ATTICVS

T. Pomponius Atticus, ab origine ultima stirpis Romanæ generatus, perpetuo a maioribus acceptam equestrem obtinuit dignitatem. patre usus est diligente et, ut tum erant tempora, diti inprimisque studioso litterarum. hic, prout ipse amabat litteras, omnibus doctrinis, quibus puerilis ætas impertiri debet, filium erudiuit. erat autem in puero præter docilitatem ingenii summa suauitas oris atque uocis, ut non solum celeriter acciperet quæ tradebantur, sed etiam excellenter pronuntiaret. qua ex re in pueritia nobilis inter æquales ferebatur clariusque exsplendescebat, quam generosi condiscipuli animo æquo ferre possent. itaque incitabat omnes studio suo, quo in numero fuerunt L. Torquatus, C. Marius filius, M. Cicero: quos consuetudine sua sic deuinxit, ut nemo iis perpetuauitafuerit carior.

Pater mature decessit. ipse adulescentulus propter affinitatem P. Sulpicii, qui tribunus pl. interfectus est, non expers fuit illius periculi: namque Anicia, Pomponii consobrina, nupserat Seruio, fratri Sulpicii. itaque interfecto Sulpicio posteaquam uidit Cinnano tumultu ciuitatem esse perturbatam neque sibi dari facultatem pro dignitate uiuendi, quin alterutram partem offenderet, dissociatis animis ciuium, cum alii Sullanis, alii Cinnanis fauerent partibus, idoneum tempus ratus studiis obsequendi suis Athenas se contulit. neque eo setius adulescentem Marium hostem iudicatum iuuit opibus suis, cuius fugam pecunia subleuauit. ac ne illa peregrinatio detrimentum aliquod afferret rei familiari, eodem magnam partem fortunarum traiecit suarum. hic ita uixit, ut uniuersis Atheniensibus merito esset carissimus. nam præter gratiam, quæ iam in adulescentulo magna erat, sæpe suis opibus inopiam eorum publicam leuauit. cum enim uersuram facere publice necesse esset neque eius condicionem æquam haberent, semper se interposuit, atque ita ut neque usuram umquam ab iis acceperit neque longius, quam dictum esset, debere passus sit. quod utrumque erat iis salutare: nam neque indulgendo inueterascere eorum æs alienum patiebatur neque multiplicandis usuris crescere. auxit hoc officium alia quoque liberalitate: nam uniuersos frumento donauit, ita ut singulis seni modii tritici darentur, qui modus mensuræ medimnus Athenis appellatur.

Hic autem sic se gerebat, ut communis infimis, par principibus uideretur. quo factum est ut huic omnes honores, quos possent, publice haberent ciuemque facere studerent: quo beneficio ille uti noluit. quamdiu adfuit, ne qua sibi statua poneretur, restitit, absens prohibere non potuit. itaque aliquot ipsi effigies locis sanctissimis posuerunt: hunc enim in omni procuratione rei publicæ actorem auctoremque habebant: qui primum illud munus fortunæ ⟨ * * * ⟩ quod in ea potissimum urbe natus esset, in qua domicilium orbis terrarum esset imperii, ut eandem et patriam haberet et domum; hoc specimen prudentiæ, quod, cum in eam se ciuitatem contulisset, quæ antiquitate, humanitate doctrinaque præstaret omnes, unus ei fuerit carissimus.

Huc ex Asia Sulla decedens cum uenisset, quamdiu ibi fuit, secum habuit Pomponium, captus adulescentis et humanitate et doctrina. sic enim Græce loquebatur, ut Athenis natus uideretur; tanta autem suauitas erat sermonis Latini, ut appareret in eo natiuum quendam leporem esse, non ascitum. idem pœmata pronuntiabat et Græce et Latine sic, ut supra nihil posset addi. quibus rebus factum est ut Sulla nusquam ab se dimitteret cuperetque secum deducere. qui cum persuadere tentaret,noli, oro te,inquit Pomponiusaduersum eos me uelle ducere, cum quibus ne contra te arma ferrem, Italiam reliqui.at Sulla adulescentis officio collaudato omnia munera ei, quæ Athenis acceperat, proficiscens iussit deferri.

