.