EVMENES

Eumenes Cardianus. huius si uirtuti par data esset fortuna, non ille quidem maior, sed multo illustrior atque etiam honoratior, quod magnos homines uirtute metimur, non fortuna. nam cum ætas eius incidisset in ea tempora, quibus Macedones florerent, multum ei detraxit inter eos uiuenti, quod alienæ erat ciuitatis neque aliud huic defuit quam generosa stirps. etsi ille domestico summo genere erat, tamen Macedones eum sibi aliquando anteponi indigne ferebant, neque tamen non patiebantur: uincebat enim omnes cura, uigilantia, patientia, calliditate et celeritate ingenii.

Hic peradulescentulus amicitiam accessit Philippi, Amyntæ filii, breuique tempore in intimam peruenit familiaritatem: fulgebat enim iam in adulescentulo indoles uirtutis. itaque eum habuit manum scribæ loco, quod multo apud Graios honorificentius est quam apud Romanos. namque apud nos, re uera sicut sunt, mercennarii scribæ existimantur; at apud illosecontrario nemo id officium admittitur nisi honesto loco, et fide et industria cognita, quod necesse est omnium consiliorum eum esse participem. hunc locum tenuit amicitiæ apud Philippum annos septem. illo interfecto eodem gradu fuit apud Alexandrum annos tredecim. nouissimo tempore præfuit etiam alteræ equitum alæ, quæ Hetærice appellabatur. utrique autem in consilio semper affuit et omnium rerum habitus est particeps.

Alexandro Babylone mortuo, cum regna singulis familiaribus dispertirentur et summa rerum tradita esset tuenda eidem, cui Alexander moriens anulum suum dederat, Perdiccæ (ex quo omnes coniecerant eum regnum ei commisisse, quoad liberi eius in suam tutelam peruenissent: aberat enim Crateros et Antipater, qui antecedere hunc uidebantur, mortuus erat Hephæstio, quem unum Alexander, quod facile intellegi posset, plurimi fecerat), hoc tempore data est Eumeni Cappadocia siue potius dicta: nam tum in hostium erat potestate. hunc sibi Perdiccas adiunxerat magno studio, quod in homine fidem et industriam magnam uidebat, non dubitans, si eum pellexisset, magno usui fore sibi in iis rebus quas apparabat. cogitabat enim, quod fere omnes in magnis imperiis concupiscunt, omnium partis corripere atque complecti. neque uero hoc ille solus fecit, sed ceteri quoque omnes, qui Alexandri fuerant amici. primus Leonnatus Macedoniam præoccupare destinauit. hic multis magnisque pollicitationibus persuadere Eumeni studuit, ut Perdiccam desereret ac secum faceret societatem. cum perducere eum non posset, interficere conatus est, et fecisset, nisi ille clam noctu ex præsidiis eius effugisset.

Interim conflata sunt illa bella, quæ internecionem post Alexandri mortem gesta sunt, omnesque concurrerunt Perdiccam opprimendum. quem etsi infirmum uidebat, quod unus omnibus resistere cogebatur, tamen amicum non deseruit neque salutis quam fidei fuit cupidior. præfecerat hunc Perdiccas ei parti Asiæ, quæ inter Taurum montem iacet atque Hellespontum, et illum unum opposuerat Europæis aduersariis; ipse Ægyptum oppugnatum aduersum Ptolemæum erat profectus. Eumenes cum neque magnas copias neque firmas haberet, quod et inexercitatæ et non multo ante erant contractæ, aduentare autem dicerentur Hellespontumque transisse Antipater et Crateros magno cum exercitu Macedonum, uiri cum claritate tum usu belli præstantes (Macedones uero milites ea tum erant fama, qua nunc Romani feruntur: etenim semper habiti sunt fortissimi, qui summam imperii potirentur): Eumenes intellegebat, si copiæ suæ cognossent, aduersus quos ducerentur, non modo non ituras, sed simul cum nuntio dilapsuras. itaque hoc eius fuit prudentissimum, ut deuiis itineribus milites duceret, in quibus uera audire non possent, et iis persuaderet se contra quosdam barbaros proficisci. itaque tenuit hoc propositum et prius in aciem exercitum eduxit prœliumque commisit, quam milites sui scirent, cum quibus arma conferrent. effecit etiam illud locorum præoccupatione, ut equitatu potius dimicaret, quo plus ualebat, quam peditatu, quo erat deterior.

