Pausanias Lacedæmonius magnus homo, sed uarius in omni genere uitæ fuit: nam ut uirtutibus eluxit, sic uitiis est obrutus. huius illustrissimum est prœlium apud Platæas. namque illo duce Mardonius, satrapes regius, natione Medus, regis gener, in primis omnium Persarum et manu fortis et consilii plenus, cum ducentis milibus peditum, quos uiritim legerat, et uiginti milibus equitum haud ita magna manu Graeciæ fugatus est, eoque ipse dux cecidit prœlio. qua uictoria elatus plurima miscere cœpit et maiora concupiscere. sed primum in eo est reprehensus, quod ex præda tripodem aureum Delphis posuisset epigrammate inscripto, in quo hæc erat sententia: suo ductu barbaros apud Platæas esse deletos eiusque uictoriæ ergo Apollini donum dedisse. hos uersus Lacedæmonii exsculpserunt neque aliud scripserunt quam nomina earum ciuitatum, quarum auxilio Persæ erant uicti.
Post id prœlium eundem Pausaniam cum classe communi Cyprum atque Hellespontum miserunt, ut ex iis regionibus barbarorum præsidia depelleret. pari felicitate in ea re usus elatius se gerere cœpit maioresque appetere res. nam cum Byzantio expugnato cepisset complures Persarum nobiles atque in his nonnullos regis propinquos, hos clam Xerxi remisit, simulans ex uinclis publicis effugisse, et cum his Gongylum Eretriensem, qui litteras regi redderet, in quibus hæc fuisse scripta Thucydides memoriæ prodidit: ‘Pausanias, dux Spartæ, quos Byzanti ceperat, postquam propinquos tuos cognouit, tibi muneri misit seque tecum affinitate coniungi cupit: quare, si tibi uidetur, des ei filiam tuam nuptum. id si feceris, et Spartam et ceteram Græciam sub tuam potestatem se adiuuante ⟨te⟩ redacturum pollicetur. his de rebus si quid geri uolueris, certum hominem ad eum mittas face, cum quo colloquatur.’ rex tot hominum salute tam sibi necessariorum magnopere gauisus confestim cum epistula Artabazum ad Pausaniam mittit, in qua eum collaudat; petit, ne cui rei parcat ad ea efficienda, quæ pollicetur: si perfecerit, nullius rei a se repulsam laturum. huius Pausanias uoluntate cognita alacrior ad rem gerendam factus in suspicionem cecidit Lacedæmoniorum. in quo facto domum reuocatus, accusatus capitis absoluitur, multatur tamen pecunia, quam ob causam ad classem remissus non est.
At ille post non multo sua sponte ad exercitum rediit et ibi non callida, sed dementi ratione cogitata patefecit: non enim mores patrios solum, sed etiam cultum uestitumque mutauit. apparatu regio utebatur, ueste Medica; satellites Medi et Ægyptii sequebantur; epulabatur more Persarum luxuriosius, quam qui aderant perpeti possent; aditum petentibus conueniundi non dabat, superbe respondebat, crudeliter imperabat. Spartam redire nolebat; Colonas, qui locus in agro Troade est, se contulerat; ibi consilia cum patriæ tum sibi inimica capiebat. id postquam Lacedæmonii rescierunt, legatos cum claua ad eum miserunt, in qua more illorum erat scriptum: nisi domum reuerteretur, se capitis eum damnaturos. hoc nuntio commotus, sperans se etiam tum pecunia et potentia instans periculum posse depellere, domum rediit. huc ut uenit, ab ephoris in uincla publica est coniectus: licet enim legibus eorum cuiuis ephoro hoc facere regi. hinc tamen se expediuit, neque eo magis carebat suspicione: nam opinio manebat eum cum rege habere societatem. est genus quoddam hominum, quod Hilotæ uocatur, quorum magna multitudo agros Lacedæmoniorum colit seruorumque munere fungitur. hos quoque sollicitare spe libertatis existimabatur. sed quod harum rerum nullum erat apertum crimen, quo argui posset, non putabant de tali tamque claro uiro suspicionibus oportere iudicari et exspectandum, dum se ipsa res aperiret.
Interim Argilius quidam adulescentulus, quem puerum Pausanias amore uenerio dilexerat, cum epistulam ab eo ad Artabazum accepisset eique in suspicionem uenisset aliquid in ea de se esse scriptum, quod nemo eorum redisset, qui super tali causa eodem missi erant, uincla epistulæ laxauit signoque detracto cognouit, si pertulisset, sibi esse pereundum. erant in eadem epistula quæ ad ea pertinebant, quæ inter regem Pausaniamque conuenerant. has ille litteras ephoris tradidit. non est prætereunda grauitas Lacedæmoniorum hoc loco. nam ne huius quidem indicio impulsi sunt ut Pausaniam comprehenderent, neque prius uim adhibendam putauerunt, quam se ipse indicasset. itaque huic indici, quid fieri uellent, præceperunt. fanum Neptuni est Tænari, quod uiolari nefas putant Græci. eo ille index confugit in araque consedit. hanc iuxta locum fecerunt sub terra, ex quo posset audiri, si quis quid loqueretur cum Argilio. huc ex ephoris quidam descenderunt. Pausanias, ut audiuit Argilium confugisse in aram, perturbatus uenit eo. quem cum supplicem dei uideret in ara sedentem, quærit, causæ quid sit tam repentini consilii. huic ille, quid ex litteris comperisset, aperit. modo magis Pausanias perturbatus orare cœpit, ne enuntiaret nec se meritum de illo optime proderet: quod si eam ueniam sibi dedisset tantisque implicatum rebus subleuasset, magno ei præmio futurum.
His rebus ephori cognitis satius putarunt in urbe eum comprehendi. quo cum essent profecti et Pausanias placato Argilio, ut putabat, Lacedæmonem reuerteretur, in itinere, cum iam in eo esset ut comprehenderetur, ex uultu cuiusdam ephori, qui eum admoneri cupiebat, insidias sibi fieri intellexit. itaque paucis ante gradibus, quam qui eum sequebantur, in ædem Mineruæ, quæ Chalcioicos uocatur, confugit. hinc ne exire posset, statim ephori ualuas eius ædis obstruxerunt tectumque sunt demoliti, quo celerius sub diuo interiret. dicitur eo tempore matrem Pausaniæ uixisse eamque iam magno natu, postquam de scelere filii comperit, in primis ad filium claudendum lapidem ad introitum ædis attulisse. sic Pausanias magnam belli gloriam turpi morte maculauit. hic cum semianimis de templo elatus esset, confestim animam efflauit. cuius mortui corpus cum eodem nonnulli dicerent inferri oportere, quo ii qui ad supplicium essent dati, displicuit pluribus, et procul ab eo loco infoderunt, quo erat mortuus. inde posterius Delphici responso erutus atque eodem loco sepultus, ubi uitam posuerat.