Hic complures annos moratus, cum et rei familiari tantum operæ daret, quantum non indiligens deberet pater familias, et omnia reliqua tempora aut litteris aut Atheniensium rei publicæ tribueret, nihilo minus amicis urbana officia præstitit. nam et comitia eorum uentitauit et, si qua res maior acta est, non defuit. sicut Ciceroni in omnibus eius periculis singularem fidem præbuit: cui ex patria fugienti HS ducenta et quinquaginta milia donauit. tranquillatis autem rebus Romanis remigrauit Romam, ut opinor L. Cotta et L. Torquato consulibus: quem digredientem sic uniuersa ciuitas Atheniensium prosecuta est, ut lacrimis desiderii futuri dolorem indicaret.

Habebat auunculum Q. Cæcilium, equitem Romanum, familiarem L. Luculli, diuitem, difficillima natura: cuius sic asperitatem ueritus est, ut, quem nemo ferre posset, huius sine offensione summam senectutem retinuerit beneuolentiam. quo facto tulit pietatis fructum. Cæcilius enim moriens testamento adoptauit eum heredemque fecit ex dodrante: ex qua hereditate accepit circiter centies sestertium. erat nupta soror Attici Q. Tullio Ciceroni, easque nuptias M. Cicero conciliarat, cum quo a condiscipulatu uiuebat coniunctissime, multo etiam familiarius quam cum Quinto, ut iudicari possit plus in amicitia ualere similitudinem morum quam affinitatem. utebatur autem intime Q. Hortensio, qui iis temporibus principatum eloquentiæ tenebat, ut intellegi non posset, uter eum plus diligeret, Cicero an Hortensius: et, id quod erat difficillimum, efficiebat ut, inter quos tanta laudis esset æmulatio, nulla intercederet obtrectatio essetque talium uirorum copula.

In re publica ita est uersatus, ut semper optimarum partium et esset et existimaretur, neque tamen se ciuilibus fluctibus committeret, quod non magis eos in sua potestate existimabat esse, qui se his dedissent, quam qui maritimis iactarentur. honores non petiit, cum ei paterent propter uel gratiam uel dignitatem: quod neque peti more maiorum neque capi possent conseruatis legibus in tam effusi ambitus largitionibus nequegerie re publica sine periculo corruptis ciuitatis moribus. hastam publicam numquam accessit. nullius rei neque præs neque manceps factus est. neminem neque suo nomine neque subscribens accusauit, in ius de sua re numquam iit, iudicium nullum habuit. multorum consulum prætorumque præfecturas delatas sic accepit, ut neminem in prouinciam sit secutus, honore fuerit contentus, rei familiaris despexerit fructum: qui ne cum Quinto quidem Cicerone uoluerit ire in Asiam, cum apud eum legati locum obtinere posset. non enim decere se arbitrabatur, cum præturam gerere noluisset, asseclam esse prætoris. qua in re non solum dignitati seruiebat, sed etiam tranquillitati, cum suspiciones quoque uitaret criminum. quo fiebat ut eius obseruantia omnibus esset carior, cum eam officio, non timori neque spei attribui uiderent.

Incidit Cæsarianum ciuile bellum, cum haberet annos circiter sexaginta. usus est ætatis uacatione neque se quoquam mouit ex urbe. quæ amicis suis opus fuerant Pompeium proficiscentibus, omnia ex sua re familiari dedit, ipsum Pompeium coniunctum non offendit. nullum ab eo habebat ornamentum, ut ceteri, qui per eum aut honores aut diuitias ceperant: quorum partim inuitissimi castra sunt secuti, partim summa cum eius offensione domi remanserunt. Attici autem quies tantopere Cæsari fuit grata, ut uictor, cum priuatis pecunias per epistulas imperaret, huic non solum molestus non fuerit, sed etiam sororis filium et Q. Ciceronem ex Pompeii castris concesserit. sic uetere instituto uitæ effugit noua pericula.

