I. Mardonius, ut ei Alexander, Athenis reversus, responsa renunciavit Atheniensium, movit e Thessalia, et exercitum adversus Athenas ducere maturavit: quacumque autem iter faciebat, inde semper adsumptis militibus exercitum auxit. Et Thessalos eorum, quæ adhuc acta erant, nihil pœnituit, multoque etiam studiosius hi Persam ad hanc expeditionem incitabant: et Thorax Larissæus, qui Xerxem fugientem comitatus erat, nunc palam Mardonium in Græciam transmisit.
II. Ubi vero progrediens exercitus in Bœotia fuit, ibi tunc Mardonium Thebani retinuerunt, consulueruntque ei, dicentes nullum esse locum magis idoneum ubi castra poneret: et ulterius progredi prohibuerunt, hortantes ut ibi manens operam daret quo sine pugna universam Græciam in potestatem redigeret. Vi enim et armis subigere Græcos, si concordes sint, sicut adhuc fuerunt, cunctis etiam hominibus esse difficile: “At tu, aiebant, si quod nos suademus feceris, nullo negotio omnia illorum consilia in potestate tua habebis. Mitte pecunias viris qui in quibusque civitatibus principatum tenent: his donis in partes divides Græciam; et eorum ope, qui tuas partes sequentur, hos qui tecum non facient, facile evertes.”
III. Hæc illis suadentibus Mardonius non paruit; sed vehemens illum cupido incesserat Athenas iterum capiendi, partim stolida quadam ferocia ductum, partim quod ignium ope per insulas accensorum cogitaret regi Sardibus versanti significare, tenere sese Athenas. Ubi vero in Atticam pervenit, ne tunc quidem Athenienses in ea nactus est, sed plerosque in Salamine et in esse audivit: itaque vacuam cepit urbem. Hæc quidem altera occupatio Mardonii evenit decimo post mense quam a Xerxe prior erat facta.
IV. Athenis quum esset Mardonius, in Salaminem legatum misit Murychiden, virum Hellespontium; qui easdem Atheniensibus conditiones proponeret, quas Alexander Macedo ad illos pertulerat. Quamquam enim jam antea minime amicas Atheniensium acceperat sententias, iterum tamen nunc misit, sperans illos a stolida superbia remissuros, quum bello capta esset universa Attica, et in ipsius jam esset potestate. Hac caussa Murychiden in Salaminem misit.
V. Qui quum ad senatum venisset, exposuissetque Mardonii mandata, unus e senatoribus, Lycides, pro sententia dixit, recte factum sibi videri, si acciperent conditionem a Murychide ipsis propositam, de eaque ad populum referrent. Hanc ille sententiam dixit, sive quod pecunias a Mardonio accepisset, sive quod ipsi per se ita visum fuisset. Sed indignati Athenienses, quum senatores, tum qui foris stabant, ut cognoverunt, protinus circumstantes Lyciden lapidibus obruerunt, Hellespontium vero Murychiden dimiserunt incolumem. Orto autem in Salamine propter Lycidem tumultu, quum rescivissent Atheniensium mulieres, quid rei esset, cohortatæ invicem, et alia aliam prehendens, ultro ædes Lycidæ petierunt, et uxorem ejus et liberos lapidibus obruerunt.
VI. Athenienses vero hac ratione in Salaminem trajecerant. Quousque exspectabant exercitum ex Peloponneso sibi auxilio venturum, in Attica manserunt: quum vero magis magisque in longum rem ducerent Lacedæmonii, et Mardonius, contra ipsos movens, jam in Bœotia esse diceretur, tunc demum omnia sua exportarunt, ipsique in Salaminem transierunt. Simul vero legatos Lacedæmonem miserunt, qui et de Lacedæmoniis, quod Barbarum invadere Atticam passi essent, nec secum in Bœotiam obviam ei occurrissent, conquererentur, et illos admonerent quantum esset, quod ipsis Persa, si ad illius partes transissent, pollicitus esset; denique prædicerent Lacedæmoniis, nisi auxilio venirent Atheniensibus, ipsos etiam per se levamen aliquod inventuros esse malorum.
VII. Nempe festos dies tunc maxime agebant Lacedæmonii, Hyacinthia celebrantes, maximique faciebant rem divinam curare: simul vero etiam murum in Isthmo muniebant, isque jam lorica erat instructus. Ut vero Lacedæmonem legati Athenienses pervenerunt, secum etiam Megarensium et Platæensium ducentes legatos, introducti ad Ephoros, in hunc modum verba fecere: (I.) “Miserunt nos Athenienses, dicentes: Medorum rex non modo terram nostram nobis reddit, verum nos æqua conditione sibi socios vult adjungere, sine dolo et fraude: atque etiam, præter nostram, aliam nobis terram vult tradere, quamcumque ipsi elegerimus. At nos Hellenium reverentes Jovem, remque indignam censentes prodere Græciam, non sumus ei adsensi, sed repudiavimus conditionem, quamquam injuria adfecti a Græcis proditique, et bene gnari longe nobis conducibilius esse societatem contrahere cum Persa, quam gerere bellum: nec vero umquam volentes cum eo paciscemur. Ita quidquid a nobis proficisci potest, id sincero animo tribuimus Graeciæ. (II.) At vos, qui nuper vehementissime metuebatis ne cum Persa pacisceremur, nunc, postquam constitutum nobis esse numquam prodere Græciam perspicue intellexistis, et quoniam murus vester, quem in Isthmo ducitis, prope absolutus est, ne ullam quidem rationem habetis Atheniensium; et, postquam vobis nobiscum convenit occursuros vos Persæ in Bœotiam, prodidistis nos, et Barbarum in Atticam invadentem non prohibuistis. Habent igitur in præsentia Athenienses quod vobis succenseant: nec enim recte fecistis. At nunc vos hortantur, ut ocyus nobiscum emittatis exercitum, quo Barbarum excipiamus in Attica. Quoniam enim Bœotiam in tempore non occupavimus, est quidem nostra in terra opportunissimus ad prælium faciendum locus, Thriasius campus.”
VIII. His auditis, ephori responsum in posterum diem distulerunt, tunc postero die in sequentem, atque ita usque in decimum diem fecerunt, de die in diem moras facientes. Interea temporis Peloponnesii omnes ingenti studio Isthmum munire pergebant, et opus jam proxime finem erat. Et, quod Lacedæmonii, quum Alexander Macedo Athenas venisset, tanto studio impedire conati sint quominus Medorum partes amplecterentur Athenienses, nunc vero id prorsus non curarint, nullam aliam edere caussam possum, nisi quod nunc munitum habuerunt Isthmum, nec se amplius indigere Atheniensibus existimarunt: quando vero in Atticam venit Alexander, nondum exstructus erat murus, sed opus etiam tunc faciebant, vehementer metuentes Persas.
IX. Ad extremum vero, ut et responsum legatis Lacedæmonii, et milites Atheniensibus auxilio mitterent, hac ratione effectum est. Pridie ejus diei quo ultimam apud ephoros audientiam habituri legati erant, Chilaus, civis Tegeates, qui in maxima præ aliis omnibus hospitibus auctoritate apud Lacedæmonios erat, ex ephoris sermonem omnem, quem habuerant Athenienses, audivit. Quo audito, hæc illis Chilaus dixit: “Ita se res habet, Ephori: si amici nobis non fuerint Athenienses, sed cum Barbaro contraxerint societatem; valido licet muro per Isthmum ducto, magnæ tamen portæ apertæ sunt Persæ, quibus intrare in Peloponnesum possit. At morem Atheniensibus gerite, priusquam aliud illi consilium capiant, quod exitium ferat Graeciæ.” Hoc ille Lacedæmoniis suasit.
X. Atque hi, re inter se deliberata, neque communicata cum legatis qui a civitatibus advenerant, e vestigio, noctu adhuc, quinque millia emiserunt Spartanorum [attributis cuique septem Helotis], mandato dato Pausaniæ, Cleombroti filio, ut illos educeret. Erat quidem tunc rex Lacedæmoniorum Plistarchus, Leonidæ filius; sed hic adhuc puer erat, ille vero tutor hujus et frater patruelis. Neque enim in vivis adhuc fuit Cleombrotus, Pausaniæ pater, Anaxandridæ filius; sed postquam exercitum, qui murum exstruebat, ab Isthmo abduxerat, brevi interjecto tempore e vita discesserat. Hac autem caussa exercitum ab Isthmo Cleombrotus abduxit, quod, dum sacra faciebat adversus Persam, sol obscuratus est in cœlo. Collegam autem sibi Pausanias adscivit Euryanactem, Doriei filium, qui ex eadem fuit regia domo. Illi igitur cum Pausania Spartam sunt egressi.
XI. Legati vero, ubi dies illuxit, profectionis illorum prorsus ignari, adierunt ephoros, ipsi constitutum inter se habentes redire quisque suam in civitatem. Hos, ubi advenerunt, ita sunt adlocuti: “Vos igitur, Lacedæmonii, hic domi manentes, Hyacinthia celebratis et ludicra agitis, prodentes socios: Athenienses vero, a vobis injuria adfecti, et sociis destituti, cum Persam pacem component quocumque modo poterunt. Pace autem cum illo conciliata, manifestum est socios non regis fore: et cum Persis militabimus contra quamcumque terram nos illi ducturi sunt. Vos vero proinde experiemini quale sit, quod vobis ex ea re eventurum est.” Hæc quum legati dixissent, responderunt ephori, interposito jurejurando, profectum esse exercitum, viderique jam ad Oresteum esse, proficiscentem adversus peregrinos: barbaros enim peregrinos (ξένους) vocabant. Legati autem, hoc nescientes, interrogarunt quid esset quod dicerent; et, ubi rem totam cognoverunt, demirati factum, ipsi quoque abire maturarunt, illos insequentes: et cum ipsis profecti sunt etiam ex periœcis Lacedæmoniorum (circum Spartam habitantibus) selecta quinque militum millia gravis armaturæ.
XII. Hi dum ad Isthmum ire properant, Argivi, quum prius recepissent Mardonio cohibituros se esse Spartanos ne exirent, nunc simul atque resciverunt exercitum cum Pausania Sparta egressum esse, præconem in Atticam miserunt, optimum ex cursoribus (Græce hemerodromis) quem reperire potuerant. Qui ubi Athenas pervenit, hæc dixit: “Mardonie, miserunt me Argivi, qui tibi dicerem, ex Lacedæmone egressam esse juventutem, nec Argivos cohibere illos ne exirent potuisse. Quare, ad hoc quod spectat, tu recte rebus tuis consule.” His dictis, ille reversus est.
XIII. Mardonius, hoc audito nuncio, non consultum duxit diutius in Attica morari. Priusquam enim hunc nuncium accepisset, continuerat se ibi, cognoscere cupiens quid facturi Athenienses essent: et Atticam nec evastaverat, nec ullo malo adfecerat, per omne hoc tempus sperans illos in conditiones propositas consensuros. Postquam vero eis id non persuasit, remque omnem cognovit, tum vero, incensis Athenis, et sicubi de muris aut de privatis ædibus aut de sacris aliquid adhuc rectum stabat, corrutis his omnibus et solo æquatis, priusquam Pausanias cum suis usque ad Isthmum esset progressus, Attica excessit. Excessit autem hac caussa, quod neque equitatui opportuna Attica erat; et, si ipse prælio victus foret, nonnisi per angusta loca se recipere posset, ubi eum pauci etiam homines possent transitu prohibere. Itaque Thebas redire constituit, et prope urbem sibi amicam acie decernere, in regione equitatui opportuna.
XIV. Ita igitur Mardonius Attica excessit: qui ut jam in itinere erat, advenit ei præcursor, nuncians alium exercitum Megara venisse, mille Lacedæmonios. Quo audito, hos primum capere cupiens, deliberabat quo pacto id efficeret. Igitur conversum agmen versus Megara duxit: et præmissus equitatus jam Megaricam incursavit terram. Estque hæc Europæ regio longissime occidentem versus sita, in quam pervenerit Persicus hic exercitus.
XV. Post hæc vero nunciatur Mardonio, frequentem Græcorum exercitum in Isthmo esse. Itaque retroducens per Deceleam iter fecit: Bœotarchi enim finitimos arcessiverant Asopiorum, qui ei viam monstrarunt Sphendaleas ferentem, atque inde Tanagram: ubi quum pernoctasset, postero die Scolon pergens, in finibus fuit Thebanorum. Ibi vero, licet partes ipsius sequerentur Thebani, nihilo minus agros eorum vastavit, non utique hostili in eos animo, sed ingente necessitate coactus: voluit enim munimentum exercitui exstruere, quod et sibi, si prælium committenti minus ex sententia res cecidisset, perfugium esset. Pertinebant autem castra illius inde ab Erythris, præter Hysias, usque ad Platæensium fines, secundum Asopum fluvium locata. Nec tamen munitionem eadem magnitudine fecit, sed in decem fere stadia quodque ejus latus. Dum in hoc opere occupati erant barbari, Attaginus Phrynonis filius, civis Thebanus, facto magnifico adparatu, et Mardonium ipsum, et quinquaginta Persarum spectatissimos, ad hospitale epulum vocavit. Et vocati accepere conditionem; celebratumque est epulum in ipsa urbe Thebana.
XVI. Jam quæ his adjiciam, ea ex Thersandro audivi, cive Orchomenio, spectato inter primos viro apud Orchomenios. Dixit autem Thersander, se quoque ab Attagino ad hanc cœnam fuisse vocatum, vocatosque item fuisse quinquaginta cives Thebanos; nec vero seorsum utrisque sedes adsignasse hospitem, sed in quoque lectulo simul Persam et Thebanum collocasse. Tum, finita cœna compotantibus convivis, Persam qui cum ipso in eodem lectulo cubabat, Græca lingua loquentem, quæsisse ex ipso unde esset, seque respondisse, esse se Orchomenium. Dein Persam hæc dixisse: “Quoniam igitur et mensæ et libationis mihi socius es, volo tibi monumentum relinquere meæ sententiæ; quo etiam tu, re ante cognita, tuis prospicere commodis possis. Vides hosce epulantes Persas, et exercitum, quem in castris juxta fluvium reliquimus! Horum omnium, brevi tempore interjecto, non nisi paucos quosdam videbis superesse.” Hæc dicentem Persam largas profudisse lacrimas. Se vero, miratum illius sermonem, respondisse: “Igitur Mardonio hoc dicere oportet, et eis ex Persis qui post illum auctoritate pollent.” Ad hæc illum reposuisse: “Hospes, quæ deus vult ut fiant, ea avertere in nullius hominis potestate est: nam fidelia consilia dantibus parere nemo solet. Ac novimus quidem hoc multi ex Persis: sequimur vero ducem, necessitate constricti. Est autem acerrimus, qui adficere hominem possit, dolor hic, bona multa consilia nosse, et tamen eorum nullum posse exsequi.” Hæc equidem narrantem Orchomenium Thersandrum audivi, et præterea hoc adfirmantem, ipsum protinus hunc sermonem ad alios homines retulisse, priusquam ad Platæas commissum esset prælium.
