Epaminondas, Polymnidis filius, Thebanus. de hoc priusquam scribimus, hæc præcipienda uidentur lectoribus, ne alienos mores ad suos referant, neue ea, quæ ipsis leuiora sunt, pari modo apud ceteros fuisse arbitrentur. scimus enim musicen nostris moribus abesse a principis persona, saltare uero etiam in uitiis poni: quæ omnia apud Græcos et grata et laude digna ducuntur. cum autem exprimere imaginem consuetudinis atque uitæ uelimus Epaminondæ, nihil uidemur debere prætermittere, quod pertineat ad eam declarandam. quare dicemus primum de genere eius, deinde quibus disciplinis et a quibus sit eruditus, tum de moribus ingeniique facultatibus et si qua alia memoria digna erunt, postremo de rebus gestis, quæ a plurimis animi anteponuntur uirtutibus.
Natus ergo patre, quo diximus, genere honesto, pauper iam a maioribus relictus, eruditus autem sic ut nemo Thebanus magis. nam et citharizare et cantare ad chordarum sonum doctus est a Dionysio, qui non minore fuit in musicis gloria quam Damon aut Lamprus, quorum peruulgata sunt nomina, cantare tibiis ab Olympiodoro, saltare a Calliphrone. at philosophiæ præceptorem habuit Lysim Tarentinum, Pythagoreum: cui quidem sic fuit deditus, ut adulescens tristem ac seuerum senem omnibus æqualibus suis in familiaritate anteposuerit neque prius eum a se dimiserit, quam in doctrinis tanto antecessit condiscipulos, ut facile intellegi posset pari modo superaturum omnes in ceteris artibus. atque hæc ad nostram consuetudinem sunt leuia et potius contemnenda; at in Græcia, utique olim, magnæ laudi erant. postquam ephebus est factus et palaestræ dare operam cœpit, non tam magnitudini uirium seruiuit quam uelocitati: illam enim ad athletarum usum, hanc ad belli existimabat utilitatem pertinere. itaque exercebatur plurimum currendo et luctando ad eum finem, quoad stans complecti posset atque contendere. in armis uero plurimum studii consumebat.
Ad hanc corporis firmitatem plura etiam animi bona accesserant. erat enim modestus, prudens, grauis, temporibus sapienter utens, peritus belli, fortis manu, animo maximo, adeo ueritatis diligens, ut ne ioco quidem mentiretur, idem continens, clemens patiensque admirandum in modum, non solum populi, sed etiam amicorum ferens iniurias, in primis commissa celans, quodque interdum non minus prodest quam diserte dicere, studiosus audiendi: ex hoc enim facillime disci arbitrabatur. itaque cum in circulum uenisset, in quo aut de re publica disputaretur aut de philosophia sermo haberetur, numquam inde prius discessit, quam ad finem sermo esset adductus. paupertatem adeo facile perpessus est, ut de re publica nihil præter gloriam ceperit. amicorum in se tuendo caruit facultatibus, fide ad alios subleuandos sæpe sic usus est, ut iudicari possit omnia ei cum amicis fuisse communia. nam cum aut ciuium suorum aliquis ab hostibus esset captus aut uirgo amici nubilis, quæ propter paupertatem collocari non posset, amicorum consilium habebat et, quantum quisque daret, pro facultatibus imperabat. eamque summam cum fecerat, priusquam acciperet pecuniam, adducebat eum, qui quærebat, ad eos, qui conferebant, eique ut ipsi numerarent faciebat, ut ille, ad quem ea res perueniebat, sciret quantum cuique deberet.
