I. Græci populi in classem descripti, hi fuere: Athenienses præbuerant centum viginti septem; Platæenses vero, quum rei nauticæ essent expertes, sua virtute studioque incensi, simul cum Atheniensibus Atticas propugnatoribus compleverant. Corinthii quadraginta præbuerant : Megarenses, viginti. Chalcidenses item viginti compleverant; sed illis suppeditarunt Athenienses. Æginetæ octodecim præbuerant: Sicyonii, duodecim: Lacedæmonii, decem: Epidaurii, octo: Eretrienses, septem: Trœzenii, quinque: Styrenses, duas: Cei, duas (triremes) et duas actuarias quinquaginta remorum: Locri denique Opuntii septem actuariis quinquaginta remorum auxilio venerant.
II. Hi igitur fuere, qui ad Artemisium militarunt: dixique etiam, quem numerum singuli populi contulerint. Fuit autem collectarum ad Artemisium universus numerus, actuariis quinquaginta remorum exceptis, ducentæ septuaginta et una. Imperatorem autem, penes quem imperii summa erat, præbuerant Spartani, Eurybiadem, Euryclidæ filium. Dixerant enim socii, nisi Laco summum obtineret imperium, non se secuturos esse Athenienses duces; sed exercitum, qui futurus esset, dissoluturos.
III. Etenim jam initio, priusquam in Siciliam petendæ societatis caussa misissent, agitatus sermo erat, Atheniensibus permittendum esse classis imperium. Contradicentibus vero sociis cesserant Athenienses, quod magni facerent servari Græciam, pulcreque nossent, si de principatu inter sese contenderent, perituram esse Græciam: recte quidem illi sentientes. Nam civilis dissensio tanto pejor res est bello communi consensu gesto, quanto pejor res est bellum quam pax. Hoc ipsum igitur intelligentes Athenienses non repugnarunt sociis, sed cesserunt, quamdiu illis magnopere indigebant. Quod satis ipsi ostenderunt: nam, postquam pulso Persa jam de ipsius terra contendere cœperant, caussam præ se ferentes contumeliam Pausaniæ, Lacedæmoniis imperium eripuerunt. Sed hæc quidem insequente tempore gesta sunt.
IV. At tunc Græci qui ad Artemisium se contulerant, ut viderunt multitudinem, quæ ad Aphetas convenerant, omniaque plena conspexerunt militum, metu perculsi, quod præter opinionem exspectationemque suam res barbaris successisset, de capessenda fuga et de receptu ab Artemisio versus interiora Græcia deliberarunt. Quod ab illis agitari consilium ubi cognovere Eubœenses, orarunt Eurybiadem, ut aliquantisper saltem maneret, donec ipsi liberos suos reliquamque familiam in tuto collocassent. Id postquam Eurybiadi non persuaserunt, alio se convertentes, Atheniensium duci persuaserunt Themistocli, proposita talentorum triginta mercede, ea conditione ut ibi manerent et ante Eubœam pugna decernerent.
V. Et Themistocles, ut ibi manerent Græci, tali ratione effecit. Ex hac pecunia Eurybiadi quinque impertivit talenta, quasi nempe de suo illi daret. Hoc ita persuaso, quum e reliquis solus adhuc Adimantus obniteretur, Ocyti filius, Corinthiorum dux, dicens ab Artemisio se discessurum, nec diutius ibi moraturum: hunc, interposito juramento, Themistocles his verbis adlocutus est: “Non tu quidem nos deseres: tibi enim ego majora munera dabo, quam missurus tibi rex Medorum esset, si desereres socios.” His dictis, in Adimanti tria misit talenta. Itaque illi, muneribus perculsi, persuaderi sibi passi sunt, et Eubœensibus gratum factum est; ipse autem Themistocles lucratus est, reliqua sibi retinens: illi vero, quibus pecuniæ partem impertiverat, putabant ab Atheniensibus sibi ista conditione datam esse pecuniam.
VI. Itaque ad Eubœam manserunt Græci, et pugnam commiserunt. Quæ res in hunc modum gesta est. Quum post meridiem ad Aphetas pervenissent barbari, jamque antea cognovissent, quod nunc etiam ipsi videbant, Græcorum paucas ad Artemisium in statione esse, incessit eos cupido illas adgrediendi, potiri eis posse sperantes. Jam ex adverso quidem protinus contra eas non placuit, hac caussa, ne, si ipsos Græci viderent contra se arriperent fugam, noxque fugientes reciperet; atque erant nimirum fuga salutem consecuturi: debebat autem, ut Persæ quidem dictitabant, ne ignifer quidem in vita reliquus manere.
VII. Hac igitur de caussa tale ceperunt consilium. Selectas ex universa classe ducentas extra Sciathum, ne ab hostibus conspicerentur, circummiserunt; quæ, præter Caphareum et Geræstum Eubœam circumvectæ, in Euripum quo nimirum medios illos includerent, hi, ubi in Euripum pervenissent, reditum in Græciam intercipientes; ipsi vero, ex adverso eos adgredientes. Hoc consilio dimissis ad id delectis, ipsi eo die adgredi Græcos non habuere in animo, non prius illos adgressuri quam edito a signo, de quo convenerat, certiores essent facti, ad locum constitutum illos pervenisse. Dum hi ita interim illi apud Aphetas reliquarum ineunt numerum.
VIII. Per idem vero tempus, quo numerum hi inierunt quum esset in hoc exercitu Scyllias Scionæus, omnium optimus illa ætate urinator, qui etiam in naufragio ad Pelium facto multas res pretiosas Persis servaverat, multasque item ipse adquisiverat sibi; Scyllias hic jam pridem consilium quidem agitaverat ad Græcos transfugiendi, necdum vero occasionem exsequendi consilii erat nactus qualem hoc tempore. Is igitur quo pacto nunc ab Aphetis ad Græcos pervenerit, pro certo dicere non possum: miror vero si vera sunt quæ narrantur. Narrant enim, hunc hominem, postquam ex Aphetis mare subiisset, non prius emersisse quam ad Artemisium pervenisset, viam hanc octoginta admodum stadiorum per mare emensum. Memorantur quidem de eodem homine et alia, fabularum speciem habentia; sed in his, vera nonnulla. Ut meam de hac re dicam sententiam, ille ad Artemisium pervenerit. Ut autem eo pervenit, protinus ducibus Græcorum et naufragium quo modo factum sit exposuit, et circummissas circa Eubœam indicavit.
IX. His rebus cognitis, deliberarunt Græci: multisque dictis sententiis, decreverunt eo die ibi manere stationemque servare, post mediam autem noctem discedere, Eubœam obviam ire. Deinde vero, ut nemo contra eos sub solis occasum ipsi adversus barbaros excursionem fecerunt, periculum facturi generis pugnæ quo illi usuri essent, et perruptionis per hostiles
X. Quos paucis adversus sese tendentes conspicati milites ducesque Xerxis, prorsus existimantes male sanos eos esse, educunt et ipsi facile se illos intercepturos sperantes: probabili utique spe, ut qui Græcorum adeo paucas viderent, suas vero et multis partibus numerosiores et melius Hæc illi cogitantes, medios Græcos circumcluserunt. Ibi tum, quicumque ex Ionibus bene cupiebant Græcis, et inviti militabant, hi in maxima calamitate ponebant quod illos undique cinctos viderent, nec eorum ullum evasurum existimarunt: ita desperatæ his visæ erant res Græcorum. Quibus autem lubentibus ea res acciderat, hi acriter inter se contendebant, ut quisque primus, capta Attica, præmium a rege acciperet: nam Atheniensium potissima ratio apud utrumque hostium exercitum habebatur.
XI. Græci, quum adhuc fronte in longum directa proras omnium hosti adversas habuissent, ut editum est signum, primum puppes in medium contraxerunt: deinde, altero edito signo, adgressi sunt opus; et in exiguum licet spatium conclusi, jam a fronte impetum in hostes fecerunt. Ibi tunc triginta ceperunt barbarorum, et Philaonem, Chersidis filium, Gorgi Salaminiorum regis fratrem, spectatum in exercitu virum. Primus ex Græcis hostium cepit civis Atheniensis Lycomedes, aeschræi filius, et virtutis præmium princeps hic retulit. Cæterum ancipite Marte pugnam hanc pugnantes ingruens nox diremit: et Græci quidem ad Artemesium sunt reversi; barbari vero Aphetas, multo graviore, quam exspectaverant, certamine defuncti. In hac pugna ex Græcis qui cum rege militabant, unus Antidorus Lemnius ad Græcorum transivit partes: cui dein ob hoc factum Athenienses prædium in Salamine dono dederunt.
XII. Facta nocte, quum esset medium anni tempus æstivum, immensa vi aquarum tota nocte cecidit de cœlo, et dira tonitrua exstitere de Pelio: moxque cadavera et naufragia ejiciebantur versus Aphetas, et circa proras volvebantur, palmulasque impediebant remorum. Hæc audientes qui ibi erant milites, terrore perculsi, prorsus se perituros existimabant, tot tantisque simul malis ingruentibus. Etenim priusquam e naufragio et tempestate ad Pelium coorta potuissent respirare, gravis incidit pugna post pugnam vero vehementissimus imber, et validi torrentes in mare decurrentes, et dira tonitrua. Hi igitur talem egerunt noctem.
XIII. Verum illis, quibus mandatum erat Eubœam eadem nox multo fuit atrocior; tanto quidem magis, quod in medio pelago versantibus incidit. Et tristis illis finis fuit. Nam postquam illis quum adversus Cœla (id est Cava) Eubœæ essent, tempestates atque imber incidit; vento abrepti, nescientes ipsi quo ferrentur, ad petras impingebantur. Adeo omnia effecit deus, quibus Persarum copiæ æquales fierent copiis Græcorum, nec multo eis essent superiores. Hi igitur circa Cœla Eubœæ perierunt.
XIV. Qui ad Aphetas erant barbari, ut grata illis dies illuxit, tranquillas tenuere bene secum agi existimantes, si, malis defuncti, quietem in præsenti agere possent. At Græcis subsidio venere tres et quinquaginta Atticæ : quarum et adventus vires illorum animosque confirmavit, et adlatus simul nuncius, Barbaros Eubœam coorta tempestate cunctos periisse. Itaque eadem diei hora, qua pridie, evecti, in Cilicienses impetum fecerunt: hisque corruptis, ingruente nocte, ad Artemisium reversi sunt.
XV. Tertio vero die ægerrime ferentes barbarorum duces, tam paucas adeo contumeliosa sibi damna inferre, veritique Xerxis iram, non amplius exspectarunt dum Græci pugnæ facerent initium; sed se invicem cohortati, circa medium diei sunt evecti. Accidit autem, ut eisdem diebus et hæ pugnæ, et pedestres ad Thermopylas, pugnarentur. Et erat certamen omne, mari, de Euripo; quemadmodum Leonidæ et his qui cum eo erant, de custodiendo transitu in Græciam. Hi igitur sese cohortabantur, ne barbaros in Græciam transmitterent: illi vero, ut classem delerent Græcorum, et freto potirentur.
XVI. Jam, ubi instructa acie evecta est regia classis, quieti Græci ad Artemisium stetere. At postquam illi in lunæ speciem ordinare instituerunt, quo Græcos undique cinctos tenerent; tum vero hi quoque evecti sunt, præliumque commiserunt. Et in hac quidem pugna pares fere utrimque fuere. Etenim Xerxis magna classis ob multitudinem ipsa se impediebat, quum et turbarentur et aliæ in alias mutuo inciderent. At nihil tamen secius restiterunt, neque se receperunt; quippe indignissimam rem ducentes, a paucis in fugam verti. Igitur multæ quidem Græcorum perierunt, multi item homines; sed longe plures et barbarorum et homines. Hoc vero certamine defuncti, discesserunt utrimque.
XVII. In hac pugna ex Xerxis militibus præcipuam virtutis laudem ægyptii retulere, quum aliis editis præclare factis, tum captis quinque Græcorum simul cum vectoribus. Inter Græcos virtus eminuit Atheniensium; et inter Athenienses, Cliniæ virtus, filii Alcibiadis; qui propria militabat, privato sumptu ducentis viris instructa.
XVIII. Dirempto prœlio, libenter utrique ad suam stationem properarunt. Et Græci, ut e pugna reversi sunt, cadaverum quidem et naufragiorum sunt potiti; sed, quum aspere fuissent accepti, et maxime Athenienses, quorum dimidia pars vulneratæ erant, ad interiora Graeciæ se recipere decreverunt.
XIX. Themistocles vero, reputans secum, si Ionicum genus atque Caricum abstraheretur a Barbaro, reliquis copiis superiores evadere posse Græcos; quum Eubœenses per id tempus greges suos ad mare agerent, eo convocavit Græcorum duces, dixitque, videri sibi ansam habere, qua speraret fortissimos socios abstrahi ab rege posse. Et hoc quidem nonnisi hactenus illis aperuit; ad res autem præsentes quod spectat, ita illis faciendum ait: de Eubœensium gregibus quotquot quisque vellet pecudes mactaret; satius enim esse, suos milites illas habere, quam hostes. Simul illos hortatus est, ut quisque præciperet suis ignes accendere. De reditu vero, sibi, ait, curæ fore justum tempus quo salvi in Græciam essent perventuri. Atque hæc illis facere placuit: protinusque accensis ignibus, ad pecudes sese converterunt.
XX. Nempe Eubœenses, insuper habito Bacidis oraculo, quasi nihil dicente, nihil neque ex insula exportaverant, nec in munita loca importaverant, quasi nullus adfuturus hostis esset; adeoque ipsi res suas in magnum discrimen adduxerant. Est autem Bacidis de his oraculum hujusmodi:
Cogita, barbara-lingua-loquens quando juga imposuerit mari
byblina, ut procul Eubœa absint multum-mecantes capræ.
His verbis quum illi in malis tunc et præsentibus et imminentibus non essent usi, in promptu erat ut in maximas inciderent calamitates.
XXI. Dum hæc aguntur, adfuit e Trachine speculator. Nam et ad Artemisium speculator fuit, Polyas genere Anticyrensis, cui mandatum erat (et ad hoc remis bene instructum in parato habebat), ut, si gravius conflictaretur classis, id illis qui ad Thermopylas erant significaret: et similiter apud Leonidam Habronichus, Lysiclis filius, Atheniensis, paratus fuit qui conscensa actuaria his ad Artemisium renunciaret, si pedestribus copiis novi quidpiam accidisset. Hic igitur Habronichus advenit, significavitque quæ circa Leonidam ejusque exercitum gesta erant. Quibus illi rebus cognitis, jam non amplius differendum sibi discessum judicantes, receperunt se eodem ordine quo in statione erant locati; primi Corinthii, postremi Athenienses.