XVII. Quo tempore Mardonius primum castra in Bœotia habuerat, reliqui omnes, quotquot ex Græcis has regiones incolentibus Medorum partes amplexi erant, exercitum illi præbuerant, cum illoque in Atticam erant ingressi. Soli Phocenses castra illius non erant secuti: nam et hi quidem utique Medorum partes erant amplexi, nec vero volentes, sed necessitate coacti. Sed haud multis diebus postquam Thebas Mardonius venit, advenere ex illorum numero mille, duce Harmocyde, viro inter suos spectatissimo. Qui ubi Thebas venerunt, Mardonius missis equitibus jussit illos seorsum in campo residere. Quod ubi fecere, protinus totus adfuit equitatus: Moxque per Græcanicum exercitum, qui cum Medis erat, ferebatur fama, perditum iri Phocenses equitum sagittis; eademque fama inter ipsos etiam Phocenses percrebuit. Ibi tunc eos dux Harmocydes his verbis est cohortatus: “Phocenses, manifestum est, hosce homines certæ neci nos destinasse, accusatos, ut equidem suspicor, a Thessalis. Nunc igitur quemque vestrûm oportet fortem se virum præstare: melius est enim, ut agentes aliquid et fortiter pugnantes finiamus vitam, quam ut turpissima morte interimendos nos præbeamus. Sed intelligat illorum quisque, quale hoc sit, quod, barbari quum sint, Græcis hominibus mortem sint machinati.”
XVIII. Dum hic suos sic hortatur, cingunt illos equites, moxque adversus eos invehuntur tamquam perdituri, et jacula in illos torquent veluti jam emissuri, ac passim etiam nonnulli emittunt. At, quum illi densatis undique ordinibus et quam maxime poterant conglobati resisterent, conversis equis equites redierunt. Nec equidem pro certo dicere possum, utrum revera illi ad interficiendos rogatu Thessalorum Phocenses venerint, et deinde, postquam eos ad sese defendendum paratos viderunt, ideo retro discesserint, quod vererentur ne et ipsi vulnera acciperent: (ita enim Mardonius præceperat:) an ad illos tentandos numquid eis fortitudinis inesset. Postquam vero discesserunt equites, præconem Mardonius misit, hæc dicentem: “Confidite, Phocenses! namque fortes vos esse viros demonstravistis, non quales mihi narratum erat. Et nunc alacri animo gerite hoc bellum: nam beneficiis neque me neque regem vincetis.” Et hæc quidem, ad Phocenses quod attinet, ita gesta sunt.
XIX. Lacedæmonii, ut in Isthmum venerunt, castra ibi posuerant: quo cognito, reliqui Peloponnesii, quibus meliora placebant, nonnulli etiam quod Spartanos vidissent egredientes, æquum non censuerunt, ad bellum proficiscentibus Lacedæmoniis, domi manere. Jam ex Isthmo, postquam læta nunciarunt victimæ, profecti omnes, Eleusina venerunt. Et, quum ibi quoque sacrificantibus læta fuissent exta, ulterius sunt progressi, cum eisque simul Athenienses; hi enim, postquam e Salamine trajecerant, Eleusine sese cum illis junxerunt. Qui ubi Erythras, Bœotiæ oppidum, venerunt, resciveruntque barbaros ad Asopum habere castra, re deliberata, ex adverso illorum in Cithæronis montis radicibus consedere.
XX. Inde quum in planitiem Græci non descenderent, Mardonius contra eos universum equitatum misit, cui præerat Masistius, quem Macistium Græci vocant, illustris vir apud Persas, Nisæum habens equum, aureo freno et aliis ornamentis nitentem. Ibi, ut Græcis adpropinquarunt equites, turmatim in eos impetum faciebant; in eoque conflictu magna illis incommoda adferebant, mulieresque eos vocabant.
XXI. Acciderat forte, ut eo loco, qui maxime omnium expositus hosti erat, Megarenses essent locati, et in eum locum maxime impetum facerent equites. Quum igitur ab invadente equitatu premerentur Megarenses, præconem miserunt ad duces Græcorum; qui ubi ad illos venit, hæc verba fecit: “Dicunt Megarenses: Nos, o socii, non possumus soli impetum sustinere equitatus Persarum, hic stantes ubi initio locati sumus. Sed adhuc quidem perseveramus, et fortiter resistimus, quamvis graviter pressi: nunc vero, nisi alios mittitis qui nostrum in locum succedant, scitote nos ordinem esse relicturos.” Hæc quum ille ducibus nunciasset, Græcos tentavit Pausanias, ecqui alii ultro vellent istum in locum se conferre, et succedere Megarensibus. Quumque nollent cæteri, acceperunt conditionem Athenienses, et horum quidem selecti trecenti, cui cohorti præerat Olympiodorus, Lamponis filius.
XXII. Hi fuerunt qui istam operam in se receperunt, et adsumptis secum sagittariis, ante alios omnes Græcos, qui ad Erythras aderant, stationem ceperunt. Qui quum per aliquod tempus pugnassent, ad extremum hujusmodi fuit pugnæ exitus. Dum turmatim impetum faciunt equites, Masistii equus, præ aliis eminens, sagitta vulneratur in latere: et præ dolore in posteriores pedes erectus, excutit Masistium. In collapsum protinus Athenienses impetum faciunt; et equum ejus capiunt, ipsumque repugnantem interficiunt. Et initio quidem interficere cum non potuerant, quum sub punicea tunica, qua erat indutus, intus aurea lorica squamata esset armatus. In thoracem igitur ferientes, nihil efficiebant; donec aliquis, intelligens quid rei esset, in oculum ejus ferrum adegit: ita demum cecidit mortuusque est. Hæc forte sic gerebantur nescientibus reliquis equitibus: nec enim hi illum viderant ex equo cadentem, nec morientem; sed quum per id ipsum tempus converteretur turma et paululum retro veheretur, id quod agebatur non animadverterant. Ubi vero restiterunt, continuo ducem desiderarunt, quum nemo esset qui illos ordinaret: et quid factum esset intelligentes, equos adegerunt cuncti, quo cadaver saltem auferrent.
XXIII. Tunc vero Athenienses, ubi viderunt jam non amplius turmatim, sed simul omnes adcurrere equites, reliquum exercitum auxilio advocarunt. Dum vero peditatus omnis auxilio venit, interim fit acris pugna circa mortui corpus. Et quoad soli fuere illi trecenti, multo erant inferiores, nec auferre cadaver potuere: ut vero eis multitudo succurrit, jam rursus horum vim equites non sustinuere, neque eis contigit mortuum auferre, sed præter eum alios etiam de suis amisere. Igitur ad duo fere stadia recesserunt: ubi, quum quid faciendum esset deliberassent, decreverunt, quoniam essent sine imperio, redire ad Mardonium.
XXIV. Qui postquam in castra venerunt, acerbissimo luctu et Mardonius et universus exercitus Masistium sunt prosecuti, se ipsos tondentes et equos et jumenta, lamentaque immensa tollentes, ut per totam Bœotiam echo resonaret; quippe mortuo viro apud Persas et apud regem post Mardonium spectatissimo. Atque ita quidem barbari suo more mortuum Masistium honorarunt.
XXV. Græci vero, postquam irruentem exceperant equitatum, exceptumque repulerant, tanto magis confirmati animis, primum quidem, currui impositum cadaver per singulos ordines deduxerunt; erat enim corpus spectatu dignum, cum ob proceritatem, tum ob formæ præstantiam: sed et hac caussa illud ita circumduxerunt, quoniam vulgo milites relictis ordinibus ad spectandum Masistium frequentes adcurrerant. Deinde vero constituerunt ad Platæas descendere, quum intellexissent campum Platæensem et alias ob caussas et ob aquæ copiam multo ipsis ad castra ponenda opportuniorem esse quam Erythræus campus. In hunc igitur campum et ad fontem Gargaphiam, qui in illo erat, descendendum sibi, ibique rite dispositis castra locanda judicarunt. Igitur, sumptis armis, per Cithæronis montis radices præter Hysias in Platæensium agrum contenderunt. Quo quum pervenissent, prope Gargaphiam fontem et Androcratis herois fanum, partim in tumulis haud ita editis, partim in planitie, per populos dispositi consederunt.
XXVI. Ibi tum, dum cuique populo suus adsignatur locus, acris verborum contentio orta est inter Tegeatas et Athenienses; contendentibus utrisque sibi hoc deberi ut alterum obtineant cornu, et tam nova quam antiqua facta in medium proferentibus. Ab altera enim parte Tegeatæ hæc dixere: “Nobis semper hic locus, quem in acie obtineremus, ab omnibus sociis tributus est, in omnibus expeditionibus, quas junctis copiis Peloponnesii et olim et recentiori memoria susceperunt; et id quidem ab eo inde tempore, quo Heraclidæ post Eurysthei obitum, in Peloponnesum conati sunt redire. Tunc igitur honorem hunc adquisivimus facto hujusmodi: quo tempore nos cum Achæis et cum Ionibus qui tunc Peloponnesum incolebant, in Isthmum egressi, castra opposita habuimus castris illorum qui redire conabantur, tunc Hyllus memoratur publice edixisse, non debere exercitum cum exercitu prælio commisso periclitari, sed deligendum unum esse ex castris Peloponnesiorum, quem illi suorum fortissimum judicassent, qui cum ipso certis conditionibus singulari pugna decertaret. Placuitque Peloponnesiis ita fieri; et jusjurandum sibi mutuo utrique in hæc verba dederant: ”Si Hyllus ducem vicisset Peloponnesiorum, Heraclidas in paternas possessiones esse restituendos; sin vinceretur, tum vero abituros Heraclidas exercitumque abducturos, et intra centum annos non conaturos in Peloponnesum redire.“ Delectus est autem ex omnibus sociis Echemus, Æropi filius, Phegei nepos, dux et rex noster, qui ultro sese obtulerat; isque inita singulari pugna, Hyllum interfecit. Illo igitur facto a Peloponnesiis qui tunc fuere et alia honorifica præmia, quæ adhuc tenemus, et hoc consecuti sumus, ut alterum semper cornu ducamus quoties communis suscipitur expeditio. Cum vobis igitur, Lacedæmonii, non contendimus; sed optionem damus vobis utri cornu velitis præesse, illoque vobis cedimus; sed ad nos hoc pertinere contendimus, ut, quemadmodum superiori tempore, sic et nunc alteri cornu præsimus. Præter istud vero quod commemoravimus factum, sunt etiam alia ob quæ digniores nos sumus qui hunc locum obtineamus, quam Athenienses: etenim multa præclara prælia adversus vos, Spartani, multaque item adversus alios fecimus. Quare æquum est, ut nos potius, quam Athenienses, alterum cornu habeamus: nam ab illis nec nuper, nec olim, tales res gestæ sunt quales a nobis.” Hæc Tegeatæ dixere.
XXVII. Ad quæ Athenienses in hunc modum responderunt: “Novimus quidem, pugnandi caussa adversus Barbarum hic nos convenisse, non disputandi: at quoniam Tegeatarum dux et vetera et nova in medium protulit, quæ ab utrisque nostrûm ab omni inde memoria bene gesta sint, necesse est ut vobis exponamus, unde nobis, qui semper fortes fuimus, magis patrium sit, quam Arcadibus, ut primi simus. Primum Heraclidas, quorum hi ducem in Isthmo a se interfectum aiunt, hos antea, quum servitutem fugerent a Mycenæis imminentem, repulsique fuissent a Græcis omnibus quos adierant, nos soli recepimus, et Eurysthei injuriis finem fecimus, reportata cum illis victoria de his qui tunc Peloponnesum tenebant. Deinde, quum Argivi cum Polynice contra Thebas profecta, ibique vita functi, insepulti jacerent, a nobis bello Cadmeis illato ablatos esse gloriamur mortuos, et in nostra terra Eleusine sepultos. Est etiam res a nobis præclare gesta contra Amazonidas, quæ olim a Thermodonte fluvio in terram Atticam incursionem fecerunt. Atque in Trojano etiam bello nullis fuimus secundi. Sed enim nihil proficit, harum rerum fecisse mentionem: nam, qui tum fortes fuere, fieri potest ut iidem nunc sint deteriores; et qui tunc iidem nunc fortiores. Itaque, de rebus olim gestis, hæc sufficiant. Nos autem, si nullum aliud edidissemus factum, qui tamen multa, si qui alii ex Græcis, bene præclareque gessimus; at propter unam certe Marathoniam victoriam digni sumus hoc honore, atque aliis etiam insuper honoribus: qui ex omnibus Græcis soli cum Persa tantamque rem adgressi superiores discessimus, et de sex et quadraginta populis victoriam reportavimus. Nonne hac una re gesta commeruimus, ut hic nobis locus in acie tribuatur? At, quum in hoc temporis momento non deceat de loco quo quisque in acie locetur altercari, parati nos sumus vobis parere, Lacedæmonii, et ibi stare ubi et contra quos ut locemur opportunissimum vobis fuerit visum. Nam ubicumque fuerimus locati, operam dabimus ut fortes nos viros præstemus. Imperate igitur, et nos obsequemur.”
XXVIII. Hoc quum illi respondissent, universus Lacedæmoniorum exercitus adclamavit Atheniensibus, digniores illos esse qui cornu præessent, quam Arcades. Atque ita Athenienses, victis Tegeatis, honorem illum sunt consecuti. Post hæc, Græcorum acies, quum eorum qui initio convenerant, tum qui paulatim supervenerant, in hunc modum ordinata est. Dextrum cornu Lacedæmonii tenuere, numero decies mille; quorum quinque millia Spartani fuere, quos custodiebant Helotæ quinquies et tricies mille, leviter armati septem Helotæ cuique viro attributi. Proximum sibi locum Spartani Tegeatis tribuerunt, et honoris caussa, et virtutis: erantque hi mille et quingenti graviter armati. Post hos locati erant Corinthiorum quinque millia: qui a Pausania impetrarunt, ut juxta ipsos starent Potidaeatæ qui aderant ex Pallene, numero trecenti. His proximi erant locati Arcades Orchomenii sexcenti; et his, Sicyonii ter mille; juxtaque hos stabant Epidaurii octingenti; prope quos constituti erant Trœzenii mille; tum juxta Trœzenios Lepreatæ ducenti; prope hos Mycenæi et Tirynthii quadringenti; quibus proximi, Phliasii mille; atque his propinqui erant Hermionenses trecenti. Proximi Hermionensibus locati erant Eretrienses et Styrenses sexcenti: post quos Chalcidenses quadringenti, et post hos, Ampraciatæ quingenti; deinde Leucadii locati erant et Anactorii, numero octingenti: hisque proximi Palenses ex Cephallenia ducenti. Post hos aeginetæ stabant quingenti; et juxta illos Megarenses locati ter mille; atque his proximi erant Platæenses sexcenti. Postremi vero et primi Athenienses stabant, lævum cornu tenentes, numero octies mille; quibus Aristides præerat, Lysimachi filius.
