TIMOTHEVS

Timotheus, Cononis filius, Atheniensis. hic a patre acceptam gloriam multis auxit uirtutibus: fuit enim disertus, impiger, laboriosus, rei militaris peritus neque minus ciuitatis regendæ. multa huius sunt præclare facta, sed hæc maxime illustria. Olynthios et Byzantios bello subegit. Samum cepit: in qua oppugnanda superiori bello Athenienses mille et ducenta talenta consumpserant, id ille sine ulla publica impensa populo restituit. aduersus Cotum bella gessit ab eoque mille et ducenta talenta praedæ in publicum rettulit. Cyzicum obsidione liberauit. Ariobarzani simul cum Agesilao auxilio profectus est, a quo cum Laco pecuniam numeratam accepisset, ille ciuis suos agro atque urbibus augeri maluit quam id sumere, cuius partem domum suam ferre posset. itaque accepit Crithoten et Sestum.

Idem classi præfectus circumuehens Peloponnesum, Laconicen populatus, classem eorum fugauit, Corcyram sub imperium Atheniensium redegit sociosque idem adiunxit Epirotas, Athamanas, Chaonas omnesque eas gentes, quæ mare illud adiacent. quo facto Lacedæmonii de diutina contentione destiterunt et sua sponte Atheniensibus imperii maritimi principatum concesserunt, pacemque iis legibus constituerunt, ut Athenienses mari duces essent. quæ uictoria tantæ fuit Atticis laetitiæ, ut tum primum aræ Paci publice sint factæ eique deæ puluinar sit institutum. cuius laudis ut memoria maneret, Timotheo publice statuam in foro posuerunt. qui honos huic uni ante id tempus contigit, ut, cum patri populus statuam posuisset, filio quoque daret. sic iuxta posita recens filii ueterem patris renouauit memoriam.

Hic cum esset magno natu et magistratus gerere desisset, bello Athenienses undique premi sunt cœpti. defecerat Samus, descierat Hellespontus, Philippus iam tum ualens, Macedo, multa moliebatur: cui oppositus Chares cum esset, non satis in eo præsidii putabatur. fit Menestheus prætor, filius Iphicratis, gener Timothei, et ut bellum proficiscatur decernitur. huic in consilium dantur duo usu sapientiaque præstantes, pater et socer, quod in his tanta erat auctoritas, ut magna spes esset per eos amissa posse recuperari. hi cum Samum profecti essent et eodem Chares illorum aduentu cognito cum suis copiis proficisceretur, ne quid absente se gestum uideretur, accidit, cum insulam appropinquarent, ut magna tempestas oriretur: quam euitare duo ueteres imperatores utile arbitrati suam classem suppresserunt. at ille temeraria usus ratione non cessit maiorum natu auctoritati, uelut in sua manu esset fortuna. quo contenderat, peruenit, eodemque ut sequerentur, Timotheum et Iphicraten nuntium misit. hinc male re gesta, compluribus amissis nauibus eo, unde erat profectus, se recepit litterasque Athenas publice misit, sibi procliue fuisse Samum capere, nisi a Timotheo et Iphicrate desertus esset. populus acer, suspicax ob eamque rem mobilis, aduersarius, inuidus (etiam potentiæ in crimen uocabantur) domum reuocat: accusantur proditionis. hoc iudicio damnatur Timotheus lisque eius æstimatur centum talentis. ille odio ingratæ ciuitatis coactus Chalcidem se contulit.

Huius post mortem cum populum iudicii sui pæniteret, multæ nouem partis detraxit et decem talenta Cononem, filium eius, muri quandam partem reficiendam iussit dare. in quo fortunæ uarietas est animaduersa. nam quos auus Conon muros ex hostium præda patriæ restituerat, eosdem nepos cum summa ignominia familiæ ex sua re familiari reficere coactus est. Timothei autem moderatæ sapientisque uitæ cum pleraque possimus proferre testimonia, uno erimus contenti, quod ex eo facile conici poterit, quam carus suis fuerit. cum Athenis adulescentulus causam diceret, non solum amici priuatique hospites eum defendendum conuenerunt, sed etiam in eis Iason, tyrannus Thessaliæ, qui illo tempore fuit omnium potentissimus. hic cum in patria sine satellitibus se tutum non arbitraretur, Athenas sine ullo præsidio uenit tantique hospitem fecit, ut mallet se capitis periculum adire quam Timotheo de fama dimicanti deesse. hunc aduersus tamen Timotheus postea populi iussu bellum gessit: patriæ sanctiora iura quam hospitii esse duxit.

Hæc extrema fuit ætas imperatorum Atheniensium, Iphicratis, Chabriæ, Timothei, neque post illorum obitum quisquam dux in illa urbe fuit dignus memoria.

Venio nunc fortissimum uirum maximique consilii omnium barbarorum, exceptis duobus Karthaginiensibus, Hamilcare et Hannibale. de quo hoc plura referemus, quod et obscuriora sunt eius gesta pleraque et ea, quæ prospere ei cesserunt, non magnitudine copiarum, sed consilii, quo tum omnes superabat, acciderunt: quorum nisi ratio explicata fuerit, res apparere non poterunt.