XXII. Tum vero Themistocles, selectis velocissimis Atheniensium ad aquas quasque circa ea loca potabiles se conferens, lapidibus incidit scripta, quæ Iones postridie ejus diei ad Artemisium adpellentes legerunt. Erat autem scriptorum sententia hæc: “Viri Iones, inique agitis, qui contra parentes militatis, et Græciam in servitutem conamini redigere. Immo vero, quod maxime a vobis postulamus, nostris a partibus state! Id si facere non licet vobis, at etiam nunc neutris vos partibus adjungite, et vos ipsi, et Caribus, ut idem faciant, persuadete. Sin horum neutrum fieri potest, sed graviore necessitate, quam ut deficere ab hostibus possitis, estis adstricti; vos in ipso saltem opere, quando pugnam conseremus, consulto cessate, memores a nobis vos esse progenitos, atque etiam inimicitias has, quas cum Barbaro gerimus, primam a vobis originem traxisse.” Hæc Themistocles scripsit, ut equidem arbitror, re in utramque partem deliberata; quo eisdem his scriptis, sive ea laterent Barbarum, Iones ad deficiendum a rege et ad Græcos transeundum permoverentur; sive ea renunciata essent Xerxi et in calumniam apud eum adducta, de fide suspecti redderentur Iones, eaque caussa a pugnis procul haberentur.
XXIII. Ut hæc inscripsit Themistocles, continuo post Græcorum discessum civis Histiæensis, profectus, barbaris fugam illorum ab Artemisio nunciavit. At illi, fidem nuncio non adhibentes, in custodia hominem tenuerunt; velocesque quæ rem explorarent, præmiserunt. A quibus quum relatum esset id quod res erat, ita demum universa simul classis, ut primi spargebantur radii solis, ad Artemisium profecta est. Ibi usque ad meridiem morati, Histiæam inde Quo ubi pervenere, Histiæorum urbe potiti, maritimos omnes vicos Ellopii agri, qui ditionis Histiæotidis est, incursarunt.
XXIV. Hi dum ibi morantur, interim Xerxes, postquam quæ ad occisorum cadavera spectant, præparaverat, nuncium misit ad classem. Præparaverat autem hæcce. Quotquot de ipsius exercitu ceciderant (erant autem ad vicies mille), ex his nonnisi mille admodum reliquit, cæteros depressis in id fossis sepelivit, superne stratis arborum foliis, ingestaque humo, ne a classiariis conspicerentur. Ut Histiæam præco pervenit, convocata totius exercitus concione, hæc edixit: “Viri, armorum socii, rex Xerxes, unicuique e vobis, quisquis voluerit, potestatem dat suum ordinem relinquendi, spectatumque veniendi quo pacto ille cum male sanis his hominibus pugnet, qui se regis copias superaturos esse speraverant.”
XXV. Hæc postquam nuncius edixit, mox nihil rarius fuit quam : ita multi cupidi erant spectandi. Et hi, ad Thermopylas transvecti, obierunt spectaruntque cadavera: et, quum Lacedæmoniis mixtos Helotas viderent, hos omnes, qui ceciderant, Lacedæmonios et Thespienses esse arbitrabantur. Nec vero latuit transvectos quid de suis, qui ceciderant, Xerxes fecisset: namque manifeste ridiculum erat; quum Persarum nonnisi mille jacentia cadavera conspicerentur, Græcorum autem in unum locum congesta quattuor millia. Hunc igitur diem spectando insumpsere: postridie vero classiarii, qui trajecerant, Histiæam ad sunt reversi; Xerxes autem cum suis ad ulterius progrediendum se accinxit.
XXVI. Per idem tempus venere ad Persas transfugæ ex Arcadia, homines numero pauci, victum quærentes, et operam sum illis præstare cupientes. Hos in conspectum regis adductos interrogarunt Persæ de Græcis, quidnam illi facerent: et unus quidam præ cæteris erat, qui hoc ex illis quæsivit. Responderunt illi, Olympia Græcos agere, spectareque certamen gymnicum et curule. Tum rursus interrogati, quodnam esset propositum præmium, de quo contenderent; dixere, oleæ dari coronam. Ibi tum Tritantæchmes, Artabani filius, nobilissimam dicens sententiam, timiditatis culpam apud regem incurrit. Ut enim audivit, coronam esse certaminis præmium, non pecunias, silentium non tenuit; sed coram omnibus, “Papæ, inquit, Mardonie, quales contra viros tu nos pugnaturos duxisti, qui non de pecuniis, sed de virtute, certamina instituunt!” Hoc ejus dictum erat.
XXVII. Interea temporis, post infelicem rerum ad Thermopylas exitum, protinus Thessali præconem miserunt ad Phocenses; quippe quibus semper fuerant infensi, maxime vero a clade novissime ab illis accepta. Etenim paucis annis ante hanc expeditionem a Barbaro susceptam Thessali eorumque socii, quum omnibus copiis invasissent Phocenses, victi ab illis erant aspereque accepti. Quum enim apud Phocenses, ad Parnassum conclusos, vates esset Tellias Eliensis, callidum inventum hic Tellias illis commentus erat hujusmodi: sexcentis viris Phocensium fortissimis, et ipsis et eorum armis, creta dealbatis, noctu de improviso impetum in Thessalos fecit, mandato dato suis, ut, quemcumque non albicantem cernerent, hunc interficerent. Igitur primæ Thessalorum custodiæ, his conspectis, aliud existimantes esse prodigium, fugam capessiverunt, et post custodias ipse exercitus; ita ut quattuor millibus cæsorum et scutorum potirentur Phocenses, quorum scutorum dimidium apud Abas dedicarunt, reliquas Delphis; utque ex decima pecuniarum hoc prælio partarum factæ sint ingentes illæ statuæ, quæ ante templum Delphicum circa tripodem positæ sunt, et aliæ similes Abis dedicatæ.
XXVIII. Hoc modo Phocenses peditatum acceperant Thessalorum, a quibus fuerant oppugnati: equitatum vero eorumdem, terram ipsorum invadentem, insanabili clade adfecerant. Nam in introitu, qui est ad Hyampolin, ducta ingenti fossa, in eaque vacuis depositis amphoris, et solo injecta humo rursus æquato, incurrentes exspectaverant Thessalos. Et illi, tamquam facile eos oppressuri, magno impetu invecti, in amphoras inciderant, et equi fractis cruribus perierant.
XXIX. Cujus duplicis cladis caussa infensi Phocensibus Thessali, misso præcone, hæcce eis edixere: “Meliora edocti, Phocenses, intelligite tandem, pares vos nobis non esse. Nam et antehac inter Græcos, quoad nobis res eorum placuere, superiores semper fere eramus vobis, et nunc apud Barbarum tantum valemus, ut penes nos sit et agro vos exui, et in servitutem abripi. At, licet omnia possimus, tamen injuriarum non sumus memores: sed pro illis rependantur nobis quinquaginta argenti talenta; et recipimus vobis, aversuros nos mala terræ vestræ impendentia.”
XXX. Hæc Phocensibus Thessali edixere. Soli enim ex omnibus illarum regionum hominibus Phocenses Medorum partes non sequebantur, nulla quidem alia de caussa, ut ego collatis inter se rationibus reperio, nisi odio Thessalorum; qui si Græcorum partibus se adjunxissent, cum Medis facturi fuisse Phocenses mihi videntur. Ista igitur quum Thessali edixissent; nec pecunias se daturos, responderunt Phocenses, et in promptu sibi esse, Medorum partes, similiter atque Thessali faciant, amplecti, si modo vellent; sed nolle se ultro proditores esse Graeciæ.
XXXI. Quod ubi relatum est responsum, tum vero Thessali, irati Phocensibus, viæ duces fuere Barbaro. Et primum quidem ex Trachinia Doridem sunt ingressi. Etenim Doricæ terræ angusta lacinia, triginta fere stadiorum latitudine, hac porrigitur, inter Maliacam et Phocidem terram interjecta; qui tractus olim Dryopis erat. Est autem hæc regio metropolis Doriensium, eorum qui Peloponnesum incolunt. Hanc igitur Doridem terram ingressi barbari non vastarunt; etenim cum Medis sentiebant incolæ, nec placuerat Thessalis ut injuria his inferretur.
XXXII. Ut vero ex Doride in Phocidem sunt ingressi, ipsos quidem Phocenses non sunt nacti. Nam eorum alii in Parnassi fastigia conscenderant: est autem ad recipiendam multitudinem idoneus Parnassi vertex contra Neonem oppidum seorsum situs, cui Tithorea nomen; in quem nimirum et res suas comportaverant, et ipsi adscenderant. Major vero pars eorumdem in Ozolas Locros sese atque res suas receperant, in Amphissam oppidum, supra Crisæum campum situm. Barbari autem universam terram Phocidem incursarunt; ita enim exercitum duxerunt Thessali: et quocumque pervenerunt, cuncta cremarunt vastaruntque, ignem et in oppida et in templa injicientes.
XXXIII. Hac enim iter facientes secundum Cephissum fluvium, omnia depopulabantur; cremaruntque Drymon oppidum, et Charadram, et Erochum, et Tethronium, et Amphicæam, et Neonem, et Pedieas, et Triteas, et Elateam, et Hyampolin, et Parapotamios, et Abas, ubi opulentum erat Apollinis templum thesauris donariisque multis instructum: eratque ibidem, atque etiam nunc est, oraculum: hoc quoque templum, exspoliatum, igne cremarunt. Atque Phocensium nonnullos, ad montana insecuti, captivos fecerunt; et nonnullis etiam mulieribus, ob multitudinem vim facientium, necem attulerunt.
XXXIV. Parapotamios prætergressi barbari in Panopensium agrum venerunt. Inde jam discretæ illorum copiæ, bifariam divisæ sunt. Plurima quidem et validissima pars exercitus una cum ipso Xerxe, Athenas tendens, in Bœotiam intravit, in fines Orchomeniorum. Bœotorum autem universa multitudo cum Medis sentiebat: et oppida illorum tutabantur viri Macedones, ab Alexandro ad hoc missi; tutabantur ea autem, hoc ipso declaraturi Xerxi, cum Medis sentire Bœotos. Hi igitur ex Barbaris hac via incedebant.
XXXV. At illorum alii, sumptis viarum ducibus, versus Delphicum templum intendebant iter, Parnassum a dextra relinquentes. Quascumque vero etiam hi Phocidis permearunt regiones, has cunctas evastarunt: nam et Panopensium oppidum incenderunt, et Dauliorum, et æolidarum. Viam autem istam hi, sejuncti ab reliquo exercitu, ingressi sunt hoc consilio, ut, spoliato Delphico templo, opes illius Xerxi regi repræsentarent. Noverat autem, ut ego accepi, Xerxes omnia quæ in hoc templo erant melius quam quæ suis in ædibus reliquerat, quippe multis ea constanter memorantibus, ac præsertim Crœsi donaria, Alyattis filii.
XXXVI. Ejus rei nuncius gravissimum Delphensibus timorem injecit: quo terrore perculsi, oraculum de sacris pecuniis rebusque pretiosis consuluerunt, utrum in terram eas defoderent, an in aliam regionem exportarent. At vetuit deus loco illas movere, dicens, se ipsum ad tutanda sua sufficere. Quo audito responso, jam sibi ipsis Delphenses consuluerunt: et liberos quidem et uxores trans mare in Achaiam dimisere: ipsorum vero plerique in juga conscenderunt Parnassi, resque suas in Corycium antrum comportarunt; alii vero in Amphissam Locridem secesserunt. Itaque cuncti Delphenses reliquerunt urbem, exceptis sexaginta viris et propheta.
XXXVII. Ut vero adpropinquarunt invadentes barbari, jamque in conspectu habuere templum; ibi tunc propheta, cui nomen erat Aceratus, sacra arma vidit ante templum proposita, ex interiore penetrali prolata, quæ nulli hominum fas erat tangere. Atque ille hoc prodigium Delphensibus, qui in urbe aderant, nunciatum ivit. Ut vero gradum accelerantes barbari prope ædem fuere Minervæ Pronaeæ, alia his oblata sunt prodigia, superiori etiam prodigio majora. Nam et hoc sane mirabile est, arma Martia sua sponte extra templum proposita adparuisse: sed quæ mox deinde evenerunt, ea præ omnibus ostentis maxima admiratione digna sunt. Ubi enim subeuntes barbari prope Pronaeæ Minervæ ædem fuere, ibi tum et de cœlo fulmina in eos deciderunt, et de Parnasso abrupta duo cacumina ingenti cum fragore in eosdem præcipitarunt, multosque oppresserunt, et ex Pronaeæ æde clamor et ululatus est exauditus.
XXXVIII. Quibus rebus simul incidentibus, terror barbaris est incussus: quos ubi fugam capessere Delphenses intellexerunt, descendentes de monte non exiguam illorum stragem edidere; reliqui vero recta in Bœotiam profugerunt. Memorarunt autem, ut ego accepi, hi ex barbaris qui redierunt, præter ista se alia etiam ostenta divinitus missa vidisse: namque duos armatos, majores quam pro humana natura, continenter sibi institisse, persequentes cædemque facientes.
XXXIX. Istos duos, aiunt Delphenses, indigenas fuisse heroas, Phylacum et Autonoum, quorum fana sunt in templi vicinia; Phylaci quidem, secundum ipsam viam, supra Pronaeæ ædem; Autonoi vero, prope Castaliam sub Hyampeo cacumine. Saxa autem, quæ de Parnasso deciderant, ad nostram usque ætatem superfuerunt, in agro Minervæ Pronaeæ sacro jacentia; in quem, postquam per barbaros devoluta sunt, incubuerunt. Isto igitur modo hi homines a Delphico templo discesserunt.
XL. Jam classis Græcorum, ab Artemisio profecta, rogatu Atheniensium ad Salaminem adpulit. Et hoc quidem consilio Athenienses a sociis, ut ad Salamina adpellerent, rogaverant, ut ipsi liberos et uxores ex Attica exportatos in tuto locarent, et porro quid sibi faciendum esset deliberarent. Nam pro præsente rerum statu, quum opinione sua essent frustrati, consilium capturi erant. Etenim quum existimassent se Peloponnesios cum omnibus copiis reperturos esse in Bœotia subsidentes ibique Barbarum excepturos, nihil horum repererant: sed certiores erant facti, Isthmum illos muro intercipere, et Peloponnesus ut salva sit maxime curare, hancque custodire, cætera omittentes. Hæc quum intellexissent Athenienses, idcirco socios, ut ad Salamina sisterent classem, rogaverant.
XLI. Et reliqui quidem ad Salamina adpulerunt, Athenienses vero ad Atticam. Quo ubi pervenere, præconio edixerunt, quo loco quisque posset Atheniensium, eo liberos et familiam in tuto locaret. Ibi tunc plerique Trœzena eos miserunt, alii vero in æginam, alii Salamina. Properarunt autem suos suaque extra Atticam in tuto locare, partim oraculi mandato obtemperare cupientes, partim, nec minime, hac de caussa: dicunt Athenienses, ingentem serpentem, arcis custodem, versari in templo, nec vero id perhibent solum, sed etiam tamquam re vera ibi versanti menstrua sacra faciunt adponuntque: est autem menstruum sacrificium, placenta melle condita. Hæc placenta, quum superioribus temporibus constanter consumpta fuisset, tunc intacta erat. Quod ubi significavit antistita templi, tanto magis atque studiosius urbem reliquerunt Athenienses, quod etiam dea arcem deseruisset. Exportatis autem rebus omnibus, in tutoque locatis, ad castra
XLII. Postquam vero isti ab Artemisio ad Salamina constituerant classem, accepto ejus rei nuncio reliquæ etiam nauticæ Græcorum copiæ eodem confluxerunt, Trœzene profectæ. Edictum enim illis fuerat, ut ad Pogonem, Trœzeniorum portum, convenirent: et convenerant multo plures quam quæ ad Artemisium prælio erant defunctæ, et ex pluribus civitatibus. Classi cum imperii summa præfectus erat idem qui ad Artemisium, Eurybiades, Euryclidæ filius, Spartanus, nec vero ex regio genere natus: sed plurimas optimeque præbuerant Athenienses.
