Themistocles, Neocli filius, Atheniensis. huius uitia ineuntis adulescentiæ magnis sunt emendata uirtutibus, adeo ut anteferatur huic nemo, pauci pares putentur. sed ab initio est ordiendus. pater eius Neocles generosus fuit. is uxorem Acarnanam ciuem duxit, ex qua natus est Themistocles. qui cum minus esset probatus parentibus, quod et liberius uiuebat et rem familiarem neglegebat, a patre exheredatus est. quæ contumelia non fregit eum, sed erexit. nam cum iudicasset sine summa industria non posse eam exstingui, totum se dedidit rei publicæ, diligentius amicis famæque seruiens. multum in iudiciis priuatis uersabatur, sæpe in contionem populi prodibat; nulla res maior sine eo gerebatur; celeriter quæ opus erant reperiebat, facile eadem oratione explicabat, neque minus in rebus gerendis promptus quam excogitandis erat, quod et de instantibus, ut ait Thucydides, uerissime iudicabat et de futuris callidissime coniciebat. quo factum est ut breui tempore illustraretur.
Primus autem gradus fuit capessendæ rei publicæ bello Corcyræo; ad quod gerendum prætor a populo factus non solum præsenti bello, sed etiam reliquo tempore ferociorem reddidit ciuitatem. nam cum pecunia publica, quæ ex metallis redibat, largitione magistratuum quotannis interiret, ille persuasit populo ut ea pecunia classis centum nauium ædificaretur. qua celeriter effecta primum Corcyræos fregit, deinde maritimos prædones consectando mare tutum reddidit. in quo cum diuitiis ornauit, tum etiam peritissimos belli naualis fecit Athenienses. id quantæ saluti fuerit uniuersæ Graeciæ, bello cognitum est Persico. nam cum Xerxes et mari et terra bellum uniuersæ inferret Europæ cum tantis copiis, quantas neque ante nec postea habuit quisquam (huius enim classis mille et ducentarum nauium longarum fuit, quam duo milia onerariarum sequebantur, terrestris autem exercitus septingenta peditum, equitum quadringenta milia fuerunt), huius de aduentu cum fama in Græciam esset perlata et maxime Athenienses peti dicerentur propter pugnam Marathoniam, miserunt Delphos consultum, quidnam facerent de rebus suis. deliberantibus Pythia respondit, ut mœnibus ligneis se munirent. id responsum quo ualeret cum intellegeret nemo, Themistocles persuasit consilium esse Apollinis, ut in naues se suaque conferrent: eum enim a deo significari murum ligneum. tali consilio probato addunt ad superiores totidem naues triremes suaque omnia, quæ moueri poterant, partim Salamina partim Trœzena deportant: arcem sacerdotibus paucisque maioribus natu ac sacra procuranda tradunt, reliquum oppidum relinquunt.
Huius consilium plerisque ciuitatibus displicebat et in terra dimicari magis placebat. itaque missi sunt delecti cum Leonida, Lacedæmoniorum rege, qui Thermopylas occuparent longiusque barbaros progredi non paterentur. hi uim hostium non sustinuerunt eoque loco omnes interierunt. at classis communis Graeciæ trecentarum nauium, in qua ducentæ erant Atheniensium, primum apud Artemisium inter Eubœam continentemque terram cum classiariis regiis conflixit. angustias enim Themistocles quærebat, ne multitudine circuiretur. hic etsi pari prœlio discesserant, tamen eodem loco non sunt ausi manere, quod erat periculum, ne, si pars nauium aduersariorum Eubœam superasset, ancipiti premerentur periculo. quo factum est ut ab Artemisio discederent et exaduersum Athenas apud Salamina classem suam constituerent.
At Xerxes Thermopylis expugnatis protinus accessit astu idque nullis defendentibus interfectis sacerdotibus, quos in arce inuenerat, incendio deleuit. cuius flamma perterriti classiarii cum manere non auderent et plurimi hortarentur, ut domos suas discederent mœnibusque se defenderent, Themistocles unus restitit et uniuersos pares esse posse aiebat, dispersos testabatur perituros, idque Eurybiadi, regi Lacedæmoniorum, qui tum summæ imperii præerat, fore affirmabat. quem cum minus quam uellet moueret, noctu de seruis suis quem habuit fidelissimum ad regem misit, ut ei nuntiaret suis uerbis, aduersarios eius in fuga esse: qui si discessissent, maiore cum labore et longinquiore tempore bellum confecturum, cum singulos consectari cogeretur: quos si statim aggrederetur, breui uniuersos oppressurum. hoc eo ualebat, ut ingratis ad depugnandum omnes cogerentur. hac re audita barbarus, nihil doli subesse credens, postridie alienissimo sibi loco, contra opportunissimo hostibus adeo angusto mari conflixit, ut eius multitudo nauium explicari non potuerit. uictus ergo est magis etiam consilio Themistocli quam armis Graeciæ.