XXIX. Hi cuncti, exceptis septem illis cuique Spartanorum attributis, graviter fuere armati; numero, simul omnes, octies et tricies mille et septingenti. Iste igitur fuit numerus graviter armatorum, qui ad pugnandum contra Barbarum convenerant. Leviter vero armatorum numerus hic fuit: in Spartanorum ordinibus quinquies et tricies mille viri, quippe septem circa quemque virum; eratque horum quisque ut solet ad bellum instructus. Reliquorum vero Lacedæmoniorum et Græcorum leviter armati, unus fere circa quemque virum, fuere quater et tricies mille et quingenti. Itaque leviter armatorum numerus universus fuit sexaginta novem millium et quingentorum.
XXX. Itaque universus Græcarum copiarum, quæ ad pugnam aptæ essent, numerus ad Platæas, collectus, simul sumpta et gravi et levi armatura, fuit centum et decem millium, minus mille et octingentis. Adjunctis vero Thespiensibus qui aderant, completus est numerus centum et decem millium. Adfuerunt enim etiam in castris quotquot supererant Thespiensium, ad mille octingentos numero: sed illi quidem nonnisi leviter armati. Græci igitur, ita ordinati, ad Asopum castra habuere.
XXXI. Barbari cum Mardonio, postquam finem fecerunt parentandi Masistio, quum cognovissent Græcos ad Platæas esse, ipsi quoque ad Asopum, qui illac fluit, se contulerunt. Quo ubi venere, Græcis in hunc modum oppositi sunt a Mardonio. Contra Lacedæmonios locavit Persas; qui quidem, quum illos multitudine longe superarent, non solum plures in ordines locati, sed Tegeatis etiam oppositi stabant. eos autem Mardonius ita, ut selectos suorum validissimos quosque opponeret Lacedæmoniis, infirmiores vero contra Tegeatas locaret: idque fecit indicantibus et monentibus Thebanis. Persis proximos Medos locavit; qui ex adverso Corinthios habebant et Potidæatas et Orchomenios et Sicyonios. A latere Medorum Bactrios locavit, Epidauriis oppositos et Trœzeniis, item Lepreatis, Tirynthiis, Mycenæis et Phliasiis. Post Bactrios locavit Indos, quibus ex adverso Hermionenses stabant et Eretrienses et Styrenses et Chalcidenses. Proxime Indis Sacas locavit, Ampraciatis oppositos et Anactoriis et Leucadiis et Palensibus et æginetis. Proximos Sacis, ex adverso Atheniensium et Platæensium et Megarensium, Bœotos locavit et Locros et Malienses et Thessalos et mille illos, quos memoravi, Phocenses. Nec enim omnes Phocenses a partibus Medorum stabant; sed eorum nonnulli etiam cum Græcis faciebant, circa Parnassum conglobati, indeque impetu facto exercitum Mardonii, et Græcos qui cum eo erant, vexabant prædamque ex illis agebant. Insuper vero etiam Macedonas, et populos Thessaliæ finitimos, Atheniensibus Mardonius opposuit.
XXXII. Quos adhuc populos a Mardonio in acie locatos, hi numerosiores erant cæteris majorisque momenti. Mixti his autem fuere ex aliis quoque populis viri, Phryges, Thraces, Mysi, Pæones, aliique. Adfuere etiam ex æthopibus selecti, et ægyptiorum Hermotybies et Calasiries qui vocantur, gladiis armati; qui soli sunt ægyptiorum milites. Hos autem Mardonius, quum adhuc Phaleri esset, e adsciverat quarum propugnatores erant: nec enim ægyptii in peditatu fuerant, qui cum Xerxe Athenas venit. Jam barbarorum quidem numerus qui cum Mardonio erant, ut jam supra dixi, trecenta millia fuere: Græcorum vero numerum, qui ei socii aderant, nemo novit, nec enim initus illorum numerus est; sed, si conjectura licet uti, ad quinquaginta millia coacta fuisse conjicio. Hic igitur peditatus fuit, in acie locatus: equitatus autem seorsum instructus stabat.
XXXIII. Cunctis ita per populos et per manipulos dispositis, dein postridie utrique sacra fecerunt. Græcis Antiochi filius, sacrificator erat: hic enim exercitum hunc ut vates sequebatur. Eleus is fuit, Clytiades (ex Clytii familia), de gente Iamidarum: quem Lacedæmonii civem adoptaverant. Scilicet quum Delphicum oraculum de prole consuluisset, responderat ei Pythia, quinque maximis certaminibus victoriam illum reportaturum. Is igitur, aberrans ab sententia oraculi, gymnicis certaminibus dabat operam, tamquam in his victoriam reportaturus: et quinquertium exercens, Olympiæ certamine inito cum Hieronymo, genere Andrio, in eo erat ut victoria potiretur, sed uno luctæ certamine victus est. Tunc Lacedæmonii, intelligentes ad bellica certamina, non ad gymnica, spectare responsum Tisameno editum, conati sunt proposita mercede sibi conciliare, eique persuadere ut una cum regibus de Heraclidarum genere dux ipsis esset bellorum. At ille, ubi vidit multum interesse Spartanorum, amicum se illis et socium adjungi, auxit pretium, dixitque, si se in civium numerum vellent cooptare, omniumque jurium participem reddere, tunc se id facturum, alio autem pretio minime. Quo audito, primum indignati Spartani: missam fecerunt illius artem divinandi: ad extremum vero, quum ingens eis metus impenderet a Persico hoc exercitu, consentientes in conditionem, arcessiverunt virum. At ille, ubi mutatam vidit eorum sententiam, ne sic quidem, ait, sufficere sibi hoc unum, sed oportere etiam fratrem suum Hagian eadem conditione, qua ipse, fieri Spartanum.
XXXIV. Hæc ille dicens, postulatis suis, ut credi par est, imitabatur Melampodem, qui regiam dignitatem cum jure civitatis petebat. Melampus enim, quum Argis mulieres furore essent correptæ, et Argivi illum proposita mercede Pylo vellent arcessere, ut eo morbo liberaret mulieres ipsorum, mercedem postulaverat dimidium regni. Qua repudiata conditione postquam digressi sunt Argivi, quum multo etiam plures mulieres in insaniam incidissent, ita demum in conditionem a Melampode propositam consentientes, adierunt eum, id quod ille postulaverat daturi. At tunc ille, mutatam videns horum sententiam, aucta cupiditate, ait, nisi fratri quoque ipsius Bianti tertiam regni partem traderent, non esse se illis morem gesturum. Et Argivi, in angustias adducti, in hanc etiam conditionem consenserunt.
XXXV. Pari modo etiam Spartani, quum sibi adjungere vehementer cuperent, omnibus ejus postulatis concesserunt. Quæ postquam ei Spartani indulserunt, ad quinque maximas reportandas victorias Eleus, nunc Spartanus factus, operam suam illis arte sua divinandi contulit. Sunt autem isti duo ex omnibus hominibus soli, quos Spartani in civium numerum cooptarunt. Quinque vero certamina, in quibus ope Tisameni victoriam Spartani reportarunt, hæc sunt: primum hoc, ad Platæas; deinde illud ad Tegeam, contra Tegeatas et Argivos; tertium, in Dipæensibus adversus universos Arcadas, exceptis Mantinensibus; quartum, adversus Messenios ad Ithomam; quintum, ad Tanagram contra Athenienses et Argivos: hoc autem postremum peractum est certamen ex illis quinque.
XXXVI. Hic igitur Spartanos comitatus, interpres sacrorum ad Platæas fuit Græcis. Et felicem rei exitum Græcis portendebant sacra, si sese defenderent; parum prosperum autem, si Asopum transirent et pugnæ facerent initium.
XXXVII. Mardonius vero, quum cuperet initium facere pugnandi, non opportuna habuit sacra; sed huic quoque, si sese defenderet, fausta omnia portendebantur. Usus est enim etiam ille Græcanicis sacris; eratque illi vates Hegesistratus, civis Eleus, et Telliadarum nobilissimus. Eumdem virum antea Spartani, a se captum, in vincula conjecerant, et supplicio quippe multa indigna ab eo perpessi. Ille vero, hac calamitate circumventus, utpote cui non modo capitis imminebat pœna, sed ante mortem etiam multa tristia patienda, facinus commisit dictu incredibile. Quum enim ligno illigatus esset ferro revincto, illatum forte ferreum instrumentum nactus, continuo facinus molitus est omnium quæ novimus fortissimum: postquam enim perpendit quo pacto reliquum pedem e compede educeret, anteriorem pedis partem sibi præcidit. Quo facto, quum custodiretur a custodibus, perfosso pariete Tegeam profugit, noctu iter faciens, interdiu vero inter fruticeta latens et in statione manens: atque ita, Lacedæmoniis ubique eum quærentibus, tertia nocte Tegeæ fuit: et audacia hominis obstupefacti erant Lacedæmonii, quum abscissum dimidiatum pedem viderent humi jacentem, hominem autem non possent reperire. Postquam igitur hoc modo tunc Lacedæmonios evasit, Tegeam profugit, quæ per id tempus non pacata erat Lacedæmoniis. Dein persanato vulnere, ligneum sibi pedem adscivit; et ab illo tempore ex professo hostis fuit Lacedæmoniorum. Nec tamen usque ad finem ei profuit odium in Lacedæmonios conceptum: captus est enim ab illis quum vaticinaretur in Zacyntho, et interfectus. Sed hic interitus Hegesistrati post pugnam accidit Platæensem: tunc vero ad Asopum fluvium, haud exiguo pretio a Mardonio conductus, sacra faciebat, et promptam operam tam ob odium Lacedæmoniorum, quam quæstus cupidine.
XXXVIII. Quum igitur et ipsi Persæ, et qui cum eis erant Græci (nam et hi seorsum suum aruspicem habebant, Hippomachum Leucadium), victimarum judicio prohiberentur committere prælium, continenter autem novæ sociorum copiæ in castra confluerent Græcorum, numerusque illorum in dies augeretur; tum vero Timagenides Herpyis filius, Thebanus, Mardonio suasit, ut exitum faucium Cithæronis occuparet; dicens, continenter Græcos quotidie adfluere, quorum ingentem numerum ibi esset intercepturus.
XXXIX. Et jam octo diebus castra castris opposita habuerant, quum ille hoc consilium Mardonio dedit. Atque intelligens Persa bonum esse consilium, noctu equitatum ad faucium Cithæronis exitum, versus Platæas ferentem, misit; quem locum Bœoti Tria capita vocant, Athenienses vero Quercus capita. Nec frustra venerunt equites, eo loci missi: ceperunt enim ingredientia planitiem jumenta quingenta; quæ ex Peloponneso cibaria in castra vehebant, cum hominibus jumenta sequentibus. Qua præda capta Persæ immanem cædem ediderunt, nec jumento parcentes nec homini cuiquam: donec cæde satiati, reliqua circumventa ad Mardonium in castra abegerunt.
XL. Post hoc factum, biduum adhuc morati sunt utrique, quum neutri vellent initium facere pugnæ. Et barbari quidem usque ad Asopum progrediebantur, lacessentes Græcos: sed neutri fluvium trajiciebant. Attamen equitatus Mardonii continuo instabat Græcis, eosque infestabat. Thebani enim, magnopere Medis faventes, studiose gerebant bellum, et continuo illis usque ad pugnæ discrimen præibant; deinde vero in eorum locum succedentes Persæ et Medi, haud spernenda virtutis specimina edebant.
XLI. Usque ad decimum igitur diem nihil his amplius gestum est. Ut vero undecimus adfuit dies quo castra castris ad Platæas opposita habuere, numerusque Græcorum multum erat auctus, et moram ægerrime ferebat Mardonius; tunc in colloquium convenere Mardonius Gobryæ filius, et Artabazus Pharnacis, vir in paucis Persarum Xerxi probatus. Ibi consultantium duæ hæ erant sententiæ: altera Artabazi, censentis quam primum movenda esse castra, et cum toto exercitu ad murum Thebanorum eundum, ubi et frumentum multum convectum haberent, et pabulum jumentis; ibi tranquille sedentes conficere bellum posse, hac inita ratione: multum se habere aurum, quum signatum, tum factum, multumque argentum et pocula; his ne parcerent, sed ad Græcos hæc dimitterent, et præsertim ad Græcarum civitatum præsides; ita hos haud cunctanter prodituros libertatem, neque iterum discrimen pugnæ adituros. Hujus igitur eadem fuit sententia atque Thebanorum: melius enim hic quoque, quam Mardonius, quid futurum esset, prospexerat. At Mardonii fortior erat et pertinacior sententia, nec ullo modo cedens: existimare enim se, aiebat, suum exercitum Græcanico longe præstare; itaque quamprimum prælio esse decernendum, nec committendum ut plures etiam conveniant quam jam nunc convenissent: missa autem facienda Hegesistrati sacra, neque pertinaciter in illa incumbendum; sed Persarum institutum sequendo arma ferenda in hostem.
XLII. Hæc quum facienda Mardonius censuisset, nemo contra dixit; et vicit illius sententia. Illi enim summa imperii a Xerxe commissa erat, non Artabazo. Tum convocatis ordinum ductoribus, atque etiam Græcorum sociorum ducibus, quæsivit an oraculum aliquod cognitum haberent de Persis, tamquam in Græcia perituris. Tacentibus autem cunctis qui advocati erant, quippe aliis ignorantibus oracula, aliis cognita quidem habentibus, sed non tutum sibi judicantibus ea proferre, ipse Mardonius ait: “Quoniam vos igitur aut nihil nostis, aut non audetis dicere, dicam ego, bene gnarus. Est oraculum, dicens in fatis esse ut Persæ, postquam in Græciam venerint, templum spolient Delphicum, eoque facto pereant omnes. Itaque nos, quoniam hoc ipsum novimus, non adibimus id templum, nec spoliare adgrediemur: neque hanc ob culpam peribimus. Proinde quotquot vestrûm bene cupitis Persis, gaudeatis hoc nomine, confidatisque nos superaturos esse Græcos.” His dictis, continuo imperavit ut omnia pararent recteque disponerent, quippe postridie prima luce prælio futuro.