XLIII. Qui autem hac in classe militabant, hi fuere: ex Peloponneso, Lacedæmonii, sedecim præbentes: tum Corinthii, totidem cum vectoribus præbentes quot ad Artemisium: Sicyonii vero quindecim præbuerunt Epidaurii, decem; Trœzenii, quinque; Hermionenses, tres. Sunt autem isti, exceptis Hermionensibus, Dorica et Macedna natio, ex Erineo et Pindo et Dryopide novissime profecti. Hermionenses vero Dryopes sunt, ab Hercule et Maliensibus ex regione quæ Doris nunc vocatur ejecti. Hæ copiæ Peloponnesiorum erant.
XLIV. Ex populis vero continentem extra Peloponnesum incolentibus adfuere, primum, Athenienses, qui præ reliquis omnibus centum et octoginta contulerunt: et hi quidem nunc soli erant; nam in pugna ad Salaminem Atheniensibus Platæenses præsto non fuere, hac de caussa: quo tempore Græci, relicto Artemisio, prope Chalcidem fuerant, Platæenses in oppositam Bœotiæ oram exscenderant, et ad familias suas in tuto locandas erant profecti: ita, dum suos tutantur, in tempore non adfuerunt. Athenienses, quo tempore Pelasgi Græciam quæ nunc vocatur tenebant, Pelasgi fuerant, Cranai nominati; sub Cecrope vero rege, Cecropidæ sunt adpellati: tum regnante Erechtheo, mutato nomine, Athenienses adpellati: ab Ione vero, Xuthi filio, qui copiarum dux fuit Atheniensium, Iones sunt denominati.
XLV. Megarenses totidem cum vectoribus contulerant, quot ad Artemisium. Ampraciotæ cum septem præsto erant: Leucadii cum tribus; Doricus hic quoque populus est, ex Corintho.
XLVI. Ex insulanis aeginetæ contulerant triginta: et instructas quidem etiam alias habebant, sed illis suam custodiebant terram, triginta vero optime pugnarunt ad Salaminem. Sunt autem aeginetæ Dorienses, ex Epidauro: nomen vero insulæ prius Œnone fuerat. Post æginetas, Chalcidenses aderant cum viginti quas easdem ad Artemisium habuerant; et Eretrienses cum eisdem septem : Ionica hæc gens est. Deinde Cei, Ionicus populus Athenis oriundus, cum eisdem quibus ad Artemisium. Naxii cum quattuor aderant; ad Medos quidem missi a civibus, quemadmodum reliqui insulani: sed spreto mandato ad Græcos sese contulerant hortante Democrito, spectato inter suos viro, qui tunc trierarcha erat. Sunt autem Iones Naxii, Athenis oriundi. Styrenses easdem, quas ad Artemisium, contulerunt; Cythnii vero triremem unam, et actuariam quinquaginta remorum: utrique hi Dryopes sunt. Seriphii etiam, et Siphnii, et Melii cum Græcis militarunt: hi enim soli ex insulanis Barbaro terram et aquam non tradiderant.
XLVII. Quos adhuc memoravi pugnæ ad Salamina socios, hi omnes citra Thesprotiam et Acherontem fluvium habitant: Thesproti enim finitimi sunt Ampraciotis et Leucadiis, qui ex ultimis Graeciæ regionibus adfuerunt. Ex his vero qui ultra incolunt, soli Crotoniatæ fuere, qui periclitanti succurrerent Graeciæ, et una quidem cui præfuit vir ter Pythiorum certaminum victor, Phayllus: sunt autem Crotoniatæ origine Achæi.
XLVIII. Jam reliqui quidem, quos memoravi, triremes in bellum præbuerunt; Melii vero et Siphnii et Seriphii penteconteros (longas remis quinquaginta instructas) et Melii quidem, genus a Lacedæmone derivantes, duas præbuere; Siphnii vero et Seriphii, Iones ab Athenis originem ducentes, utrique unam. Fuit autem universus numerus, demptis penteconteris, trecentæ septuaginta et octo.
XLIX. Ut ad Salaminem convenit ex prædictis civitatibus classis, deliberarunt duces, rogante Eurybiade ut sententiam diceret quisquis vellet, quo loco oportunissimum videretur pugna decernere, ex eis nempe locis quæ in ipsorum essent potestate: jam enim Attica pro derelicta erat: itaque de reliquis locis rogavit. Et pleræque eorum, qui verba fecerunt, in hoc congruebant sententiæ, ad Isthmum esse, et ante Peloponnesum pugna decernendum: cujus sententiæ hanc rationem reddebant, quod, si inferiores ex pugna discessissent, et Salamine essent, obsiderentur in insula, ubi nullum ipsis adparere subsidium posset; ad Isthmum vero, ad suos se possent salvi recipere.
L. Dum ita duces Peloponnesiorum disputant, advenit vir Atheniensis, nuncians in Atticam ingressum esse Barbarum, et totam regionem igne vastare. Quippe exercitus una cum Xerxe, itinere per Bœotiam facto, incensa Thespiensium urbe, qui in Peloponnesum se receperant, itemque Platæensium urbe, Athenas profectus, omnia illius regionis loca evastabat. Incenderat autem Thespiam et Platæam, quod a Thebanis audisset, cum Medis illos non sentire.
LI. A transitu Hellesponti, unde iter facere cœperant barbari, postquam ibi unum mensem erant morati, quo in Europam transierunt, tribus proximis mensibus in Attica adfuerunt, prætore Atheniensibus Calliade. Deprehenderunt autem vacuam urbem, et paucos quosdam Atheniensium in templo versantes, quæstores templi, et pauperes nonnullos homines; qui arce asseribus atque palis ligneis præsepta arcebant subeuntes. Hi et ob victus inopiam sese Salaminem non receperant, et quos se solos existimarent sententiam reperisse oraculi a Pythia editi, ligneum murum insuperabilem fore; nempe hoc ipsum esse certum illud refugium, quod oraculo significatum esset, non
LII. Persæ vero, castris in tumulo positis ex adverso arcis sito, quem Areopagum (Martium tumulum) Athenienses vocant, hoc modo illam oppugnarunt: stupam sagittis circumdatam incendebant, atque ita sagittas adversus vallum jaculabantur. Tunc oppugnati Athenienses, ad extremum licet malum redacti, fallente eos etiam vallo, tamen resistebant; nec conditiones de deditione admittebant, a Pisistratidis propositas. Resistebant autem, quum alia contrà machinantes, tum et, quoties ad portam succederent barbari, ingentibus in eos saxis devolutis; ut perdiu Xerxes inops fuerit consilii, quum illos expugnare non posset.
LIII. Ad extremum vero, post illas difficultates, introitus quidam in arcem barbaris adparuit: debuit enim, juxta oraculum, universa Atheniensium terra, quatenus in continente erat, in barbarorum venire potestatem. Erat igitur ante arcem, sed in parte a porta et adscensu aversa, locus ubi nemo excubabat, et ubi nemo crediderat quemquam hominum umquam adscensurum: eo loco, quamvis prærupto, adscenderunt nonnulli prope Aglauri fanum, Cecropis filiæ. Quos ut in arcem conscendisse viderunt Athenienses, alii de muro sese præcipitarunt perieruntque, alii in interiorem templi ædem confugerunt. Persæ vero qui adscenderant, primum ad portam adcurrerunt, eaque aperta trucidarunt supplices; quibus omnibus occisis, spoliarunt templum, et universam acropolin incenderunt.
LIV. Tum Xerxes, Athenis penitus potitus, equitem Susa misit, qui Artabano rem ab ipsis feliciter gestam nunciaret. Postridie vero quam nuncium hunc dimisit, convocatis Atheniensium exsulibus, qui illius castra sequebantur, mandavit, ut in arcem adscenderent, suoque ritu ibi sacra facerent; sive quod viso nocturno monitus hoc illis imperavit, sive religio quædam eum incesserat quod templum cremasset. Et Atheniensium exsules mandata fecerunt.
LV. Cur autem hujus rei fecerim mentionem, dicam. Est in hac acropoli templum Erechthei illius, qui terra genitus dicitur, quo in templo olea inest et mare, quæ Athenienses narrant ab Neptuno et Minerva, quum de terræ hujus possessione inter se certarent, posita fuisse monumenta. Hæc igitur olea simul cum reliquo templo a barbaris erat cremata: altero vero ab hoc incendio die, ut in id templum adscenderunt Athenienses sacra facere jussi a Xerxe, surculum viderunt e stipite enatum, cubiti fere longitudine. Hoc quidem illi memorarunt.
LVI. Græci vero ad Salaminem, ut nunciatum est eis quo statu esset Athenarum acropolis, tanto sunt terrore perculsi, ut e ducibus nonnulli ne manserint quidem donec super quæstione proposita fieret decretum, sed in sese conjicientes vela panderint tamquam abituri; et reliqui, re deliberata, fecerunt decretum, ad Isthmum esse pugnandum. Jamque nox aderat; et hi quoque, soluto consessu, sunt ingressi.
LVII. Ibi tunc Themistoclem, in reversum, interrogavit Mnesiphilus, civis Atheniensis, quidnam ab illis decretum foret. A quo ubi cognovit, decretum esse ut ad Isthmum deductis ante Peloponnesum dimicarent: “Quodsi igitur, inquit, hi Salamine solverint, tu pro nulla amplius patria pugnabis. Nam in suas quique civitates se recipient, et nec Eurybiades, nec quisquam hominum alius retinere eos poterit, quin dissolvatur exercitus: et per ducum imprudentiam peritura est Græcia. At tu, si qua via aut ratio superest, perge, et, quæ decreta sunt, operam da ut rescindas; si forte persuadere Eurybiadi potueris, ut mutato consilio hic maneat.”
LVIII. Themistocli admodum placuit monitum: qui, nullo ad hæc responso dato, ad Eurybiadis perrexit. Quo ubi venit, de communibus rebus, ait, se aliquid cum illo communicaturum: et ille, si quid secum vellet, suam conscendere eum jussit. Ibi tum Eurybiadi adsidens Themistocles, et omnia ista quæ ex Mnesiphilo audiverat, tamquam sua, exposuit, et multa alia adjecit, donec precibus eum ut egrederetur, et in concilium iterum convocaret duces.
LIX. Qui ubi convenerunt, priusquam rem, cujus caussa convocati duces erant, Eurybiades proponeret, multos Themistocles fecit sermones, enixe flagitans. Quem loquentem interfatus, Corinthius dux Adimantus, Ocyti filius: “Themistocles, inquit, in certaminum solemnibus, qui ante tempus surgunt, flagris cæduntur.” Et ille, sui purgandi caussa, ait: “At, qui pone manent, non coronantur.”
LX. Ita tunc quidem placide respondit Corinthio. Ad Eurybiadem vero conversus, nihil jam eorum dixit quæ ante exposuerat, dispersum iri socios, si Salamine solvissent: etenim, præsentibus sociis, nullo modo decorum erat ut eos accusaret: sed aliam dicendi rationem tenens, ita locutus est: (I.) “Penes te nunc est servare Græciam, si meum consilium secutus, hic manens pugnam commiseris, neque his morem gesseris qui ad Isthmum promovendas esse contendunt. Accipe enim, et alteram alteri rationi oppone. Ad Isthmum pugnam committens, in aperto mari pugnabis, ubi minime nobis conducit, graviores habentibus, et numero pauciores. Porro Salaminem perdes, et Megara, et æginam, etiamsi cæteroquin feliciter nobis res esset cessura. Nam classem illorum secuturus est pedestris exercitus, adeoque tu ipse eos in Peloponnesum duxeris, periculumque fuerit ut universam perdas Græciam. (II.) Sin quæ ego dico feceris, hæc in illis commoda reperies. Primum quidem, in angusto mari confligentes paucis adversus multas, si rationi consentaneus exitus fuerit pugnæ, multo erimus superiores. Nam in angusto prælium facere, pro nobis est; in aperto vero, pro illis. Deinde Salamis servatur, in qua nos liberos nostros et uxores deposuimus. Tum vero etiam illud in hac ratione continetur, quod inprimis vobis cordi est: nam, hic manens, pariter pro Peloponneso pugnabis, atque ad Isthmum; nec vero illos, si sapueris, in Peloponnesum duces. (III.) Sin quod ego spero evenerit, pugnaque vicerimus, tunc nec ad Isthmum vobis aderunt barbari, nec ultra Atticam progredientur, sed incondita fuga se recipient, lucrabimurque servata Megara, et æginam, et Salaminem, ad quam nos hostibus superiores esse futuros oraculo etiam prædictum est. Jam consilia rationi consentanea capientibus hominibus solent plerumque etiam consentanea evenire: sin contra rationem consulunt, ne deus quidem humanis sententiis accedere amat.”
LXI. Hæc ubi Themistocles dixit, iterum in eum invectus est Corinthius Adimantus, tacere jubens virum cui nulla sit patria, vetansque Eurybiadem suffragia rogare super sententia ab homine exsule proposita; quando enim patriam ostendere Themistocles potuerit, tunc demum ei licitum fore sententias cum aliis conferre. Hæc in eum dicta projecit, quod captæ Athenæ in hostium essent potestate. Tum vero Themistocles et illum et Corinthios multis insectatus maledictis, ratione eis demonstravit, et urbem et terram Atheniensibus ampliorem, quam illis, esse, quamdiu ducentas habuerint instructas; nullum enim Græcum populum, quem adierint, ipsos esse repulsurum.
LXII. Hæc postquam significavit, ad Eurybiadem convertens sermonem, majore concitatione ait: “Tu si hic manes, hicque manens fortem te virum præstas, recte feceris; si non, Græciam evertes. Nam summa belli nobis in vertitur. Tu vero mihi morem gere. Id ni feceris; nos quidem e vestigio, receptis nostris, Sirin proficiscemur, Italiæ urbem, jam antiquitus nostram, quam a nobis instaurandam esse oracula etiam dicunt: vos vero, talibus sociis privati, eorum quæ dixi reminiscemini.”
LXIII. His a Themistocle dictis meliora edoctus Eurybiades est. Et maxime quidem eo mihi videtur sententiam mutasse, quod vereretur, ne, si ad Isthmum deduceret classem, Athenienses desererent socios: qui si illos deseruissent, reliqui non amplius pares hostibus erant futuri. Hanc igitur suscepit sententiam, ut ibi manerent, ibique pugna decernerent.
LXIV. Hoc modo quum hi ad Salaminem verbis inter se essent velitati, postquam ita placuit Eurybiadi, ad committendum ibidem prælium se compararunt. Et ut illuxit dies, simul cum oriente sole et terra et mare contremuit. Itaque diis vota facere placuit, et æacidas socios invocare. Utque placuit, ita fecerunt. Deos omnes precati, protinus ex Salamine Ajacem et Telamonem advocarunt: et ad advehendum æacum reliquosque æacidas in æginam miserunt.
