HANNIBAL

Hannibal, Hamilcaris filius, Karthaginiensis. si uerum est, quod nemo dubitat, ut populus Romanus omnes gentes uirtute superarit, non est infitiandum Hannibalem tanto præstitisse ceteros imperatores prudentia, quanto populus Romanus antecedat fortitudine cunctas nationes. nam quotienscumque cum eo congressus est in Italia, semper discessit superior. quod nisi domi ciuium suorum inuidia debilitatus esset, Romanos uidetur superare potuisse. sed multorum obtrectatio deuicit unius uirtutem.

Hic autem uelut hereditate relictum odium paternum erga Romanos sic conseruauit, ut prius animam quam id deposuerit, qui quidem, cum patria pulsus esset et alienarum opum indigeret, numquam destiterit animo bellare cum Romanis. nam ut omittam Philippum, quem absens hostem reddidit Romanis, omnium iis temporibus potentissimus rex Antiochus fuit. hunc tanta cupiditate incendit bellandi, ut usque a rubro mari arma conatus sit inferre Italiæ. quem cum legati uenissent Romani, qui de eius uoluntate explorarent darentque operam consiliis clandestinis ut Hannibalem in suspicionem regi adducerent, tamquam ab ipsis corruptum alia atque antea sentire, neque id frustra fecissent idque Hannibal comperisset seque ab interioribus consiliis segregari uidisset, tempore dato adiit regem, eique cum multa de fide sua et odio in Romanos commemorasset, hoc adiunxit: ‘pater meus’ inquitHamilcar puerulo me, utpote non amplius nouem annos nato, in Hispaniam imperator proficiscens Karthagine Ioui optimo maximo hostias immolauit. quæ diuina res dum conficiebatur, quæsiuit a me uellemne secum in castra proficisci. id cum libenter accepissem atque ab eo petere cœpissem ne dubitaret ducere, tum illefaciam” inquit,si mihi fidem quam postulo dederis.simul me aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat, eamque ceteris remotis tenentem iurare iussit numquam me in amicitia cum Romanis fore. id ego iusiurandum patri datum usque hanc ætatem ita conseruaui, ut nemini dubium esse debeat, quin reliquo tempore eadem mente sim futurus. quare si quid amice de Romanis cogitabis, non imprudenter feceris, si me celaris; cum quidem bellum parabis, te ipsum frustraberis, si non me in eo principem posueris.

Hac ergo qua diximus ætate cum patre in Hispaniam profectus est, cuius post obitum, Hasdrubale imperatore suffecto, equitatui omni præfuit. hoc quoque interfecto exercitus summam imperii eum detulit. id Karthaginem delatum publice comprobatum est. sic Hannibal minor quinque et uiginti annis natus imperator factus proximo triennio omnes gentes Hispaniæ bello subegit, Saguntum, fœderatam ciuitatem, ui expugnauit, tres exercitus maximos comparauit. ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit. saltum Pyrenæum transiit. quacumque iter fecit, cum omnibus incolis conflixit: neminem nisi uictum dimisit. Alpes posteaquam uenit, quæ Italiam ab Gallia seiungunt, quas nemo umquam cum exercitu ante eum præter Herculem Graium transierat (quo facto is hodie saltus Graius appellatur), Alpicos conantes prohibere transitu concidit, loca patefecit, itinera muniit, effecit ut ea elephantus ornatus ire posset, qua antea unus homo inermis uix poterat repere. hac copias traduxit in Italiamque peruenit.

Conflixerat apud Rhodanum cum P. Cornelio Scipione consule eumque pepulerat. cum hoc eodem Clastidii apud Padum decernit sauciumque inde ac fugatum dimittit. tertio idem Scipio cum collega Tiberio Longo apud Trebiam aduersus eum uenit. cum his manum conseruit, utrosque profligauit. inde per Ligures Appenninum transiit, petens Etruriam. hoc itinere adeo graui morbo adficitur oculorum, ut postea numquam dextro æque bene usus sit. qua ualetudine cum etiamnum premeretur lecticaque ferretur, C. Flaminium consulem apud Trasumenum cum exercitu insidiis circumuentum occidit, neque multo post C. Centenium prætorem cum delecta manu saltus occupantem. hinc in Apuliam peruenit. ibi obuiam ei uenerunt duo consules, C. Terentius et L. Æmilius. utriusque exercitus uno prœlio fugauit, Paulum consulem occidit et aliquot præterea consulares, in his Cn. Seruilium Geminum, qui superiore anno fuerat consul.

