MILTIADES

Miltiades, Cimonis filius, Atheniensis, cum et antiquitate generis et gloria maiorum et sua modestia unus omnium maxime floreret eaque esset ætate, ut non iam solum de eo bene sperare, sed etiam confidere ciues possent sui, talem eum futurum, qualem cognitum iudicarunt, accidit ut Athenienses Chersonesum colonos uellent mittere. cuius generis cum magnus numerus esset et multi eius demigrationis peterent societatem, ex his delecti Delphos deliberatum missi sunt qui consulerent Apollinem, quo potissimum duce uterentur. namque tum Thræces eas regiones tenebant cum quibus armis erat dimicandum. his consulentibus nominatim Pythia præcepit, ut Miltiadem imperatorem sibi sumerent: id si fecissent, incepta prospera futura. hoc oraculi responso Miltiades cum delecta manu classe Chersonesum profectus cum accessisset Lemnum et incolas eius insulæ sub potestatem redigere uellet Atheniensium, idque Lemnii sua sponte facerent postulasset, illi irridentes responderunt tum id se facturos, cum ille domo nauibus proficiscens uento aquilone uenisset Lemnum. hic enim uentus ab septentrionibus oriens aduersum tenet Athenis proficiscentibus. Miltiades morandi tempus non habens cursum direxit, quo tendebat, peruenitque Chersonesum.

Ibi breui tempore barbarum copiis disiectis, tota regione, quam petierat, potitus, loca castellis idonea communiit, multitudinem, quam secum duxerat, in agris collocauit crebrisque excursionibus locupletauit. neque minus in ea re prudentia quam felicitate adiutus est. nam cum uirtute militum deuicisset hostium exercitus, summa æquitate res constituit atque ipse ibidem manere decreuit. erat enim inter eos dignitate regia, quamuis carebat nomine, neque id magis imperio quam iustitia consecutus. neque eo setius Atheniensibus, a quibus erat profectus, officia præstabat. quibus rebus fiebat ut non minus eorum uoluntate perpetuo imperium obtineret, qui miserant, quam illorum, cum quibus erat profectus. Chersoneso tali modo constituta Lemnum reuertitur et ex pacto postulat ut sibi urbem tradant. illi enim dixerant, cum uento borea domo profectus eo peruenisset, sese dedituros: se autem domum Chersonesi habere. Cares, qui tum Lemnum incolebant, etsi præter opinionem res ceciderat, tamen non dicto, sed secunda fortuna aduersariorum capti resistere ausi non sunt atque ex insula demigrarunt. pari felicitate ceteras insulas, quæ Cyclades nominantur, sub Atheniensium redegit potestatem.

Eisdem temporibus Persarum rex Darius ex Asia in Europam exercitu traiecto Scythis bellum inferre decreuit. pontem fecit in Histro flumine, qua copias traduceret. eius pontis, dum ipse abesset, custodes reliquit principes, quos secum ex Ionia et Æolide duxerat, quibus singulis ipsarum urbium perpetua dederat imperia. sic enim facillime putauit se Græca lingua loquentes, qui Asiam incolerent, sub sua retenturum potestate, si amicis suis oppida tuenda tradidisset, quibus se oppresso nulla spes salutis relinqueretur. in hoc fuit tum numero Miltiades cui illa custodia crederetur. hic cum crebri afferrent nuntii male rem gerere Darium premique a Scythis, Miltiades hortatus est pontis custodes, ne a fortuna datam occasionem liberandæ Graeciæ dimitterent. nam si cum iis copiis, quas secum transportarat, interiisset Darius, non solum Europam fore tutam, sed etiam eos, qui Asiam incolerent Græci genere, liberos a Persarum futuros dominatione et periculo: id facile effici posse. ponte enim rescisso regem uel hostium ferro uel inopia paucis diebus interiturum. hoc consilium cum plerique accederent, Histiæus Milesius, ne res conficeretur, obstitit, dicens non idem ipsis, qui summas imperii tenerent, expedire et multitudini, quod Darii regno ipsorum niteretur dominatio: quo exstincto ipsos potestate expulsos ciuibus suis pœnas daturos. itaque adeo se abhorrere a ceterorum consilio, ut nihil putet ipsis utilius quam confirmari regnum Persarum. huius cum sententiam plurimi essent secuti, Miltiades non dubitans tam multis consciis regis aures consilia sua peruentura, Chersonesum reliquit ac rursus Athenas demigrauit. cuius ratio etsi non ualuit, tamen magnopere est laudanda, cum amicior omnium libertati quam suæ fuerit dominationi.

Darius autem, cum ex Europa in Asiam redisset, hortantibus amicis, ut Græciam redigeret in suam potestatem, classem quingentarum nauium comparauit eique Datim præfecit et Artaphernem hisque ducenta peditum, decem milia equitum dedit, causam interserens se hostem esse Atheniensibus, quod eorum auxilio Iones Sardis expugnassent suaque præsidia interfecissent. illi præfecti regii classe Eubœam appulsa celeriter Eretriam ceperunt omnesque eius gentis ciues abreptos in Asiam regem miserunt. inde Atticam accesserunt ac suas copias in campum Marathona deduxerunt. is est ab oppido circiter milia passuum decem. hoc tumultu Athenienses tam propinquo tamque magno permoti auxilium nusquam nisi a Lacedæmoniis petiuerunt Phidippumque cursorem eius generis, qui hemerodromœ uocantur, Lacedæmonem miserunt, ut nuntiaret quam celeri opus esset auxilio. domi autem creant decem prætores, qui exercitui præessent, in eis Miltiadem. inter quos magna fuit contentio, utrum mœnibussedefenderent an obuiam irent hostibus acieque decernerent. unus Miltiades maxime nitebatur, ut primo quoque tempore castra fierent: id si factum esset, et ciuibus animum accessurum, cum uiderent de eorum uirtute non desperari, et hostes eadem re fore tardiores, si animaduerterent auderi aduersus se tam exiguis copiis dimicari.