LXV. Fuit per id tempus Dicæus, Theocydis filius, civis Atheniensis, exsul et in existimatione apud Medos, qui narravit: quo tempore Attica, Atheniensibus nudata, vastabatur a pedestri Xerxis exercitu, fuisse tunc se forte cum Demarato Lacedæmonio in Thriasio campo, vidisseque ibi pulverem ab Eleusine orientem, tamquam a triginta admodum millibus hominum excitatum; quumque miratus esset quibusnam ab hominibus excitaretur ille pulvis, exaudisse mox vocem, quæ vox ei visa esset mysticus esse Iacchus. Tum Demaratum, qui sacrorum Eleusiniorum esset ignarus, ex se quæsisse quid esset quod ita sonaret, seque ei respondisse: “Demarate, haud aberit quin magna clades exercitum regis adfligat. Quum enim deserta sit Attica, prorsus manifestum est, divinum esse hunc sonum, ab Eleusine auxilio venientem Atheniensibus eorumque sociis. Quod quidem ostentum si Peloponnesum versus cadet, periculum ipsi regi et pedestribus illius copiis erit: sin ad classem convertetur quæ Salamine est, regis copiis exitium portenderit. Agunt autem quinto quoque anno hoc festum Athenienses Cereri Matri et Proserpinæ: et, quisquis vult ipsorum et reliquorum Græcorum, his sacris initiatur; et hoc vocis sono, quem audis, in ejusdem festi solemnibus Iacchum celebrant.” Ad hæc Demaratum dixisse: “Silentium tene, neu alii cuiquam hoc dicas. Quod si enim ad regem deferentur hæc tua verba, capite lues, nec aut ego aut quisquam hominum alius servare te poterit. Quare tu sile: quod autem ad exercitum hunc pertinet, id diis curæ erit.” Hoc sibi Demaratum ait præcepisse: tum vero ex pulvere illo et sonitu ortam esse nubem, quæ in sublime levata, versus Salaminem ad castra Græcorum delata sit. Ita se intellexisse, classem Xerxis perditum iri. Hæc Dicæus, Theocydis filius, referebat, Demaratum aliosque testes citans.
LXVI. Nauticus Xerxis exercitus, postquam ex Trachine, conspecta Laconica strage, in Histiæam rursus trajecerat, tres dies ibi moratus per Euripum et aliis tribus diebus Phalerum pervenit. Videnturque mihi hostes, et terra et mari advenientes, non minore hominum numero Athenas invasisse, quam cum quo ad Sepiadem venerant et ad Thermopylas. Eis enim qui tempestate perierunt, et qui ad Thermopylas ceciderunt et in pugnis ad Artemisium, hos oppono qui tunc nondum secuti regem erant, Malienses, et Dorienses, et Locros, et Bœotos; qui nunc omnibus copiis, exceptis Thespiensibus et Platæensibus, eum sequebantur; ad hæc utique Carystios, et Andrios, et Tenios, reliquosque insularum incolas omnes, præter quinque illas civitates, quarum nomina supra commemoravi. Nam quo magis intro in Græciam progrediebatur Persa, tanto plures eum populi sequebantur.
LXVII. Postquam igitur hi omnes Athenas pervenerant, Pariis exceptis; nam Parii, pone manentes in Cythno, exitum belli exspectabant: reliqui vero ut in Phalerum pervenerunt, ibi tunc Xerxes ipse ad classem descendit, cum ducibus cupiens sermones conferre, sententiasque eorum explorare. Eo igitur profectus quum concilio præsideret, aderant convocati populorum regi subjectorum tyranni, et ordinum in classe præfecti, sedentes prout cuique illorum honorem rex tribuerat: primus quidem, Sidonius rex; post hunc Tyrius; tum reliqui. Qui ut ordine deinceps consederant, Mardonium Xerxes misit, qui tentaret singulos interrogaretque, an faciendum esse prælium censerent.
LXVIII. Quos ubi Mardonius, initio facto ab Sidonio, circumiens rogavit, communi consensu reliqui omnes pro sententia dixere, faciendum esse prælium una Artemisia hæc verba fecit: (I.) “Dic tu regi, Mardonie, me hæc dicere. Equidem, quæ in pugnis ad Eubœam factis nec fui, nec minima facta edidi, domine, par est ut veram meam sententiam edam, dicamque quæ tuis rebus maxime conferre censeo. Atqui hoc dico: parce neu prælium committe. Hi enim viri tuis viris mari tanto sunt superiores, quanto mulieribus viri. Quid autem omnino necesse est ut pugnæ adeas discrimen? annon Athenas tenes, quarum caussa hanc suscepisti expeditionem? annon reliquam quoque Græciam tenes? neque quisquam tibi resistit: nam, qui adhuc restiterunt, hi ita abs te accepti sunt ut commeruere. (II.) Quem vero exitum habituras esse putem res adversariorum, dicam. Si tu non properaveris facere pugnam, sed hic manens ad terram adplicueris aut si in Peloponnesum etiam progredieris; facile tibi, Domine, succedent ea quorum caussa huc venisti. Neque enim diu tibi resistere poterunt Græci, sed disperges eos, et in suas quique civitates profugient. Nec enim commeatus illis, ut ego audio, in hac insula paratus adest: nec verosimile est, si tu adversus Peloponnesum duxeris pedestrem exercitum, tranquillos hic mansuros hos qui ex illa regione venerunt; nec illis curæ erit pro Atheniensibus discrimen prælii adire. (III.) Sin protinus prælium facere maturaveris, vereor ne exercitus male acceptus, pedestri quoque calamitatem sit adlaturus. Ad hæc, rex, hoc etiam cogites velim, bonis viris servos solere esse malos, malis vero bonos. Atqui tibi, viro omnium optimo, mali servi sunt, hi qui in sociorum numero dicuntur esse, nempe ægyptii, et Cyprii, et Cilices, et Pamphylii, inutiles prorsus homines.”
LXIX. Hæc ubi Artemisia Mardonio dixit, quicumque reginæ favebant, dolebant eam ista locutam, verentes ne malum quoddam ei a rege immineret, quod illum vetuisset pugnam facere: qui vero invidebant ei maleque cupiebant, ut quæ præ reliquis omnibus sociis in honore esset apud regem, judicio illius delectabantur, quippe exitium ei adlaturo. At ut ad Xerxem relatæ sunt sententiæ, admodum gavisus est illius sententiæ: et, quum jam antea eximiam esse mulierem judicasset, nunc etiam magis eam laudavit. Attamen hac in re pluribus, ait, esse parendum; ratus ad Eubœam sponte suos rem male gessisse, quoniam ipse abfuisset: nunc autem constituerat ipse spectare pugnantes.
LXX. Postquam signum datum est, eduxerunt Salaminem versus, et per otium explicuerunt aciem. At tunc quidem non suffecit dies, ut committeretur prælium: nox enim supervenit; et illi in posterum diem sese comparabant. Græcos vero metus incessit et trepidatio, præsertim vero Peloponnesios: angebantur quippe, quod ad Salaminem residentes pro Atheniensium terra essent dimicaturi; ubi si victi essent, in insula interclusi obsiderentur, sua terra sine præsidio relicta.
LXXI. Sub eamdem noctem pedestris barbarorum exercitus adversus Peloponnesum profectus est; quamquam quæcumque excogitari potuerunt effecta erant, ne a continente in Peloponnesum irrumpere barbari possent. Simulatque enim cognoverant Peloponnesii obiisse Leonidam cum suis ad Thermopylas, concursu ex oppidis facto Isthmum occuparunt, et præerat eis ibi Cleombrotus, Anaxandridæ filius, frater Leonidæ. Ad Isthmum igitur considentes, primum Scironidem viam obstruxerunt, deinde de communi consilio murum per Isthmum instituerunt ducere. Quumque multæ essent hominum myriades, quorum quisque manum operi admovit, perficiebatur opus. Nam et lapides et lateres et ligna et corbes sabulo repletæ congerebantur; et sociata opera opus facientes, nullo temporis momento, nec noctu, nec interdiu, cessabant.
LXXII. Qui vero ad muniendum Isthmum operam suam consociarunt Græci, hi fuere: Lacedæmonii et Arcades omnes, et Elei, et Corinthii, et Sicyonii, et Epidaurii, et Phliasii, et Trœzenii, et Hermionenses. Hi sunt qui periclitanti Graeciæ vehementer metuentes succurrerunt: reliquis Peloponnesiis nulli curæ ea res fuit. Olympiorum autem et Carneorum jam præterierant solemnia.
LXXIII. Peloponnesum septem incolunt populi. Horum duo sunt indigenæ; eamdem nunc, quam antiquitus, regionem habitantes, Arcades, et Cynurii: unus populus, Achaicus, Peloponneso quidem non egressus est, sed suam regionem cum alia mutavit. Reliqui quattuor ex illis septem populis, advenæ sunt: Dorienses, ætoli, Dryopes, et Lemnii. Et Doriensium quidem multæ sunt et illustres civitates: ætolorum vero sola Elis: Dryopum, Hermione et Asine prope Cardamylen Laconicam: Lemniorum vero, Paroreatæ omnes. Cynurii, indigenæ quum sint, soli feruntur Iones esse; sed in Dorienses mutati sunt, partim quod sub imperio fuerunt Argivorum, partim temporis progressu: sunt autem Orneatæ et horum finitimi. Istorum septem populorum reliquæ civitates, præter eas quas neutrarum erant partium: si autem libere loqui licet, dum neutrarum fuere partium, Medis favebant.
LXXIV. Igitur qui ad Isthmum erant, ex quo dixi labore conflictabantur, quippe de summa rerum jam periclitantes, nec sperantes mari præclare admodum gestum iri rem. Et illi ad Salaminem, quamquam quæ ad Isthmum agebantur cognoverunt, trepidabant, non tam sibi metuentes, quam Peloponneso. Et aliquantisper quidem vir viro adstans tacite inter se sermones conferebant, imprudens mirans Eurybiadis consilium: ad extremum vero in publicum res erupit; et coiit concilium, multaque verba eisdem de rebus jactabantur; dicentibus aliis, necessario ad Peloponnesum esse et pro illa propugnandum, nec ad regionem ab hoste captam manendum, et pro illa dimicandum; Atheniensibus vero et æginetis et Megarensibus contendentibus, eo loci manendum et cum hoste confligendum.
LXXV. Ibi tunc Themistocles, quum vinceret sententia Peloponnesiorum, clanculum concilio egressus, hominem in castra misit Medorum, edoctum quod dicere oporteret. Nomen homini Sicinnus fuit: erat autem servus et filiorum pædagogus Themistoclis; quem post has res gestas Themistocles, quo tempore Thespienses novos cooptarunt cives, Thespiensem fecit, et divitiis oneravit. Is ubi illuc pervenit, apud duces barbarorum hæc verba fecit: “Misit me dux Atheniensium clam reliquis Græcis; favet enim ille regis partibus, cupitque ut res vestræ rebus Græcorum sint superiores; misit me autem qui vobis nunciarem, fugam meditari Græcos, metu perculsos. Nunc igitur in promptu vobis est rem conficere longe præclarissimam, si non commiseritis ut illi fuga dilabantur. Nam nec inter se sunt concordes, nec amplius vobis resistent; sed adversus se invicem pugnantes videbitis hos qui vobiscum sentiunt et eos qui contra.” Et hic quidem, his dictis, e vestigio discessit.
LXXVI. Illi vero, fidem nuncio adhibentes, primum in Psyttaleam, parvam insulam inter Salaminem et continentem sitam, magnum numerum Persarum exposuerunt: deinde, sub mediam noctem evecti sunt Salaminem versus ad intercludendum qui cornu occidentem spectans tenebant; simulque, qui ad Ceon et Cynosuram erant locati, evecti sunt, et universum fretum usque ad Munychiam occuparunt. Evecti autem his sunt eo consilio, quo fuga elabi non possent Græci, sed ad Salaminem circumventi pœnas darent præliorum ad Artemisium factorum. In exiguam vero illam insulam, cui Psyttalea nomen, idoneum Persarum numerum exposuerunt hoc consilio, ut, quoniam prælio facto et homines et naufragia huc maxime delatum iri videbantur (sita enim insula erat in freto ubi pugna erat facienda), ibi suos servarent, hostes vero interficerent. Silentio autem hæc omnia fecerunt, ne animadverterent adversarii: et per totam noctem, nulla quiete sumpta, in hoc adparatu fuere occupati.
LXXVII. In has res tales equidem intuens, negare non possum vera esse oracula huc spectantia; nec rejicere conabor manifeste loquentia.
At quum sacrum Dianæ
littus aureo-ense-instructæ
velut ponte straverint et
mari-cinctam Cynosuram,
insana spe vastatis
splendidis Athenis;
tum diva Vindicta exstinguet minacem Satietatem, Contumeliæ filiam,
dire furentem, omnia
conantem ad se trahere,
æs enim æri miscebitur, et sanguine
Mavors
pontum rubefaciet. Tunc libertatis diem
Graeciæ
reddet late-cernens Saturnius et alma Victoria.
Ad hæc talia, et adversus ita clare loquentem Bacidem, nec ego contradicendi oraculis caussa quidquam dicere audeo, nec ab aliis dictum admitto.
LXXVIII. Jam inter duces ad Salaminem gravis exsistebat sermonum contentio. Necdum vero illi noverant, undique inclusos se esse a barbaris; sed, ut illos interdiu locatos viderant, ita eodem in loco mansisse eos putabant.
LXXIX. Dum inter se altercantur duces; interim ex ægina trajecerat Aristides, Lysimachi filius, civis quidem Atheniensis, sed ostracismo damnatus a populo, quem ego, ut ejus mores accepi, optimum Athenis virum justissimumque fuisse judico. Hic vir, stans ad introitum concilii, evocari ad se jussit Themistoclem, qui non ei amicus, sed quam maxime inimicus erat; verum ob præsentium gravitatem malorum oblitus inimicitiarum, ad se vocari illum jussit, colloqui cum eo cupiens: antea audiverat autem, id urgere Peloponnesios ut ad Isthmum abducatur classis. Postquam egressus est Themistocles, his verbis eum Aristides adloquitur: “Debemus nos et alias et nimirum nunc maxime de hoc inter nos contendere, uter nostrûm majora commoda patriæ sit adlaturus. Dico vero tibi, perinde esse, multa an pauca verba facias ad Peloponnesios classem hinc abducere cupientes. Ego enim ocularis testis tibi aio, nullam nunc, ne si velint quidem, facultatem esse Corinthiis et ipsi Eurybiadi undique enim circumclusi sumus ab hostibus. At tu i intro, et hoc illis nuncia.”
LXXX. Sic ille, cui Themistocles respondit: “Et rectissime tu mones; et bonum utique adfers nuncium: nam, quod ego ut fieret cupiveram, id tu factum esse testis ocularis nuncias. Scito enim, a me monitos fecisse hos Medos: quandoquidem enim sponte noluerunt Græci prælio decernere, necesse fuit ut inviti cogerentur. At tu, quoniam huc venisti bonum nuncium adferens, ipse illis nuncia. Nam si ego hæc dixero, videbor illis ficta loqui, neque eis persuadebo factum hoc esse a barbaris. Sed tu eos adi; et ipse illis, ut res habet, indica. Quod ubi ut indicaveris, si illi persuasi fuerint, tum quidem optime res habebit; sin dictis tuis non adhibuerint fidem, perinde nobis erit: etenim non amplius aufugient, si, ut tu ais, undique cincti sumus ab hostibus.”
