HERODOTI HISTORIARUM LIBRI IX

RECOGNOVIT

Guilielmus Dindorfius.

Parisiis,

EDITORE AMBROSIO FIRMIN DIDOT,

INSTITUTI IMPERIALIS FRANCIÆ TYPOGRAPHO,

VIA JACOB, 56.

1858

LIBER SEXTUS.

I. Aristagoras igitur, quo auctore Ionia defecerat, hoc modo vitam finivit. Histiæus vero, Mileti tyrannus, a Dario dimissus, Sardes erat profectus: quo ubi Susis pervenit, interrogavit eum Artaphernes, Sardium præfectus, qua re inductos putaret Ionas a rege defecisse. Id quum ille se ignorare diceret, mirareturque factum, quasi nihil de rebus præsentibus compertum haberet, artificiis utentem videns Artaphernes ait: “Ita tibi, Histiæe, hæc res habet: calceum hunc tu suisti, et induit eum Aristagoras.

II. Hoc quum Artapherenes, defectionem quod attinet, dixisset; metuens eum Histiæus, utpote intelligentem quid rei esset, protinus prima nocte mare profugit: qui, quum Dario pollicitus esset Sardiniam maximam insulam imperio se illius esse subjecturum, decepto rege, clam auctor Ionibus fuerat belli adversus illum suscipiendi. Sed Chium transgressus, in vincula a Chiis conjectus est, suspectum eum habentibus quasi res novas adversus ipsos Darii nomine molientem. Mox tamen, cognita rei veritate, hostem esse regi, vinculis eum Chii solverunt.

III. Ibi vero interrogatus Histiæus a Ionibus, cur ita studiose Aristagoræ, ut a rege deficeret, mandasset, et in tantas calamitates Ionas conjecisset, veram illis caussam nequaquam exprompsit; sed, regem Darium, ait, constituisse Phœnices sedibus suis excitos in Ioniam transferre, Ionas autem in Phœnicen: ea caussa se istud mandasse. Ita Ionas terruit, quum nihil umquam tale rex animo agitasset.

IV. Post hæc internuncio Hermippo usus Histiæus, homine Atarnita, Persas nonnullos, qui Sardibus erant, epistolas misit, ut qui secum antea de defectione sermones miscuissent. At Hermippus eis, quos missus erat, non reddidit epistolas, sed Artapherni tradidit. Ille vero, re omni cognita, jussit Hermippum eis epistolas reddere quos datæ erant ab Histiæo; sibi vero tradere illas, quas Persæ vicissim Histiæum perferendas ipsi dedissent. Quo facto postquam illi comperti fuerunt, de multis Persarum supplicium sumpsit Artaphernes.

V. Atque ita tumultus Sardibus exstitit. Illa autem spe frustratum Histiæum Chii, rogante ipso, Miletum deduxere. At Milesiis, lubenter Aristagora etiam liberatis, neutiquam volupe erat alium tyrannum in terram suam recipere, quippe qui libertatem gustassent. Itaque, quum noctu per vim intrare Miletum conatus esset Histiæus, repulsus est, atque etiam ab aliquo ex Milesiis in femore vulneratus. Rejectus igitur a patria Chium rediit: inde vero, quum Chiis ut sibi naves darent persuadere non potuisset, Mytilenen trajecit; et Lesbiis, ut naves sibi darent, persuasit. Hi igitur, instructis octo triremibus, cum Histiæo Byzantium navigarunt: ibique in insidiis stantes, naves ex Ponto navigantes vi ceperunt, exceptis eorum navigiis qui se paratos esse Histiæo parere profiterentur.

VI. Dum hæc Histiæus et Mytilenæi agebant, interim ipsam Miletum ingens et navalis et pedestris exspectabatur exercitus. Nam Persarum duces, junctis viribus et in unum exercitum collatis, adversus Miletum, insuper habitis minoribus oppidis, proficiscebantur: et navalium copiarum promptissimi erant Phœnices: una autem militabant et Cyprii, nuper subacti, et Cilices, atque ægyptii.