Occiso Cæsare cum res publica penes Brutos uideretur esse et Cassium ac tota ciuitas se eos conuertisse, sic M. Bruto usus est, ut nullo ille adulescens æquali familiarius quam hoc sene, neque solum eum principem consilii haberet, sed etiam in conuictu. excogitatum est a quibusdam, ut priuatum ærarium Cæsaris interfectoribus ab equitibus Romanis constitueretur. id facile effici posse arbitrati sunt, si principes eius ordinis pecunias contulissent. itaque appellatus est a C. Flauio, Bruti familiari, Atticus ut eius rei princeps esse uellet. at ille, qui officia amicis præstanda sine factione existimaret semperque a talibus se consiliis remouisset, respondit: si quid Brutus de suis facultatibus uti uoluisset, usurum, quantum paterentur, se neque cum quoquam de ea re collocuturum neque coiturum. sic ille consensionis globus huius unius dissensione disiectus est. neque multo post superior esse cœpit Antonius, ita ut Brutus et Cassiusdestituta tutelaprouinciarum, quæ iis dicis causa datæ erant a consule, desperatis rebus in exilium proficiscerentur. Atticus, qui pecuniam simul cum ceteris conferre noluerat florenti illi parti, abiecto Bruto Italiaque cedenti HS centum milia muneri misit. eidem in Epiro absens trecenta iussit dari, neque eo magis potenti adulatus est Antonio neque desperatos reliquit.

Secutum est bellum gestum apud Mutinam. in quo si tantum eum prudentem dicam, minus quam debeam prædicem, cum ille potius diuinus fuerit, si diuinatio appellanda est perpetua naturalis bonitas, quæ nullis casibus agitur neque minuitur. hostis Antonius iudicatus Italia cesserat: spes restituendi nulla erat. non solum inimici, qui tum erant potentissimi et plurimi, sed etiam qui aduersariis eius se dabant et in eo lædendo aliquam consecuturos sperabant commoditatem, Antonii familiares insequebantur, uxorem Fuluiam omnibus rebus spoliare cupiebant, liberos etiam exstinguere parabant. Atticus, cum Ciceronis intima familiaritate uteretur, amicissimus esset Bruto, non modo nihil iis indulsit Antonium uiolandum, sed e contrario familiares eius ex urbe profugientes, quantum potuit, texit, quibus rebus indiguerunt, adiuuit. P. uero Volumnio ea tribuit, ut plura a parente proficisci non potuerint. ipsi autem Fuluiæ, cum litibus distineretur magnisque terroribus uexaretur, tanta diligentia officium suum præstitit, ut nullum illa stiterit uadimonium sine Attico,Atticus omnium rerum fuerit. quin etiam, cum illa fundum secunda fortuna emisset in diem neque post calamitatem uersuram facere potuisset, ille se interposuit pecuniamque sine fænore sineque ulla stipulatione credidit, maximum existimans quæstum, memorem gratumque cognosci, simulque aperire se non fortunæ, sed hominibus solere esse amicum. quæ cum faciebat, nemo eum temporis causa facere poterat existimare; nemini enim in opinionem ueniebat Antonium rerum potiturum. sed sæuissime a nonnullis optimatibus reprehendebatur, quod parum odisse malos ciues uideretur. ille autem, sui iudicii, potius quid se facere par esset intuebatur quam quid alii laudaturi forent.