LXXXI. Igitur in concilium ingressus Aristides rem nunciat, dicens, se ex ægina venire, et per hostium in statione locatas ægre pervasisse latentem; nam universam Græcorum classem a Persarum esse circumventam: quare se illis consulere, ut ad propulsandum hostem sese comparent. His dictis, ille discessit; inter hos vero rursus orta est sermonum disceptatio: plerique enim ex ducibus fidem nuncio non adhiberunt.
LXXXII. Dum hi ita increduli sunt, advenit triremis transfuga Teniorum, cui præerat civis Tenius Panætius, Sosimenis filius; quæ omnem veritatem attulit. Quod quidem ob factum Delphis in tripode nomen Teniorum inscriptum est in eorum populorum nominibus qui Barbarum debellarunt. Hac igitur quæ ad Salaminem ab hoste transfugit, simul cum Lemnia quæ antea ad Artemisium transfugerat, completus est numerus quibus usi sunt Græci, ut trecentæ et octoginta confierent; ad quem explendum numerum duæ prius defuerant.
LXXXIII. Postquam Teniorum verba fidem fecere Græcis, tum demum ad pugnam sese hi compararunt, et prima luce cœtum cœgerunt propugnatorum. Ibi tunc præ cæteris ducibus Themistocles bene apud suos pro concione verba fecit; cujus in eo vertebatur oratio, ut meliora quæque pejoribus opponeret, hortareturque, ut, quæcumque in hominis naturam et conditionem caderent, ex his eligerent optima. Postquam dicendi finem fecit, conscendere suos jussit. Qui dum conscendunt, adfuit ex ægina triremis quæ ad deducendos æacidas missa erat: tum deinde omnibus evecti sunt Græci.
LXXXIV. Quos in altum evectos tanto protinus impetu adgressi sunt barbari, ut cæteri Græci omnes in puppim remigarent, et terræ admoverent Unus Aminias, Atheniensis civis, Pallenensis, longius evectus, hostilem rostro petiit. Cujus quum alteri implicita hæreret, nec inde divelli posset; ita demum cæteri, auxilio venientes Aminiæ, prælium commiserunt. Id quidem fuisse pugnæ initium memorant Athenienses: aeginetæ vero, illam aiunt, pugnæ initium fecisse, quæ æginam ad advehendos æacidas fuerat missa. Narratur hoc etiam, adparuisse Græcis speciem mulieris, quæ illos, ita ut universus exaudiret exercitus, ad fortiter pugnandum hortata sit, increpatos prius his verbis, “Miseri! quousque in puppim remigabitis.”
LXXXV. Contra Athenienses locati Phœnices erant; hi enim cornu obtinebant Eleusinem et occidentem spectans: contra Lacedæmonios vero Iones, qui in altero cornu versus orientem et Piræeum erant. Et horum quidem pauci, ut monuerat eos Themistocles, de industria cessarunt; major pars vero strenue pugnabat. Possem sane multorum nomina trierarchorum edere, qui Græcas ceperunt: nec vero eos memorabo, nisi Theomestorem Androdamantis filium, et Phylacum Histiæi, Samium utrumque. Horum autem solorum ea caussa facio mentionem, quod Theomestor ob hanc rem gestam Sami tyrannus a Persis est constitutus; Phylacus vero eorum numero qui bene de rege meruerunt adscriptus est, et amplus terræ tractus eidem donatus. Orosangæ Persico sermone vocantur bene de rege meriti. Ac de his quidem ita res habet.
LXXXVI. Major vero numerus hostilium in hac ad Salaminem pugna periit; aliæ ab Atheniensibus corruptæ, aliæ ab æginetis. Nam quum Græci ordine et justa acie pugnarent, barbari vero necdum satis ordinati fuissent, neque recto consilio quidquam gererent, debuit id fere ipsum evenire quod accidit: quamquam eo die longe fortiores fuerunt seseque præstiterunt quam ad Eubœam, quum unusquisque formidine Xerxis studium omne adhiberet; quisque enim se spectatum iri a rege existimabat.
LXXXVII. Jam, quod ad alios attinet, quo pacto singuli nonnulli barbarorum aut Græcorum non possum pro comperto referre: sed ad Artemisiam quod spectat, hæc gesta sunt, unde illa magis etiam regi adprobata est. Postquam magno tumultu res regis misceri cœperant, per id tempus Artemisiæ persequebatur Attica. Et illa, quum effugere non posset, quoniam antea eam multæ aliæ sociæ erant, ipsius autem hostibus erat proxima, hoc consilium cepit, quod etiam eventu utilissimum ei fuit. Quum enim instaret illi Attica ipsa capto impetu in sociam impegit, qua Calyndenses viri vehebantur cum rege Calyndensium Damasithymo. Cum quo an ei antea, quum adhuc ad Hellespontum fuissent, altercatio quædam intercesserit, confirmare equidem non possum, nec utrum consulto id fecerit, an casu tunc maxime Calydensium illa ei fuerit objecta. Ut vero in illam impegit, eamque depressit, singulari felicitate usa, duplex inde commodum retulit. Nam Atticæ trierarchus, ubi illam vidit in hominum barbarorum facere impetum, ratus Artemisiæ aut esse Græcanicam, aut a barbaris ad Græcos transfugere et ipsis succurrere, omissa illa, alias barbarorum petiit.
LXXXVIII. Itaque hoc primum illa commodum consecuta est, ut salva evaserit: insuper vero eidem contigit, ut, quum damno adfecisset Xerxem, ob id ipsum factum maxime ab eodem laudaretur. Aiunt enim, quum pugnam rex spectaret, animadvertisse eum hanc in alteram impingentem: quumque adstantium aliquis ei dixisset, “Vides, domine, quam fortiter Artemisia pugnet, quæ hostilem depressit!” quæsisse illum, verene sit hoc Artemisiæ factum? Cui illos respondisse, plane se nosse insigne. Existimabant hi autem hostilem esse quam illa depressisset. Nam et alia, ut dictum est, feliciter ei cesserant, et hoc, quod ex Calyndica nemo unus salvus evaserit, qui accusare illam potuisset. Itaque Xerxes ad ea, quæ ei ab his dicta erant, hoc verbum edidisse fertur: “Viri mihi facti sunt mulieres; mulieres vero, viri.” Hoc a Xerxe dictum memoratur.
LXXXIX. In hoc autem prælio occubuit dux Ariabignes, Darii filius, frater Xerxis: occubuere item alii multi illustres viri ex Persis Medisque et ex eorum sociis: ex Græcis vero pauci quidam. Hi enim quum essent natandi periti si quæ eorum periit, quotquot non in manuum conflictu ceciderunt, ad Salaminem enatarunt: at barbarorum plerique, natandi imperiti, in mari periere. Et postquam primæ in fugam erant versæ, tum vero plurimæ corruptæ sunt: nam qui pone erant locati, hi quum in anteriora progredi conarentur, quippe et ipsi præclarum aliquod facinus regi ostensuri, in suorum fugientium inciderunt.
XC. In eodem tumultu hoc etiam accidit. Phœnices quidam, quorum perierant, ad regem accedentes calumniati sunt Iones, tamquam per eorum proditionem periissent Forte fortuna autem ita cecidit res, ut Ionum duces nihil mali paterentur, et Phœnices calumniantes hancce mercedem ferrent. Dum illi adhuc ista dicunt, in unam ex Atheniensium irruit Samothracica: et dum mergitur Attica adcurrens æginensis deprimit Samothracicam. Tum vero Samothraces, ut erant solertes jaculatores, de quæ ipsorum depresserat conjectis telis deturbarunt propugnatores, conscenderunt, eaque potiti sunt. Id factum Iones servavit. Ut enim rem præclare ab his gestam Xerxes vidit, iram suam in Phœnices vertit, quippe valde æger animi et quoslibet accusans: illorumque capita jussit præcidi, ne, quum ipsi essent, fortiores viros calumniarentur. Xerxes enim, e regione Salaminis sedens in montis radice, cui ægaleos nomen, quoties aliquod facinus a suis editum cerneret, sciscitabatur quis esset qui id fecisset: et scribæ notabant trierarchi nomen cum patris et civitatis nomine. Insuper vero etiam Ariaramnes Persa, qui tunc aderat, operam suam Ionibus, quorum erat amicus, ad hoc contulerat ut malum illud in Phœnicum capita verteretur.
XCI. Ubi vero in fugam versi barbari ad Phalerum contenderunt, ibi tunc aeginetæ, in freto in subsidiis stantes memoratu digna facinora edidere. Etenim Athenienses quidem in hoc tumultu et resistentes et fugientes perdebant, aeginetæ vero eas quæ prælio excedebant: et, ut quæque periculum ab Atheniensibus effugerant, hæ dum recipiebant se, in æginetas incidebant.
XCII. Ibi forte mutuo sibi occurrerunt Themistoclis, aliam persequentis, et Polycriti Crii filii, aeginetæ, qui in Sidoniam illam impetum fecerat, a qua prius ad Sciathum capta fuerat æginensis speculatoria; qua vehebatur Pytheas, Ischenoi filius, quem Persæ misere concisum in habebant, virtutem ejus admirantes. Hunc igitur Pytheam simul cum Persis vehens Sidonia capta nunc est a Polycrito, atque ita servatus Pytheas, et æginam dein adductus. Jam ubi Atticam conspexit Polycritus, eamque ex insigni imperatorio agnovit, inclamans Themistocli, et conviciis eum insectatus, Ita, ait, aeginetæ Medis favent! Hæc Polycritus, postquam in istam impetum fecerat, in Themistoclem projecit.
XCIII. Barbari vero, quorum superfuere fuga ad Phalerum sub pedestris exercitus tutamen pervenerunt. In hac pugna e Græcis præcipuam laudem consecuti sunt aeginetæ; et post hos, Athenienses: ex singulis vero viris Polycritus ægineta, et duo Athenienses, Eumenes Anagyrasius, et Aminias Pallenensis, qui Artemisiam quoque persecutus est. Qui si scivisset illa Artemisiam vehi, non prius desiturus erat quam aut illam cepisset aut ipse captus fuisset: nam Atheniensium triremium præfectis hoc imperatum erat, prætereaque præmium erat propositum decem millia drachmarum, si quis eam vivam cepisset: magnopere quippe indignati erant mulierem contra Athenas militare. At hæc quidem, ut supra dictum est, periculum effugit: sed et reliqui, quorum superfuere in Phalerum se receperunt.
XCIV. Adimantum vero, Corinthiorum ducem, aiunt Athenienses, initio statim, ut concurrerunt metu terroreque perculsum, sustulisse vela et in fugam sese proripuisse; reliquosque Corinthios, imperatoriam videntes aufugere, pariter abiisse. Qui quum in fuga ex adverso templi Minervæ Sciradis, quod in Salamine est, versarentur, incidisse in eos memorant celocem divinitus missam; quam qui misisset, repertum esse neminem; accessisse eam autem ad Corinthios, omnium quæ apud exercitum gesta erant ignaros. Fuisse autem divinam rem inde colligunt, quod qui in celoce erant, quum ad adpropinquassent, hæc dixissent: “Adimante, tu abductis in fugam te proripuisti prodens Græcos: at illi tantam de hostibus victoriam reportant, quantam ipsi precati erant.” Quibus hæc dicentibus quum fidem non adhiberet Adimantus, rursus eosdem dixisse, paratos ipsos esse obsides sese sistere, et ad supplicium duci, ni Græci comperti fuissent victoriam reportasse. Ita igitur et illum et reliquos retro convertisse et re peracta in castra Græcorum venisse. Hæc de Corinthiis Athenienses narrant: at negant factum Corinthii, seque inter primos huic pugnæ autumant interfuisse; eisque testimonium exhibet reliqua Græcia.
XCV. Aristides vero, Lysimachi filius, Atheniensis, cujus etiam paulo ante, ut optimi viri, feci mentionem, in illo ad Salaminem tumultu hanc operam: adsumptis gravis armaturæ militibus multis eorum qui secundum littus terræ Salaminiæ erant locati, genere Atheniensibus, cum his in Psyttaleam insulam trajecit, et Persas omnes qui in insula hac erant interfecit.
XCVI. Dirempto prælio Græci, postquam naufragiorum quidquid forte adhuc ibi locorum erat in terram Salaminis pertraxerunt, ad novam pugnam sese compararunt, existimantes reliquis denuo usurum regem. Sed magnam naufragiorum partem abripiens ventus Zephyrus ad littus Atticæ, cui Colias nomen, devexit: itaque impleta sunt quum reliqua oracula omnia quæ de hac pugna Bacis et Musæus dixerant, tum vero etiam illud quod multis ante annis de naufragiis eo loci ejiciendis Lysistratus ediderat, fatidicus Atheniensis, quod Græcos omnes fefellerat:
Coliades mulieres remis frixuræ sunt.
Hoc autem post discessum regis erat futurum.
XCVII. Xerxes vero, ut acceptam vidit cladem, veritus ne quis Ionum consuleret Græcis aut etiam ipsi per se consilium caperent in Hellespontum pontesque solvendi, quo ipse in Europa interclusus de salute periclitaretur, fugam meditabatur. Celare autem de hoc consilio cupiens et Græcos et suos, aggerem ducere in Salaminem instituit, gaulosque Phœnicios colligavit, qui pro ponte et muro essent; simulque et ad prælium se comparavit, tamquam aliam pugnam commissurus. Et reliqui quidem omnes, ubi eum hæc facere viderunt, prorsus existimabant serio illum et ex animi sententia paratum esse manere et redintegrare bellum: sed Mardonium nihil horum fefellit, quippe bene gnarum quid ille consilii agitaret. Hæc dum Xerxes agebat, simul nuncium in Persidem misit, qui recentem nunciaret calamitatem.
XCVIII. Hisce nunciis Persicis nihil est inter mortales quod citius eo quo tenditur perveniat: ita hoc a Persis excogitatum est. Aiunt enim, quot dierum est universum iter, tot dispositos et equos et viros in quaque diurna statione paratos stare; quos nec nix, nec imber, nec æstus, nec nox impedit quominus suum quisque cursum quam velocissime conficiat. Nempe, qui primus currit, is secundo tradit mandata, secundus tertio; atque sic illa deinceps alii atque alii tradita, per singulos transeunt, quemadmodum apud Græcos lampas in lampadum festivitate, quæ in Vulcani honorem celebratur. Hunc equorum cursum Persæ angareion vocant.
XCIX. Jam superior nuncius ubi Susa pervenit, Athenas tenere Xerxem, tanta lætitia Persas, qui domi erant relicti, impleverat, ut vias omnes myrto straverint, et thura adoleverint, et ipsi festis atque epulis celebrandis dederint operam. Posterior autem ubi nuncius, ita eos ut tunicas cuncti discerperent, et in clamorem ejulatumque erumperent infinitum, Mardoniumque tamquam auctorem calamitatum accusarent. Fecerunt autem hæc Persæ, non tam quod dolerent perditis, quam quod de ipso Xerxe essent solliciti. Atque hæc apud Persas toto interjecto tempore duraverunt, donec illos Xerxes ipse adventu suo sedavit.