VII. Quos ubi Iones intellexerunt adversus Miletum reliquamque Ioniam proficisci, miserunt de suis Panionium, qui de rebus se pertinentibus deliberarent. Quibus prædicto loco congregatis, habito consilio, placuit, ut pedestris exercitus, qui opponeretur Persis, nullus cogeretur, sed muros defenderent ipsi per se Milesii; classis autem, nulla excepta navi, rebus omnibus instrueretur, atque ita instructa quamprimum Laden occurreret, et pro Mileto pugna navali decerneret. Est autem Lade parva insula, urbi Milesiorum obversa.

VIII. Post hæc, ubi instructis navibus adfuere Iones, cum eisque æolenses Lesbum incolentes, aciem in hunc modum ordinarunt. Cornu orientem spectans ipsi tenebant Milesii, naves præbentes octoginta: his contigui erant Prienenses cum duodecim navibus, et Myusii navibus tribus: Myusiis proximi stabant Teii, septemdecim navibus: Teiis proximi Chii, navibus centum. Juxta hos locati Erythræi et Phocæenses, quorum illi octo contulerant naves, hi vero tres. Phocæensibus contigui erant Lesbii, navibus septuaginta. Postremi locati Samii, cornu tenentes occidenti obversum, navibus sexaginta. Universus harum omnium numerus fuit, triremes trecentæ quinquaginta tres.

IX. Et quidem Ionum erant. At barbari quas habebant naves, multitudine erant sexcentæ. Quæ ubi et ipsæ Milesiorum fines pervenere, simulque pedestres universæ aderant copiæ, ibi tum duces Persarum, cognita Ionicarum navium multitudine, veriti sunt ne superare has non possent, adeoque nec Miletum possent capere, mari non potentes, atque ita periculum incurrerent pœnas dandi Dario. Hæc secum reputantes, convocarunt Ionum tyrannos, qui ab Aristagora Milesio imperiis dejecti Medos profugerant, jamque cum illis adversus Miletum militabant. Ex horum igitur numero convocatos, quotquot præsentes erant, in hunc modum sunt adlocuti: “Nunc, viri Iones, quisque vestrûm palam faciat, de regis domo se bene velle mereri. Unusquisque nempe vestrûm det operam, ut populares suos a reliquorum abstrahat societate. Proponite igitur illis, enunciateque, nihil triste illos ob defectionem passuros, nec ædes eorum vel sacras vel privatas iri incensum, nec duriore conditione, quam ante, futuros. Sin a societate non recesserint, sed utique pugnæ periculo rem commiserint, hæc minitantes illis prædicite, quæ ipsis sint eventura: nos prælio victos in servitutem rapturos, pueros eorum castraturos, virgines Bactra abducturos, et terram aliis esse tradituros.

X. Quæ quum illi dixissent, Ionum tyranni noctu populares suos unusquisque dimisit qui hæc eis renunciarent. At Iones, quos hi nuncii pervenere, tenaciter in proposito suo perstiterunt, nec admiserunt proditionem: et quique sibi solis hæc a Persis edici existimabant. Et hæc quidem protinus, ex quo Miletum Persæ pervenerant, peracta sunt.

XI. Deinde vero, ubi in Lade insula Iones convenere, conciones sunt habitæ; et quum alii apud eos verba fecere, tum Phocæensium dux Dionysius sic est locutus: “Nunc, quum in novaculæ acie sint res nostræ, ut vel liberi simus, vel servi, et ii quidem velut fugitivi; si quidem volueritis, viri Iones, labores suscipere, erit id quidem in præsentia vobis molestum, sed poteritis superatis hostibus esse liberi; sin disciplina militari insuper habita, mollitiei vos dedideritis; nullam equidem spem habeo, pœnam defectionis regi dandam effugere vos posse. Sed me audite mihique vos permittite; et vobis ego, si modo dii æqua dederint, recipio, aut pugnæ aleam non subituros esse hostes, aut, si nos adgressuri sunt, magnam cladem accepturos.