Conuersa subito fortuna est. ut Antonius rediit in Italiam, nemo non magno in periculo Atticum putarat propter intimam familiaritatem Ciceronis et Bruti. itaque aduentum imperatorum de foro decesserat, timens proscriptionem, latebatque apud P. Volumnium, cui, sicut ostendimus, paulo ante opem tulerat (tanta uarietas iis temporibus fuit fortunæ, ut modo hi, modo illi in summo essent aut fastigio aut periculo), habebatque secum Q. Gellium Canum, æqualem simillimumque sui. hoc quoque sit Attici bonitatis exemplum, quod cum eo, quem puerum in ludo cognorat, adeo coniuncte uixit, ut extremam ætatem amicitia eorum creuerit. Antonius autem, etsi tanto odio ferebatur in Ciceronem, ut non solum ei, sed etiam omnibus eius amicis esset inimicus eosque uellet proscribere multis hortantibus, tamen Attici memor fuit officii et ei, cum requisisset, ubinam esset, sua manu scripsit, ne timeret statimque se ueniret: se eum et illiuscausaCanum de proscriptorum numero exemisse. ac ne quod periculum incideret, quod noctu fiebat, præsidium ei misit. sic Atticus in summo timore non solum sibi, sed etiam ei, quem carissimum habebat, præsidio fuit. neque enim suæ solum a quoquam auxilium petit salutis, sed coniuncti, ut appareret nullam seiunctam sibi ab eo uelle fortunam. quodsi gubernator præcipua laude fertur, qui nauem ex hieme marique scopuloso seruat, cur non singularis eius existimetur prudentia, qui ex tot tamque grauibus procellis ciuilibus incolumitatem peruenit?

Quibus ex malis ut se emersit, nihil aliud egit quam ut plurimis, quibus rebus posset, esset auxilio. cum proscriptos præmiis imperatorum uulgus conquireret, nemo in Epirum uenit, cui res ulla defuerit: nemini non ibi perpetuo manendi potestas facta est; quin etiam post prœlium Philippense interitumque C. Cassi et M. Bruti L. Iulium Mocillam prætorium et filium eius Aulumque Torquatum ceterosque pari fortuna perculsos instituit tueri atque ex Epiro iis omnia Samothraciam supportari iussit. difficile est omnia persequi et non necessarium. illud unum intellegi uolumus, illius liberalitatem neque temporariam neque callidam fuisse. id ex ipsis rebus ac temporibus iudicari potest, quod non florentibus se uenditauit, sed afflictis semper succurrit: qui quidem Seruiliam, Bruti matrem, non minus post mortem eius quam florentem coluerit. sic liberalitate utens nullas inimicitias gessit, quod neque lædebat quemquam neque, si quam iniuriam acceperat, non malebat obliuisci quam ulcisci. idem immortali memoria percepta retinebat beneficia; quæ autem ipse tribuerat, tam diu meminerat, quoad ille gratus erat, qui acceperat. itaque hic fecit ut uere dictum uideatur:

sui cuique mores fingunt fortunam hominibus. neque tamen ille prius fortunam quam se ipse finxit, qui cauit ne qua in re iure plecteretur.

His ergo rebus effecit ut M. Vipsanius Agrippa, intima familiaritate coniunctus adulescenti Cæsari, cum propter suam gratiam et Cæsaris potentiam nullius condicionis non haberet potestatem, potissimum eius deligeret affinitatem præoptaretque equitis Romani filiam generosarum nuptiis. atque harum nuptiarum conciliator fuit (non est enim celandum) M. Antonius, triumuir rei publicæconstituendæ⟩, cuius gratia cum augere possessiones posset suas, tantum afuit a cupiditate pecuniæ, ut nulla in re usus sit ea nisi in deprecandis amicorum aut periculis aut incommodis. quod quidem sub ipsa proscriptione perillustre fuit. nam cum L. Saufei equitis Romani, æqualis sui, qui complures annos studio ductus philosophiæ habitabatAthenishabebatque in Italia pretiosas possessiones, triumuiri bona uendidissent consuetudine ea, qua tum res gerebantur, Attici labore atque industria factum est ut eodem nuntio Saufeius fieret certior se patrimonium amisisse et recuperasse. idem L. Iulium Calidum, quem post Lucreti Catullique mortem multo elegantissimum poëtam nostram tulisse ætatem uere uideor posse contendere, neque minus uirum bonum optimisque artibus eruditum, post proscriptionem equitum propter magnas eius Africanas possessiones in proscriptorum numerum a P. Volumnio, præfecto fabrum Antonii, absentem relatum expediuit. quod in præsenti utrum ei laboriosius an gloriosius fuerit, difficile est iudicare, quod in eorum periculis non secus absentes quam præsentes amicos Attico esse curæ cognitum est.