Hoc in tempore nulla ciuitas Atheniensibus auxilio fuit præter Platæenses. ea mille misit militum. itaque horum aduentu decem milia armatorum completa sunt, quæ manus mirabili flagrabat pugnandi cupiditate. quo factum est ut plus quam collegæ Miltiades ualeret. eius ergo auctoritate impulsi Athenienses copias ex urbe eduxerunt locoque idoneo castra fecerunt. deinde postero die sub montis radicibus acie regione instructa non apertissuma prœlium commiserunt (namque arbores multis locis erant raræ) hoc consilio, ut et montium altitudine tegerentur et arborum tractu equitatus hostium impediretur ne multitudine clauderentur. Datis etsi non æquum locum uidebat suis, tamen fretus numero copiarum suarum confligere cupiebat, eoque magis, quod, priusquam Lacedæmonii subsidio uenirent, dimicare utile arbitrabatur. itaque in aciem peditum centum, equitum decem milia produxit prœliumque commisit. in quo tanto plus uirtute ualuerunt Athenienses, ut decemplicem numerum hostium profligarint adeoque perterruerint, ut Persæ non castra, sed naues petierint. qua pugna nihil adhuc exstitit nobilius: nulla enim umquam tam exigua manus tantas opes prostrauit.

Cuius uictoriæ non alienum uidetur quale præmium Miltiadi sit tributum docere, quo facilius intellegi possit eandem omnium ciuitatum esse naturam. ut enim populi Romani honores quondam fuerunt rari et tenues ob eamque causam gloriosi, nunc autem effusi atque obsoleti, sic olim apud Athenienses fuisse reperimus. namque huic Miltiadi, qui Athenas totamque Græciam liberarat, talis honos tributus est, in porticu, quæ Pœcile uocatur, cum pugna depingeretur Marathonia, ut in decem prætorum numero prima eius imago poneretur isque hortaretur milites prœliumque committeret. idem ille populus, posteaquam maius imperium est nactus et largitione magistratuum corruptus est, trecentas statuas Demetrio Phalereo decreuit.

Post hoc prœlium classem septuaginta nauium Athenienses eidem Miltiadi dederunt, ut insulas, quæ barbaros adiuuerant, bello persequeretur. quoinimperio plerasque officium redire cœgit, nonnullas ui expugnauit. ex his Parum insulam opibus elatam cum oratione reconciliare non posset, copias e nauibus eduxit, urbem operibus clausit omnique commeatu priuauit, dein uineis ac testudinibus constitutis propius muros accessit. cum iam in eo esset, ut oppido potiretur, procul in continenti lucus, qui ex insula conspiciebatur, nescio quo casu nocturno tempore incensus est. cuius flamma ut ab oppidanis et oppugnatoribus est uisa, utrisque uenit in opinionem signum a classiariis regiis datum. quo factum est ut et Parii a deditione deterrerentur et Miltiades, timens ne classis regia aduentaret, incensis operibus, quæ statuerat, cum totidem nauibus atque erat profectus Athenas magna cum offensione ciuium suorum rediret. accusatus ergo est proditionis, quod, cum Parum expugnare posset, a rege corruptus infectis rebus discessisset. eo tempore æger erat uulneribus, quæ in oppugnando oppido acceperat. itaque cum ipse pro se dicere non posset, uerba fecit frater eius Stesagoras. causa cognita capitis absolutus pecunia multatus est, eaque lis quinquaginta talentis æstimata est, quantus in classem sumptus factus erat. hanc pecuniam quod soluere in præsentia non poterat, in uincla publica coniectus est ibique diem obiit supremum.

Hic etsi crimine Pario est accusatus, tamen alia causa fuit damnationis. namque Athenienses propter Pisistrati tyrannidem, quæ paucis annis ante fuerat, omnium ciuium suorum potentiam extimescebant. Miltiades, multum in imperiis magistratibusque uersatus, non uidebatur posse esse priuatus, præsertim cum consuetudine imperii cupiditatem trahi uideretur. nam Chersonesi omnes illos quos habitarat annos perpetuam obtinuerat dominationem tyrannusque fuerat appellatus, sed iustus. non erat enim ui consecutus, sed suorum uoluntate, eamque potestatem bonitate retinebat. omnes autem et dicuntur et habentur tyranni, qui potestate sunt perpetua in ea ciuitate, quæ libertate usa est. sed in Miltiade erat cum summa humanitas tum mira communitas, ut nemo tam humilis esset, cui non eum aditus pateret; magna auctoritas apud omnes ciuitates, nobile nomen, laus rei militaris maxima. hæc populus respiciens maluit illum innoxium plecti quam se diutius esse in timore.