Tentata autem eius est abstinentia a Diomedonte Cyziceno: namque is rogatu Artaxerxis regis Epaminondam pecunia corrumpendum susceperat. hic magno cum pondere auri Thebas uenit et Micythum adulescentulum quinque talentis ad suam perduxit uoluntatem, quem tum Epaminondas plurimum diligebat. Micythus Epaminondam conuenit et causam aduentus Diomedontis ostendit. at ille Diomedonti coram ‘nihil’ inquit ‘opus est pecunia: nam si rex ea uult, quæ Thebanis sunt utilia, gratis facere sum paratus, sin autem contraria, non habet auri atque argenti satis. namque orbis terrarum diuitias accipere nolo præ patriæ caritate. tu quod me incognitum tentasti tuique similem existimasti, non miror tibique ignosco; sed egredere propere, ne alios corrumpas, cum me non potueris. et tu, Micythe, argentum huic redde, aut, nisi id confestim facis, ego te tradam magistratui.’ hunc Diomedon cum rogaret, ut tuto exiret suaque, quæ attulerat, liceret efferre, ‘istud quidem’ inquit ‘faciam, neque tua causa, sed mea, ne, si tibi sit pecunia adempta, aliquis dicat id ad me ereptum peruenisse, quod delatum accipere noluissem.’ a quo cum quæsisset, quo se deduci uellet, et ille Athenas dixisset, præsidium dedit, ut tuto perueniret. neque uero id satis habuit, sed etiam, ut inuiolatus in nauem escenderet, per Chabriam Atheniensem, de quo supra mentionem fecimus, effecit. abstinentiæ erit hoc satis testimonium. plurima quidem proferre possumus, sed modus adhibendus est, quoniam uno hoc uolumine uitam excellentium uirorum complurium concludere constituimus, quorum separatim multis milibus uersuum complures scriptores ante nos explicarunt.
Fuit etiam disertus, ut nemo ei Thebanus par esset eloquentia, neque minus concinnus in breuitate respondendi quam in perpetua oratione ornatus. habuit obtrectatorem Menecliden quendam, indidem Thebis, et aduersarium in administranda re publica, satis exercitatum in dicendo, ut Thebanum scilicet: namque illi genti plus inest uirium quam ingenii. is quod in re militari florere Epaminondam uidebat, hortari solebat Thebanos, ut pacem bello anteferrent, ne illius imperatoris opera desideraretur. huic ille ‘fallis’ inquit ‘uerbo ciuis tuos, quod hos a bello auocas: otii enim nomine seruitutem concilias. nam paritur pax bello. itaque qui ea diutina uolunt frui, bello exercitati esse debent. quare si principes Graeciæ uultis esse, castris est uobis utendum, non palæstra.’ idem ille Meneclides cum huic obiceret, quod liberos non haberet neque uxorem duxisset, maximeque insolentiam, quod sibi Agamemnonis belli gloriam uideretur consecutus: at ille ‘desine’ inquit, ‘Meneclida, de uxore mihi exprobrare: nam nullius in ista re minus uti consilio uolo.’ (habebat enim Meneclides suspicionem adulteri.) ‘quod autem me Agamemnonem æmulari putas, falleris. namque ille cum uniuersa Græcia uix decem annis unam cepit urbem, ego contra ea una urbe nostra dieque uno totam Græciam Lacedæmoniis fugatis liberaui.’
Idem cum in conuentum uenisset Arcadum, petens ut societatem cum Thebanis et Argiuis facerent, contraque Callistratus, Atheniensium legatus, qui eloquentia omnes eo præstabat tempore, postularet ut potius amicitiam sequerentur Atticorum, et in oratione sua multa inuectus esset in Thebanos et Argiuos in eisque hoc posuisset, animum aduertere debere Arcadas, qualis utraque ciuitas ciuis procreasset, ex quibus de ceteris possent iudicare: Argiuos enim fuisse Orestem et Alcmæonem matricidas, Thebis Œdipum natum, qui cum patrem suum interfecisset, ex matre liberos procreasse: huic in respondendo Epaminondas, cum de ceteris perorasset, postquam ad illa duo opprobria peruenit, admirari se dixit stultitiam rhetoris Attici, qui non animaduerterit, innocentes illos natos domi, scelere admisso cum patria essent expulsi, receptos esse ab Atheniensibus. sed maxime eius eloquentia eluxit Spartæ legati ante pugnam Leuctricam. quo cum omnium sociorum conuenissent legati, coram frequentissimo legationum conuentu sic Lacedæmoniorum tyrannidem coarguit, ut non minus illa oratione opes eorum concusserit quam Leuctrica pugna. tum enim perfecit, quod post apparuit, ut auxilio sociorum Lacedæmonii priuarentur.