Hic etsi male rem gesserat, tamen tantas habebat reliquias copiarum, ut etiam tum iis opprimere posset hostes: iterum ab eodem gradu depulsus est. nam Themistocles, uerens ne bellare perseueraret, certiorem eum fecit id agi, ut pons, quem ille in Hellesponto fecerat, dissolueretur ac reditu in Asiam excluderetur, idque ei persuasit. itaque qua sex mensibus iter fecerat, eadem minus diebus triginta in Asiam reuersus est seque a Themistocle non superatum, sed conseruatum iudicauit. sic unius uiri prudentia Græcia liberata est Europæque succubuit Asia. hæc altera uictoria, quæ cum Marathonio possit comparari tropæo. nam pari modo apud Salamina paruo numero nauium maxima post hominum memoriam classis est deuicta.
Magnus hoc bello Themistocles fuit neque minor in pace. cum enim Phalerico portu neque magno neque bono Athenienses uterentur, huius consilio triplex Piræi portus constitutus est isque mœnibus circumdatus, ut ipsam urbem dignitate æquiperaret, utilitate superaret. idem muros Atheniensium restituit præcipuo suo periculo. namque Lacedæmonii causam idoneam nacti propter barbarorum excursiones, qua negarent oportere extra Peloponnesum ullam urbem ⟨mœnia⟩ habere, ne essent loca munita, quæ hostes possiderent, Athenienses ædificantes prohibere sunt conati. hoc longe alio spectabat atque uideri uolebant. Athenienses enim duabus uictoriis, Marathonia et Salaminia, tantam gloriam apud omnes gentis erant consecuti, ut intellegerent Lacedæmonii de principatu sibi cum iis certamen fore. quare eos quam infirmissimos esse uolebant. postquam autem audierunt muros instrui, legatos Athenas miserunt, qui id fieri uetarent. his præsentibus desierunt ac se de ea re legatos ad eos missuros dixerunt. hanc legationem suscepit Themistocles et solus primo profectus est: reliqui legati ut tum exirent, cum satis altitudo muri exstructa uideretur, præcepit: interim omnes, serui atque liberi, opus facerent neque ulli loco parcerent, siue sacer siue priuatus esset siue publicus, et undique, quod idoneum ad muniendum putarent, congererent. quo factum est ut Atheniensium muri ex sacellis sepulcrisque constarent.
Themistocles autem, ut Lacedæmonem uenit, adire ad magistratus noluit et dedit operam, ut quam longissime tempus duceret, causam interponens se collegas exspectare. cum Lacedæmonii quererentur opus nihilo minus fieri eumque in ea re conari fallere, interim reliqui legati sunt consecuti. a quibus cum audisset non multum superesse munitionis, ad ephoros Lacedæmoniorum accessit, penes quos summum erat imperium, atque apud eos contendit falsa iis esse delata: quare æquum esse illos uiros bonos nobilesque mittere quibus fides haberetur, qui rem explorarent: interea se obsidem retinerent. gestus est ei mos, tresque legati functi summis honoribus Athenas missi sunt. cum his collegas suos Themistocles iussit proficisci iisque prædixit, ut ne prius Lacedæmoniorum legatos dimitterent quam ipse esset remissus. hos postquam Athenas peruenisse ratus est, ad magistratum senatumque Lacedæmoniorum adiit et apud eos liberrime professus est: Atheniensis suo consilio, quod communi iure gentium facere possent, deos publicos suosque patrios ac penates, quo facilius ab hoste possent defendere, muris sæpsisse neque in eo quod inutile esset Graeciæ fecisse. nam illorum urbem ut propugnaculum oppositum esse barbaris, apud quam iam bis classes regias fecisse naufragium. Lacedæmonios autem male et iniuste facere, qui id potius intuerentur, quod ipsorum dominationi quam quod uniuersæ Graeciæ utile esset. quare, si suos legatos recipere uellent, quos Athenas miserant, se remitterent, aliter illos numquam in patriam essent recepturi.