Quorum acerrimo concursu cum magnam partem diei esset oppugnatum, cadit Crateros dux et Neoptolemus, qui secundum locum imperii tenebat. cum hoc concurrit ipse Eumenes. qui cum inter se complexi in terram ex equis decidissent, ut facile intellegi possent inimica mente contendisse animoque magis etiam pugnasse quam corpore, non prius distracti sunt, quam alterum anima relinqueret. ab hoc aliquot plagis Eumenes uulneratur, neque eo magis ex prœlio excessit, sed acrius hostis insistit. hic equitibus profligatis, interfecto duce Cratero, multis præterea et maxime nobilibus captis pedester exercitus, quod in ea loca erat deductus, ut inuito Eumene elabi non posset, pacem ab eo petit. quam cum impetrasset, in fide non mansit et se, simul ac potuit, Antipatrum recepit. Eumenes Craterum ex acie semiuiuum elatum recreare studuit; cum id non posset, pro hominis dignitate proque pristina amicitia (namque illo usus erat Alexandro uiuo familiariter) amplo funere extulit ossaque in Macedoniam uxori eius ac liberis remisit.

Hæc dum apud Hellespontum geruntur, Perdiccas apud Nilum flumen interficitur ab Seleuco et Antigene, rerumque summa Antipatrum defertur. hic qui deseruerant, exercitu suffragium ferente capitis absentes damnantur, in his Eumenes. hac ille perculsus plaga non succubuit neque eo setius bellum administrauit. sed exiles res animi magnitudinem, etsi non frangebant, tamen minuebant. hunc persequens Antigonus, cum omni genere copiarum abundaret, sæpe in itineribus uexabatur, neque umquam manum accedere licebat nisi iis locis, quibus pauci multis possent resistere. sed extremo tempore, cum consilio capi non posset, multitudine circumitus est. hinc tamen multis suis amissis se expediuit et in castellum Phrygiæ, quod Nora appellatur, confugit. in quo cum circumsederetur et uereretur, ne uno loco manens equos militares perderet, quod spatium non esset agitandi, callidum fuit eius inuentum, quem modum stans iumentum concalfieri exercerique posset, quo libentius et cibo uteretur et a corporis motu non remoueretur. substringebat caput loro altius, quam ut prioribus pedibus plane terram posset attingere, dein post uerberibus cogebat exsultare et calces remittere: qui motus non minus sudorem excutiebat, quam si in spatio decurreret. quo factum est, quod omnibus mirabile est uisum, ut æque iumenta nitida ex castello educeret, cum complures menses in obsidione fuisset, ac si in campestribus ea locis habuisset. in hac conclusione, quotienscumque uoluit, apparatum et munitiones Antigoni alias incendit, alias disiecit tenuit autem se uno loco, quamdiu hiems fuit, quod castra sub diuo habere non poterat. uer appropinquabat: simulata deditione, dum de condicionibus tractat, præfectis Antigoni imposuit seque ac suos omnis extraxit incolumis.

hunc Olympias, mater quæ fuerat Alexandri, cum litteras et nuntios misisset in Asiam consultum, utrumresrepetitum in Macedoniam ueniret (nam tum in Epiro habitabat) et eas res occuparet, huic ille primum suasit, ne se moueret et exspectaret, quoad Alexandri filius regnum adipisceretur; sin aliqua cupiditate raperetur in Macedoniam, oblivisceretur omnium iniuriarum et in neminem acerbiore uteretur imperio. horum illa nihil fecit: nam et in Macedoniam profecta est et ibi crudelissime se gessit. petit autem ab Eumene absente, ne pateretur Philippi domus ac familiæ inimicissimos stirpem quoque interimere, ferretque opem liberis Alexandri. quam ueniam si daret, quam primum exercitus pararet, quos sibi subsidio adduceret. id quo facilius faceret, se omnibus præfectis, qui in officio manebant, misisse litteras, ut ei parerent eiusque consiliis uterentur. his rebus Eumenes permotus satius duxit, si ita tulisset fortuna, perire bene meritis referentem gratiam quam ingratum uiuere.

