TIMOLEON

Timoleon Corinthius. sine dubio magnus omnium iudicio hic uir exstitit. namque huic uni contigit, quod nescio an nulli, ut et patriam, in qua erat natus, oppressam a tyranno liberaret, et a Syracusanis, quibus auxilio erat missus, iam inueteratam seruitutem depelleret totamque Siciliam, multos annos bello uexatam a barbarisque oppressam, suo aduentu in pristinum restitueret. sed in his rebus non simplici fortuna conflictatus est et, id quod difficilius putatur, multo sapientius tulit secundam quam aduersam fortunam. nam cum frater eius Timophanes, dux a Corinthiis delectus, tyrannidem per milites mercennarios occupasset particepsque regni posset esse, tantum afuit a societate sceleris, ut antetulerit ciuium suorum libertatem fratris saluti et parere legibus quam imperare patriæ satius duxerit. hac mente per haruspicem communemque affinem, cui soror ex eisdem parentibus nata nupta erat, fratrem tyrannum interficiundum curauit. ipse non modo manus non attulit, sed ne aspicere quidem fraternum sanguinem uoluit. nam dum res conficeretur, procul in præsidio fuit, ne quis satelles posset succurrere. hoc præclarissimum eius factum non pari modo probatum est ab omnibus: nonnulli enim læsam ab eo pietatem putabant et inuidia laudem uirtutis obterebant. mater uero post id factum neque domum se filium admisit neque aspexit, quin eum fratricidam impiumque detestans compellaret. quibus rebus ille adeo est commotus, ut nonnumquam uitæ finem facere uoluerit atque ex ingratorum hominum conspectu morte decedere.

Interim Dione Syracusis interfecto Dionysius rursus Syracusarum potitus est. cuius aduersarii opem a Corinthiis petierunt ducemque, quo in bello uterentur, postularunt. huc Timoleon missus incredibili felicitate Dionysium tota Sicilia depulit. cum interficere posset, noluit, tutoque ut Corinthum perueniret effecit, quod utrorumque Dionysiorum opibus Corinthii sæpe adiuti fuerant, cuius benignitatis memoriam uolebat exstare, eamque præclaram uictoriam ducebat, in qua plus esset clementiæ quam crudelitatis, postremo ut non solum auribus acciperetur, sed etiam oculis cerneretur, quem ex quanto regno quam fortunam detulisset. post Dionysii decessum cum Hiceta bellauit, qui aduersatus erat Dionysio: quem non odio tyrannidis dissensisse, sed cupiditate indicio fuit, quod ipse expulso Dionysio imperium dimittere noluit. hoc superato Timoleon maximas copias Karthaginiensium apud Crinissum flumen fugauit ac satis habere cœgit, si liceret Africam obtinere, qui iam complures annos possessionem Siciliæ tenebant. cepit etiam Mamercum, Italicum ducem, hominem bellicosum et potentem, qui tyrannos adiutum in Siciliam uenerat.

Quibus rebus confectis cum propter diuturnitatem belli non solum regiones, sed etiam urbes desertas uideret, conquisiuit quos potuit, primum Siculos, dein Corintho arcessiuit colonos, quod ab iis initio Syracusæ erant conditæ. ciuibus ueteribus sua restituit, nouis bello uacuefactas possessiones diuisit, urbium mœnia disiecta fanaque deserta refecit, ciuitatibus leges libertatemque reddidit: ex maximo bello tantum otium totæ insulæ conciliauit, ut hic conditor urbium earum, non illi qui initio deduxerant, uideretur. arcem Syracusis, quam munierat Dionysius urbem obsidendam, a fundamentis disiecit, cetera tyrannidis propugnacula demolitus est deditque operam, ut quam minime multa uestigia seruitutis manerent. cum tantis esset opibus, ut etiam inuitis imperare posset, tantum autem amorem haberet omnium Siculorum, ut nullo recusante regnum obtinere, maluit se diligi quam metui. itaque, cum primum potuit, imperium deposuit ac priuatus Syracusis, quod reliquum uitæ fuit, uixit. neque uero id imperite fecit: nam quod ceteri reges imperio potuerunt, hic beneuolentia tenuit. nullus honos huic defuit, neque postea res ulla Syracusis gesta est publice, de qua prius sit decretum quam Timoleontis sententia cognita. nullius umquam consilium non modo antelatum, sed ne comparatum quidem est. neque id magis beneuolentia factum est quam prudentia.

Hic cum ætate iam prouectus esset, sine ullo morbo lumina oculorum amisit. quam calamitatem ita moderate tulit, ut neque eum querentem quisquam audierit neque eo minus priuatis publicisque rebus interfuerit. ueniebat autem in theatrum, cum ibi concilium populi haberetur, propter ualetudinem uectus iumentis iunctis, atque ita de uehiculo quæ uidebantur dicebat. neque hoc illi quisquam tribuebat superbiæ: nihil enim umquam neque insolens neque gloriosum ex ore eius exiit. qui quidem, cum suas laudes audiret prædicari, numquam aliud dixit quam se in ea re maxime diis agere gratias atque habere, quod, cum Siciliam recreare constituissent, tum se potissimum ducem esse uoluissent. nihil enim rerum humanarum sine deorum numine geri putabat; itaque suæ domi sacellum Automatias constituerat idque sanctissime colebat.

hanc hominis excellentem bonitatem mirabiles accesserant casus. nam prœlia maxima natali suo die fecit omnia, quo factum est ut eius diem natalem festum haberet uniuersa Sicilia. huic quidam Laphystius, homo petulans et ingratus, uadimonium cum uellet imponere, quod cum illo se lege agere diceret, et complures concurrissent, qui procacitatem hominis manibus coercere conarentur, Timoleon orauit omnes, ne id facerent. namque id ut Laphystio et cuiuis liceret, se maximos labores summaque adiisse pericula. hanc enim speciem libertatis esse, si omnibus, quod quisque uellet, legibus experiri liceret. idem, cum quidam Laphystii similis, nomine Demænetus, in contione populi de rebus gestis eius detrahere cœpisset ac nonnulla inueheretur in Timoleonta, dixit nunc demum se uoti esse damnatum: namque hoc a diis immortalibus semper precatum, ut talem libertatem restitueret Syracusanis, in qua cuiuis liceret de quo uellet impune dicere.

Hic cum diem supremum obisset, publice a Syracusanis in gymnasio, quod Timoleonteum appellatur, tota celebrante Sicilia sepultus est.