XLIII. Jam istud quidem oraculum, quod in Persas valere Mardonius dixit, novi equidem in Illyrios editum esse et in Enchelensium exercitum, non in Persas. Sed Bacidis exstat effatum hanc pugnam spectans, hujusmodi:
Gramineis
ripis Asopi ac Thermodontis
barbaricæ Graiis acies clamore
coibunt.
Hic multi occumbent defuncti munere vitæ,
quando sagittiferis aderit lux ultima Medis.
Hoc igitur, et alia his similia Musæi, equidem novi in Persas valentia. Thermodon autem fluvius inter Tanagram fluit et Glisantem.
XLIV. Postquam ita Mardonius de oraculis interrogavit duces, eosque cohortatus est, ingruit nox, et excubiæ sunt dispositæ. Quum autem jam multum nox processisset, viderenturque omnia tranquilla esse in castris, maximeque homines somno sepulti; tunc Alexander Amyntæ filius, dux et rex Macedonum, equo ad Græcorum custodias advectus, se cum illorum ducibus velle colloqui dixit. Et custodum quidem major pars in statione mansit, nonnulli vero ad duces cucurrerunt, nunciantes, venisse hominem equo vectum e castris Medorum, qui, nullum aliud verbum promens, duces nominatim designasset, cum quibus colloqui se velle dixisset.
XLV. His auditis, duces protinus ad custodias illos secuti sunt. Quo ubi venere, hæc illis Alexander dixit: “Viri Athenienses, verba hæc ego in vestram fidem depono, rogans ut arcana habeatis, nec ulli alii, nisi Pausaniæ, edicatis; ne mihi extremam adferatis perniciem. Nec enim dicturus hæc eram, nisi de universa Græcia vehementer essem sollicitus. Sum enim et ego antiquitus Græcus genere, et nolim Græciam ex libertate in servitutem redactam videre. Dico igitur vobis, non potuisse Mardonio ejusque exercitui sacra ex sententia fieri: alioqui jam pridem prælio decertassetis. Nunc vero ei decretum est, valere jussis sacrificiis, prima luce prælium committere: timet enim Mardonius, ut ego suspicor, ne major vestrûm numerus conveniat. Ad hoc ergo vos comparate. Sin differt ille pugnam, et nunc vos non adgreditur; durate porro, et manete: etenim non nisi paucorum adhuc dierum cibaria exercitui supersunt. Quodsi vero hujus belli exitus ex vestra evenerit sententia, etiam mei oportebit vos memores esse, et de me liberando cogitare, qui Græcorum caussa tam periculosum facinus pro meo in vos studio suscepi, cupiens consilium vobis aperire Mardonii, ne barbari ex improviso vos nondum exspectantes adoriantur. Sum autem Alexander Macedo.” His dictis ille retro egit equum, et in castra suamque ad stationem est reversus.
XLVI. Moxque Atheniensium duces ad dextrum cornu se contulerunt, et Pausaniæ, quæ ex Alexandro audiverant, renunciarunt. Quo nuncio ille territus, Persasque metuens, hæc ait: “Quoniam igitur primo mane prælium committetur, oportet ut vos Athenienses adversus Persas stetis, nos autem contra Bœotos et Græcos, qui adversus vos locati sunt; idque hac caussa: vos nostis Medos et illorum pugnandi genus, qui ad Marathonem cum eis congressi estis: nos vero horum hominum nullam experientiam neque notitiam habemus; nemo enim Spartanorum cum Medis periculum fecit: sed Bœotos atque Thessalos usu cognitos habemus. Quare omnino necesse est, ut vos sumptis armis in hoc cornu transeatis, nos autem in sinistrum cornu.” Ad hæc Athenienses responderunt: “Nos quoque ipsi pridem ab initio, ubi contra vos vidimus locatos Persas, in animo habebamus hæc dicere, quæ nunc vos nobis proponere occupastis; sed metuebamus, ne ingrata vobis esset ea oratio. Nunc quoniam vos ipsi hujus rationis fecistis mentionem, grata nobis hæc oratio est, et parati sumus morem vobis gerere.”
XLVII. Ut igitur utrisque hoc placuit, illucescente tunc aurora stationes inter se permutarunt. Quod ubi animadverterunt Bœoti, renunciarunt Mardonio: et ille, hoc audito, protinus ipse quoque aciei suæ rationem cœpit immutare, Persasque adversus Lacedæmonios ducere. Quod ubi Pausanias intellexit, suumque consilium non latere vidit hostem, retro Spartanos duxit in dextrum cornu: perinde vero item Mardonius suos lævum in cornu reduxit.
XLVIII. Postquam utraque acies pristinum locum ceperat, præconem Mardonius ad Spartanos misit, hæc illis ipsius nomine dicentem: “Vos igitur, Lacedæmonii, ut fortissimi viri prædicamini ab hominibus has regiones incolentibus, qui magnopere vos admirantur, quod numquam ex bello fugiatis, numquam deseratis stationem, sed duretis donec aut adversarios perdideritis aut perieritis ipsi. Atqui horum nihil verum erat. Nam, priusquam nos congrederemur et ad manus veniremus, palam fugientes vos vidimus et stationem deserentes, nempe in Atheniensibus primum periculum facturos, vos ipsos vero contra servos nostros locantes. Hæc neutiquam sunt fortium virorum facta: sed nimirum plurimum de vobis nos fefellit opinio. Nam quum propter virtutis vestræ famam existimassemus vos nobis præconem, qui nos provocaret, missuros esse, et cum solis Persis velle dimicare; nos ad hoc ipsum parati, nihil tale vos vidimus facientes, sed metu terroreque refugientes. Nunc igitur, quoniam vos non priores hanc nobis proposuistis conditionem, nos eam vobis ultro proponimus. Quidni pro Græcis vos, qui fortissimi esse existimamini, pro barbaris autem nos, pari utrimque numero jam pugnemus? Et si quidem placuerit ut cæteri etiam pugnent, illi deinde post nos pugnanto: sin hoc non placet, sed satis esse judicaritis ut nos soli pugnemus, decernamus igitur! et, utri nostrûm vicerint, hi pro universo exercitu vicisse censeantur.”
XLIX. His dictis præco aliquantisper substitit: ut vero nemo ei respondit, reversus est, et Mardonio quid acciderit renunciavit. Tum ille, vehementer gavisus, et frigida elatus victoria, equitatum adversus Græcos misit. Et adcurrentes equites universum Græcorum exercitum incommodabant, et jacula in eos torquentes, et sagittas ex arcubus emittentes: quippe sagittarii erant equites, nec cum eis cominus congredi poterant Græci. Iidem etiam fontem Gargaphiam, unde aquabatur universus Græcorum exercitus, turbabant et obstruebant. Et erant quidem prope illum fontem soli Lacedæmonii locati; reliqui vero Græci, prout singuli locati erant, longius aberant a fonte, Asopum autem in propinquum habebant. Sed quoniam ab Asopo arcebantur, ad eumdem fontem aquatum iverant; ex fluvio enim aquari prohibebantur ab equitum missilibus.
L. In hoc rerum statu, quum aqua careret exercitus, et ab equitatu hostium incommodaretur, Græcorum duces convocavit Pausanias, ut ad se in dextrum cornu convenirent, et de his ipsis rebus itemque de aliis deliberarent. Nam præter hæc, aliis quoque incommodis magis etiam premebantur: cibaria enim illos defecerant; famulique eorum, ad subvehendum commeatum in Peloponnesum missi, interclusi erant ab equitatu, ut in castra pervenire non possent.
LI. Deliberantibus ducibus placuit, ut, si eum diem Persæ prætermisissent prælium non committentes, ipsi in insulam se conferrent. Abest hæc decem stadia a fonte Gargaphia, ad quem tunc castra habebant, estque ante urbem Platæensium. Ita insula fuerit in continente: nempe fluvius a Cithærone monte in planitiem decurrit in duos alveos divisus, tria fere stadia a se invicem distantes, et deinde in unum confluit: nomen ei est Œrœ, filiamque hanc esse Asopi aiunt hujus regionis incolæ. Hunc in locum transferre castra constituerunt, quo et aquæ haberent copiam, nec ab equitibus, sicut dum ex adverso stabant, infestarentur. Movere autem placuit castra sub secundam noctis vigiliam, ne Persæ viderent abeuntes, nec equites sequerentur eos et incommodarent. Deinde constituerant, quando in hunc locum pervenissent, quem Asopi filia Œrœ e Cithærone decurrens circumfluit, eadem nocte dimidiam copiarum partem ad Cithæronem mittere, ad recipiendos famulos, qui commeatum advecturi abierant: erant enim in Cithærone interclusi.
LII. Hæc quum ita decrevissent, toto illo die ab equitatu pressi, immensum sustinuerunt laborem. Ut vero dies defecit, destiteruntque equites, facta nocte et adpropinquante hora qua ut discederent erat constitutum, tum vero plerique collectis vasis discesserunt; non illi locum, de quo convenerat, petere in animo habentes; sed, simulac moveri cœperunt, læti effugisse equitatum, versus Platæensium urbem fugientes, ad Heræum (Junonis templum) pervenerunt, quod est ante Platæensium urbem, viginti stadia a Gargaphia fonte distans; ibique ante templum consederunt.
LIII. Hi igitur circa Heræum castra habuere. Pausanias vero, postquam illos vidit castris egredientes, ratus eum locum illos, de quo convenerat, petere, Lacedæmonios etiam arma jussit capere, et eadem via, qua cæteri præcessissent, progredi. Ibi tunc, quum alii omnes ordinum ductores parati essent Pausaniæ obsequi, unus Amompharetus, Poliadæ filius, manipulum ducens Pitanetarum, ait se non fugiturum peregrinos, neque ultro ignominiam adspersurum Spartanis; miratusque est, ubi quid ageretur vidit: nec enim superiori colloquio interfuerat. Pausaniæ vero et Euryanacti indigna res visa est, imperio non obtemperare illum, adhuc vero indignior, deserere manipulum Pitanatarum, quoniam ita dux illorum animatus esset; quippe veriti, ne, si illo relicto facerent quæ cum cæteris Græcis constituissent, desertus periret Amompharetus cum suis. Id secum reputantes, gradum sistere jusserunt Laconicas copias, et persuadere homini conati sunt, non recte eum facere.
LIV. Dum illi Amompharetum adhortantur, unum ex omnibus Lacedæmoniis et Tegeatis pone manentem; interim Athenienses hæc fecerant: quieti steterant in vestigio ubi locati erant, bene gnari moris Lacedæmoniorum, alia sæpe cogitantium, alia dicentium. Ut autem movere se cœpit exercitus, equitem de suis miserunt, qui spectaret utrum Lacedæmonii discedere adgrederentur, an omnino de profectione non cogitarent; tum qui ex Pausania quæreret, quid ipsis esset faciendum.
LV. Ubi ad Lacedæmonios pervenit præco, vidit illos suo loco instructos stantes, et primores illorum inter se altercantes. Quum enim Amompharetum hortati essent Euryanax et Pausanias, ne solus Lacedæmoniorum ibi manens se suosque in periculum adduceret, minime ei persuaserunt; et ad extremum eo ventum est, ut ad mutua convicia descenderent, quo tempore adveniens præco Atheniensis coram eis stetit. Et maledictis illos incessens Amompharetus, ambabus manibus sublato saxo, eoque ante pedes posito Pausaniæ, Hoc calculo, ait, suffragium ego fero, non debere nos fugere peregrinos: nempe peregrinos barbaros dicens. Quem furiosum et male sanum adpellans Pausanias, mox ad præconem Atheniensium conversus interrogantem quod ei mandatum erat, jussit hunc, illis quid hic ageretur nunciare, suoque nomine rogare Athenienses, ut ad se venirent, et de discessu facerent quod ipsos vidissent facere.
LVI. Et hic quidem ad Athenienses rediit. Illos vero ut inter se disceptantes aurora deprehendit, Pausanias, quum adhuc ibidem mansisset, existimans Amompharetum, si reliqui Lacedæmonii discessissent, non ibi solum manusurum, (id quod etiam accidit,) dato imperio cæteros omnes abduxit per clivos; et Tegeatæ quoque sequebantur. Athenienses vero, ordine instructi, contraria quam Lacedæmonii via incedebant: hi enim metu equitatus clivos sequebantur et radices Cithæronis; Athenienses vero infra per planitiem progrediebantur.
LVII. Amompharetus autem, prorsus persuasus nequaquam ausurum Pausaniam se suosque deserere, etiam nunc institit ut ibi manerent, nec desererent stationem: at, ubi jam longius progressum Pausaniam cum suis vidit, tunc ratus palam illos sese deseruisse, manipulum suum arma capere jussit, eumque militari gradu ad reliquum agmen adduxit. At illi, postquam decem fere stadia progressi erant, exspectaverunt Amomphareti manipulum, circa fluvium Molœntem resistentes et circa locum cui Argiopio nomen, ubi templum situm est Cereris Eleusiniæ. Manserunt autem ibi hoc consilio, quo, si stationem qua locatus erat non relinqueret Amompharetus ejusque manipulus, sed ibi manerent, redirent ipsi eisque succurrerent. Vixdum ad illos pervenerat Amompharetus, quum universus barbarorum equitatus eis instabat. Etenim equites pro suo more castris Græcorum adequitantes, quum vacuum vidissent locum, quo illi superioribus diebus steterant, ulterius continuo equos adegerunt: et simulatque Græcos adsecuti sunt, protinus eis institerunt.
LVIII. Mardonius, ut Græcos noctu discessisse cognovit, locumque vacuum vidit, Larissæum Thoracem vocavit ejusque fratres Eurypylum et Thrasydeium, eosque his verbis est adlocutus: “Nunc quid porro dicetis, filii Aleuæ, loca hæc vacua videntes? nam vos, horum hominum finitimi, dicebatis non fugere Lacedæmonios ex pugna, sed bellica virtute primarios esse viros: quos et paulo ante vidistis stationem deserere, et nunc cuncti videmus proxima nocte prorsus profugisse. Nempe, ubi acie illis decernendum fuit cum eis qui revera fortissimi sunt hominum, ostenderunt, aperte se nihili esse homines inter Græcos, qui nec ipsi ullius sunt frugis. Ac vobis quibus Persarum virtus minus comperta est, facile ignovi, laudantibus hos homines, quorum res quædam bene gestæ vobis innotuerunt sed tanto magis Artabazum miratus sum, Lacedæmonios pertimescentem, et timore perculsum dicentem sententiam, movenda nobis esse castra, et in Thebanorum urbem secedendum, nempe ibi obsidendis: quam sententiam etiam rex ex me cognoscet. Sed de his quidem alias disserendi locus erit: nunc vero illis, ut nos effugiant, non est permittendum; sed persequi eos oportet, donec deprehensi pœnas nobis dederint omnium quæ adversus Persas patrarunt.”