Neque uero ille minus bonus pater familias habitus est quam ciuis. nam cum esset pecuniosus, nemo illo minus fuit emax, minus ædificator. neque tamen non in primis bene habitauit omnibusque optimis rebus usus est. nam domum habuit in colle Quirinali Tamphilianam, ab auunculo hereditate relictam, cuius amœnitas non ædificio, sed silua constabat: ipsum enim tectum antiquitus constitutum plus salis quam sumptus habebat: in quo nihil commutauit, nisi si quid uetustate coactus est. usus est familia, si utilitate iudicandum est, optima, si forma, uix mediocri. namque in ea erant pueri litteratissimi, anagnostæ optimi et plurimi librarii, ut ne pedisequus quidem quisquam esset, qui non utrumque horum pulchre facere posset, pari modo artifices ceteri, quos cultus domesticus desiderat, adprime boni. neque tamen horum quemquam nisi domi natum domique factum habuit: quod est signum non solum continentiæ, sed etiam diligentiæ. nam et non intemperanter concupiscere, quod a plurimis uideas, continentis debet duci, et potius diligentia quam pretio parare non mediocris est industriæ. elegans, non magnificus, splendidus, non sumptuosus: omnique diligentia munditiam, non affluentiam affectabat. supellex modica, non multa, ut in neutram partem conspici posset. nec præteribo, quamquam nonnullis leue uisum iri putem, cum in primis lautus esset eques Romanus et non parum liberaliter domum suam omnium ordinum homines inuitaret, non amplius quam terna milia peræque in singulos menses ex ephemeride eum expensum sumptui ferre solitum. atque hoc non auditum, sed cognitum prædicamus: sæpe enim propter familiaritatem domesticis rebus interfuimus.

Nemo in conuiuio eius aliud acroama audiuit quam anagnosten, quod nos quidem iucundissimum arbitramur; neque umquam sine aliqua lectione apud eum cenatum est, ut non minus animo quam uentre conuiuæ delectarentur: namque eos uocabat, quorum mores a suis non abhorrerent. cum tanta pecuniæ facta esset accessio, nihil de cotidiano cultu mutauit, nihil de uitæ consuetudine, tantaque usus est moderatione, ut neque in sestertio uicies, quod a patre acceperat, parum se splendide gesserit neque in sestertio centies affluentius uixerit, quam instituerat, parique fastigio steterit in utraque fortuna. nullos habuit hortos, nullam suburbanam aut maritimam sumptuosam uillam, neque in Italia, præter Arretinum et Nomentanum, rusticum prædium, omnisque eius pecuniæ reditus constabat in Epiroticis et urbanis possessionibus. ex quo cognosci potest usum eum pecuniæ non magnitudine, sed ratione metiri solitum.

Mendacium neque dicebat neque pati poterat. itaque eius comitas non sine seueritate erat neque grauitas sine facilitate, ut difficile esset intellectu, utrum eum amici magis uererentur an amarent. quidquid rogabatur, religiose promittebat, quod non liberalis, sed leuis arbitrabatur polliceri quod præstare non posset. idem in tuendo, quod semel annuisset, tanta erat cura, ut non mandatam, sed suam rem uideretur agere. numquam suscepti negotii eum pertæsum est: suam enim existimationem in ea re agi putabat, qua nihil habebat carius. quo fiebat ut omnia Ciceronum, M. Catonis, Q. Hortensii, Auli Torquati, multorum præterea equitum Romanorum negotia procuraret. ex quo iudicari poterat non inertia, sed iudicio fugisse rei publicæ procurationem.