C. Jam Mardonius, Xerxem ex pugnæ exitu videns gravissimo dolore adfectum, suspicatusque fugam illum ex Athenis meditari, et reputans secum ipse, pœnas se daturum quod regi persuasisset Graeciæ bellum inferre, meliusque sibi esse tentata iterum belli fortuna aut prorsus debellare Græciam, aut ipsum honestam obire mortem, postquam magnarum rerum spe fuisset elatus; denique in hanc partem maxime inclinans, ut Græciam subigeret: hæc, inquam, secum reputans, tali oratione regem est adlocutus: “Domine, ne mœrori indulgeas, neque nimium ex eo quod accidit capias dolorem! Non enim lignorum certamen ad belli exitum nobis maximum confert momentum, sed virorum equorumque. Tibi vero nemo, neque ex his qui nunc omnia confecisse sibi videntur, exscensione e facta resistere conabitur, neque ex hac continente quisquam: et, qui contra nos steterunt, hi pœnas dedere. Si igitur tibi videtur protinus Peloponnesum adgrediamur: sin in præsentia omittere hoc placet, omittamus licet. Ne vero despondeas animum! nec enim ullo modo effugere Græci possunt, quin rationem nobis eorum, quæ et nunc et antea patrarunt, reddant, et servi fiant tui. Igitur hoc quidem maxime agas. Quodsi vero hinc ipse abscedere et abducere exercitum decrevisti, aliud habeo post hæc quoque consilium. Tu, rex, ne committe ut Græcis ludibrio sint Persæ. In Persis enim tuis nihil detrimenti res tuæ acceperunt, neque tu dices quo loco a nobis res male gesta sit. Sin Phœnices et ægyptii et Cyprii et Cilices male pugnarunt, nihil ad Persas hæc clades pertinet. Nunc igitur, quum non sit quod Persas culpes, mihi morem gere. Si tibi constitutum est hic non manere, tu quidem tuas in sedes discede, majorem exercitus partem tecum abducens: at me oportet tibi Græciam in servitutem redactam tradere, postquam de exercitu trecenta hominum millia delegero.”
CI. Quibus auditis Xerxes, ut post mala, gavisus delectatusque est, Mardonioque ait, se ei, postquam deliberaverit, responsurum esse, utrum ex his, quæ ab illo proposita erant, facturus sit. Ubi vero cum Persis in consilium adhiberi solitis consultabat, placuit ei Artemisiam quoque in consilium vocare, quippe quæ etiam antea comperta esset, sola quid faciendum perspexisse. Quæ ubi advenit, submotis consiliariis Persis et satellitibus, hæc ad eam Xerxes verba fecit: “Hortatur me Mardonius, ut hic maneam, et Peloponnesum adgrediar; dicens, Persas et pedestrem exercitum nullius calamitatis, quæ nobis accidisset, culpam sustinere, et lubentes illos re ipsa hoc esse demonstraturos. Me igitur ille aut hoc facere hortatur, aut ipse velle se, ait, cum selectis de exercitu trecentis millibus Græciam mihi tradere in servitutem redactam; me ipsum autem jubet cum reliquis copiis meas ad sedes discedere. Tu igitur, quum etiam de pugna quam suscepimus, bene mihi consulueris, negans illam esse suscipiendam, nunc quoque suade, utrum horum faciendo rectius feliciusque rebus meis consuluero.”
CII. Hæc consulenti Xerxi in hunc modum Artemisia respondit: “Difficile, rex, est ita me esse felicem ut tibi consultanti optima dicam: verumtamen in præsenti rerum statu optimum mihi videtur, ut tu domum revertaris; Mardonium vero, si ista efficere vult tibique recipit, hic cum eis quos postulat relinquas. Nam, sive illa ea, quæ animo agit polliceturque, perfecerit, eique res ex sententia successerit, tuum, rex, hoc facinus erit; tui enim servi id fecerint: sive contra Mardonii sententiam res ceciderit, non ingens fuerit calamitas, salvo et te et domus tuæ statu. Tu enim si salvus fueris domusque tua, multa frequentiaque pericula de salute sua adhibunt Græci. Mardonio vero si quid acciderit, non tanti fuerit momenti; neque Græci, etiamsi Mardonium vicerint, insignem reportaverint victoriam servo tuo interempto. Tu vero cujus rei caussa expeditionem hanc suscepisti, incensis Athenis discessum facies.”
CIII. Hoc consilio, ut consentaneum erat, delectatus est Xerxes: opportune enim Artemisia ea ipsa dixerat, quæ ille animo agitabat. Etenim, ut mihi quidem videtur, etiamsi omnes et viri et mulieres, ut ibi maneret, ei suasissent, non erat mansurus: adeo metu erat perculsus. Igitur laudibus Artemisiam prosecutus est, eamque dimisit, filios ipsius Ephesum ducturam: filii enim nonnulli nothi eum erant secuti.
CIV. Cum istis pueris Xerxes custodem misit Hermotimum, genere Pedasensem, qui primum inter eunuchos locum apud regem tenebat. Habitant autem Pedasenses supra Halicarnassum. In quo Pedasorum oppido hoc rei fertur accidere: quando finitimis quibuscumque, qui circa oppidum illud habitant, grave quidpiam intra certum tempus imminet, tunc antistitæ templi Minervæ, quod ibi est, grandis nascitur barba: atque id jam bis apud illos accidit.
CV. Ex his igitur Pedasensibus Hermotimus erat: cui contigit gravissimam omnium, quos novimus, ultionem obtinere in hominem a quo injuria fuerat adfectus. Etenim bello captum et venundatum emit Panionius, civis Chius, qui opere iniquissimo vitam sustentabat. Quoties enim pueros nactus esset forma præstantes, hos castrabat, et Sardes aut Ephesum abductos ingenti pretio vendebat. Quippe apud barbaros eunuchi pretiosiores sunt his qui non sunt castrati, et major illis in omnibus rebus fides habetur. Quum alios igitur multos castraverat hic Panionius, utpote hoc quæstu vitam alens, tum vero etiam hunc ipsum. Nec vero usquequaque infelix Hermotimus fuit: nam e Sardibus cum aliis muneribus ad regem pervenit, et succedente tempore præ omnibus eunuchis maximo in honore apud Xerxem fuit.
CVI. Quo tempore vero Persicum exercitum adversus Athenas ducens rex Sardibus versabatur, tunc Hermotimus, quum nescio cujus negotii caussa in Mysiam terram quæ Chiorum est, cui Atarneus nomen, esset profectus, ibi Panionium invenit. Quem ubi agnovit, multis verbis benigne est adlocutus; memorans primum, quantam prosperitatem per illum esset consecutus; deinde promittens, se repetendæ gratiæ caussa ingentibus beneficiis illum cumulaturum, si cum sua familia Sardes habitatum venisset. Quibus verbis persuasus Panionius, lubens accipiens conditionem, cum liberis et uxore Sardes migravit. Sed postquam eum cum tota domo in potestate Hermotimus habuit, tum vero his verbis eum adfatus est: “O jam tu omnium hominum nequissime, ex iniquissimo negotio quæstum faciens, quid tibi aut ego ipse mali feci, aut quam injuriam aliquis meorum aut tibi aut tuorum alicui intulit, cur me ex viro feceris ut nihil essem? Et tu quidem tunc putabas fore ut deos lateant tua facinora: at illi, justa lege utentes, te qui iniqua ista patrasti, meas in manus tradidere: quare de pœna, quam a te repetam, non est quod conqueraris.” His postquam conviciis eum accepit, filios ejus in conspectum jussit adduci, et Panionium cœgit suis ipsius filiis, qui quattuor numero erant, virilia abscindere; quod ille necessitate coactus fecit: deinde vero, hoc perfecto, filii ejusdem coacti sunt ipsum evirare. Talis Panionium ultio ex Hermotimo assecuta est.
CVII. Xerxes postquam filios suos Artemisiæ commiserat Ephesum ducendos, vocatum ad se Mardonium jussit, quos vellet, de exercitu seligere, operamque dare ut promissis facta æquaret. Et hæc quidem illo die gesta sunt. Insequente vero nocte jussu regis duces classis ex Phalero abduxerunt, quanta velocitate quisque posset, ad Hellespontum revertentes, pontes custodituri ut regi ad transeundum essent parati. Sed barbari hi, ut prope Zosterem pervenere, ubi tenuia quædam promontoria in mare prominent, has esse putantes, procul aufugerunt. Interjecto vero tempore, postquam intellexere non esse, sed promontoria, rursus sese conjunxerunt, cursumque continuarunt.
CVIII. Ut illuxit, Græci, pedestrem exercitum eodem in loco manentem conspicientes, existimabant etiam ad Phalerum adhuc stare: et pugnam redintegraturos illos putantes, ad repugnandum sese comparabant. Postquam vero abiisse cognovere, tunc ocyus persequi illas decreverunt. At classem Xerxis non conspexere, usque ad Andrum eam persecuti. Postquam vero Andrum pervenere, deliberarunt. Et Themistocles quidem pro sententia dixit, per insulas classemque etiamnunc persequendo, recta ad Hellespontum dirigendum esse cursum, pontesque rescindendos. At contrariam huic sententiam Eurybiades proposuit, dicens: si rescidissent pontes, hoc ipso longe maximam calamitatem Græcis inlaturos. Nam, si interclusus Persa cogeretur in Europa manere, operam illum esse daturum ut nunquam quietem agat; quoniam, si quietem ageret, nihil suarum rerum promoveret, neque reditus ei ullus ostenderetur, et fame periturus esset illius exercitus: molienti autem aliquid, et rebus gerendis sedulo operam danti, omnia Europæ oppida omnesque populos accessuros videri, sive bello subactos, sive deditione in tempore facta; et alimento hostibus futuros esse annuos Græcorum fructus. E contrario, quum pugna victus Persa non videatur in Europa mansurus, permitti ei oportere ut fugiat, donec suam in terram fuga pervenerit; deinde vero de propria ipsius terra cum illo esse decertandum. Hanc ad sententiam accesserunt reliquorum etiam Peloponnesiorum duces.
CIX. Ibi tunc Themistocles, postquam intellexit se majori ducum numero persuadere non posse ut in Hellespontum mutato consilio Athenienses adiens (quippe qui effugisse barbaros ægerrime ferebant, et ipsi etiam per se, si reliqui nollent, in Hellespontum cupiebant ), hæc apud eos verba fecit: “Equidem multis sæpe hujusmodi rebus interfui, et multo plura talia accidisse audivi: nempe viros ad necessitatem redactos, postquam victi essent, instaurasse pugnam, et superiorem reparasse calamitatem. Nos vero, postquam ex insperato et nos ipsos et Græciam, repulsa tanta hominum nube, lucrifecimus, fugientes viros ne persequamur! Nec enim nos hæc perfecimus, sed dii atque herœs; qui noluerunt unum virum simul Asiæ et Europæ imperare, impium illum et nefarium; qui sacra et profana pariter insuper habuit, et simulacra deorum evertit cremavitque, qui mare etiam flagellis cecidit, et compedes in illud dejecit. At tunc, quum bene res nostræ habeant, maneamus in Græcia, et nostrûm ipsorum familiarumque nostrarum curam geramus; et ædes suas quisque reficiat, et sementi faciendæ sedulo det operam, postquam Barbarum prorsus ejecerimus: ineunte autem vere in Hellespontum et in Ioniam ” Hæc ille locutus est hoc consilio, ut gratiam apud Persam in futurum tempus iniret; quo, si ab Atheniensibus adversi aliquid ei accidisset, perfugium haberet: quod quidem ei etiam usu venit.
CX. Hæc dicens Themistocles, decepit Athenienses: at illi morem ei gesserunt. Quoniam enim, quum jam antea sapiens esset habitus, nuper re ipsa sapiens et plenus consilii erat repertus, facile dictis ejus paruere. Postquam hi igitur ab illo persuasi fuerunt, continuo deinde viros cum dimisit, quos confisus erat, etiamsi omnibus tormentis cruciarentur, tacituros mandata ad regem deferenda, quorum in numero iterum famulus ipse Sicinnus erat. Hi ubi ad Atticam pervenere, reliquis in manentibus, Sicinnus exscendit, et hæc apud Xerxem verba fecit: “Misit me Themistocles, Neoclis filius, prætor Atheniensium, sociorum omnium fortissimus et sapientissimus, qui tibi dicerem, Themistoclem Atheniensiem, rebus tuis cupientem inservire, cohibuisse Græcos, tuas persequi volentes et pontes in Hellesponto rescindere. Itaque nunc largum per otium revertaris licet.” His nunciatis, retro hi
CXI. Græci, postquam displicuit consilium classem barbarorum ulterius prosequendi aut in Hellespontum ad rescindendos pontes, Andrum circumsederunt, expugnare eam molientes. Primi enim ex insulanis Andrii fuerunt a quibus pecuniam postulaverat Themistocles, quam illi dare recusarunt; sed Themistocli, quum his verbis eos adortus esset, ut diceret, venire Athenienses, duos magnos deos secum habentes, Persuasionem et Necessitatem, quare utique dare illos oportere pecunias; ad hæc illi responderunt, merito magnas et opulentas fuisse Athenas, et bonis usas esse diis; cæterum Andrios tenuem incolere terram et admodum esse egenos; duosque inutiles deos non relinquere ipsorum insulam, sed constanter eam habitare, Paupertatem et Impotentiam; et quum hosce deos Andrii possideant, non daturos ipsos pecuniam: numquam enim potentiam Atheniensium superiorem fore ipsorum impotentia. Hi igitur, quum hæc respondissent, nec dedissent pecuniam, oppugnabantur.
CXII. Themistocles vero, numquam cessans corradere pecunias, in reliquas insulas eosdem, quos ad Andrios, nuncios cum minacibus mandatis misit, pecunias ab illis postulans, dicensque, nisi postulatis satisfacerent incolæ, ducturum se adversus eos Græcorum exercitum, et obsessos perditurum. Hæc dictitando, ingentes pecunias a Carystiis et a Pariis cœgit. Hi enim, quum Andrum cognovissent oppugnari quod Medis favisset, scirentque in maxima præ cæteris ducibus existimatione Themistoclem esse, hæc metuentes, pecunias miserunt. An vero et alii nonnulli ex insulanis pecunias dederint, adfirmare non possum: puto autem, et alios dedisse, nec hos solos. At Carystiis quidem ideo nihilo magis contigit evitare calamitatem: Parii vero, Themistocle pecuniis placato, incursionem exercitus effugerunt. Ita igitur Themistocles, ab Andro impetum faciens, pecunias ab insulanis cœgit clam reliquis ducibus.
CXIII. Xerxes autem cum suis, paucos post pugnam dies moratus, eadem qua venerat via in Bœotiam movit. Nam Mardonio visum erat et comitari regem, et, quia opportunum non esset anni tempus ad bellum gerendum, satius esse in Thessalia hibernare, et deinde, redeunte vere, Peloponnesum adgredi. Ut vero in Thessaliam pervenere, ibi Mardonius primum Persas omnes, quos Immortales vocant, selegit, excepto duce eorum Hydarne; hic enim se negaverat relicturum regem. Deinde ex reliquis Persis loricatos selegit, et millenarium equitatum; tum vero Medos et Sacas et Bactrios et Indos, tam peditatum, quam equitatum. Et ex his quidem populis omnes, qui aderant, sibi sumpsit: ex reliquis vero sociis non nisi paucos passim selegit, eos legens qui aut forma essent præstantes, aut a quibus clarum aliquod facinus editum noverat. In horum autem numero plerique genere Persæ fuere, torques et armillas gestantes; et post hos Medi. Erant autem Medi numero non inferiores Persis, sed robore his cedebant. Ita factum est, ut universus exercitus a Mardonio selectus, simul cum equitibus, numerum trecentorum millium compleret.