XII. His auditis, Dionysio se permiserunt Iones. Tum ille quotidie, navibus longo ordine eductis, postquam remiges in discurrendo singulis navibus per binas alias exercuisset, et classiarios jussisset armatos in ponte stare, reliquam diei partem in ancoris naves tenebat; atque ita toto die laborem Ionibus exhibebat. Et illi quidem septimum usque diem ei parebant, mandataque exsequebantur; insequente vero die, quum impatientes essent talium laborum, molestiis et solis ardore vexati, hosce inter se sermones miscere: “Quo tandem numine læso hos exhaurimus labores? qui desipientes et de statu mentis dejecti, homini Phocæensi, vano jactatori, qui tres naves in commune contulit, nos totos permisimus. Et ille nos, sibi traditos, miseriis intolerabilibus vexat; ita ut nostrûm multi in morbos inciderint, et multis item aliis eadem sors imminere videatur! Quanto nobis præstat, quidvis aliud, quam hæc mala, pati, et futuram servitutem potius tolerare, qualiscumque illa fuerit, quam hanc præsentem, qua constricti sumus! Agite, ne porro huic homini pareamus!Hæc dixerant, et extemplo nemo amplius mandata facere voluit; sed, tamquam pedestris exercitus, tentoriis in insula fixis degebant in umbra, naves conscendere exercerique nolentes.

XIII. Quæ ubi a Ionibus fieri viderunt Samiorum duces; tum vero, quos sermones jubentibus Persis eos deferendos prius curaverat æaces, Sylosontis filius, deserere eos jubens Ionum societatem, hos tunc sermones animis admittebant Samii, spretam ab Ionibus militarem omnem videntes disciplinam, simulque intelligentes superari non posse regis potentiam; satis quippe gnari, etiamsi præsentes navales copias superarent Darii, alias quintuplices contra se adfuturas. Adripientes igitur occasionem, simulatque Ionas viderunt negantes in officio se futuros, lucro sibi duxerunt servare res suas et sacras et privatas. Erat autem æaces ille, cui morem Samii gesserunt, filius Sylosontis, æacis nepos: qui, quum tyrannus fuisset Sami, ab Aristagora Milesio exutus fuerat imperio, quemadmodum reliqui Ioniæ tyranni.

XIV. Tunc igitur, ubi Phœnices cum classe contra progressi sunt, Iones etiam naves suas longo ordine eduxerunt. Ut vero prope invicem fuerunt, commiseruntque prælium, exinde quinam ex Ionibus aut ignavi in hac navali pugna aut fortes viri fuerint, adcurate scribere non possum: nam alii alios invicem culpant. Dicuntur autem tunc Samii, ut convenerat cum æace, sublatis velis, deserta acie, Samum navigasse, undecim navibus exceptis. Harum enim præfecti manserunt, pugnaveruntque spreto ducum suorum imperio: hisque commune Samiorum, ob hoc factum, eum honorem habuit, ut nomina ipsorum cum paternis nominibus columnæ inscriberentur, ut qui probi fortesque viri fuissent; et est hæc columna in foro. Lesbii vero, proximos profugere videntes, idem fecerunt quod Samii; eorumque exemplum major pars Ionum secuta est.

XV. Ex his vero qui in prælio substiterunt, pessime accepti sunt Chii, præclaris quidem factis nobilitati, et neutiquam, ut alii, de industria cessantes. Contulerant enim, quemadmodum ante etiam dictum est, naves centum, et in earum unaquaque erant quadraginta selecti ex civibus propugnatores. Qui ubi plerosque socios prodere rem communem viderunt, noluerunt pravorum esse similes; sed cum paucis e sociis soli relicti, pugnarunt discurrentes per hostium naves, easque perrumpentes; donec, postquam plures naves ceperant, ipsi suarum majorem partem amiserunt. Chii igitur cum reliquis e suis navibus domum profugerunt.