Hac pugna pugnata Romam profectus est nullo resistente. in propinquis urbi montibus moratus est. cum aliquot ibi dies castra habuisset et Capuam reuerteretur, Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in agro Falerno ei se obiecit. hic clausus locorum angustiis noctu sine ullo detrimento exercitus se expediuit Fabioque, callidissimo imperatori, dedit uerba. namque obducta nocte sarmenta in cornibus iuuencorum deligata incendit eiusque generis multitudinem magnam dispalatam immisit. quo repentino obiecto uisu tantum terrorem iniecit exercitui Romanorum, ut egredi extra uallum nemo sit ausus. hanc post rem gestam non ita multis diebus M. Minucium Rufum, magistrum equitum pari ac dictatorem imperio, dolo productum in prœlium fugauit. Tiberium Sempronium Gracchum, iterum consulem, in Lucanis absens in insidias inductum sustulit. M. Claudium Marcellum, quinquies consulem, apud Venusiam pari modo interfecit. longum est omnia enumerare prœlia. quare unum hoc satis erit dictum, ex quo intellegi possit, quantus ille fuerit: quamdiu in Italia fuit, nemo ei in acie restitit, nemo aduersus eum post Cannensem pugnam in campo castra posuit.

Hinc inuictus patriam defensum reuocatus bellum gessit aduersus P. Scipionemfilium eius Scipionis⟩, quem ipse primo apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugarat. cum hoc exhaustis iam patriæ facultatibus cupiuit impræsentiarum bellum componere, quo ualentior postea congrederetur. in colloquium conuenit, condiciones non conuenerunt. post id factum paucis diebus apud Zamam cum eodem conflixit; pulsus (incredibile dictu) biduo et duabus noctibus Hadrumetum peruenit, quod abest ab Zama circiter milia passuum trecenta. in hac fuga Numidæ, qui simul cum eo ex acie excesserant, insidiati sunt ei, quos non solum effugit, sed etiam ipsos oppressit. Hadrumeti reliquos e fuga collegit, nouis dilectibus paucis diebus multos contraxit.

Cum in apparando acerrime esset occupatus, Karthaginienses bellum cum Romanis composuerunt. ille nihilo setius exercitui postea præfuit resque in Africa gessit usque P. Sulpicium C. Aurelium consules. his enim magistratibus legati Karthaginienses Romam uenerunt, qui senatui populoque Romano gratias agerent, quod cum iis pacem fecissent, ob eamque rem corona aurea eos donarent simulque peterent, ut obsides eorum Fregellis essent captiuique redderentur. his ex senatus consulto responsum est: munus eorum gratum acceptumque esse; obsides, quo loco rogarent, futuros; captiuos non remissuros, quod Hannibalem, cuius opera susceptum bellum foret, inimicissimum nomini Romano, etiamnunc cum imperio apud exercitum haberent itemque fratrem eius Magonem. hoc responso Karthaginienses cognito Hannibalem domum et Magonem reuocarunt. huc ut rediit, rex factus est, postquam prætor fuerat, anno secundo et uicesimo: ut enim Romæ consules, sic Karthagine quotannis annui bini reges creabantur. in eo magistratu pari diligentia se Hannibal præbuit, ac fuerat in bello. namque effecit ex nouis uectigalibus non solum ut esset pecunia, quæ Romanis ex fœdere penderetur, sed etiam superesset, quæ in ærario reponeretur. deinde anno post M. Claudio L. Furio consulibus Roma legati Karthaginem uenerunt. hos Hannibal ratus sui exposcendi gratia missos, priusquam iis senatus daretur, nauem ascendit clam atque in Syriam Antiochum profugit. hac re palam facta Pœni naues duas, quæ eum comprehenderent, si possent consequi, miserunt, bona eius publicarunt, domum a fundamentis disiecerunt, ipsum exulem iudicarunt.

