Hi fere fuerunt Graecæ gentis duces, qui memoria digni uideantur, præter reges: namque eos attingere noluimus, quod omnium res gestæ separatim sunt relatæ. neque tamen ii admodum sunt multi. Lacedæmonius autem Agesilaus nomine, non potestate fuit rex, sicut ceteri Spartani. ex iis uero, qui dominatum imperio tenuerunt, excellentissimi fuerunt, ut nos iudicamus, Persarum Cyrus et Darius, Hystaspi filius, quorum uterque priuatus uirtute regnum est adeptus. prior horum apud Massagetas in prœlio cecidit, Darius senectute diem obiit supremum. tres sunt præterea eiusdem gentis: Xerxes et duo Artaxerxæ, Macrochir cognomine et Mnemon. Xerxi maxime est illustre, quod maximis post hominum memoriam exercitibus terra marique bellum intulit Graeciæ. at Macrochir præcipuam habet laudem amplissimæ pulcherrimæque corporis formæ, quam incredibili ornauit uirtute belli: namque illo Perses nemo manu fuit fortior. Mnemon autem iustitiæ fama floruit. nam cum matris suæ scelere amisisset uxorem, tantum indulsit dolori, ut eum pietas uinceret. ex his duo eodem nomine morbo naturæ debitum reddiderunt, tertius ab Artabano præfecto ferro interemptus est.
Ex Macedonum autem gente duo multo ceteros antecesserunt rerum gestarum gloria: Philippus, Amyntæ filius, et Alexander Magnus. horum alter Babylone morbo consumptus est, Philippus Ægiis a Pausania, cum spectatum ludos iret, iuxta theatrum occisus est. unus Epirotes, Pyrrhus, qui cum populo Romano bellauit. is cum Argos oppidum oppugnaret in Peloponneso, lapide ictus interiit. unus item Siculus, Dionysius prior. nam et manu fortis et belli peritus fuit et, id quod in tyranno non facile reperitur, minime libidinosus, non luxuriosus, non auarus, nullius denique rei cupidus nisi singularis perpetuique imperii ob eamque rem crudelis: nam dum id studuit munire, nullius pepercit uitæ, quem eius insidiatorem putaret. hic cum uirtute tyrannidem sibi peperisset, magna retinuit felicitate: maior enim annos sexaginta natus decessit florente regno. neque in tam multis annis cuiusquam ex sua stirpe funus uidit, cum ex tribus uxoribus liberos procreasset multique ei nati essent nepotes.
Fuerunt præterea magni reges ex amicis Alexandri Magni, qui post obitum eius imperia ceperunt, in his Antigonus et huius filius Demetrius, Lysimachus, Seleucus, Ptolemæus. ex his Antigonus in prœlio, cum aduersus Seleucum et Lysimachum dimicaret, occisus est. pari leto affectus est Lysimachus ab Seleuco: namque societate dissoluta bellum inter se gesserunt. at Demetrius, cum filiam suam Seleuco in matrimonium dedisset neque eo magis fida inter eos amicitia manere potuisset, captus bello in custodia socer generi periit a morbo. neque ita multo post Seleucus a Ptolemæo Cerauno dolo interfectus est, quem ille a patre expulsum Alexandrea alienarum opum indigentem receperat. ipse autem Ptolemæus, cum uiuus filio regnum tradidisset, ab illo eodem uita priuatus dicitur.
De quibus quoniam satis dictum putamus, non incommodum uidetur non præterire Hamilcarem et Hannibalem, quos et animi magnitudine et calliditate omnes in Africa natos præstitisse constat.