XVI. Quibus vero ex Chiorum numero invalidæ naves erant ob accepta vulnera, hi, quum hostis eos persequeretur, Mycalen profugerunt; et relictis ibi navibus in brevia ejectis, pedibus per continentem redire instituerunt. Ut vero Ephesiorum fines ingressi sunt redeuntes Chii, noctuque eum locum pervenerunt, ubi tunc mulieres Thesmophoria celebrabant; ibi tunc Ephesii, quum quo pacto res Chiorum se haberent ante non audivissent, viderentque militum multitudinem fines suos invadentem, prorsus persuasi fures hos esse, qui mulieribus suis insidiarentur, universi vim arcendam procurrerunt, et Chios interfecerunt. Ac Chii quidem tali utrimque fortuna usi sunt.

XVII. Dionysius vero Phocæensis, perditas res esse intelligens Ionum, captis tribus hostium navibus, abiit non jam Phocæam navigans, satis gnarus eam cum reliqua Ionia in servitutem iri redactum; sed e vestigio recta in Phœnicen contendit. Ibi quum onerarias multas naves demersisset, multaque pecunia et aliis rebus pretiosis esset potitus, in Siciliam inde vela fecit: ex qua coortus, prædatoriam exercuit; Graecanicæ quidem nulli navi insidiatus, sed Carthaginiensibus ac Tyrrhenis.

XVIII. Persæ, victis pugna navali Ionibus, terra marique Miletum oppugnarunt, et, suffossis muris, admotisque cujusque generis machinis, penitus vi ceperunt, sexto a defectione Aristagoræ anno; captamque in servitutem redegerunt. Ita ea ipsa calamitate defuncta Miletus est, quæ in illam ab oraculo prædicta erat.

XIX. Nam quum Argivi Delphis oraculum de suæ urbis salute consuluissent, editum est promiscuum effatum, unum quidem Argivos spectans, sed huic immixtum aliud Milesios pertinens. Et illud quidem, quod Argivos spectabat, deinde referam, quum illum narrationis locum pervenero; quæ vero Milesiis, tunc non præsentibus, prædixit deus, ita habent.

Tunc quoque, commentrix operum Milete malorum,
permultis cœna et præstantia munera fies,
crinitisque pedes tua pluribus abluet uxor;
templi aliis nostri in Didymis sua cura manebit.

Tunc igitur hæc Milesiis acciderunt, quando virorum major pars interfecta est a Persis longos capillos alentibus, et mulieres et liberi mancipiorum loco sunt habiti, et templum Didymis, ædes et oraculum, exspoliatum deflagravit. Cæterum pecuniæ rerumque pretiosarum, quæ in hoc templo depositæ erant, sæpe alibi in hac narratione feci mentionem.

XX. Inde, quotquot Milesii viri capti erant, Susa sunt ducti: quibus rex Darius, nullo alio malo adfectis, sedes adsignavit Rubrum quod vocatur mare, in Ampe oppido, juxta quam præterfluens Tigris fluvius in mare evolvitur. Agri vero Milesii eam partem, quæ prope urbem et in planitie sita est, Persæ tenuerunt ipsi; colles et montana Caribus Pedasensibus possidenda dedere.

XXI. Milesiis, hac calamitate adflictis a Persis, parem gratiam non retulerunt Sybaritæ, qui patria urbe exuti Laum et Scidrum incolebant. Nam Sybari a Crotoniatis capta Milesii universi, nulla excepta ætate, capita raserant, et ingentem præ se tulerant luctum: enim civitates maxime omnium, quas novimus, hospitii inter se jura coluerant. Diverso modo fecere Athenienses. Hi enim et aliis multis modis testatum fecerunt, quam acerbum ex Mileti expugnatione luctum perceperint; et, quum Phrynichus drama scripsisset docuissetque, Mileti expugnationem, in lacrimas eruperunt spectatores omnes, et mille drachmis multatus est pœta, quod domesticarum calamitatum memoriam refrixisset; legeque cautum est, ne quis amplius hoc dramate uteretur.