At Hannibal anno tertio, postquam domo profugerat, L. Cornelio Q. Minucio consulibus, cum quinque nauibus Africam accessit in finibus Cyrenæorum, si forte Karthaginienses bellum Antiochi spe fiduciaqueincitarentur⟩, cui iam persuaserat ut cum exercitibus in Italiam proficisceretur. huc Magonem fratrem exciuit. id ubi Pœni resciuerunt, Magonem eadem, qua fratrem, absentem adfecerunt pœna. illi desperatis rebus cum soluissent naues ac uela uentis dedissent, Hannibal Antiochum peruenit. de Magonis interitu duplex memoria prodita est: namque alii naufragio, alii a seruulis ipsius interfectum eum scriptum reliquerunt. Antiochus autem si tam in agendo bello consiliis eius parere uoluisset, quam in suscipiendo instituerat, propius Tiberi quam Thermopylis de summa imperii dimicasset. quem etsi multa stulte conari uidebat, tamen nulla deseruit in re. præfuit paucis nauibus, quas ex Syria iussus erat in Asiam ducere, iisque aduersus Rhodiorum classem in Pamphylio mari conflixit. cum multitudine aduersariorum sui superarentur, ipse quo cornu rem gessit fuit superior.

Antiocho fugato uerens ne dederetur, quod sine dubio accidisset, si sui fecisset potestatem, Cretam Gortynios uenit, ut ibi, quo se conferret, consideraret. uidit autem uir omnium callidissimus magno se fore periculo, nisi quid prouidisset, propter auaritiam Cretensium: magnam enim secum pecuniam portabat, de qua sciebat exisse famam. itaque capit tale consilium. amphoras complures complet plumbo, summas operit auro et argento. has præsentibus principibus deponit in templo Dianæ, simulans se suas fortunas illorum fidei credere. his in errorem inductis statuas æneas, quas secum portabat, omnes sua pecunia complet easque in propatulo domi abicit. Gortynii templum magna cura custodiunt, non tam a ceteris quam ab Hannibale, ne ille inscientibus iis tolleret secumque duceret.

Sic conseruatis suis rebus Pœnus illusis Cretensibus omnibus Prusiam in Pontum peruenit. apud quem eodem animo fuit erga Italiam neque aliud quicquam egit quam regem armauit et exercuit aduersus Romanos. quem cum uideret domesticis opibus minus esse robustum, conciliabat ceteros reges, adiungebat bellicosas nationes. dissidebat ab eo Pergamenus rex Eumenes, Romanis amicissimus, bellumque inter eos gerebatur et mari et terra. sed utrobique Eumenes plus ualebat propter Romanorum societatem; quo magis cupiebat eum Hannibal opprimi. quem si remouisset, faciliora sibi cetera fore arbitrabatur. hunc interficiundum talem iniit rationem. classe paucis diebus erant decreturi. superabatur nauium multitudine: dolo erat pugnandum, cum par non esset armis. imperauit quam plurimas uenenatas serpentes uiuas colligi easque in uasa fictilia conici. harum cum effecisset magnam multitudinem, die ipso, quo facturus erat nauale prœlium, classiarios conuocat iisque præcipit, omnes ut in unam Eumenis regis concurrant nauem, a ceteris tantum satis habeant se defendere. id illos facile serpentium multitudine consecuturos. rex autem in qua naue ueheretur, ut scirent, se facturum: quem si aut cepissent aut interfecissent, magno iis pollicetur præmio fore. tali cohortatione militum facta classis ab utrisque in prœlium deducitur. quarum acie constituta, priusquam signum pugnæ daretur, Hannibal, ut palam faceret suis, quo loco Eumenes esset, tabellarium in scapha cum caduceo mittit. qui ubi naues aduersariorum peruenit epistulamque ostendens se regem professus est quærere, statim Eumenem deductus est, quod nemo dubitabat quin aliquid de pace esset scriptum. tabellarius ducis naue declarata suis eodem, unde erat egressus, se recepit. at Eumenes soluta epistula nihil in ea repperit nisi quæ irridendum eum pertinerent. cuius etsi causam mirabatur neque reperiebat, tamen prœlium statim committere non dubitauit. horum in concursu Bithynii Hannibalis præcepto uniuersi nauem Eumenis adoriuntur. quorum uim rex cum sustinere non posset, fuga salutem petit, quam consecutus non esset, nisi intra sua præsidia se recepisset, quæ in proximo litore erant collocata. reliquæ Pergamenæ naues cum aduersarios premerent acrius, repente in eas uasa fictilia, de quibus supra mentionem fecimus, conici cœpta sunt. quæ iacta initio risum pugnantibus concitarunt, neque quare id fieret poterat intellegi. postquam autem naues suas oppletas conspexerunt serpentibus, noua re perterriti, cum, quid potissimum uitarent, non uiderent, puppes auerterunt seque sua castra nautica rettulerunt. sic Hannibal consilio arma Pergamenorum superauit, neque tum solum, sed sæpe alias pedestribus copiis pari prudentia pepulit aduersarios.