Fuisse patientem suorumque iniurias ferentem ciuium, quod se patriæ irasci nefas esse duceret, hæc sunt testimonia. cum eum propter inuidiam ciues sui præficere exercitui noluissent duxque esset delectus belli imperitus, cuius errore eo esset deducta illa multitudo militum, ut omnes de salute pertimescerent, quod locorum angustiis clausi ab hostibus obsidebantur, desiderari cœpta est Epaminondæ diligentia: erat enim ibi priuatus numero militis. a quo cum peterent opem, nullam adhibuit memoriam contumeliæ et exercitum obsidione liberatum domum reduxit incolumem. nec uero hoc semel fecit, sed sæpius. maxime autem fuit illustre, ⟨quod⟩, cum Peloponnesum exercitum duxisset aduersus Lacedæmonios haberetque collegas duos, quorum alter erat Pelopidas, uir fortis ac strenuus, hi cum criminibus aduersariorum omnes in inuidiam uenissent ob eamque rem imperium iis esset abrogatum atque in eorum locum alii prætores successissent, Epaminondas populi scito non paruit idemque ut facerent persuasit collegis et bellum, quod susceperat, gessit. namque animaduertebat, nisi id fecisset, totum exercitum propter prætorum imprudentiam inscitiamque belli periturum. lex erat Thebis, quæ morte multabat, si quis diutius imperium retinuisset, quam lege præfinitum foret. hanc Epaminondas cum rei publicæ conseruandæ causa latam uideret, ad perniciem ciuitatis conferre noluit et quattuor mensibus diutius, quam populus iusserat, gessit imperium.
Postquam domum reditum est collegæ eius hoc crimine accusabantur. quibus ille permisit, ut omnem causam in se transferrent suaque opera factum contenderent, ut legi non obœdirent. qua defensione illis periculo liberatis nemo Epaminondam responsurum putabat, quod quid diceret non haberet. at ille in iudicium uenit, nihil eorum negauit, quæ aduersarii crimini dabant, omniaque, quæ collegæ dixerant, confessus est neque recusauit quominus legis pœnam subiret, sed unum ab iis petiuit, ut in sepulchro suo inscriberent: ‘Epaminondas a Thebanis morte multatus est, quod eos cœgit apud Leuctra superare Lacedæmonios, quos ante se imperatorem nemo Bœotorum ausus fuit aspicere in acie, quodque uno prœlio non solum Thebas ab interitu retraxit, sed etiam uniuersam Græciam in libertatem uindicauit eoque res utrorumque perduxit, ut Thebani Spartam oppugnarent, Lacedæmonii satis haberent, si salui esse possent, neque prius bellare destitit, quam Messene restituta urbem eorum obsidione clausit.’ hæc cum dixisset, risus omnium cum hilaritate coortus est, neque quisquam iudex ausus est de eo ferre suffragium. sic a iudicio capitis maxima discessit gloria.
Hic extremo tempore imperator apud Mantineam cum acie instructa audacius instaret hostes, cognitus a Lacedæmoniis, quod in unius pernicie eius patriæ sitam putabant salutem, uniuersi in unum impetum fecerunt neque prius abscesserunt, quam magna cæde multisque occisis fortissime ipsum Epaminondam pugnantem, sparo eminus percussum, concidere uiderunt. huius casu aliquantum retardati sunt Bœotii, neque tamen prius pugna excesserunt, quam repugnantis profligarunt. at Epaminondas, cum animaduerteret mortiferum se uulnus accepisse simulque, si ferrum, quod ex hastili in corpore remanserat, extraxisset, animam statim emissurum, usque eo retinuit, quoad renuntiatum est uicisse Bœotios. id postquam audiuit, ‘satis’ inquit ‘uixi: inuictus enim morior.’ tum ferro extracto confestim exanimatus est.
Hic uxorem numquam duxit. in quo cum reprehenderetur, quod liberos non relinqueret, a Pelopida, qui filium habebat infamem, maleque eum in eo patriæ consulere diceret, ‘uide’ inquit ‘ne tu peius consulas, qui talem ex te natum relicturus sis. neque uero stirps potest mihi deesse: namque ex me natam relinquo pugnam Leuctricam, quæ non modo mihi superstes, sed etiam immortalis sit necesse est.’ quo tempore duce Pelopida exules Thebas occuparunt et præsidium Lacedæmoniorum ex arce expulerunt, Epaminondas, quamdiu facta est cædes ciuium, domo se tenuit, quod neque defendere malos uolebat neque impugnare, ne manus suorum sanguine cruentaret: namque omnem ciuilem uictoriam funestam putabat. idem, postquam apud Cadmeam cum Lacedæmoniis pugnari cœptum est, in primis stetit.
Huius de uirtutibus uitaque satis erit dictum, si hoc unum adiunxero, quod nemo ibit infitias, Thebas et ante Epaminondam natum et post eiusdem interitum perpetuo alieno paruisse imperio, contra ea, quamdiu ille præfuerit rei publicæ, caput fuisse totius Graeciæ. ex quo intellegi potest unum hominem pluris quam ciuitatem fuisse.