CXIV. Per idem tempus, quo Mardonius delectum instituit militum, et Xerxes adhuc in Thessalia erat, oraculum ex Delphis adlatum est Lacedæmoniis, jubens illos satisfactionem a Xerxe repetere pro cæde Leonidæ; et, quidquid ille dedisset, accipere. Itaque ocyus præconem miserunt Spartani: qui ut universum exercitum nactus est in Thessalia adhuc hærentem, in conspectum Xerxis prodiens, hæc dixit: “Rex Medorum, Lacedæmonii et Heraclidæ ex Sparta satisfactionem abs te postulant quod regem ipsorum interfecisti, qui Græciam erat servaturus.” Ad hæc ridens rex, et diu nihil respondens, postremo, quum forte adstaret ei Mardonius, hunc digito monstrans ait: “Itaque Mardonius hic satisfactionem illis dabit, qualis eis digna est.” Et præco, accipiens dictum, reversus est.
CXV. Inde Xerxes, Mardonio in Thessalia relicto, ipse ad Hellespontum maturavit abire: et quadragesimo quinto die ad locum, ubi trajecerat fretum, pervenit, nullam (ut ita dicam) exercitus partem in Asiam reducens. Milites in itinere, ubicumque locorum erant et apud quoscumque homines, horum fructus rapientes comedebant: sicubi nihil fructuum invenissent, gramen e terra enatum, et decerptum arborum corticem, et ex arboribus tam cultis quam silvestribus destricta manducabant folia, nihilque reliquerant, fame ita cogente. Ad hæc pestis et dysenteria invadens exercitum, multos in itinere interemit. Ægrotos vero etiam in itinere relinquebat rex, dato civitatibus, ut in quaque erant, mandato, ut curarent illos alerentque: ita alios in Thessalia, alios in Siri Paeoniæ, alios in Macedonia reliquerat. Ibi etiam antea, quum in Græciam tenderet, sacrum currum Jovis reliquerat: quem nunc rediens non recepit. Nam Pæones, qui illum Thracibus tradiderant, repetenti Xerxi dixere, equas e pascuo raptas esse a superioribus Thracibus circa Strymonis fontes habitantibus.
CXVI. Ibidem rex Bisaltarum et terræ Crestonicæ, Thrax, immane patravit facinus. Dixerat ille, nec se ultro serviturum Xerxi, sed in superiora loca in montem Rhodopen se receperat, et filiis suis interdixerat ne adversus Græciam militarent. At illi, spreto patris imperio, sive quod cupido illos incesserat belli spectandi, cum Persa militarunt. Postquam vero salvi omnes, sex numero, redierunt, oculos eis pater istam ob culpam effodit: et illi quidem hanc mercedem abstulerunt.
CXVII. Persæ vero ut peragrata Thracia ad trajectum pervenere, quanta maxima celeritate poterant Hellespontum trajicientes Abydum petierunt: etenim pontes non amplius stratos invenerant, sed tempestate dissolutos. Ibi morantes, quum copiosiora quam in itinere alimenta nacti supra modum sese implerent, et alias, quam adhuc, biberent aquas, multi de exercitu qui supererat periere. Reliqui vero una cum Xerxe Sardes pervenere.
CXVIII. Fertur quidem etiam alia fama, Xerxem, postquam Athenis profectus Eionem ad Strymonem fluvium pervenisset, inde non amplius terrestri usum esse itinere; sed exercitum quidem Hydarni tradidisse, qui eum ad Hellespontum deduceret, ipsum vero conscensa Phœnissa in Asiam trajecisse; in trajectu vero a vehemente impetuosoque vento Strymonia fuisse exceptum. Ibi tunc, quum magis magisque fureret tempestas, et nimis onerata esset quippe magno numero Persarum Xerxem comitantium in ponte stante, timore perculsum regem cum clamore quæsisse ex gubernatore, ecqua salutis spes esset; eique gubernatorem respondisse, “Domine, non alia spes est, nisi de numero multorum horum vectorum pars quædam amoveatur.” Quæ audientem Xerxem, aiunt, dixisse: “Viri Persæ, nunc vestrûm quisque ostendat curæ vobis esse regem! nam in vobis mea salus posita videtur.” Quibus auditis illos adorasse regem, et in mare prosiliisse; et ita levatam, salvam in Asiam pervenisse. Xerxem vero, simul atque in terram exscendisset, hæc fecisse: aurea corona donasse gubernatorem, quod regis vitam conservasset; deinde vero, quod magnum Persarum numerum perdidisset, caput ei jussisse præcidi.
CXIX. Sed hæc altera de Xerxis reditu temere fertur fama, mihique prorsus incredibilis est, tam quod ad cætera spectat, quam quod ad istam Persarum calamitatem. Nam si ista Xerxi gubernator dixisset, et decem millibus hominum, quos rogarem sententiam, ne unum quidem esse existimo, quin mihi sit adsensurus, non ejusmodi quidpiam facturum fuisse regem, sed Persas Persarumque principes, qui in ponte fuerunt, jussurum fuisse in cavitatem descendere, remigum vero, qui Phœnices erant, parem numerum, quot Persæ fuerunt, in mare ejecturum. At ille, ut modo dixi, simul cum reliquo exercitu terrestre iter faciens in Asiam rediit.
CXX. Cujus rei etiam locuples est testimonium hoc, quod satis constat, Xerxem in reditu Abdera venisse, et hospitium contraxisse cum Abderitis, eosque aureo acinace atque tiara auro intexta donasse. Et, ut soli quidem Abderitæ narrant, (quod mihi parum fit probabile,) primum apud illos, ex quo Athenis profugit, cingulum solvit, utpote nunc in tuto se esse ratus. Sunt autem Abdera Hellesponto propiora, quam Strymoni et Eioni, ubi illum aiunt conscendisse.
CXXI. Græci, quum expugnare Andrum non potuissent, Carystum petierunt, et evastato Carystiorum agro, Salaminem redierunt. Ibi primum primitias praedæ exemerunt diis, quum alia, tum tres Phœnissas triremes; quarum una in Isthmo dedicaretur, quæ mea adhuc ætate superfuit; altera ad Sunium, tertia Ajaci in ipsa Salamine. Deinde prædam inter se diviserunt, et Delphos miserunt primitias; e quibus facta est statua duodecim cubitorum magnitudine, rostrum manu tenens; quæ eodem loco posita est ubi aurea Alexandri Macedonis statua.
CXXII. Postquam Delphos primitias miserunt Græci, communi omnium nomine interrogarunt deum, an sufficientes et gratas accepisset primitias. Quibus ille respondit, a cæteris quidem; nec vero ab æginetis: sed ab his repetiit præmium quod illis ob rem ad Salamina bene gestam tributum fuisset. Quo audito, aeginetæ dedicarunt aureas stellas tres, quæ super æneo malo stant in angulo proxime Crœsi craterem.
CXXIII. Post praedæ distributionem in Isthmum Græci, virtutis præmium tributuri ei e suorum numero, qui in hoc bello præ cæteris illud commeruisset. Postquam vero eo pervenerunt duces, et calculos inter se ad Neptuni aram distribuerunt, primum et secundum suo judicio designaturi; ibi tunc eorum quisque sibi primum posuit calculum, se ipsum quisque fortissimum judicans: quod autem ad secundas partes pertinet, plerique calculi in Themistoclem consenserunt. Itaque illi singula habuere suffragia: Themistocli autem longe pleraque suffragia secundas tribuerunt partes.
CXXIV. Id judicium duces quidem Græci, ob invidiam ratum habere noluerunt, sed re injudicata suam quisque in civitatem discessit: verumtamen Themistocles per universam Græciam ut Græcorum longe prudentissimus prædicatus celebratusque est. Quoniam vero, licet victor, non tamen honore adfectus erat ab his qui pugnæ ad Salaminem fuerant socii; protinus post hæc Lacedæmonem se contulit, ibi se honoratum iri sperans. Et liberaliter eum receperunt Lacedæmonii, et eximio honore adfecerunt. Nam Eurybiadi quidem primum decrevere præmium, oleagineam coronam: prudentiæ vero et dexteritatis præmium Themistocli tribuerunt, oleagineam huic pariter coronam. Præterea curru eum donarunt, pulcerrimo qui Spartæ erat: et egregie collaudatum prosecuti sunt abeuntem delecti trecenti Spartanorum, hi qui Equites vocantur, usque ad Tegeatarum fines. Est autem Themistocles unus ex omnibus quos novimus hominibus, quem Spartani ita publice sint prosecuti.
CXXV. Ut autem Lacedæmone Athenas venit, ibi tunc Timodemus, Aphidnensis, qui de numero inimicorum ejus erat, cæterum non ex illustribus viris homo, invidia insaniens, obtrectavit Themistocli; exprobransque ei quod Lacedæmonem se contulisset, aiebat, Atheniensium gratia Lacedæmonios eum honore illo esse prosecutos, non ipsius gratia. Quod ubi passim dictitare non desiit Timodemus, Themistocles ei ait: “ita tibi se res habet: nec ego, si Belbinita essem, ita honoratus fuissem a Lacedæmoniis; nec tu, homo, si esses genere Atheniensis.” Et hæc facta quidem hactenus.
CXXVI. Interim Artabazus, Pharnacis filius, jam ante spectatus vir inter Persas, et deinde ex Platæensi pugna magis etiam nobilitatus, cum sexaginta militum millibus de eo exercitu quem Mardonius sibi selegerat, regem usque ad fretum deduxit. Postquam rex in Asia fuit, Artabazus vero retrogressus circa Pallenen versabatur; quum Mardonius in Thessalia et Macedonia hiemaret, nec opus esset ut ipse cum reliquo exercitu se conjungere properaret; rem sese indignam judicavit, quum in Potidæatas incidisset, qui a rege defecerant, si hos non in servitutem redigeret. Etenim Potidaeatæ, postquam rex fines eorum erat prætergressus, et classis Persarum a Salamine fuga se receperat, ex professo defecerant a barbaris, pariterque reliqui Pallenen incolentes.
CXXVII. Potidæam igitur tunc Artabazus Suspicatus vero etiam Olynthios defectionem a rege moliri, Olynthum quoque simul Tenebant eam tunc Bottiæi, qui e Thermæo sinu a Macedonibus fuerant ejecti. Quos postquam vi ad lacum eductos jugulavit; urbem autem Chalcidicæ genti tradidit, eique Critobulum Toronæum præfecit. Atque ita Olynthum Chalcidenses habuere.
CXXVIII. Hac expugnata, curam omnem Artabazus in Potidæam intendit. Qui dum hoc curat, ultro cum eo de proditione egit Timoxenus, dux Scionæorum. Hic qua via initio usus sit, dicere non possum; nec enim memoratur: sed postremo res accidit hujusmodi: quoties litteras mittere aut Timoxenus voluit ad Artabazum, aut Artabazus ad Timoxenum, epistolam circum sagittæ crenas circumvolveant, et adaptatis alis, sagittam in locum, de quo inter eos convenerat, emittebant. Sed proditionis Potidaeæ compertus est Timoxenus. Etenim Artabazus, sagitta versus destinatum locum emissa, a scopo aberrans, humerum feriit civis Potidaeatæ. Et adcurrens hominum turba, ut fieri in bello solet, vulneratum circumstat; qui sagittam prehendentes, ut epistolam animadverterunt, protinus ad duces deferunt: aderant vero etiam ex aliis Pallenensibus socii. Ubi autem legerunt duces epistolam, auctoremque cognoverunt proditionis, visum est eis crimine proditionis non affligere Timoxenum, civitatis Scionæorum gratia, ne in posterum omne ævum proditores esse existimarentur Scionæi. Et ille quidem hoc modo compertus est.
CXXIX. Inde postquam tres menses Artabazus in oppugnanda Potidæa erat occupatus, accidit ingens maris recessus, et is quidem in longum admodum tempus: et barbari, locum videntes vadosum factum,, in Pallenem transire instituerunt. Ut vero duas viæ emensi erant partes, et tres partes adhuc reliquæ erant, quas transire oportebat priusquam in Pallenen pervenirent, supervenit accessus maris tantus, quantus numquam antea, ut quidem indigenæ dicunt, fuerat, licet sæpe magnus accidat. Itaque quicumque ex illis nandi erant imperiti, perierunt; qui vero natare poterant, hos Potidaeatæ persecuti interemerunt. Caussam autem hujus æstus et exundationis calamitatisque Persarum hanc fuisse aiunt Potidaeatæ, quod hi iidem Persæ qui mari perierunt, in Neptuni templum et simulacrum, quod in suburbio est, impia facinora admiserant: quam caussam illi ex rei veritate adlegare mihi videntur. Superstites Artabazus in Thessaliam ad Mardonium reduxit. Hæc igitur fortuna fuit eorum, qui regem deduxerunt.
CXXX. Classis quæ supererat Xerxis, postquam fuga ex Salamine in Asiam pervenit, regemque et exercitum e Chersoneso Abydum trajecit, Cumæ hiemavit. Adpetente autem vere ad Samum maturavit convenire, ubi etiam pars hiemaverat. Propugnatorum in iis major pars Persæ erant et Medi: duces autem eis advenere Mardontes Bagæi filius, et Artayntes Artachæi: quibus etiam collega adfuit Ithamitres, fratris filius Artayntæ, ab ipso adscitus. Hi vero, quoniam magnam cladem erant passi, ulterius occidentem versus non moverunt, neque eos quisquam ad ulterius progrediendum cogebat: sed ad Samum sedentes, observabant Ioniam, ne deficeret: habebant autem una cum Ionicis, trecentas. Nec vero Græcos existimarunt in Ioniam moturos, sed satis habituros suam custodire terram: quod ex eo colligebant, quod ipsos ex Salamine fugientes non essent persecuti, sed libenter discessissent. Igitur mari quidem fracti animis barbari erant: terra vero longe hostibus superiorem fore Mardonium existimabant. Itaque ad Samum hærentes, partim quidem consultabant si quid mali adferre possent hostibus, partim vero adrectis auribus exspectabant quis futurus esset exitus rerum a Mardonio gerendarum.
CXXXI. Græcos vero et ver adpetens excitavit, et Mardonius in Thessalia agens. Et pedestris quidem Græcorum exercitus nondum erat coactus, classis vero æginam se contulit, numero centum et decem. Dux et imperator classis erat Leotychides, ex altera regum familia; cui pater fuit Menares, avus Hegesilaus; reliqui majores hoc ordine, Hippocratides, Leotychides, Anaxilaus, Archidamus, Anaxandrides, Theopompus, Nicander, Charillus, Eunomus, Polydectes, Prytanis, Euryphon, Procles, Aristodemus, Aristomachus, Cleodæus, Hyllus, Hercules: qui omnes, exceptis duobus, quos proxime post Leotychidem commemoravi, reges fuerant Spartæ. Atheniensium vero dux erat Xanthippus, Ariphronis filius.