Humanitatis uero nullum adferre maius testimonium possum, quam quod adulescens idem seni Sullæ fuit iucundissimus, senex adulescenti M. Bruto, cum æqualibus autem suis Q. Hortensio et M. Cicerone sic uixit, ut iudicare difficile sit, cui ætati fuerit aptissimus. quamquam eum præcipue dilexit Cicero, ut ne frater quidem ei Quintus carior fuerit aut familiarior. ei rei sunt indicio præter eos libros, in quibus de eo facit mentionem, qui in uulgus sunt editi, undecim uolumina epistularum, ab consulatu eius usque extremum tempus Atticum missarum: quæ qui legat, non multum desideret historiam contextam eorum temporum. sic enim omnia de studiis principum, uitiis ducum, mutationibus rei publicæ perscripta sunt, ut nihil in eis non appareat et facile existimari possit, prudentiam quodam modo esse diuinationem. non enim Cicero ea solum, quæ uiuo se acciderunt, futura prædixit, sed etiam, quæ nunc usu ueniunt, cecinit ut uates.

De pietate autem Attici quid plura commemorem? cum hoc ipsum uere gloriantem audierim in funere matris suæ, quam extulit annorum nonaginta, cum ipseessetseptem et sexaginta, se numquam cum matre in gratiam redisse, numquam cum sorore fuisse in simultate, quam prope æqualem habebat. quod est signum aut nullam umquam inter eos querimoniam intercessisse, aut hunc ea fuisse in suos indulgentia, ut, quos amare deberet, irasci eis nefas duceret. neque id fecit natura solum, quamquam omnes ei paremus, sed etiam doctrina: nam principum philosophorum ita percepta habuit præcepta, ut iis uitam agendam, non ostentationem uteretur.

Moris etiam maiorum summus imitator fuit antiquitatisque amator, quam adeo diligenter habuit cognitam, ut eam totam in eo uolumine exposuerit, quo magistratus ordinauit. nulla enim lex neque pax neque bellum neque res illustris est populi Romani, quæ non in eo suo tempore sit notata, et, quod difficillimum fuit, sic familiarum originem subtexuit, ut ex eo clarorum uirorum propagines possimus cognoscere. fecit hoc idem separatim in aliis libris, ut M. Bruti rogatu Iuniam familiam a stirpe hanc ætatem ordine enumerauerit, notans, qui a quo ortus quos honores quibusque temporibus cepisset: pari modo Marcelli Claudii de Marcellorum, Scipionis Cornelii et Fabii Maximi Fabiorum et Æmiliorum. quibus libris nihil potest esse dulcius iis, qui aliquam cupiditatem habent notitiæ clarorum uirorum. attigit poëticen quoque, credimus, ne eius expers esset suauitatis. namque uersibus, qui honore rerumque gestarum amplitudine ceteros Romani populi præstiterunt, exposuit ita, ut sub singulorum imaginibus facta magistratusque eorum non amplius quaternis quinisque uersibus descripserit: quod uix credendum sit tantas res tam breuiter potuisse declarari. est etiam unus liber Græce confectus, de consulatu Ciceronis.