XXII. Ita Miletus viduata est Milesiis. Samiorum vero his, qui aliquid in bonis habebant, minime placuit id quod ab ipsorum ducibus in gratiam Medorum erat factum. Itaque statim a navali pugna deliberantes decreverunt, prius quam in ipsorum terram advenisset æaces tyrannus, navibus in coloniam emigrare, nec manere dum Medis et æaci servire cogerentur. Etenim per idem tempus Zanclæi ex Sicilia nuncios miserant in Ioniam, qui Ionas Calactam invitarent, ubi Ionicam condi urbem Zanclæi cupiebant. Est autem hæc Cale Acte (Pulcrum littus) quæ vocatur, Siciliæ tractus, Tyrrheniæ obversus. His igitur invitantibus, soli ex Ionibus Samii in coloniam abierunt, cum eisque Milesii, qui patriæ calamitatem effugerant.

XXIII. Interim res accidit hujusmodi. Samii, dum Siciliam petunt, in Locris erant Epizephyriis, et Zanclæi cum rege ipsorum, cui nomen erat Scythes, urbem aliquam Siciliæ obsidebant, quam expugnare cupidi erant. Ea re cognita, Anaxilaus Rhegii tyrannus, infensus tunc Zanclæis, cum Samiis egit, monens eos omittendam esse, quam peterent, Calactam, occupandamque Zanclam, viris tum vacuam. Et Samii, dicto audientes, Zanclam tenuere. Zanclæi, ut occupatam suam urbem audivere, opem ferendam adcurrunt, advocato etiam Hippocrate, Gelæ tyranno, cui cum illis societas erat. At Hippocrates, postquam cum exercitu tamquam opem illis laturus advenit, ipse Scytham Zanclæorum monarcham, qui urbem amiserat, fratremque ejus Pythogenem, compedibus vinctos in oppidum Inycum misit; reliquos autem Zanclæos, fœdere cum Samiis inito, et fide data acceptaque, prodidit. Merces ei a Samiis hæc erat stipulata, ut omnium quæ moveri possent mancipiorumque, quæ in urbe essent, dimidiam partem Hippocrates acciperet; quæ vero in agris essent, ea cuncta sortiretur. Igitur Zanclæorum plerosque ipse mancipiorum loco in vinculis habuit, eminentiores autem illorum trecentos Samiis tradidit interficiendos: at ab hac quidem culpa Samii abstinuere.

XXIV. Scythes vero, Zanclæorum monarcha, ex Inyco Himeram profugit; indeque in Asiam profectus, regem Darium adscendit. Et hunc Darius justissimum judicavit virorum omnium, qui ex Græcia ipsum adscenderant: nam venia a rege impetrata in Siciliam redierat, rursusque ex Sicilia regem erat reversus. Denique senex et beatus apud Persas e vita discessit. Ita igitur Samii, procul a Medis profecti, nullo labore pulcerrima urbe Zancla sunt potiti.

XXV. Post peractam pro Mileto navalem pugnam, Phœnices ex Persarum mandato æacem, Sylosontis filium, Samum reduxerunt, utpote qui utilissimam illis egregiamque operam præstitisset. Et solis, ex omnibus qui a Dario defecerant, Samiis neque urbs neque templa incensa sunt, propterea quod naves eorum in pugna navali socios deseruerant. Capta vero Mileto, protinus Caria in potestatem venit Persarum, aliis oppidis ultro sese dedentibus, aliis vi obsequium redactis.