Itaque copias contraxit, bellum aduersus Antigonum comparauit. quod una erant Macedones complures nobiles, in iis Peucestes, qui corporis custos fuerat Alexandri, tum autem obtinebat Persidem, et Antigenes, cuius sub imperio phalanx erat Macedonum, inuidiam uerens (quam tamen effugere non potuit), si potius ipse alienigena summi imperii potiretur quam alii Macedonum, quorum ibi erat multitudo, in principiis Alexandri nomine tabernaculum statuit in eoque sellam auream cum sceptro ac diademate iussit poni eoque omnes cottidie conuenire, ut ibi de summis rebus consilia caperentur, credens minore se inuidia fore, si specie imperii nominisque simulatione Alexandri bellum uideretur administrare. quod effecit. nam cum non Eumenis principia, sed regia conueniretur atque ibi de rebus deliberaretur, quodam modo latebat, cum tamen per eum unum gererentur omnia.

Hic in Parætacis cum Antigono conflixit, non acie instructa, sed in itinere, eumque male acceptum in Mediam hiematum cœgit redire. ipse in finitima regione Persidis hiematum copias diuisit, non ut uoluit, sed ut militum cogebat uoluntas. namque illa phalanx Alexandri Magni, quæ Asiam peragrarat deuiceratque Persas, inueterata cum gloria tum etiam licentia, non parere se ducibus, sed imperare postulabat, ut nunc ueterani faciunt nostri. itaque periculum est ne faciant quod illi fecerunt, sua intemperantia nimiaque licentia ut omnia perdant neque minus eos, cum quibus steterint, quam aduersus quos fecerint. quod si quis illorum ueteranorum legat facta, paria horum cognoscat neque rem ullam nisi tempus interesse iudicet. sed illos reuertar. hiberna sumpserant non usum belli, sed ipsorum luxuriam, longeque inter se discesserant. hæc Antigonus cum comperisset intellegeretque se parem non esse paratis aduersariis, statuit aliquid sibi consilii noui esse capiendum. duæ erant uiæ, qua ex Medis, ubi ille hiemabat, aduersariorum hibernacula posset perueniri. quarum breuior per loca deserta, quæ nemo incolebat propter aquæ inopiam, ceterum dierum erat fere decem; illa autem, qua omnes commeabant, altero tanto longiorem habebat anfractum, sed erat copiosa omniumque rerum abundans. hac si proficisceretur, intellegebat prius aduersarios rescituros de suo aduentu, quam ipse tertiam partem confecisset itineris; sin per loca sola contenderet, sperabat se imprudentem hostem oppressurum. hanc rem conficiendam imperauit quam plurimos utris atque etiam culleos comparari, post hæc pabulum, præterea cibaria cocta dierum decem, ut quam minime fieret ignis in castris. iter quo habeat, omnis celat. sic paratus, qua constituerat, proficiscitur.

Dimidium fere spatium confecerat, cum ex fumo castrorum eius suspicio allata est Eumenem hostem appropinquare. conueniunt duces: quæritur, quid opus sit facto. intellegebant omnes tam celeriter copias ipsorum contrahi non posse, quam Antigonus adfuturus uidebatur. hic omnibus titubantibus et de rebus summis desperantibus Eumenes ait, si celeritatem uelint adhibere et imperata facere, quod antea non fecerint, se rem expediturum. nam quod diebus quinque hostis transisse posset, se effecturum ut non minus totidem dierum spatio retardaretur: quare circumirent, suas quisque contraheret copias. Antigoni autem refrenandum impetum tale capit consilium. certos mittit homines infimos montes, qui obuii erant itineri aduersariorum, iisque præcipit ut prima nocte, quam latissime possint, ignis faciant quam maximos atque hos secunda uigilia minuant, tertia perexiguos reddant, et assimulata castrorum consuetudine suspicionem iniciant hostibus, iis locis esse castra ac de eorum aduentu esse prænuntiatum; idemque postera nocte faciant. quibus imperatum erat, diligenter præceptum curant. Antigonus tenebris obortis ignis conspicatur: credit de suo aduentu esse auditum et aduersarios illuc suas contraxisse copias. mutat consilium et, quoniam imprudentes adoriri non possit, flectit iter suum et illum anfractum longiorem copiosæ uiæ capit ibique diem unum opperitur lassitudinem sedandam militum ac reficienda iumenta, quo integriore exercitu decerneret.

