Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, æqualis fere fuit Themistocli itaque cum eo de principatu contendit: namque obtrectarunt inter se. in his autem cognitum est, quanto antestaret eloquentia innocentiæ. quamquam enim adeo excellebat Aristides abstinentia, ut unus post hominum memoriam, quem quidem nos audierimus, cognomine Iustus sit appellatus, tamen a Themistocle collabefactus testula illa exilio decem annorum multatus est. qui quidem cum intellegeret reprimi concitatam multitudinem non posse, cedensque animaduertisset quendam scribentem, ut patria pelleretur, quæsisse ab eo dicitur, quare id faceret aut quid Aristides commisisset, cur tanta pœna dignus duceretur. cui ille respondit se ignorare Aristiden, sed sibi non placere, quod tam cupide elaborasset, ut præter ceteros Iustus appellaretur. hic decem annorum legitimam pœnam non pertulit. nam postquam Xerxes in Græciam descendit, sexto fere anno quam erat expulsus, populi scito in patriam restitutus est.
Interfuit autem pugnæ nauali apud Salamina, quæ facta est priusquam pœna liberaretur. idem prætor fuit Atheniensium apud Platæas in prœlio, quo Mardonius fusus barbarorumque exercitus interfectus est. neque aliud est ullum huius in re militari illustre factum quam huius imperii memoria, iustitiæ uero et æquitatis et innocentiæ multa, in primis quod eius æquitate factum est, cum in communi classe esset Graeciæ simul cum Pausania quo duce Mardonius erat fugatus, ut summa imperii maritimi ab Lacedæmoniis transferretur ad Athenienses: namque ante id tempus et mari et terra duces erant Lacedæmonii. tum autem et intemperantia Pausaniæ et iustitia factum est Aristidis, ut omnes fere ciuitates Graeciæ ad Atheniensium societatem se applicarent et aduersus barbaros hos duces deligerent sibi.
Quos quo facilius repellerent, si forte bellum renouare conarentur, ad classis ædificandas exercitusque comparandos quantum pecuniæ quæque ciuitas daret, Aristides delectus est qui constitueret, eiusque arbitrio quadringena et sexagena talenta quotannis Delum sunt collata: id enim commune ærarium esse uoluerunt. quæ omnis pecunia postero tempore Athenas translata est. hic qua fuerit abstinentia, nullum est certius indicium quam ⟨quod⟩, cum tantis rebus præfuisset, in tanta paupertate decessit, ut qui efferretur uix reliquerit. quo factum est ut filiæ eius publice alerentur et de communi ærario dotibus datis collocarentur. decessit autem fere post annum quartum quam Themistocles Athenis erat expulsus.