XXVI. Atque ita res gestæ sunt. Histiæo autem Milesio circa Byzantium versanti et Ionum onerarias naves e Ponto venientes intercipienti, adfertur nuncius de rebus Miletum gestis. Itaque, rebus Hellespontum Bisaltæ Abydeno permissis, Apollophanis filio, ipse secum sumptis Lesbiis Chium navigavit. Ubi quum non reciperet eum Chiorum præsidium, acie cum his congressus est in Cœlis (id est Cavis) quæ vocantur Chiæ terræ; et eorum multos interfecit: mox reliquos etiam Chios, quippe navali pugna misere adflictos, sub potestatem suam Histiæus, Lesbiis adjutus, redegit, ex Polichna Chiorum oppido impetu facto.

XXVII. Solet autem deus ante significare, quando magna mala civitati aut populo cuipiam imminent; atque etiam Chiis ante has calamitates ingentia signa acciderant. Primum enim, quum centum juvenum chorum Delphos misissent, non nisi duo ex his redierant, cæteris octo et nonaginta peste absumptis: tum per idem tempus, haud multo ante navalem pugnam, super puerorum capitibus literas discentium tectum corruerat, ut de centum et viginti pueris unus solus evaserit. His signis a deo ante ostensis, deinde secuta pugna navalis in genu projecit civitatem; post pugnam vero navalem supervenit Histiæus cum Lesbiis, et Chios jam ante adtritos facile prorsus depressit.

XXVIII. Inde Thaso arma Histiæus intulit, magnam Ionum et æolensium manum secum ducens. Dum vero Thasum circumsidet, adfertur ei nuncius, Phœnices Mileto profectos reliquam Ioniam navibus petere. Quo cognito, Thasum inexpugnatam relinquens, Lesbum contendit, universis copiis secum ductis. Lesbo vero, quum fame laboraret exercitus, in continentem trajecit, frumentum demetere et ex Atarneo cogitans, et ex Caico campo Mysorum ditionis. At fuit forte in ea regione Harpagus Persa, haud exigui dux exercitus: qui, cum illo in terram egresso commissa pugna, et ipsum Histiæum vivum cepit, et majorem copiarum illius partem interfecit.

XXIX. Captus est autem Histiæus hoc modo. Commisso Græcos inter et Persas prælio in Malena agri Atarnensis, per satis longum tempus æquo marte pugnatum est; extremum vero immissus est Græcis equitatus, qui pugnam hanc confecit: et in fugam versis Græcis, Histiæus, sperans se ob admissam culpam non supplicio adfectum iri a rege, talem quemdam vitæ amorem concepit: quum fugientem adsecutus esset homo Persa, qui jam in eo erat ut deprehensum confoderet, Persico ille sermone hominem adloquens, esse se Histiæum Milesium indicavit.

XXX. Qui si in vita fuisset servatus, et Darium regem adductus, puto equidem nihil mali fuisse eum passurum, remissurumque ei culpam fuisse regem. Nunc hanc ipsam ob caussam, ne salvus evaderet iterumque magnus fieret apud regem, Artaphernes Sardium præfectus, et qui illum captivum fecerat Harpagus, ut Sardes adductus est Histiæus, corpus illius suspenderunt e cruce, caput autem, sale conditum, Susa Darium regem miserunt. Quibus rebus cognitis Darius, vituperatis his qui hoc fecerant, quod non vivum illum in suum conspectum adduxissent, caput Histiæi lotum et bene curatum jussit sepeliri, ut viri de se et de Persis præclare meriti. Hoc igitur fato functus Histiæus est.

XXXI. Jam navalis Persarum exercitus, postquam circa Miletum hiemaverat, sequenti anno inde profectus, insulas facile cepit haud procul a continente sitas, Chium et Lesbum et Tenedum. Quarum insularum ut quaque potiti erant barbari, incolas omnes indagine cinctos capiebant. Indagine autem cingunt hoc modo: vir virum manu prehendens, a mari septemtrionali australe pertinentes, totam pervadunt insulam, atque ita homines venantur. Pariter vero etiam Ionicas in continente ceperunt civitates, nisi quod ibi homines non indagine cinctos venati sunt; neque enim fieri id poterat.

