Agesilaus Lacedæmonius cum a ceteris scriptoribus tum eximie a Xenophonte Socratico collaudatus est: eo enim usus est familiarissime. hic primum de regno cum Leotychide, fratris filio, habuit contentionem. mos erat enim a maioribus Lacedæmoniis traditus, ut duos haberent semper reges, nomine magis quam imperio, ex duabus familiis Procli et Eurysthenis, qui principes ex progenie Herculis Spartæ reges fuerunt. horum ex altera in alterius familiæ locum fieri non licebat: ita utraque suum retinebat ordinem. primum ratio habebatur, qui maximus natu esset ex liberis eius, qui regnans decessisset; sin is uirilem sexum non reliquisset, tum deligebatur, qui proximus esset propinquitate. mortuus erat Agis rex, frater Agesilai: filium reliquerat Leotychidem. quem ille natum non agnorat, eundem moriens suum esse dixerat. is de honore regni cum Agesilao, patruo suo, contendit neque id quod petiuit consecutus est. nam Lysandro suffragante, homine, ut ostendimus supra, factioso et iis temporibus potente, Agesilaus antelatus est.
Hic simul atque imperii potitus est, persuasit Lacedæmoniis ut exercitus emitterent in Asiam bellumque regi facerent, docens satius esse in Asia quam in Europa dimicari. namque fama exierat Artaxerxen comparare classis pedestrisque exercitus, quos in Græciam mitteret. data potestate tanta celeritate usus est, ut prius in Asiam cum copiis peruenerit, quam regii satrapæ eum scirent profectum. quo factum est ut omnis imparatos imprudentesque offenderet. id ut cognouit Tissaphernes, qui summum imperium tum inter præfectos habebat regios, indutias a Lacone petiuit, simulans se dare operam, ut Lacedæmoniis cum rege conueniret, re autem uera ad copias comparandas, easque impetrauit trimestris. iurauit autem uterque se sine dolo indutias conseruaturum. in qua pactione summa fide mansit Agesilaus, contra ea Tissaphernes nihil aliud quam bellum comparauit. id etsi sentiebat Laco, tamen iusiurandum seruabat multumque in eo se consequi dicebat, quod Tissaphernes periurio suo et homines suis rebus abalienaret et deos sibi iratos redderet, se autem conseruata religione confirmare exercitum, cum animaduerteret deum numen facere secum, hominesque sibi conciliari amiciores, quod iis studere consuessent, quos conseruare fidem uiderent.
Postquam indutiarum præteriit dies, barbarus non dubitans, quod ipsius erant plurima domicilia in Caria et ea regio iis temporibus multo putabatur locupletissima, eo potissimum hostis impetum facturos, omnis suas copias eo contraxerat. at Agesilaus in Phrygiam se conuertit eamque prius depopulatus est, quam Tissaphernes usquam se moueret. magna præda militibus locupletatis Ephesum hiematum exercitum reduxit atque ibi officinis armorum institutis magna industria bellum apparauit. et quo studiosius armarentur insigniusque ornarentur, præmia proposuit, quibus donarentur, quorum egregia in ea re fuisset industria. fecit idem in exercitationum generibus, ut, qui ceteris præstitissent, eos magnis afficeret muneribus. his ergo rebus effecit ut et ornatissimum et exercitatissimum haberet exercitum. huic cum tempus esset uisum copias extrahere ex hibernaculis, uidit, si, quo esset iter facturus, palam pronuntiasset, hostis non credituros aliasque regiones præsidiis occupaturos neque dubitaturos aliud eum facturum ac pronuntiasset. itaque cum ille Sardis iturum se dixisset, Tissaphernes eandem Cariam defendendam putauit. in quo cum eum opinio fefellisset uictumque se uidisset consilio, sero suis præsidio profectus est. nam cum illo uenisset, iam Agesilaus multis locis expugnatis magna erat præda potitus. Laco autem cum uideret hostis equitatu superare, numquam in campo sui fecit potestatem et iis locis manum conseruit, quibus plus pedestres copiæ ualerent. pepulit ergo, quotienscumque congressus est, multo maiores aduersariorum copias et sic in Asia uersatus est, ut omnium opinione uictor duceretur.
Hic cum iam animo meditaretur proficisci in Persas et ipsum regem adoriri, nuntius ei domo uenit ephororum missu, bellum Athenienses et Bœotos indixisse Lacedæmoniis: quare uenire ne dubitaret. in hoc non minus eius pietas suspicienda est quam uirtus bellica: qui cum uictori præesset exercitui maximamque haberet fiduciam regni Persarum potiundi, tanta modestia dicto audiens fuit iussis absentium magistratuum, ut si priuatus in comitio esset Spartæ. cuius exemplum utinam imperatores nostri sequi uoluissent! sed illuc redeamus. Agesilaus opulentissimo regno præposuit bonam existimationem multoque gloriosius duxit, si institutis patriæ paruisset, quam si bello superasset Asiam. hac ergo mente Hellespontum copias traiecit tantaque usus est celeritate, ut, quod iter Xerxes anno uertente confecerat, hic transierit triginta diebus. cum iam haud ita longe abesset a Peloponneso, obsistere ei conati sunt Athenienses et Bœotii ceterique eorum socii apud Coroneam: quos omnes graui prœlio uicit. huius uictoriæ uel maxima fuit laus, quod, cum plerique ex fuga se in templum Mineruæ coniecissent quærereturque ab eo, quid iis uellet fieri, etsi aliquot uulnera acceperat eo prœlio et iratus uidebatur omnibus, qui aduersus arma tulerant, tamen antetulit iræ religionem et eos uetuit uiolari. neque uero hoc solum in Græcia fecit, ut templa deorum sancta haberet, sed etiam apud barbaros summa religione omnia simulacra arasque conseruauit. itaque prædicabat mirari se, non sacrilegorum numero haberi, qui supplicibus deorum nocuissent, aut non grauioribus pœnis affici, qui religionem minuerent, quam qui fana spoliarent.