Hæchactenus Attico uiuo edita a nobis sunt. nunc, quoniam fortuna nos superstites ei esse uoluit, reliqua persequemur et, quantum poterimus, rerum exemplis lectores docebimus, sicut supra significauimus, suos cuique mores plerumque conciliare fortunam. namque hic contentus ordine equestri, quo erat ortus, in adfinitatem peruenit imperatoris Diui filii, cum iam ante familiaritatem eius esset consecutus nulla alia re quam elegantia uitæ, qua ceteros ceperat principes ciuitatis dignitate pari, fortuna humiliores. tanta enim prosperitas Cæsarem est consecuta, ut nihil ei non tribuerit fortuna, quod cuiquam ante detulerit, et conciliarit, quod nemo adhuc ciuis Romanus quiuit consequi. nata est autem Attico neptis ex Agrippa, cui uirginem filiam collocarat. hanc Cæsar uix anniculam Ti. Claudio Neroni, Drusilla nato, priuigno suo, despondit: quæ coniunctio necessitudinem eorum sanxit, familiaritatem reddidit frequentiorem. quamuis ante hæc sponsalia non solum, cum ab urbe abesset, numquam suorum quemquam litteras misit, quin Attico mitteret, quid ageret, in primis quid legeret quibusque in locis et quamdiu esset moraturus, sed etiam, cum esset in urbe et propter infinitas suas occupationes minus sæpe, quam uellet, Attico frueretur, nullus dies temere intercessit, quo non eum scriberet, cum modo aliquid de antiquitate ab eo requireret, modo aliquam quæstionem poëticam ei proponeret, interdum iocans eius uerbosiores eliceret epistulas. ex quo accidit, cum ædis Iouis Feretrii in Capitolio, ab Romulo constituta, uetustate atque incuria detecta prolaberetur, ut Attici admonitu Cæsar eam reficiendam curaret. neque uero a M. Antonio minus absens litteris colebatur, adeo ut accurate ille ex ultumis terris, quid ageret, curæ sibi haberet certiorem facere Atticum. hoc quale sit, facilius existimabit is, qui iudicare poterit, quantæ sit sapientiæ eorum retinere usum beniuolentiamque, inter quos maximarum rerum non solum æmulatio, sed etiam obtrectatio tanta intercedebat, quantam fuit incidere necesse inter Cæsarem atque Antonium, cum se uterque principem non solum urbis Romæ, sed orbis terrarum esse cuperet.

Tali modo cum septem et septuaginta annos complesset atque extremam senectutem non minus dignitate quam gratia fortunaque creuisset (multas enim hereditates nulla alia re quam bonitate consecutusest⟩) tantaque prosperitate usus esset ualetudinis, ut annis triginta medicina non indiguisset, nactus est morbum, quem initio et ipse et medici contempserunt: nam putarunt esse tenesmon, cui remedia celeria faciliaque proponebantur. in hoc cum tres menses sine ullis doloribus, præterquam quos ex curatione capiebat, consumpsisset, subito tanta uis morbi in imum intestinum prorupit, ut extremo tempore per lumbos fistulæ puris eruperint. atque hoc priusquam ei accideret, postquam in dies dolores accrescere febresque accessisse sensit, Agrippam generum se accersi iussit et cum eo L. Cornelium Balbum Sextumque Peducæum. hos ut uenisse uidit, in cubitum innixusquantam’ inquitcuram diligentiamque in ualetudine mea tuenda hoc tempore adhibuerim, cum uos testes habeam, nihil necesse est pluribus uerbis commemorare. quibus quoniam, ut spero, satisfeci, me nihil reliqui fecisse, quod sanandum me pertineret, reliquum est ut egomet mihi consulam. id uos ignorare nolui: nam mihi stat alere morbum desinere. namque his diebus quidquid cibi sumpsi, ita produxi uitam, ut auxerim dolores sine spe salutis. quare a uobis peto, primum ut consilium probetis meum, deinde ne frustra dehortando impedire conemini.

Hac oratione habita tanta constantia uocis atque uultus, ut non ex uita, sed ex domo in domum uideretur migrare, cum quidem Agrippa eum flens atque osculans oraret atque obsecraret, ne id quod natura cogeret ipse quoque sibi acceleraret letum, et, quoniam tum quoque posset temporibus superesse, se sibi suisque reseruaret, preces eius taciturna sua obstinatione depressit. sic cum biduum cibo se abstinuisset, subito febris decessit leuiorque morbus esse cœpit. tamen propositum nihilo setius peregit. itaque die quinto, postquam id consilium inierat, pridie kal. Aprilis Cn. Domitio C. Sosio consulibus decessit. elatus est in lecticula, ut ipse præscripserat, sine ulla pompa funeris, comitantibus omnibus bonis, maxima uulgi frequentia. sepultus est iuxta uiam Appiam quintum lapidem in monumento Q. Cæcilii, auunculi sui.