LIX. Hæc locutus Mardonius Persas, Asopo superato, cursim duxit, vestigia secutus Græcorum, tamquam fugientium: duxit autem adversus solos Lacedæmonios et Tegeatas; nam Athenienses, per planitiem euntes, obstantibus clivis non conspexerat. Et reliquarum barbaricarum duces copiarum, ut Persas viderunt ad persequendos Græcos egressos, protinus et ipsi omnes sublatis signis raptim secuti sunt, ut quique pedibus valebant, nullo ordine, non instructa acie. Ita igitur hi cum clamore et tumultu adcurrerunt, tamquam primo impetu Græcos oppressuri.
LX. Pausanias, quum instaret equitatus, equitem ad Athenienses misit, qui ipsius verbis hæc illis diceret: “Cives Athenienses, quum maximum nobis propositum sit certamen, quo id agitur, liberane maneat Græcia, an servitutem sit servitura, proditi sumus tam nos Lacedæmonii, quam vos Athenienses, a sociis, qui proxima nocte fuga se proripuerunt. Nunc igitur decretum est quid hinc sit nobis faciendum: nempe pugnare oportet quam fortissime possumus, et mutuo nobis succurrere. Igitur si in vos primos irruisset equitatus, oporteret nos et Tegeatas, qui nobiscum sunt neque Græciam prodiderunt, vobis succurrere: nunc vero quum in nos universus ingruit, æquum est vos ut laborantibus maxime partibus exercitus suppetias veniatis. Sin vos ipsi occupati estis ut succurrere nobis non possitis, hoc saltem nobis gratificamini, ut sagittarios vestros ad nos dimittatis. Quum compertum sit nobis, quam singulare studium in hoc bello adhibeatis, non dubitamus vos gratum hoc nobis facturos.”
LXI. His auditis, Athenienses parati erant illis succurrere, et quantam maximam possent opem ferre. Jamque iter erant ingressi, quum subito in illos impetum fecerunt Græci a barbarorum partibus stantes, qui illis in acie fuerant oppositi: quo facto, jam succurrere istis non potuere, ipsi ab adgredientibus infestati. Itaque soli relicti Lacedæmonii et Tegeatæ, simul cum levi armatura, quinquagies mille Lacedæmonii, et ter mille Tegeatæ (nam hi numquam ab illis discesserunt), sacra fecerunt, quippe cum Mardonio et exercitu qui cum eo erant conflicturi. Quumque nihil læti portenderent victimæ, multi interim eorum ceciderunt, et multo plures vulnerabantur. Etenim Persæ, vallo e cratibus facto, adeo immensam in illos vim sagittarum emiserunt, ut Pausanias, quum perlitare non posset, et valde premerentur Lacedæmonii, Junonis templum respiciens, quod ad Platæas est, deam invocaret, orans ne spem ipsorum frustraretur.
LXII. Dum ille adhuc deam invocat, priores surgunt Tegeatæ, et in barbaros tendunt. Mox vero etiam Lacedæmoniis, post preces a Pausania peractas, laetæ fuerunt victimæ. Qui ut tandem perlitarunt, ipsi quoque adversus Persas pergunt; et illis Persæ, relictis arcubus, obviam ire instituunt. Primum igitur fit prælium apud crates: quæ ubi corruerunt, atrox jam fit pugna apud ipsum Cereris templum, eaque diuturna, donec eo ventum est ut velut in turba vir virum premeret: nam hastas Græcorum prehendentes barbari frangebant. Et studio quidem ac robore non inferiores erant Persæ: sed præterquam quod leviter erant armati, ignari etiam fuere pugnæ Græcorum, et solertia cedebant adversariis. Procurrentes singuli, aut deni, et modo plures, modo pauciores, globo facto irruebant in Spartanos; et ab his interficiebantur.
LXIII. Qua parte quidem ipse Mardonius erat, ex candido equo pugnans, secumque selectos habens mille fortissimos Persarum, ibi vehementer hi premebant adversarios. Quoad igitur Mardonius vixit, etiam reliqui restiterunt, et fortiter pugnando multos straverunt Lacedæmonios: ut vero interfectus Mardonius est, et quod circa eum steterat robur virorum cecidit, tunc nimirum et reliqui terga verterunt, cessaruntque Lacedæmoniis. Maxime enim illis nocebat vestitus, scuto et lorica carens: etenim cum gravi armatura leviter armati pugnabant.
LXIV. Ibi tunc pœnam cædis Leonidæ, secundum oraculi responsum, Spartanis Mardonius solvit: et nobilissimam omnium, quas novimus, victoriam Pausanias retulit, Cleombroti filius, Anaxandridæ nepos. Superiorum hujus viri progenitorum nomina recensui, ubi de Leonida agebatur: sunt enim prorsus iidem. Interfectus est autem Mardonius ab Arimnesto, spectato inter Spartanos viro: qui insequente tempore, post hoc Medicum bellum, bello Messeniaco trecentos viros ducens, cum omnibus Messeniorum copiis ad Stenyclerum conflixit: et una cum trecentis suis occubuit.
LXV. Persæ apud Platæas a Lacedæmoniis fusi fugatique, nullo ordine ad castra sua confugerunt et in ligneum murum, quem in agro Thebano construxerant. Miror vero equidem, qui factum sit, quum ad Cereris lucum pugnata sit hæc pugna, ut tamen nullus repertus fuerit Persarum, qui in locum deæ sacrum aut intrarit aut in eo ceciderit, sed omnes in profana terra circa templum occubuerint. Opinor autem, si modo fas est de rebus divinis opinari aliquid, deam illos non recepisse, ut qui ipsius templum, quod Eleusine fuit, cremassent. Hic igitur Platæensis pugnæ exitus fuit.
LXVI. Artabazo, Pharnacis filio, initio statim non placuerat, Mardonium a rege in Græcia relinqui: idemque tunc, multum hortatus ne prælium ille committeret, nihil profecerat. Itaque, utpote improbans Mardonius inierat rerum gerendarum modum, hac ipse ratione egit: quum suo sub imperio manum haberet haud exiguam, sed ad quadraginta hominum millia, his ordine compositis, quo tempore fiebat prælium, bene gnarus quis futurus esset exitus pugnæ, egressus est, dato imperio, ut, qua ipse præiret, sequerentur omnes eodem gradu quo ipsum vidissent præeuntem. Hoc dato imperio, duxit illos, veluti in prælium duceret: sed quum ipse prægrederetur agmen, jamque fugientes conspexisset Persas; inde non amplius eodem ordine suos duxit, sed citato cursu fugam cum eis corripuit, non ligneum murum petens nec Thebanorum mœnia, sed in Phocidem tendens, cupiensque quam primum ad Hellespontum pervenire. Hi igitur hanc in partem iter intenderunt.
LXVII. Græcorum, qui cum rege erant, major pars de industria cessaverant: sed Bœoti perdiu cum Atheniensibus dimicarunt. Nam Thebanorum, qui cum Medis faciebant, singulare studium adhibuere, fortiter pugnantes, minimeque ultro cedentes; ita ut eorum trecenti, primarii viri fortissimique, ibi ab Atheniensibus sint interfecti. Ut vero hi quoque terga vertere coacti sunt, Thebas se receperunt, non quidem ita ut Persæ (incondita fuga). Atque reliqua turba sociorum, nulla re gesta, ac ne pugna quidem cum ullo ex hostibus conserta, in fugam se proripuerunt.
LXVIII. Atque hinc adparet, barbarorum res universas ex Persis pependisse; quandoquidem et hi tunc, priusquam cum hoste essent congressi, simulatque Persas videre fugientes, et ipsi fugam capessiverunt. Itaque omnes se fugæ mandarunt, præter equitatum, quum reliquum, tum Bœoticum. Atque fugientibus magno etiam usui equitatus fuit, semper proxime ab hostibus obequitans, et suos fugientes a Græcis sejungens.
LXIX. Dum ita victores Græci fugientes barbaros persequuntur occiduntque, interim reliquis Græcis, qui circa Junonis templum consederant, et prælio non interfuerant, nunciatur pugnam esse pugnatam, vicisseque Pausaniam cum suis. Quo audito, nullo ordine Corinthii superiore via, quæ per montis radices et per clivos fert, recta versus Cereris templum contenderunt; Megarenses vero et Phliasii per planitiem molliori via. Ubi vero prope hostem Megarenses et Phliasii fuere, e longinquo eos conspicati equites Thebani, videntesque nullo ordine properantes, equos in illos adegerunt, Asopodoro duce, Timandri filio. In quos invecti, sexcentos eorum straverunt; reliquosque persecuti, in Cithæronem præcipites compulerunt. Isti igitur ignobili morte perierunt.
LXX. Persæ autem et reliqua turba, postquam intra ligneum murum pervenerunt, adscendere in turres maturarunt, priusquam Lacedæmonii adessent: eisque conscensis, quam optime poterant ad defendendum murum sese compararunt: et, ubi advenerunt Lacedæmonii, valide admodum propugnarunt. Nam priusquam Athenienses accessissent, repulerunt Lacedæmonios, et multo eis erant superiores, quippe oppugnandarum munitionum imperitis. Ut vero Athenienses advenere, tunc acris exstitit et diuturna circa murum pugna. Sed ad extremum virtute et adsiduitate laboris conscenderunt murum Athenienses, eumque diruerunt: et ea parte Græci intra munitionem irruerunt. Primi qui ingressi sunt, Tegeatæ fuere: et hi sunt qui tentorium spoliarunt Mardonii, ex eoque quum alia asportarunt, tum præsepe equorum, quod totum æneum erat et spectatu dignum. Ac præsepe hoc quidem Mardonii in templo Aleæ Minervæ dedicarunt Tegeatæ; reliquam vero prædam omnem in eumdem locum cum communi Græcorum præda contulerunt. Barbari vero, ex quo murus corruit, nullum amplius globum, quem hosti opponerent, fecerunt, neque quisquam virtutis meminit; sed consternati erant, utpote multæ hominum myriades in exiguum locum fuga compulsæ et conclusæ. Et Græcis ita facilis fuit cædes, ut ex triginta hominum myriadibus (demptis quattuor myriadibus, cum quibus Artabazus profugit) ne ter mille quidem reliqui essent. Lacedæmoniorum vero, qui quidem ex ipsa Sparta fuere, nonnisi unus et nonaginta in prælio ceciderant; ex Tegeatis vero sedecim; ex Atheniensibus duo et quinquaginta.
LXXI. Virtutis nomine in Platæensi pugna eminuere, inter barbaros, peditatus quidem Persarum, equitatus vero Sacarum: inter singulos viros eminuisse dicitur Mardonii virtus. Inter Græcos, quamquam et Tegeatæ et Athenienses fortiter pugnarunt, præ cæteris eminuit Lacedæmoniorum virtus: quod quidem nullo alio indicio confirmare possum (hi enim cuncti vicerunt eos qui ipsis oppositi steterant), nisi quod Lacedæmonii cum robustissima parte copiarum hostilium conflixerunt, hosque superarunt. Inter singulos viros, ut mihi quidem videtur, præ cæteris longe fortissime Aristodemus, is qui, quum ex trecentis unus a Thermopylis rediisset, ignominia notatus erat. Post hunc autem eminuere Posidonius et Philocyon, et Spartanus Amompharetus. Quamquam, quum sermo haberetur quis illorum fortissimus fuerit, præsentes Spartani statuerunt, Aristodemum manifeste mori voluisse propter culpam qua tenebatur, eaque caussa furiosum, et ordinem suum relinquentem, præclara facta edidisse; Posidonium vero, quum non decrevisset mori, fortissime pugnasse, tantoque esse præstantiorem illo. At hoc fortasse illi ex invidia dixerint. Cæterum hi omnes, quos qui in hac pugna ceciderunt, publico honore adfecti sunt, Aristodemo excepto: Aristodemus vero, eo quod ob prædictam culpam mori decrevisset, non est honoratus.
LXXII. Hi igitur ex Lacedæmoniis Platæensi pugna maxime nobilitati sunt. Nam Callicrates extra pugnam mortuus est, pulcerrimus Græcorum qui in exercitu fuerunt, non modo Lacedæmoniorum, sed reliquorum etiam Græcorum. Quo tempore sacra fecit Pausanias, sedens ille suo in ordine sagitta vulneratus est in latere. Ac tum quidem cæteri capessiverunt pugnam: ipse vero ex acie elatus, ægerrime ferens mortem, dixit Arimnesto, civi Platæensi, non se pœnitere quod pro Græcia moriatur, sed quod manu non sit usus, neque ullum se dignum facinus edidisset, quum id ipsum unice cupivisset.
LXXIII. Inter Athenienses nobilitatus est Sophanes, Eutychidis filius, ex populo cui Decelea nomen. Cujus popularium Deceleensium olim factum exstitit, ut ipsi Athenienses narrant, in omne ævum eis utile. Nam, quo tempore olim repetendæ Helenæ caussa Tyndaridæ cum numeroso exercitu terram Atticam invaserunt, et, quum nescirent quem in locum illa deportata esset, populos Atticæ sedibus suis expulerunt; tunc, ut vulgo aiunt, Deceleenses, sive, ut alii dicunt, ipse Decelus, indignatus iniquo Thesei facinore, simulque universæ metuens Atheniensium terræ, totam rem illis aperuit, viamque quæ fert Aphidnas monstravit: quas tum Titacus, Aphidnensis ipse, Tyndaridis prodidit. Quod ob factum Deceleensibus Spartani immunitatem vectigalium et præcipuam in conventibus publicis et in festorum solennibus sedem indulserunt; quo privilegio illi etiam nunc fruuntur, ita quidem ut etiam in eo bello, quod multis post hoc bellum annis inter Peloponnesios et Athenienses gestum est, quum reliquam Atticam Lacedæmonii vastarent, Decelea abstinuerint.
LXXIV. Ex hoc igitur Atticæ pago Sophanes fuit, qui tunc virtutis præcipuam inter Athenienses laudem abstulit. Quo de viro duplex fama fertur: altera, gestasse eum ferream ancoram, e loricæ cingulo ænea catena religatam; eam illum ancoram, quoties propius hostes venisset, in terram defigere solitum esse, ne hostes, impetum in illum facientes, statione eum depellere possent; fuga autem facta hostium recipere consuesse ancoram, et ita persequi hostem. Hæc de hoc viro fama fertur. Cui contradicentes alii aiunt, in ejusdem viri clypeo, quem semper ille in gyrum agere consuesset, nec umquam quietum sinere, pro insigni fuisse ancoram, nec gestasse illum ferream ancoram e lorica religatam.