Tamen non effugit ciuium suorum inuidiam. namque ob eundem timorem, quo damnatus erat Miltiades, testularum suffragiis e ciuitate eiectus Argos habitatum concessit. hic cum propter multas eius uirtutes magna cum dignitate uiueret, Lacedæmonii legatos Athenas miserunt, qui eum absentem accusarent, quod societatem cum rege Perse ad Græciam opprimendam fecisset. hoc crimine absens proditionis damnatus est. id ut audiuit, quod non satis tutum se Argis uidebat, Corcyram demigrauit. ibi cum eius principes animaduertisset timere, ne propter se bellum iis Lacedæmonii et Athenienses indicerent, ⟨ad⟩ Admetum, Molossum regem, cum quo ei hospitium erat, confugit. huc cum uenisset et in præsentia rex abesset, quo maiore religione se receptum tueretur, filiam eius paruulam arripuit et cum ea se in sacrarium, quod summa colebatur cærimonia, coniecit. inde non prius egressus est, quam rex eum data dextra in fidem reciperet, quam præstitit. nam cum ab Atheniensibus et Lacedæmoniis exposceretur publice, supplicem non prodidit monuitque ut consuleret sibi: difficile enim esse in tam propinquo loco tuto eum uersari. itaque Pydnam eum deduci iussit et quod satis esset præsidii dedit. hic in nauem omnibus ignotus nautis escendit. quæ cum tempestate maxima Naxum ferretur, ubi tum Atheniensium erat exercitus, sensit Themistocles, si eo peruenisset, sibi esse pereundum. hac necessitate coactus domino nauis, qui sit, aperit, multa pollicens, si se conseruasset. at ille clarissimi uiri captus misericordia diem noctemque procul ab insula in salo nauem tenuit in ancoris neque quemquam ex ea exire passus est. inde Ephesum peruenit ibique Themistoclen exponit. cui ille pro meritis postea gratiam rettulit.
Scio plerosque ita scripsisse, Themistoclen Xerxe regnante in Asiam transisse. sed ego potissimum Thucydidi credo, quod ætate proximus de iis, qui illorum temporum historiam reliquerunt, et eiusdem ciuitatis fuit. is autem ait ad Artaxerxen eum uenisse atque his uerbis epistulam misisse: ‘Themistocles ueni ad te, qui plurima mala omnium Graiorum in domum tuam intuli, quamdiu mihi necesse fuit aduersum patrem tuum bellare patriamque meam defendere. idem multo plura bona feci, postquam in tuto ipse et ille in periculo esse cœpit. nam cum in Asiam reuerti uellet prœlio apud Salamina facto, litteris eum certiorem feci id agi ut pons, quem in Hellesponto fecerat, dissolueretur atque ab hostibus circumiretur. quo nuntio ille periculo est liberatus. nunc autem confugi ad te exagitatus a cuncta Græcia, tuam petens amicitiam: quam si ero adeptus, non minus me bonum amicum habebis, quam fortem inimicum ille expertus est. ea autem rogo, ut de iis rebus, quas tecum colloqui uolo, annuum mihi tempus des eoque transacto ad te uenire patiaris.’
Huius rex animi magnitudinem admirans cupiensque talem uirum sibi conciliari ueniam dedit. ille omne illud tempus litteris sermonique Persarum se dedidit: quibus adeo eruditus est, ut multo commodius dicatur apud regem uerba fecisse, quam ii poterant, qui in Perside erant nati. hic cum multa regi esset pollicitus gratissimumque illud, si suis uti consiliis uellet, illum Græciam bello oppressurum, magnis muneribus ab Artaxerxe donatus in Asiam rediit domiciliumque Magnesiæ sibi constituit. namque hanc urbem ei rex donarat, his quidem uerbis, quæ ei panem præberet (ex qua regione quinquaginta talenta quotannis redibant), Lampsacum autem, unde uinum sumeret, Myunta, ex qua obsonium haberet.
Huius ad nostram memoriam monumenta manserunt duo: sepulcrum prope oppidum, in quo est sepultus, statua in foro Magnesiæ. de cuius morte multimodis apud plerosque scriptum est, sed nos eundem potissimum Thucydidem auctorem probamus, qui illum ait Magnesiæ morbo mortuum neque negat fuisse famam, uenenum sua sponte sumpsisse, cum se, quæ regi de Græcia opprimenda pollicitus esset, præstare posse desperaret. idem ossa eius clam in Attica ab amicis sepulta, quoniam legibus non concederetur, quod proditionis esset damnatus, memoriæ prodidit.