Quæ dum in Asia geruntur, accidit casu ut legati Prusiæ Romæ apud T. Quintium Flamininum consularem cenarent, atque ibi de Hannibale mentione facta ex iis unus diceret eum in Prusiæ regno esse. id postero die Flamininus senatui detulit. patres conscripti, qui Hannibale uiuo numquam se sine insidiis futuros existimarent, legatos in Bithyniam miserunt, in his Flamininum, qui ab rege peterent, ne inimicissimum suum secum haberet sibique dederet. his Prusia negare ausus non est; illud recusauit, ne id a se fieri postularent, quod aduersus ius hospitii esset: ipsi, si possent, comprehenderent: locum, ubi esset, facile inuenturos. Hannibal enim uno loco se tenebat, in castello quod ei a rege datum erat muneri, idque sic ædificarat, ut in omnibus partibus ædificii exitus haberet, scilicet uerens ne usu ueniret, quod accidit. huc cum legati Romanorum uenissent ac multitudine domum eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hannibali dixit plures præter consuetudinem armatos apparere. qui imperauit ei, ut omnes fores ædificii circumiret ac propere sibi nuntiaret, num eodem modo undique obsideretur. puer cum celeriter, quid esset, renuntiasset omnisque exitus occupatos ostendisset, sensit id non fortuito factum, sed se peti neque sibi diutius uitam esse retinendam. quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum uirtutum uenenum, quod semper secum habere consuerat, sumpsit.

Sic uir fortissimus, multis uariisque perfunctus laboribus, anno acquieuit septuagesimo. quibus consulibus interierit, non conuenit. namque Atticus M. Claudio Marcello Q. Fabio Labeone consulibus mortuum in annali suo scriptum reliquit, at Polybius L. Æmilio Paulo Cn. Bæbio Tamphilo, Sulpicius autem Blitho P. Cornelio Cethego M. Bæbio Tamphilo. atque hic tantus uir tantisque bellis districtus nonnihil temporis tribuit litteris. namque aliquot eius libri sunt, Græco sermone confecti, in eis Rhodios de Cn. Manlii Volsonis in Asia rebus gestis. huius belli gesta multi memoriæ prodiderunt, sed ex his duo, qui cum eo in castris fuerunt simulque uixerunt, quamdiu fortuna passa est, Silenus et Sosylus Lacedæmonius. atque hoc Sosylo Hannibal litterarum Græcarum usus est doctore.

Sed nos tempus est huius libri facere finem et Romanorum explicare imperatores, quo facilius collatis utrorumque factis, qui uiri præferendi sint, possit iudicari.