LXXV. Exstat ejusdem Sophanis aliud præclare factum, scilicet quum Athenienses æginam circumsederent, hic Eurybaten Argivum, virum quinquertio nobilem, a se ad singulare certamen provocatum interfecit. Sed eidem Sophani insequente tempore accidit, ut, quum dux esset Atheniensium cum Leagro Glauconis filio, apud Daton oppidum, ubi pro auri metallis decertabatur, fortiter pugnans, ab Edonis interficeretur.
LXXVI. Postquam ita ad Platæas barbari prostrati sunt a Græcis, advenit ad hos mulier transfuga: quæ ut perditos vidit Persas, Græcosque victores, quum fuisset pellex Pharandatis Persæ, Teaspis filii, multo ornata auro et ipsa et ejus famulæ, et veste pretiosissima quæ ad manus erat, descendit de carpento et ad Lacedæmonios accessit in cædibus adhuc occupatos. Quumque omnia ibi administrantem videret Pausaniam, cujus et nomen et patriam jam antea frequenti auditu noverat, agnovit Pausaniam, et genua ejus complectens, his verbis eum adlocuta est: “Rex Spartæ, libera me supplicem captivitatis servitute! Nam et hactenus me juvisti, quod hos homines perdidisti, qui nec heroum nec deorum curam habent. Sum autem genere Coa, Hegetoridæ filia, Antagoræ filii: quam vi ex Co raptam habuit Persa.” Cui ille respondit: “Confide, mulier, non modo ut supplex, sed et insuper si verum est quod ais, filiam te esse Hegetoridæ Coi, qui maxime omnium ista loca habitantium hospitii jure mecum conjunctus est.” His dictis, tunc illam præsentibus ephoris tradidit, deinde vero æginam misit, quo ipsa venire cupiverat.
LXXVII. Post hujus mulieris adventum mox adfuere Mantinenses, re confecta. Qui ubi cognovere sero se venire post peractam pugnam, vehementer indoluerunt, et mulctam se commeruisse ultro fatebantur. Ut vero audivere fugam corripuisse Medos qui cum Artabazo erant, hos illi, dissuadentibus licet Lacedæmoniis, persecuti sunt usque in Thessaliam. Postquam vero domum sunt reversi, duces suarum copiarum exsilio multarunt. Post Mantinenses Elei venerunt: et hi pariter atque Mantinenses gravissime dolentes redierunt, pariterque atque illi, postquam domum reversi sunt, duces suos in exsilium miserunt. Et hæc quidem de Mantinensibus et Eleis hactenus.
LXXVIII. Fuit autem in exercitu æginetarum ad Platæas ægineta Lampon, Pytheæ filius, primarius vir inter æginetas: qui Pausaniam adiit, rem improbissimam ei suasurus. Ad quem quum accessisset, magno studio hæc verba fecit: “ Fili Cleombroti, exsecutus es facinus ita magnum et præclarum, ut hominis superare naturam videatur: tibique hoc dedit deus, ut liberata Græcia omnium quos novimus Græcorum longe maximam gloriam sis consecutus. At tu nunc etiam quod superest perfice; quo famam consequaris majorem etiam, et barbarorum quisque posthac caveat ne res nefarias adversus Græcos suscipiat. Postquam Leonidas ad Thermopylas occubuit, Mardonius et Xerxes caput ejus præciderunt, et e palo erexerunt. Huic si tu paria reddideris, primum Spartani, tum vero etiam Græci omnes te collaudabunt. Quippe Mardonium si e palo erexeris, patruum tuum ultus fueris Leonidam.” Hæc ille dixit, putans se gratificaturum Pausaniæ.
LXXIX. Cui his verbis rex respondit: “Hospes ægineta, tuam et benevolentiam et prospicientiam laudo: at a recto animi sensu plurimum abes. Nam postquam me et patriam factumque meum in cœlum usque extulisti, in nihilum me projecisti, dum hortaris ut mortuo insultem, et me ais, id si fecero, melius auditurum. Barbaros hoc facere decet, non Græcos: atque illos hoc nomine odimus. Ego quidem, quod ad hoc attinet, nec æginetis velim placere, nec quibuscumque talia placent: sufficitque mihi, Lacedæmoniis placere, sancte agentem, sancteque loquentem. Leonidas vero, quem tu me jubes ulcisci, puto magnifice esse parentatum: nam innumerabilium horum cæde ultionem et ipse obtinuit et cæteri qui ad Thermopylas occubuerunt. Omnino vero, talia propositurus aut suasurus, noli porro meum in conspectum venire: et gratias habe, quod incolumis abeas!” His auditis, ille discessit.
LXXX. Jam Pausanis, proposito per præconem edicto, ne quis de præda quidquam tangeret, Helotas jussit pretiosa colligere. Et illi, castra obeuntes, tentoria invenerunt auro argentoque repleta, lectosque auro et argento obductos, et crateres aureos, et phialas, aliaque pocula: plaustrisque impositos invenerunt saccos, in quibus lebetes erant aurei et argentei: denique stratis cadaveribus armillas detraxerunt, et torques, et acinaces, qui item aurei erant: vestis enim variegatæ ne ratio quidem ulla habebatur. Ibi tunc multa furto subtrahentes Helotæ vendiderunt æginetis: multa vero etiam repræsentabant, quæcumque abscondere non potuerant. Atque hinc initium cepere ingentes æginetarum divitiæ: quippe qui aurum quasi æs esset, ab Helotis emerunt.
LXXXI. Pecuniis reliquisque rebus pretiosis in unum collatis, decimam exemerunt Delphico deo; ex qua aureus ille tripus dedicatus est, qui tricipiti serpenti æneo insistit proxime aram; item Olympico deo decimam exemerunt, ex qua Jovis ænea statua decem cubitorum dedicata est; denique Isthmio deo, unde confecta est Neptuni ænea statua septem cubitorum. Hæc postquam exemere, reliqua inter se distribuerunt, pellices Persarum, et aurum, et argentum, et alias res pretiosas, et jumenta: acceperuntque quique pro suo merito. Quænam vero præcipua data sint eis quorum præ cæteris virtus eminuit ad Platæas, a nemine memoratum reperio: puto autem equidem, his præcipua quædam data esse. Pausaniæ vero omnia dena selecta dataque sunt, mulieres, equi, talenta, cameli, pariterque alia etiam pretiosa.
LXXXII. Narrant etiam hoc accidisse: Xerxem, ex Græcia fugientem, supellectilem suam Mardonio reliquisse; Pausaniam igitur, quum Mardonii tentorium vidisset auro et argento et variegatis aulæis instructum, pistores et coquos jussisse cœnam parare prorsus qualem Mardonio soliti essent instruere. Quod quum illi fecissent, tum Pausaniam, lectulos videntem aureos et argenteos pulcre stratos, et mensas aureas et argenteas, et magnificum ipsius cœnæ adparatum, propositas admiratum lautitias, joci caussa suos famulos Laconicam parare cœnam jussisse. Quumque multum interesset inter utrumque epulum, ridentem Pausaniam vocasse Græcorum duces; eisque, ut convenerunt, utriusque cœnæ adparatum monstrantem, dixisse, “Hoc consilio, Græci viri, vos convocavi, quo stultitiam vos ostenderem regis Medorum; qui, quum tali victus generi esset adsuetus, ad nos venit, miserum nostrum epulum nobis rapturus.” Hæc Pausanias ducibus Græcorum fertur dixisse.
LXXXIII. Sed et insequente tempore post has res gestas multi Platæenses arculas adhuc invenerunt auro et argento et aliis pretiosis rebus repletas. Et nonnullo rursus post hæc tempore interjecto, postquam mortuorum cadavera carnibus prorsus erant nudata, etiam hoc mirum adparuit: quum ossa in unum locum Platæenses colligerent, repertum est cranium nullam prorsus suturam habens, sed uno osse constans. Reperta est etiam maxilla, quum inferior, tum superior, cujus dentes ita concreti erant, tam reliqui, quam molares, ut uno osse constarent omnes. Reperta etiam sunt ossa viri quinque cubitorum.
LXXXIV. Deinde vero Mardonii cadaver, postridie quam commissa pugna est, non est repertum. Quod quidem quonam ab homine fuerit subtractum, dicere pro certo non possum. Multos vero memoratos audivi, et diversis e civitatibus viros, qui perhibentur sepeliisse Mardonium; ac novi multos qui hoc nomine ingentia dona acceperunt ab Artonte Mardonii filio. At quis sit ex his, qui Mardonii corpus subtraxerit et sepeliverit, pro certo comperire non potui. Fertur etiam fama quædam, Dionysophanem Ephesium sepeliisse Mardonium. Sed hæc Mardonii sepultura.
LXXXV. Græci vero, divisa præda, suos sepeliverunt, seorsum quique. Et Lacedæmonii quidem tria conditoria fecerunt: in uno tum adolescentes (sive potius ordinum duces: græce irenas) sepelierunt, quorum e numero Posidonius fuit, et Amompharetus, et Philocyon, et Callicrates. Sic in uno conditorio erant irenes: in altero reliqui Spartani; in tertio Helotæ. Hac ratione Lacedæmonii usi sunt. Tegeatæ vero seorsum ab illis suos omnes uno in sepulcro condiderunt: atque ita etiam Athenienses suos uno in loco: pariterque Megarenses et Phliasii suos, qui ab equitibus occisi erant. Horum itaque omnium plena erant sepulcra. Ad reliquorum vero populorum sepulcra quod attinet, quotquot apud Platæas ostenduntur, illorum quique, ut ego comperio, quum puderet eos non interfuisse pugnæ, inanes excitarunt tumulos, posterorum hominum gratia. Nam ibidem est etiam æginetarum, quod vocant, sepulcrum; quod ego audio decimo post hæc anno, rogantibus æginetis, a Cleade excitatum esse, Autodici filio, cive Platæensi, qui publicus æginetarum hospes fuit.
LXXXVI. Sepultis ad Platæas mortuis, deliberantibus Græcis placuit protinus contra Thebas ferre arma, postulareque a Thebanis ut sibi hos traderent qui Medorum partes essent secuti, inprimisque Timageniden et Attaginum, qui præ cæteris principes hujus factionis fuissent, quos nisi illi tradidissent, non abscedere decreverunt ab urbe, quin eam expugnassent. Utque hoc eis placuit, ita undecimo post pugnam die ad Thebas venerunt; urbemque obsidentes, postularunt ut prædicti viri sibi dederentur: et, negantibus Thebanis se id facturos, agrum illorum vastarunt, murumque oppugnarunt.
LXXXVII. Qui quum adsidue multa illis damna inferrent, vicesimo die Timagenides hæc apud Thebanos verba fecit: “Quonam Græcis decretum est, cives Thebani, non prius ab oppugnatione desistere abscedereque, quam aut expugnassent Thebas, aut nos illis a vobis dediti essemus; nunc nostra caussa ne plura porro patiatur Bœotia terra! sed, si illi, pecuniarum avidi, in speciem tantum nos deposcunt, demus eis pecunias ex publico; nam publice omnes Medorum partes secuti sumus, non nos soli: sin vere nos deditos cupiunt, eaque caussa urbem oppugnant, nos ipsi ad caussam apud eos dicendam nos sistemus.” Et hic sane optime dicere visus est et opportune: protinusque caduceatorem Thebani miserunt ad Pausaniam, significantes se viros illos esse tradituros.
LXXXVIII. De quo ut inter utrosque convenit, interim Attaginus quidem ex urbe clam profugit: cujus filios Pausanias ad se adductos absolvit crimine, Medismi culpam, dicens, pueros nullam habere. Reliqui vero viri quos Thebani dediderunt, putabant illi quidem ad dicendam caussam se iri admissum, prætereaque confidebant pecuniis amoliri a se posse periculum: at id ipsum suspicatus Pausanias, postquam illos accepit, universum sociorum exercitum dimisit, et illos Corinthum abductos interfecit. Atque hæ quidem res sunt, ad Platæas et ad Thebas gestæ.
LXXXIX. Artabazus vero, Pharnacis filius, qui Platæis profugerat, jam longe admodum erat progressus. Qui ubi in Thessaliam pervenit, Thessali eum ad hospitium vocarunt, sciscitatique sunt de reliquo exercitu: necdum enim quidquam de rebus ad Platæas gestis compererant. At Artabazus, bene gnarus, si de præliis factis id quod res erat illis aperuisset, verendum sibi esse, ne ipse cum exercitu suo pereat: unumquemque enim se adgressurum existimavit, qui quæ gesta erant cognovisset: hæc igitur secum reputans, nec apud Phocenses vulgaverat quidquam, et apud Thessalos hæc dixit: “Ego quidem, ut videtis, Thessali, in Thraciam maturo pervenire; et celeritate utor, quippe præmissus e castris cum hisce ad rem quamdam peragendam. Ipse vero Mardonius, e vestigio me cum suo exercitu sequens, mox vobis aderit. Hunc vos hospitio excipite, omniaque ei officia præstate: nec enim, id fecisse, in posterum vos pœnitebit.” His dictis, raptim per Thessaliam et Macedoniam recta Thraciam versus duxit exercitum, vere festinans, et per mediam terram viam carpens. Denique Byzantium pervenit, relictis quidem de suo exercitu multis, qui partim a Thracibus in itinere cæsi erant, partim fame et laboribus conflictati perierant. Tum ex Byzantio trajecit: atque ita hic in Asiam est reversus.
XC. Quo die autem ad Platæas cladem Persæ acceperunt illam, eodem die accidit ut alia calamitate ad Mycalen Ioniæ adfligerentur. Scilicet quum Deli sederent Græci, qui duce Leotychide Lacedæmonio cum classe advenerant, venerunt ad eos ex Samo legati, Lampon Thrasyclis filius, et Athenagoras Archestratidæ, et Hegesistratus Aristagoræ, a Samiis missi insciis Persis et inscio tyranno Theomestore, Androdamantis filio, quem Persæ tyrannum Sami constituerant. Qui ubi Græcorum duces convenere, multa atque varia verba Hegesistratus fecit; dicens, si modo vidissent illos Iones, descituros esse a Persis, et ad illorum adventum discessuros barbaros; sive hi manserint, nullam aliam talem prædam Græcos umquam reperturos. Denique communes deos invocans, hortatus illos est, ut homines Græcos servitute vellent liberare, et pellere Barbarum. Idque facile illis esse factu, ait: etenim et eorum male nec viros resistere illis posse. Quodsi quam suspicionem haberent per dolum se illos excitare, paratos se esse in illorum obsidum loco abduci.