Post hoc prœlium collatum omne bellum est circa Corinthum ideoque Corinthium est appellatum. hic cum una pugna decem milia hostium Agesilao duce cecidissent eoque facto opes aduersariorum debilitatæ uiderentur, tantum afuit ab insolentia gloriæ, ut commiseratus sit fortunam Graeciæ, quod tam multi a se uicti uitio aduersariorum concidissent: namque illa multitudine, si sana mens esset, Graeciæ supplicium Persas dare potuisse. idem cum aduersarios intra mœnia compulisset et ut Corinthum oppugnaret multi hortarentur, negauit id suæ uirtuti conuenire: se enim eum esse dixit, qui ad officium peccantis redire cogeret, non qui urbes nobilissimas expugnaret Graeciæ. ‘nam si’ inquit ‘eos exstinguere uoluerimus, qui nobiscum aduersus barbaros steterunt, nosmet ipsi nos expugnauerimus illis quiescentibus. quo facto sine negotio, cum uoluerint, nos oppriment.’
Interim accidit illa calamitas apud Leuctra Lacedæmoniis. quo ne proficisceretur, cum a plerisque ad exeundum premeretur, ut si de exitu diuinaret, exire noluit. idem, cum Epaminondas Spartam oppugnaret essetque sine muris oppidum, talem se imperatorem præbuit, ut eo tempore omnibus apparuerit, nisi ille fuisset, Spartam futuram non fuisse. in quo quidem discrimine celeritas eius consilii saluti fuit uniuersis. nam cum quidam adulescentuli hostium aduentu perterriti ad Thebanos transfugere uellent et locum extra urbem editum cepissent, Agesilaus, qui perniciosissimum fore uideret, si animaduersum esset quemquam ad hostis transfugere conari, cum suis eo uenit atque, ut si bono animo fecissent, laudauit consilium eorum, quod eum locum occupassent: id se quoque fieri debere animaduertisse. sic adulescentis simulata laudatione recuperauit et adiunctis de suis comitibus locum tutum reliquit. namque illi aucti numero eorum, qui expertes erant consilii, commouere se non sunt ausi eoque libentius, quod latere arbitrabantur quæ cogitauerant.
Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedæmonii se numquam refecerunt neque pristinum imperium recuperarunt, cum interim numquam Agesilaus destitit quibuscumque rebus posset patriam iuuare. nam cum præcipue Lacedæmonii indigerent pecunia, ille omnibus, qui a rege defecerant, præsidio fuit: a quibus magna donatus pecunia patriam subleuauit. atque in hoc illud in primis fuit admirabile, cum maxima munera ei ab regibus ac dynastis ciuitatibusque conferrentur, quod nihil umquam domum suam contulit, nihil de uictu, nihil de uestitu Laconum mutauit. domo eadem fuit contentus qua Eurysthenes, progenitor maiorum suorum, fuerat usus: quam qui intrarat, nullum signum libidinis, nullum luxuriæ uidere poterat, contra ea plurima patientiæ atque abstinentiæ. sic enim erat instructa, ut in nulla re differret ⟨a⟩ cuiusuis inopis atque priuati.
Atque hic tantus uir ut naturam fautricem habuerat in tribuendis animi uirtutibus, sic maleficam nactus est in corpore fingendo: nam et statura fuit humili et corpore exiguo et claudus altero pede. quæ res etiam nonnullam afferebat deformitatem, atque ignoti, faciem eius cum intuerentur, contemnebant; qui autem uirtutes nouerant, non poterant admirari satis. quod ei usu uenit, cum annorum octoginta subsidio Tacho in Ægyptum iisset et in acta cum suis accubuisset sine ullo tecto stratumque haberet tale, ut terra tecta esset stramentis neque huc amplius quam pellis esset iniecta, eodemque comites omnes accubuissent uestitu humili atque obsoleto, ut eorum ornatus non modo in his regem neminem significaret, sed homines ⟨esse⟩ non beatissimos suspicionem præberet. huius de aduentu fama cum ad regios esset perlata, celeriter munera eo cuiusque generis sunt allata. his quærentibus Agesilaum uix fides facta est, unum esse ex iis qui tum accubabant. qui cum regis uerbis quæ attulerant dedissent, ille præter uitulinam et eius modi genera obsonii, quæ præsens tempus desiderabat, nihil accepit: unguenta, coronas secundamque mensam seruis dispertiit, cetera referri iussit. quo facto eum barbari magis etiam contempserunt, quod eum ignorantia bonarum rerum illa potissimum sumpsisse arbitrabantur.
Hic cum ex Ægypto reuerteretur, donatus ab rege Nectanabide ducentis uiginti talentis, quæ ille muneri populo suo daret, uenissetque in portum, qui Menelai uocatur, iacens inter Cyrenas et Ægyptum, in morbum implicitus decessit. ibi eum amici, quo Spartam facilius perferre possent, quod mel non habebant, cera circumfuderunt atque ita domum rettulerunt.