Iphicrates Atheniensis non tam magnitudine rerum gestarum quam disciplina militari nobilitatus est. fuit enim talis dux, ut non solum ætatis suæ cum primis compararetur, sed ne de maioribus natu quidem quisquam anteponeretur. multum uero in bello est uersatus, sæpe exercitibus præfuit, nusquam culpa male rem gessit, semper consilio uicit tantumque eo ualuit, ut multa in re militari partim noua attulerit, partim meliora fecerit. namque ille pedestria arma mutauit. cum ante illum imperatorem maximis clipeis, breuibus hastis, minutis gladiis uterentur, ille e contrario peltam pro parma fecit (a quo postea peltastæ pedites appellabantur), ut ad motus concursusque essent leuiores, hastæ modum duplicauit, gladios longiores fecit. idem genus loricarum ⟨mutauit⟩ et pro sertis atque æneis linteas dedit. quo facto expeditiores milites reddidit: nam pondere detracto, quod æque corpus tegeret et leue esset, curauit.
Bellum cum Thracibus gessit; Seuthen, socium Atheniensium, in regnum restituit. apud Corinthum tanta seueritate exercitui præfuit, ut nullæ umquam in Græcia neque exercitatiores copiæ neque magis dicto audientes fuerint duci, in eamque consuetudinem induxit, ut, cum prœlii signum ab imperatore esset datum, sine ducis opera sic ordinatæ consisterent, ut singuli ab peritissimo imperatore dispositi uiderentur. hoc exercitu moram Lacedæmoniorum interfecit, quod maxime tota celebratum est Græcia. iterum eodem bello omnes copias eorum fugauit, quo facto magnam adeptus est gloriam. cum Artaxerxes Ægyptio regi bellum inferre uoluit, Iphicraten ab Atheniensibus ducem petiuit, quem præficeret exercitui conducticio, cuius numerus duodecim milium fuit. quem quidem sic omni disciplina militari erudiuit, ut, quem ad modum quondam Fabiani milites Romani appellati sunt, sic Iphicratenses apud Græcos in summa laude fuerint. idem subsidio Lacedæmoniis profectus Epaminondæ retardauit impetus. nam nisi eius aduentus appropinquasset, non prius Thebani Sparta abscessissent, quam captam incendio delessent.
Fuit autem et animo magno et corpore imperatoriaque forma, ut ipso aspectu cuiuis iniceret admirationem sui, sed in labore nimis remissus parumque patiens, ut Theopompus memoriæ prodidit, bonus uero ciuis fideque magna. quod cum in aliis rebus declarauit, tum maxime in Amyntæ Macedonis liberis tuendis. namque Eurydice, mater Perdiccæ et Philippi, cum his duobus pueris Amynta mortuo ad Iphicraten confugit eiusque opibus defensa est. uixit ad senectutem placatis in se suorum ciuium animis. causam capitis semel dixit, bello simul cum Timotheo, eoque iudicio est absolutus. Menesthea filium reliquit ex Thressa natum, Coti regis filia. is cum interrogaretur, utrum pluris, patrem matremne, faceret, ‘matrem’ inquit. id cum omnibus mirum uideretur, at ille ‘merito’ inquit ‘facio: nam pater, quantum in se fuit, Threcem me genuit, contra ea mater Atheniensem.’