XCI. Quumque pluribus verbis orare non desisteret Samius hospes, tunc Leotychides, sive consulto capiendi ominis caussa, sive forte fortuna, deo ita volente, interrogavit eum: “Samie hospes, quodnam tibi nomen est?” Et ait ille, “Hegesistratus (latine Dux exercitus).” Moxque Leotychides, intercipiens reliquum sermonem si quem adjecturus Hegesistratus esset, “Accipio, inquit, Samie hospes, omen ducem exercitus edens. Tu modo fac, et hi qui tecum sunt, ut, priusquam hinc abeatis, fidem nobis detis, revera Samios promptos nobis socios adfuturos.”
XCII. Hæc locutus, e vestigio rem exsequi adgressus est. Protinus enim Samii de societate cum Græcis fidem et jusjurandum dederunt: eoque facto, duo ex legatis domum nam Hegesistratum secum Leotychides jussit, nomen ejus pro omine accipiens. Et illo quidem die se continuerunt Græci, postridie vero læta illis sacra fuere, interpretis sacrorum officio fungente Deiphono, Euenii filio, Apolloniata, ex illa Apollonia, quæ ad Ionium mare sita est.
XCIII. Deiphoni hujus pater Euenius fortuna usus erat hujusmodi. Sunt Apolloniæ oves Soli sacræ, quæ interdiu pascuntur juxta fluvium, qui ex Lacmone monte per agrum Apolloniaten prope Oricum portum in mare influit: noctu vero selecti viri, divitiis et genere spectatissimi inter cives, easdem oves custodiunt, quisque per anni spatium. Nam oves has, ex oraculi responso quodam, maximi faciunt Apolloniatæ; stabulantur autem illæ in antro quodam procul ab urbe. Ibi eas tunc Euenius hic, ad id delectus, custodiebat: et nocte quadam, quum vigilandi tempus dormiendo transigeret, ingressi in antrum lupi oves fere sexaginta corripuerunt. Quod ubi ille animadvertit, tacuit, nec cuiquam edixit, alias cogitans emere et in illarum locum substituere. At non latuit Apolloniatas factum: qui, ut id cognoverunt, in judicium adductum Euenium condemnarunt, ut, quoniam ovium custodiam dormiendo transegisset, oculorum usu privaretur. Sed, postquam eum excæcarunt, continuo deinde nec oves illis pepererunt, nec terra fructum, ut ante, edere cœpit. Inde oracula consulebant et Dodonæ et Delphis, caussamque ex prophetis quærebant præsentium malorum. Responderunt illi, eo ipsis hæc accidere, quod sacrarum ovium custodem Euenium luminibus orbassent: se enim (deos) immisisse illos lupos; neque prius desituros esse illum ulcisci, quam ei pœnam facinoris dedissent Apolloniatæ, quamcumque ipse postulasset: quæ quando soluta fuerit pœna, daturos Euenio esse deos tale donum, cujus caussa multi homines beatum illum sint prædicaturi.
XCIV. Hæc Apolloniatis data sunt responsa; quæ illi clam habentes, civium suorum nonnullis negotium cum Euenio conficiendum mandarunt. Et hi ad id conficiendum hac usi sunt ratione. Conveniunt Euenium in sella sedentem, eique adsidentes primum aliis de rebus verba faciunt, deinde ad commiserandam hominis calamitatem progressi, atque ita eum fallentes, interrogant quasnam pœnas esset postulaturus, si voluissent Apolloniatæ pœnas sustinere eorum quæ in illum admisissent. Et ille, qui de oraculi responso nihil audiverat, optans ait: Si quis ipsi daret agros istos (ibi nominabat cives quosdam, quos noverat duo pulcerrima Apolloniæ prædia possidere), et ædes insuper in urbe, quas noverat ille pulcerrimas esse; hæc, inquit, si nactus fuisset, in posterum se non iraturum esse civibus, sed hac mulcta fore contentum. Quæ ubi illi dixit, adsidentes ei cives responderunt: “Euenie, hanc mulctam, ex oraculi responso, solvunt tibi Apolloniatæ pro eo quod te luminibus privarunt.” Et ille quidem, postquam rem totam cognovit, ægerrime tulit se ita esse circumventum: Apolloniatæ vero ea, quæ ille optaverat, empta a dominis, ei dederunt. Protinus autem ab hoc tempore insitam divinandi vim et sacra interpretandi idem Euenius habuit, ita ut hoc nomine celebris evaserit.
XCV. Hujus igitur Euenii filius Deiphonus, adductus a Corinthiis, sacrorum interpres fuit apud hunc exercitum. Audivi vero etiam, eumdem Deiphonum, usurpato Euenii nomine, passim per Græciam operam suam locasse, quum non fuisset Euenii filius.
XCVI. Græci, ut perlitarunt, ex Delo ad Samum moverunt; et postquam ad Calamos venerunt, terræ Samiæ locum ita nominatum, ibi prope Junonis templum, quod eo loci est, adpulerunt et ad pugnam se compararunt. At Persæ, ubi illos resciverunt, ipsi quoque moverunt; et cæteras quidem admoverunt continenti, Phœnicum vero ut abirent permiserunt. Deliberantibus quippe visum erat, pugna non esse decernendum; nec enim se Græcis pares esse existimabant. Ad continentem autem quo essent sub pedestris exercitus sui tutamine, qui in Mycale erat, nempe jussu Xerxis de reliquo exercitu ibi custodiendæ Ioniæ caussa relictus. Sexaginta hominum millia erant, quibus Tigranes præerat, vir et forma et statura inter Persas eminens. Hujus igitur sub exercitus tutamen se recipere decreverunt duces classis, in terram subducere, et vallo circumdare, quod simul munimentum et sibi refugium esset.
XCVII. Hoc inito consilio moverunt Persæ; quumque Potniarum (dominarum, dearum: nisi Potniensium) templo, quod in Mycale est, in Gæsonem et Scolopœntem venissent, ubi est Cereris Eleusiniæ templum, quod Philistus statuit, Pasiclis filius, Neleum Codri filium ad Miletum condendam secutus: ibi subduxerunt et, cæsis arboribus frugiferis, muro eas circumdederunt partim ligneo, partim lapideo, palosque præacutos circa murum defixerunt. Denique, in utramque partem re deliberata, et ad tolerandam obsidionem et ad superandum hostem sese comparabant.
XCVIII. Græci, ut ad continentem abiisse barbaros cognoverunt, ægre ferebant quod sibi e manibus essent elapsi: nec vero satis certi erant quid facerent ipsi, utrum domum redirent, an in Hellespontum Ad extremum decreverunt neutrum horum facere, sed ad continentem dirigere Itaque præparatis scalis et aliis rebus quarum in pugna usus est, versus Mycalen Ubi vero prope castra fuerunt hostium, neque quisquam adparuit qui adversus illos egrederetur, autem viderunt intra murum subductas, et frequentem peditatum secundum littus in acie stantem; ibi tunc Leotychides, primum, præter littus quam proxime potuit præconis voce hæc verba Ionibus adclamavit: “Viri Iones, quotquot estis qui me auditis, accipite quæ dico! omnino enim non intelligent Persæ quæ vobis mando. Quando ad manus venerimus cum hoste, tum quisque vestrûm ante omnia libertatis memento, deinde vero tesseræ Hebæ. Hæc etiam qui vocem meam non exaudierit cognoscat vestrûm ex his qui audiverint.” Cujus sermonis idem consilium fuit quod Themistoclis ad Artemisium. Scilicet, si barbaros laterent dicta, persuasurum se speravit Ionibus ut deficiant; sive illa ad barbaros fuissent delata, facturum ut hi Græcis (Ionibus) diffiderent.
XCIX. Deinde, postquam ita Ionas hortatus Leotychides est, hæc fecerunt Græci: adpulsis ad littus exscenderunt, aciemque instruxerunt. Persæ vero, quum Græcos cernerent ad pugnandum paratos, scirentque hortatos eos esse Ionas; nec Samiis nec Milesiis satis fidebant. Et Samiis quidem, quod eos suspicarentur cum Græcis sentire, arma adimunt. Samii enim, quum in classe barbarorum advenissent Athenienses captivi, quos in Attica relictos ceperat Xerxis exercitus, hos omnes pretio redemerant, et dato viatico Athenas remiserant: quo magis hos suspicio premebat, ut qui quingenta capita hostium Xerxis liberassent captivitate. Milesios vero jusserunt exitus viarum custodire ad Mycalæ cacumina ferentium, ut qui regionem optime nossent: id autem hoc consilio fecerunt, ut illi extra castra essent. Ab his igitur Ionibus, quos suspicabantur si potestatem nanciscerentur, res novas molituros, hoc modo sibi Persæ præcaverunt: ipso vero crates comportarunt, quæ sibi pro vallo essent.
C. Jam Græci, instructa acie, ibant in hostem, quum subito fama quædam pervolavit universum exercitum, et caduceus conspectus est in littore depositus. Currebat autem fama hujusmodi, Græcos in Bœotia exercitum Mardonii prælio superasse. Nempe multis utique documentis declarantur res quæ divinitus contingunt; quandoquidem tunc quoque, quum idem congruit dies quo et ad Platæas cladem Persæ acceperunt et ad Mycalen accepturi erant, ad Græcos hic stantes fama pervenit; quo factum est, ut multo majorem fiduciam caperet exercitus, et ad subeundum periculum esset alacrior.
CI. Atque etiam hoc alterum contigit ut concurreret, quod utraque pugna prope Cereris Eleusiniæ templum pugnata sit. Nam prope Cereris templum et in Platæensi agro, ut supra dixi, pugnatum est, et nunc ad Mycalen pariter pugnaturi erant. Victoriam autem jam tum reportasse Græcos cum Pausania, recte his fama nunciavit: nam Platæensis pugna matutino adhuc tempore hujus diei pugnata erat, hæc autem ad Mycalen sub vesperam. Pugnatam autem esse utramque pugnam eodem ejusdem mensis die, haud multo post, ratione inita, liquido cognoverunt. Anxii autem fuerant, priusquam hæc fama advenit, non tam sui caussa, quam omnium Græcorum, metuentes ne Mardonio succumberet Græcia: sed postquam illa exercitum pervolavit fama, eo confidentiores et celeriore gradu in hostem iverunt. Igitur et Græci et barbari pugnandi studio flagrabant, quippe quibus et insulæ et Hellespontus præmium victoriæ propositum erat.
CII. Athenienses, et qui proxime illos locati erant, dimidium fere totius exercitus, viam habebant secundum littus et per plana loca; Lacedæmonii vero, et qui post hos locati, per voraginem et montana. Dumque hi circumibant, illi in altero cornu pugnam jam commiserant. Quamdiu igitur Persis rectæ stabant crates, repugnabant illi hostibus, neque eis erant inferiores. Sed quum Athenienses hisque proximi, quo ipsorum esset factum, non Lacedæmoniorum, invicem cohortati, acrius incumberent operi, tum quidem mutata est rei facies. Perruptis enim cratibus ingenti impetu conferti in Persas irruebant: et illi exceperunt quidem impetum, et per sat longum tempus repugnarunt; ad extremum vero intra murum profugerunt. Quos insecuti Athenienses cum Corinthiis et Sicyoniis et Trœzeniis (hi enim ita deinceps in acie locati erant), simul cum illis intra murum irruerunt. Ut igitur etiam castellum hoc expugnatum est, omissa pugna barbari fugam corripuere, exceptis Persis; qui, etiam ad exiguum licet numerum redacti, constanter tamen Græcis, adsidue irruentibus sese opposuerunt. Et ex ducibus quidem Persicis duo fuga evasere, duo vero perierunt. Artayntes et Ithamitres, classiariorum præfecti, fuga salutem petierunt; pugnantes vero ceciderunt Mardontes et imperator pedestris exercitus Tigranes.
CIII. Dum adhuc pugnabant Persæ, advenerunt Lacedæmonii, quique cum his erant, et reliqua simul peregerunt. Ceciderunt autem ibi ex ipsis etiam Græcis haud pauci; quum alii, tum ex Sicyoniis multi, eorumque dux Perilaus. Samii vero, qui in exercitu Medico militabant, quibus arma erant adempta, quum jam initio vidissent ancipitem esse pugnam, quidquid in eorum fuit potestate, fecerunt, quo Græcos juvarent. Et reliqui Iones, videntes Samios initium facere defectionis, ipsi quoque a Persis deficientes, adorti sunt barbaros.
CIV. Jam Milesiis quidem mandatum erat, ut viarum exitus custodirent, salutis caussa Persarum; quo, si eis accidisset id quod etiam accidit, ducibus his uterentur, quorum ope in cacumina Mycalæ salvi evaderent. Hoc quidem consilio Milesios Persæ ibi locaverant ad illud efficiendum: simul vero, ne, si exercitui adessent, novi quidpiam molirentur. At illi plane contrarium ejus, quod mandatum erat, fecerunt: fugientes quippe barbaros per contrarias duxerunt vias, quæ ad hostes ferebant; et ad extremum eos ipsi, ut infensissimi hostes, interfecerunt. Ita quidem iterum Ionia a Persis defecit.
CV. In hac ad Mycalen pugna inter Græcos virtutis præmium obtinuerunt Athenienses; et ex Atheniensibus Hermolycus Euthyni filius, pancratiastes. Idem vero Hermolycus post hæc, quum bellum gererent Athenienses cum Carystiis, Cyrni in agro Carystio cecidit in prælio, et prope Geræstum sepultus est. Post Athenienses autem Corinthii et Trœzenii et Sicyonii præcipuam virtutis laudem commeruerunt.
CVI. Græci, plerisque barbarorum, partim in prælio, partim in fuga interfectis, cremarunt et totum munimentum, præda prius egesta et in littore deposita: repererantque arcas nonnullas rebus pretiosis repletas. Munitione et incensis, retro Deinde, postquam Samum pervenere, deliberarunt de Ionia in aliam terram transferenda, et qua parte Graeciæ, quæ in potestate esset Græcorum, sedes Ionibus sint adsignandæ. Ionia enim videbatur barbaris esse relinquenda, quandoquidem fieri non posset ut ipsi perpetuo Ioniæ præsiderent, eamque custodirent; Iones autem, nisi sub Græcorum præsidio essent, nequaquam sperare possent, salvos se fore nec pœnas Persis daturos. Qua proposita deliberatione, qui ex Peloponnesiis aderant dignitate eminentes, emporia Græcorum qui cum Medis sensissent, ejectis incolis, cum agro ad quodque emporium pertinente, Ionibus tradi debere censebant incolenda. Contra Athenienses nullo pacto Ionas aliam in terram transferendos censebant, nec decere Peloponnesios de ipsorum coloniis quidquam statuere. Quibus obnitentibus, haud inviti Peloponnesii concesserunt. Itaque Samios, et Chios, et Lesbios, reliquosque insulares, qui arma et cum Græcis sociaverant, in commune sociorum receperunt, fide et jurejurando adstrictos de societate constanter et cum fide servanda. His jurejurando adstrictis, ad Hellespontum pontes soluturi, quos adhuc stratos se reperturos esse existimaverant.