CXXXII. Ut omnes aeginæ adfuere, venerunt Græcorum in castra legati Ionum. Qui paulo ante Spartam quoque venerant, orantes Lacedæmonios ut Ioniam liberarent; quorum in numero etiam Herodotus fuit, Basilidæ filius. Hi inter se conjuraverant, omnino septem numero, de interficiendo Strattide, Chii tyranno, postquam vero patefacta conspiratio est, uno ex conjuratis consilium illorum prodente, reliqui sex ex Chio se receperunt, et Spartam primum, tunc vero illo tempore etiam æginam venerunt, orantes Græcos ut in Ioniam : sed ægre ab his impetrarunt, ut Delum usque moverent. Nam ulteriora omnia metuebant Græci, quum et locorum essent imperiti, et hostilium copiarum omnia esse plena existimarent. Samus autem eis æque longe atque Herculis columnæ abesse videbatur. Simul vero accidit, ut nec barbari, metu perculsi, ultra Samum versus occidentem auderent; nec Græci, quamvis sollicitati a Chiis, ultra Delum versus orientem. Ita quæ in medio utrorumque erant, ob illorum metum in tuto fuerunt.
CXXXIII. Dum Græci in Delum Mardonius adhuc in Thessalia in hibernis fuit. Inde autem ad consulenda oracula misit virum genere Europensem, cui nomen erat Mys; dato homini mandato, ut quaquaversum iret, et quorumcumque oraculorum explorare effata posset, ea consuleret. Quid igitur fuerit, quod ille cognoscere ex oraculis cupiens mandatum istud dederit, id adfirmare equidem non possum; nec enim memoratur: sed misisse eum puto, de rebus præsentibus, non de aliis, consulturum.
CXXXIV. Hunc Myn constat et Lebadeam venisse, ibique mercede corrupto viro indigena, ad Trophonium descendisse; et Abas item pervenisse, quæ in Phocide sunt, ad oraculum. Idem quum prius Thebas venisset, non modo Ismenium Apollinem consuluit; ubi, sicut Olympiæ, ex victimis responsa dei petuntur; verum etiam, homine externo, non Thebano, pecunia corrupto, in Amphiarai templo pernoctavit. Thebanorum enim nulli fas est oraculum illud consulere, hanc ob caussam: edito responso jusserat eos Amphiaraus, duorum utrum vellent eligere, ut aut pro vate uterentur ipso, aut pro armorum socio, altero autem abstinerent; et illi hoc elegerant, ut armorum ipsis esset socius. Hanc ob caussam nulli homini Thebano fas est in illius templo pernoctare.
CXXXV. Istud vero, quod narrant Thebani, maxime mihi mirum accidit: eumdem quippe Europensem Myn aiunt, postquam per omnia circumvagatus esset oracula, etiam ad Ptoi Apollinis fanum venisse. Vocatur quidem id fanum Ptoum, est autem Thebanorum, situm supra Copaidem lacum ad montem, proxime Acræphiam oppidum. Ad hoc templum quum venit hic Mys (latine Mus) nominatus, comitatos eum esse aiunt tres viros publice ad hoc delectos, scripto consignaturos responsum quod redditurus esset deus: prophetam vero protinus barbara locutum esse lingua, ut stuperent comites Thebani, barbarum sermonem loco Græci audientes, nescirentque quid in præsenti facerent: Europensem autem Myn, quam illi secum attulerant tabellam, eis eripuisse, in eaque hæc quæ propheta pronunciaverat, conscripsisse; dixisse autem, Cario sermone usum illum esse; deinde, his scripto consignatis, discessisse hunc, et in Thessaliam rediisse.
CXXXVI. Mardonius, perlectis oraculorum responsis, quæ qualia fuerint nescio, post hæc legatum Athenas misit Alexandrum, Amyntæ filium, Macedonem, partim quoniam adfinitate huic juncti erant Persæ; Alexandri enim sororem Gygæam, Amyntæ filiam, Bubares Persa habuit in matrimonio, ex qua natus est Asiaticus Amyntas, de avo materno nomen gerens, quem rex magna urbe Phrygiæ Alabandis cum reditibus inde percipiendis: partim vero hac caussa Alexandrum Mardonius misit, quod audivisset, hospitem Atheniensium eum esse et bene de illis meritum. Hac enim maxime ratione se sibi adjungere posse Athenienses existimavit, quos audiverat non minus numerosum, quam fortem esse populum; et quas mari clades passi Persæ erant, harum auctores Athenienses potissimum fuisse noverat. His autem sibi adjunctis, facile maris imperio se potiturum speravit; id quod etiam usu venturum fuerat; terra autem longe sibi videbatur esse superior: atque ita res suas rebus Græcorum superiores fore secum reputavit. Fortasse vero etiam oracula hoc ei prædixerint, monuerintque eum ut Athenienses sibi socios conciliaret; hisque ille morem gerens Alexandrum miserit.
CXXXVII. Alexandri hujus septimus progenitor Perdiccas ille fuit, qui Macedonum regno potitus erat tali modo. Ex Temeni posteris tres fratres, Gauanes, Æropus, et Perdiccas, Argis in Illyriorum fines profugerant: ex Illyriis vero in superiorem Macedoniam transgressi, Lebæam oppidum pervenerant. Ibi apud regem mercede serviebant; unus equos pascens; alter boves; natu minimus, Perdiccas, minores pecudes. Fuerunt autem olim etiam reges pecuniæ inopes, non solum populus: itaque regis uxor ipsa panem illis coquebat. Quoties vero coquebatur panis pueri mercenarii Perdiccæ, duplo major fiebat quam consentaneum erat. Ubi autem constanter hoc ita accidit, marito rem illa indicavit. Quo audito, statim subiit illius animum, esse hoc prodigium, quod ad magnum quidpiam spectet. Itaque vocatos ad se hos mercenarios jussit finibus suis excedere. Cui illi responderunt, justum esse ut accepta mercede abeant. Ibi tunc rex, mercedis mentionem audiens, quum forte per caminum solis lumen in conclave incideret, divinitus mente captus, ait: “mercedem vobis ego dignam hanc persolvo,” solem monstrans. Et Gauanes quidem et Æropus, natu majores, hoc ut audivere, attoniti steterunt: at puer, “Accipimus, ait, rex, quæ nobis das;” et cultro, quem forte habebat, solis lumen in pavimento conclavis circumscripsit, eoque facto ter deinceps radios solis in sinum suum hausit, atque ita cum fratribus abiit.
CXXXVIII. Qui postquam abierant, unus ex assessoribus monuit regem quid esset quod fecisset puer, quamque prudenter fratrum natu minimus accepisset quod rex illis dedisset. Et rex, his auditis, ira correptus, equites nonnullos misit, qui illos insequerentur et interficerent. Est autem in hac regione fluvius, cui posteri horum Argivorum virorum sacra faciunt, tamquam Servatori. Hic fluvius, postquam eum trajecerant Temenidæ, ita auctus fluxit, ut transire equites non possent. Illi vero in aliam Macedoniæ regionem secesserunt, habitaruntque prope hortos qui dicuntur Midæ, Gordiæ filii: quibus in hortis sponte nascuntur rosæ, quarum unaquæque sexaginta folia habet, et quæ odore præstant cæteris. In eisdem hortis etiam Silenus captus erat, ut narrant Macedones. Supra istos hortos mons situs est, cui Bermius nomen, aditu difficilis ob æris intemperiem. Inde impetu facto, postquam hac regione potiti sunt, reliquam etiam Macedoniam sub potestatem suam redegerunt.
CXXXIX. Ab hoc igitur Perdicca Alexander ortus est hisce progenitoribus: Amyntas, cujus filius Alexander fuit, patrem habuit Alcetam; Alcetæ pater fuit Æropus; Æropi pater, Philippus; Philippi, Argæus; Argæi pater, Perdiccas is qui regno potitus est. Hi fuere Alexandri, Amyntæ filii, progenitores.
CXL. Postquam a Mardonio missus Alexander Athenas venit, tali usus est oratione: (I.) “Viri Athenienses, Mardonius hæc dicit. Nuncius mihi a rege venit in hæc verba: Atheniensibus injuriam omnem mihi ab illis inlatam remitto; quare tu hoc fac, Mardonie: et terram eorum illis redde, et ipsi præter hanc eligant aliam, quamcumque voluerint, et sui juris sunto: et templa omnia, quæ ego cremavi, tu illis instaura, si modo societatem mecum voluerint jungere. Hic quum mihi nuncius advenerit, necessario hæc exsequi me oportet, nisi vos ipsi obstiteritis. Hoc autem vobis dico. Quid nunc insanientes arma fertis contra regem? neque enim superare eum poteritis, neque in omne futurum tempus ei resistere. Vidistis enim copiarum Xerxis multitudinem et res gestas; audivistis etiam quanta nunc vis sit mecum: ita quidem, ut etiamsi nos superaretis et vinceretis, (quod quidem, si bene sapitis, neutiquam speratis,) alius exercitus multis partibus numerosior adfuturus esset. Nolite igitur, regi vos æquantes, terra privari vestra, et perpetuo in periculo de salute vestra versari: sed componite bellum. Potestis autem præclarissime illud componere, quum rex in hanc partem animo feratur. Estote liberi, armorum societate sine fraude et dolo nobiscum contracta. (II.) Hæc, Athenienses, Mardonius ut vobis dicerem mihi mandavit. Ego vero de mea in vos benevolentia nihil dicam: nec enim nunc primum, puto, experti illam fueritis. Oro autem vos et obsecro, ut morem geratis Mardonio. Perspectum enim habeo fieri non posse, ut vos perpetuo bellum geratis cum Xerxe: namque hoc si fieri posse a vobis intelligerem, numquam ad vos hujusmodi cum sermone venissem. Est enim regis potentia plus quam humana, et manus supra quam dici potest longa. Quare nisi propere fœdus cum eo inieritis, quando tanta vobis commoda, si pacisci cum eo volueritis, pollicetur; timeo vobis, qui præ reliquis omnibus sociis maxime in via expositi estis, semperque soli perdimini, quippe terram incolentes quæ præ cæteris veluti inter duas acies media interjecta est. At morem gerite! etenim maximi vobis momenti res est, si rex magnus vobis solis ex omnibus Græcis peccata condonans, amicitiam vobiscum vult contrahere.” Hæc Alexandri fuit oratio.
CXLI. Lacedæmonii vero ut audivere Alexandrum Athenas venisse persuasurum Atheniensibus ut fœdus cum Barbaro faciant; memores oraculorum, quæ prædixerant in fatis esse ut ipsi cum cæteris Doriensibus a Medis et Atheniensibus Peloponneso ejiciantur, vehementer timuerunt ne cum Persa societatem Athenienses contraherent, et propere legatos Athenas mittere decreverunt. Atque ita contigit, ut utrique simul in senatum introducerentur. Exspectaverant enim Athenienses et moras traxerant, bene gnari rescituros Lacedæmonios venisse a Barbaro nuncium ad pacem conciliandam, eaque re cognita protinus legatos missuros. Quare consulto tempus duxerant, quo sententiam suam Lacedæmoniis declararent.
CXLII. Ubi igitur dicendi finem Alexander fecit, sermonem excipientes Spartani legati, in hunc modum sunt locuti: “Miserunt nos Lacedæmonii petituros a vobis, ne quid novarum rerum in Græcia moveatis, neque conditiones admittatis a Barbaro vobis oblatas. Nam et iniquissimum hoc foret; et aliis quidem etiam Græcis omnibus, sed vobis maxime omnium, indignum et indecorum; idque multis de caussis. Nam bellum hoc vos, invitis nobis, concitastis: et initio de vestra solum terra certamen fuit, nunc vero ad universam etiam pertinet Græciam. Horum igitur omnium auctores Græcis, præter ea etiam servitutis fieri Athenienses, nullo modo foret tolerabile: quippe qui semper et jam a priscis temporibus palam libertatis auctores multis hominibus fuerunt. Quod autem vos præ cæteris hoc bello premimini, et duorum jam annorum fructibus estis privati, et tamdiu jam domus et fortunæ vestræ eversæ jacent, condolemus vobiscum: et propterea profitentur vobis recipiuntque Lacedæmonii et reliqui socii, alituros se uxores vestras et quidquid vestris in familiis ad bellum est inutile, quoad bellum hoc duraturum est. Ne vero Alexander Macedo lævigato Mardonii sermone vos commoveat! Huic enim hoc facere convenit; quippe, tyrannus quum sit, tyranno operam præstat. At vos non facietis, si quidem recte sapitis; bene gnari, in barbaris nec fidem nec veritatem esse.” Hæc Spartani legati dixere.
CXLIII. Athenienses vero Alexandro in hunc modum responderunt: “Ne nos quidem ignoramus, multis partibus majorem Medo, quam nobis, esse potentiam; ut non opus sit de illa nos multa cum ostentatione admonere. Verumtamen, quum libertatis simus studiosi, resistemus ei quocumque modo poterimus. Itaque, ut societatem contrahamus cum Barbaro, desine conari ut nobis persuadeas; nec enim persuadebis. Nunc vero renuncia Mardonio, dicere Athenienses, quousque sol eadem via incedet, qua nunc incedit, numquam nos societatem inituros cum Xerxe: sed adjutoribus confidentes diis et heroibus, quibus ille spretis ædes et simulacra eorum cremavit, fortiter pugnando ulcisci illum conabimur. Et tu cave, ne posthac tales adferens sermones Athenis conspiciaris; neque per speciem commodis nostris inserviendi, ut nefaria faciamus, nos horteris: nolumus enim tibi ingrati quidpiam accidere ab Atheniensibus, quum sis publicus hospes noster et amicus.”
CXLVI. Hæc quum Alexandro Athenienses respondissent, ad Lacedæmonios sermonem converterunt his verbis: “Quod verentur Lacedæmonii ne cum Barbaro nos societatem contrahamus, id vero admodum humanum est. At turpiter utique hoc videmini vereri; quum, quo pacto animati sint Athenienses, non ignoretis. Neque enim tanta auri copia usquam est, neque terra ulla pulcritudine et fertilitate ita præstans, ut ea accepta vellemus cum Medis facere, et Græciam redigere in servitutem. Etenim multa et magna sunt, quæ nos, ne id faciamus, etiam si vellemus, prohibeant. Primum quidem, et maxime, deorum simulacra et templa cremata et solo æquata: quorum facinorum necessario, quibuscumque modis possumus, pœnam repetere potius debemus, quam societatem contrahere cum eo qui hæc patravit. Deinde, quum Græcum omne genus consanguinem sit, et linguam et deorum sedes et sacra communia habeamus, et mores consimiles; nefaria res foret, si horum proditores fierent Athenienses. Denique scitote, si forte adhuc nescivistis, quoad vel unus supererit Atheniensium, numquam nos cum Xerxe societatem inituros. Vestram autem providam erga nos laudamus voluntatem; quod nobis, quorum fortunæ eversæ sunt, ita prospicitis, ut nutrire familias nostras velitis. Atque ita vestrum quidem expletum est beneficium: at nos tamen in hoc quo sumus statu durabimus, nullam vobis molestiam exhibituri. Nunc vero, hæc quum ita sint, maturate ocyus exercitum mittere. Nam, ut suspicamur, nulla interposita mora aderit Barbarus et terram nostram invadet, simulatque ei fuerit renunciatum, nihil nos eorum quæ a nobis petiit facturos. Itaque necesse est, ut, priusquam ille in Atticam venerit, nos ei in Bœotiam occurramus.” Hoc ab Atheniensibus accepto responso, Spartam rediere legati.