CHABRIAS

Chabrias Atheniensis. hic quoque in summis habitus est ducibus resque multas memoria dignas gessit. sed ex his elucet maxime inuentum eius in prœlio, quod apud Thebas fecit, cum Bœotiis subsidio uenisset. namque in eo uictoria fidentem summum ducemcernensAgesilaum, fugatis iam ab eo conducticiis cateruis, reliquam phalangem loco uetuit cedere obnixoque genu scuto, proiecta hasta impetum excipere hostium docuit. id nouum Agesilaus contuens progredi non est ausus suosque iam incurrentes tuba reuocauit. hoc usque eo tota Græcia fama celebratum est, ut illo statu Chabrias sibi statuam fieri uoluerit, quæ publice ei ab Atheniensibus in foro constituta est. ex quo factum est ut postea athletæ ceterique artifices iis statibusinstatuis ponendis uterentur, ⟨ * * * ⟩ cum uictoriam essent adepti.

Chabrias autem multa in Europa bella administrauit, cum dux Atheniensium esset; in Ægypto sua sponte gessit: nam Nectenebin adiutum profectus regnum ei constituit. fecit idem Cypri, sed publice ab Atheniensibus Euagoræ adiutor datus, neque prius inde discessit, quam totam insulam bello deuinceret: qua ex re Athenienses magnam gloriam sunt adepti. interim bellum inter Ægyptios et Persas conflatum est. Athenienses cum Artaxerxe societatem habebant, Lacedæmonii cum Ægyptiis, a quibus magnas prædas Agesilaus, rex eorum, faciebat. id intuens Chabrias, cum in re nulla Agesilao cederet, sua sponte eos adiutum profectus Ægyptiæ classi præfuit, pedestribus copiis Agesilaus.

Tum præfecti regis Persæ legatos miserunt Athenas questum, quod Chabrias aduersum regem bellum gereret cum Ægyptiis. Athenienses diem certam Chabriæ præstituerunt, quam ante domum nisi redisset, capitis se illum damnaturos denuntiarunt. hoc ille nuntio Athenas rediit, neque ibi diutius est moratus, quam fuit necesse. non enim libenter erat ante oculos suorum ciuium, quod et uiuebat laute et indulgebat sibi liberalius, quam ut inuidiam uulgi posset effugere. est enim hoc commune uitium magnis liberisque ciuitatibus, ut inuidia gloriæ comes sit et libenter de iis detrahant, quos eminere uideant altius, neque animo æquo pauperes alienam intueantur fortunam. itaque Chabrias, quoniam ei licebat, plurimum aberat. neque uero solus ille aberat Athenis libenter, sed omnes fere principes fecerunt idem, quod tantum se ab inuidia putabant futuros, quantum a conspectu suorum recesserint. itaque Conon plurimum Cypri uixit, Iphicrates in Thræcia, Timotheus Lesbo, Chares Sigeo, dissimilis quidem Chares horum et factis et moribus, sed tamen Athenis et honoratus et potens.

Chabrias autem periit bello sociali tali modo. oppugnabant Athenienses Chium. erat in classe Chabrias priuatus, sed omnes, qui in magistratu erant, auctoritate anteibat, eumque magis milites quam qui præerant aspiciebant. quæ res ei maturauit mortem. nam dum primus studet portum intrare gubernatoremque iubet eo dirigere nauem, ipse sibi perniciei fuit: cum enim eo penetrasset, ceteræ non sunt secutæ. quo facto circumfusus hostium concursu cum fortissime pugnaret, nauis rostro percussa cœpit sidere. hinc refugere cum posset, si se in mare deiecisset, quod suberat classis Atheniensium, quæ exciperet natantis, perire maluit quam armis abiectis nauem relinquere, in qua fuerat uectus. id ceteri facere noluerunt, qui nando in tutum peruenerunt. at ille, præstare honestam mortem existimans turpi uitæ, comminus pugnans telis hostium interfectus est.