CVII. Qui ex barbaris fuga evaserunt, numero haud multi, in Mycalæ cacumina compulsi erant, hi deinde Sardes salvi redierunt. Qui dum eo revertuntur, in itinere Masistes, Darii filius, qui acceptæ cladi interfuerat, ducem exercitus Artaynten multis insectatus est maledictis, quum alia dicens, tum et esse illum muliere quod isto modo bellum administrasset; et quavis pœna dignum esse, qui regis domum illa calamitate adfecisset. Apud Persas autem muliere audire, maximum opprobrium est. Et ille his diu auditis indignatus, acinacen eduxit, interfecturus Masisten. Sed irruentem in eum cernens Xenagoras, Praxilai filius, Halicarnassensis, a tergo stans ipsius Artayntæ, corripuit medium, sublatumque prostravit humum: atque interim adcurrentes satellites Masisten protexerunt. Quo facto Xenagoras et apud Masisten, et apud Xerxem, servato fratre, gratiam iniit: ob idemque factum dein a Xerxe universæ Ciliciæ præfectus est. In reliquo itinere nihil amplius memorabile accidit: itaque Sardes hi venere. Morabatur autem tunc Sardibus Xerxes ab eo inde tempore quo post cladem mari acceptam, Athenis fugiens, hanc in urbem venerat.
CVIII. Sardibus igitur dum Xerxes moratur, amore tunc captus est uxoris Masistæ, quæ et ipsa ibi erat. Quum vero missis qui eam sollicitarent nihil profecisset, nec vim ei vellet inferre, ratione habita fratris sui Masistæ; (quod ipsum etiam mulierem retinuit, bene gnaram sibi vim non iri illatum;) tum ille, quum nulla ei alia via pateret, filio suo Dario hasce conciliat nuptias, nempe filiam hujus mulieris et Masistæ illi dat uxorem; ratus, si hoc fecisset, facilius se matre potiturum. Hoc conciliato matrimonio, et peractis nuptiarum solennibus, Susa abiit. Quo ut pervenit, uxoremque Darii suas in ædes recepit; tum vero, omissa uxore Masistæ, mutatoque amore, uxorem Darii deperiit, Masistæ filiam, eaque potitus est. Nomen huic mulieri Artaynta fuit.
CIX. Sed succedente tempore comperta res est hac ratione. Amestris, uxor Xerxis, amiculum texuerat ingens, variegatum, et spectatu dignum, quod dono dedit Xerxi. Quo ille delectatus, idem amiculum indutus convenit Artayntam. Jamque quum et hac delectatus esset, jussit eam, pro eo quod ipsi gratificaretur, petere quidquid illa sibi dari voluisset; omnia enim, quæ petitura esset, consecuturam. Tum illa (nam in fatis erat, ut ingens calamitas universæ familiæ incumberet) Xerxi respondit: “Dabisne mihi quod abs te petam?” Et ille, quidvis potius aliud petituram illam ratus, interposito jurejurando promisit. Tum illa, postquam juravit rex, nihil verita, amiculum istud petiit. At Xerxes, in omnes se partes vertens, dare recusavit, nulla quidem alia de caussa, nisi quod Amestrin metuebat, veritus ne ab illa, jampridem id quod agebatur suspicante, in hac culpa deprehenderetur; sed urbes se illi dono daturum ait, et auri immensam vim, et exercitum cui nemo alius nisi ipsa præfutura esset. Est autem hoc Persicum utique donum, exercitus. At mulieri non persuasit; ideoque amiculum ei dedit. Quo munere illa supra modum gavisa, gestabat amiculum, eoque superbiebat: et eam illud habere cognovit Amestris.
CX. Quo comperto, regina non tam in mulierculam illam odium concepit, quam in ejus matrem, Masistæ uxorem; eique, ut quæ auctor hujus rei, ut illa putabat, et unice in culpa esset, exitium meditata est. Itaque diem observavit, quo maritus ipsius Xerxes regiam cœnam erat propositurus: (paratur autem hæc regia cœna semel quotannis, natali regis die; et Persico sermone tycta dicitur, quod Græcorum lingua τέλειον, id est perfectum, significat; quo etiam die tantum rex sibi caput smegmate detergit, et munera dat Persis:) hoc igitur observato die Amestris petiit a Xerxe, ut sibi traderetur uxor Masistæ. Ille vero rem atrocem et indignam judicavit, uxorem fratris illi tradere, eamque nullam hujus rei culpam habentem: intellexerat enim cur hanc illa sibi tradendam postularet.
CXI. Verumtamen, quum illa postulare non cessaret, ipse autem lege teneretur, quæ vetabat regem Persarum negare quidquid ab illo, quando regia cœna proposita est, postulatur, postremo admodum quidem invitus indulget. Tradita vero muliere, hoc fecit: uxorem jussit, quæ vellet, facere: ipse vero fratrem ad se vocatum his verbis compellavit: “Masista, tu Darii filius es, meusque frater: ad hæc vir bonus et fortis es. Jam tu hanc mulierem, quam adhuc in matrimonio habuisti, noli porro habere: sed tibi ego, pro illa, meam filiam despondeo. Cum hac matrimonium contrahe; illa vero, quam nunc habes, non sit porro tua conjux; sic enim mihi placet.” Cui Masistes, miratus dicta, respondit: “Proh domine! quænam est hæc importuna oratio, quod me jubes uxorem meam, ex qua mihi tres juvenes filii nati sunt, et filiæ, quarum tu unam tuo filio in matrimonium duxisti, denique quæ animo meo convenit, hanc me dimittere jubes, et tuam filiam ducere uxorem! Ego vero, rex, magni quidem facio quod me conjugio filiæ tuæ digneris: at horum tamen equidem neutrum faciam: tu vero noli mihi vim adferre, talem rem postulans. Tuæ certe filiæ reperietur alius maritus me non inferior: me vero sine meam habere uxorem!” Quo responso iratus Xerxes, “Igitur hoc, inquit, profecisti: nempe nec ego tibi filiam meam dabo in matrimonium, nec tu istam porro habebis uxorem; quo discas oblata accipere.” Et ille, nihil amplius nisi hoc verbum subjiciens, “Domine, nondum tamen prorsus me perdidisti,” foras exiit.
CXII. Per idem tempus quo Xerxes cum fratre disseruit, interim Amestris, accitis regis satellitibus, uxorem Masistæ misere dilacerat: præcisas mamillas canibus projicit, et nares et aures et labia, denique linguam ubi exciderat, domum dimittit ita indigne dilaniatam.
CXIII. Masistes, quum nihil etiam tunc horum audivisset, metuens tamen aliquam sibi calamitatem imminere, cursu domum suam properavit. Ubi conspecta uxore ita mutilata, consilio cum filiis inito, protinus cum filiis aliisque nonnullis Bactra proficiscitur, Bactrianam provinciam ad defectionem sollicitaturus, et quanta maxima posset mala illaturus regi. Atque hoc ipsum etiam perfecisset, ut mihi videtur, si usque ad Bactros et Sacas pervenisset: hi enim illum diligebant, et erat ipse Bactrianæ præfectus. At Xerxes, ubi eum hoc agere cognovit, misso contra eum exercitu, et ipsum et ejus filios et milites qui cum illo erant, in itinere interfecit. Et hæc quidem de amore Xerxis et de Masistæ obitu hactenus.
CXIV. Græci a Mycale versus Hellespontum profecti, primum ad Lectum adpulere, ventis retenti: deinde vero, ubi Abydum pervenere, pontes viderunt rescissos, quos adhuc stratos esse putaverant; qua de caussa etiam maxime ad Hellespontum Quare Leotychidæ cæterisque Peloponnesiis placuit retro in Græciam: Atheniensibus vero, eorumque duci Xanthippo, visum est his in locis manere, et Chersonesum tentare. Itaque Lacedæmonii domum Athenienses vero, postquam ex Abydo in Chersonesum trajecerant, Sestum oppugnarunt.
CXV. Est autem hæc Sestus munitissimus illius regionis locus: itaque, adlato nuncio de Græcorum in Hellespontum adventu, in illam se receperant et ex aliis finitimis oppidis frequentes, et ex Cardia Œobazus Persa, qui ibi armamenta pontium deposuerat. Tenebant urbem indigenæ æolenses: cum his vero et Persæ erant, et aliorum sociorum haud exiguus numerus.
CXVI. Tyrannus universæ provinciæ Artayctes erat, Persa, sævus vir et nefarius: qui etiam, decepto rege quum contra Athenas proficisceretur, Protesilai thesauros, Iphicli filii, Elæunte spoliaverat. Est enim Elæunte, Chersonesi oppido, Protesilai sepulcrum, eique circumdatum fanum, in quo erant pecuniæ multæ, et aureæ argenteæque phialæ, et æs, et vestis, et alia donaria; quæ Artayctes rapuit, dono sibi data a rege. Deceperat autem Xerxem tali oratione: “Domine, inquit, est hic loci domus viri Græci, qui, quum adversus terram tuam arma ferret, pœnas dedit, occisusque est. Hujus tu domum mihi dono da; quo discat quisque, contra tuam terram non esse arma ferenda.” Quibus dictis facile persuasurus erat regi, ut ei domum hujus viri largiretur; quippe qui nihil eorum, quæ ille sentiret, suspicatus erat. Quod autem ille Protesilaum adversus regis terram arma tulisse dixit, id hoc modo intellexerat: Persæ universam Asiam existimant suam esse et illius regis qui quoque tempore apud illos regnum obtinet. Artayctes igitur dono sibi datas opes Elæunte Sestum transportavit, et in agro heroi consecrato partim sementem fecit, partim pecora sua pavit: et quoties ipse Elæuntem venit, in penetrali cum mulieribus concubuit. Tunc vero obsidebatur ab Atheniensibus, quum nec ad tolerandam obsidionem paratus esset, nec omnino exspectasset Athenienses, qui prorsus de improviso illum invaserant.
CXVII. Postquam vero obsidioni autumnus supervenit, tum dolentes Athenienses, quod et domo abessent, et urbem non possent expugnare, orarunt duces, ut domum se reducerent. At hi negarunt id se prius facturos, quam aut expugnassent urbem, aut a communi Atheniensium revocarentur. Ita illi quoque præsentem rerum statum patienter tulerunt.
CXVIII. Jam vero, qui in urbe erant, ad extrema redacti erant malorum; ita quidem ut lora etiam lectulorum elixarent comederentque. Quum autem ne hæc quidem amplius suppeterent, noctu profugerunt Persæ cum Artaycte et Œobazo, in postica urbis parte de muro descendentes, qua parte valde rari erant hostes. Quod factum, ubi illuxit, Chersonesitæ Atheniensibus e turribus significarunt, portasque eis aperuerunt. Moxque major horum pars persecuti sunt profugos, cæteri vero urbem occuparunt.
CXIX. Et Œobazum quidem, quum in Thraciam fugisset, captum Thraces Absinthii Plistoro indigenæ deo mactarunt suo more; cæteros autem, qui cum eo erant, alio modo interfecerunt. Artayctes vero cum suis, qui post illos demum fugam capessiverant, deprehensi quum paullo ultra ægos Potamos essent progressi, satis diu restiterunt; donec, aliis interfectis, cæteri vivi capti sunt: quos vinctos Sestum Athenienses duxerunt, in hisque ipsum etiam Artaycten et ejus filium.
CXX. Memorantque Chersonesitæ, uni ex eis, qui vinctos custodiebant, quum salsamenta super igne torreret, prodigium obtigisse hujusmodi: salsamenta igni imposita subsiliebant palpitabantque, veluti recens capti pisces. Quod factum quum mirarentur reliqui adcurrentes, Artayctes, ut vidit prodigium, compellans hominem salsamenta torrentem, ait: “Hospes Atheniensis, non est quod tu hoc prodigio terrearis. Non enim tibi illud adparuit; sed mihi Portesilaus, qui Elæunte est, significat, se etiam mortuum et sale conditum, vim habere a diis tributam nocendi his qui injuria illum adfecerunt. Nunc igitur ego hanc mihi ipse mulctam, qua redimam culpam, volo irrogare: pro thesauris quos ex illius templo abstuli, centum talenta deo solvam; pro me autem et pro filio meo ducenta talenta pendam Atheniensibus, si salvos nos dimittere voluerint.” Hæc ille pollicitus, prætori Xanthippo non persuasit. Nam Elæuntii, ulciscendi Protesilai caussa, ut supplicio ille adficeretur, rogarunt; et ipsius etiam prætoris in hanc partem sententia. Itaque illum in littus eductum, in quod pertinuerant pontes a Xerxe juncti, sive, ut alii memorant, in collem supra Madytum oppidum situm, clavis asseri adfixum suspenderunt; et filium ejus in patris Artayctæ conspectu lapidibus obruerunt.
CXXI. His rebus gestis, retro in Græciam pecunias aliaque pretiosa secum vehentes, atque etiam pontium armamenta, quæ in templis dedicare constituerunt. Atque hoc anno nihil præterea memorabile gestum est.
CXXII. Hujus Artayctæ e trabe suspensi progenitor Artembares fuit, is qui Persis auctor fuerat sermonis, quem illi arripientes Cyro proposuerunt, in hanc sententiam: “Quoniam Juppiter, sublato Astyage, Persis imperium tradidit, et præ omnibus hominibus tibi, Cyre; age, quum terram possideamus exiguam, eamque asperam, hac relicta aliam habitemus meliorem! Sunt autem multæ tales in propinquo, multæ etiam longinquiores: quarum si unam occupaverimus, pluribus hominibus admirationi erimus. Decet autem hoc facere viros principatum tenentes: et quando tandem id fieri commodius poterit quam nunc, ubi tot hominibus et universæ Asiæ imperamus?” Quibus auditis Cyrus, minime probans propositum, Faciant hoc! ait; simul vero ita se comparent, ut qui imperium porro non habituri sint, sed passuri! Ita enim naturam ferre, ut mollibus in terris molles nascantur homines: nec enim ejusdem terræ esse, et eximios fructus ferre, et fortes bello viros. Et intelligentes Persæ, longe sapientiorem Cyri sententiam quam suam, desistentes proposito abierunt; et imperare maluerunt, tenuem incolentes terram, quam campestrem fertilemque colentes aliis servire.