Sic Eumenes callidum imperatorem uicit consilio celeritatemque impediuit eius, neque tamen multum profecit. nam inuidia ducum, cum quibus erat, perfidiaque Macedonum ueteranorum, cum superior prœlio discessisset, Antigono est deditus, cum exercitus ei ter ante separatis temporibus iurasset se eum defensurum neque umquam deserturum. sed tanta fuit nonnullorum uirtutis obtrectatio, ut fidem amittere mallent quam eum non perdere. atque hunc Antigonus, cum ei fuisset infestissimus, conseruasset, si per suos esset licitum, quod a nullo se plus adiuuari posse intellegebat in iis rebus, quas impendere iam apparebat omnibus. imminebant enim Seleucus, Lysimachus, Ptolemæus, opibus iam ualentes, cum quibus ei de summis rebus erat dimicandum. sed non passi sunt ii qui circa erant, quod uidebant Eumene recepto omnis præ illo parui futuros. ipse autem Antigonus adeo erat incensus, ut nisi magna spe maximarum rerum leniri non posset.

Itaque cum eum in custodiam dedisset et præfectus custodum quæsisset quem modum seruari uellet,ut acerrimum’ inquitleonem aut ferocissimum elephantum’: nondum enim statuerat, conseruaret eum necne. ueniebat autem Eumenem utrumque genus hominum, et qui propter odium fructum oculis ex eius casu capere uellent, et qui propter ueterem amicitiam colloqui consolarique cuperent, multi etiam, qui eius formam cognoscere studebant, qualis esset, quem tam diu tamque ualde timuissent, cuius in pernicie positam spem habuissent uictoriæ. at Eumenes, cum diutius in uinclis esset, ait Onomarcho, penes quem summa imperii erat custodiæ, se mirari, quare iam tertium diem sic teneretur: non enim hoc conuenire Antigoni prudentiæ, ut sic deuteretur uicto: quin aut interfici aut missum fieri iuberet. hic cum ferocius Onomarcho loqui uideretur,quid? tu’ inquitanimo si isto eras, cur non in prœlio cecidisti potius quam in potestatem inimici uenires?huic Eumenesutinam quidem istuc euenisset! sed eo non accidit, quod numquam cum fortiore sum congressus: non enim cum quoquam arma contuli, quin is mihi succubuerit. non enim uirtute hostium, sed amicorum perfidia decidi.neque id erat falsum ⟨ * nam et dignitate fuit honesta et uiribus laborem ferendum firmis neque tam magno corpore quam figura uenusta.

De hoc Antigonus cum solus constituere non auderet, consilium rettulit. hic cum omnes primo perturbati admirarentur non iam de eo sumptum esse supplicium, a quo tot annos adeo essent male habiti, ut sæpe desperationem forent adducti, quique maximos duces interfecisset, denique in quo uno tantum esset, ut, quoad ille uiueret, ipsi securi esse non possent, interfecto nihil habituri negotii essent: postremo, si illi redderet salutem, quærebant, quibus amicis esset usurus: sese enim cum Eumene apud eum non futuros. hic cognita consilii uoluntate tamen usque septimum diem deliberandi sibi spatium reliquit. tum autem, cum iam uereretur ne qua seditio exercitus oriretur, uetuit quemquam eum admitti et cottidianum uictum remoueri iussit: nam negabat se ei uim allaturum, qui aliquando fuisset amicus. hic tamen non amplius quam triduum fame fatigatus, cum castra mouerentur, insciente Antigono iugulatus est a custodibus.

Sic Eumenes annorum quinque et quadraginta, cum ab anno uicesimo, uti supra ostendimus, septem annos Philippo apparuisset, tredecim apud Alexandrum eundem locum obtinuisset, in his unum equitum alæ præfuisset, post autem Alexandri Magni mortem imperator exercitus duxisset summosque duces partim reppulisset, partim interfecisset, captus non Antigoni uirtute, sed Macedonum periurio talem habuit exitum uitæ. in quo quanta omnium fuerit opinio eorum, qui post Alexandrum Magnum reges sunt appellati, ex hoc facillime potest iudicari, quod,quorumnemo Eumene uiuo rex appellatus est, sed præfectus, eidem post huius occasum statim regium ornatum nomenque sumpserunt neque, quod initio prædicarant, se Alexandri liberis regnum seruare, præstare uoluerunt et uno propugnatore sublato quid sentirent aperuerunt. huius sceleris principes fuerunt Antigonus, Ptolemæus, Seleucus, Lysimachus, Cassandrus. Antigonus autem Eumenem mortuum propinquis eius sepeliundum tradidit. hi militari honestoque funere, comitante toto exercitu, humauerunt ossaque eius in Cappadociam matrem atque uxorem liberosque eius deportanda curarunt.