XXXII. Tunc vero Persarum duces vera præstiterunt ea, quæ minati Ionibus erant, quum illi ex adverso castra haberent. Postquam enim urbibus potiti sunt, selectos puerorum formosissimos castrabant, ex viris eunuchos facientes; et virgines forma præcellentes abducebant regem: et hæc igitur faciebant et urbes cum ipsis templis incendio cremabant. Atque sic tertio in servitutem Iones redacti sunt: primum a Lydis, et bis deinceps tunc a Persis.

XXXIII. Post hæc, relicta Ionia, navalis exercitus omnia Hellesponti loca, quæ sinistram sunt intranti, subegit: nam, quæ a dextra sunt, ea Persæ jam ipsi per se, terra adgressi, suam in potestatem redegerant. Sunt autem Hellespontum in Europa loca hæc: Chersonesus, in qua complura insunt oppida, tum Perinthus, et castella Thracia, et Selybria, et Byzantium. Jam Byzantii quidem, et his ex adverso oppositi Calchedonii, ne exspectarunt quidem Phœniciæ classis adventum; sed, relictis suis sedibus, introrsus in Pontum Euxinum se receperunt, ibique urbem condiderunt Mesembriam. Phœnices vero, incensis his quæ nominavi locis, contra Proconnesum et Artacam se converterunt: quibus et ipsis igni datis, iterum in Chersonesum navigarunt, reliquas urbes expugnaturi, quas superiori adpulsu non everterant. Adversus Cyzicum vero cursum omnino non direxerunt: nam Cyziceni ipsi jam ante Phœnicum adventum in obsequio erant regis Persarum, deditionem cum Œbare pacti, Megabazi filio, Dascylei præfecto. Chersonesi vero, una Cardia excepta, reliquis omnibus urbibus potiti sunt Phœnices.

XXXIV. Tyrannus tunc Chersonesi Miltiades erat, Cimonis filius, Stesagoræ nepos: quod regnum primus olim susceperat Miltiades, Cypseli filius, hoc modo. Tenebant hanc Chersonesum Dolonci Thraces. Hi, bello pressi ab Apsinthiis, reges suos miserant Delphos, qui de hoc bello oraculum consulerent; quibus Pythia respondit, coloniæ conditorem in hanc regionem secum adducerent eum, qui ipsos, postquam templo egressi essent, primus hospitium vocasset. Rediere Dolonci sacra via, per Phocenses et Bœotos: ubi quum nemo eos vocasset, Athenas deflectunt.

XXXV. Erat tunc Athenis summa potestas penes Pisistratum: cæterum dominabatur etiam Miltiades Cypseli filius, e familia quadrigas alente; originem quidem generis ab æaco ex ægina repetens, sed recentiori memoria civis Atheniensis; Philæus enim, Ajacis filius, primus ex hac familia in civium Atheniensium numerum erat receptus. Hic Miltiades, in vestibulo ædium suarum sedens, quum prætereuntes conspiceret Doloncos, vestem gestantes extraneam et lanceas, inclamavit illos; accedentibusque deversorium et hospitalia officia obtulit. Tum illi, accepta conditione, hospitio ab eo recepti, totum hospiti effatum oraculi aperuerunt, rogaruntque eumdem ut deo obsequeretur. Quorum audito sermone, protinus persuasus Miltiades est, quippe ægre ferens Pisistrati imperium, et procul ipse abesse cupiens. Itaque extemplo Delphos profectus, consuluit oraculum, an faceret quod eum Dolonci rogassent.

XXXVI. Quod ubi etiam Pythia facere jussit, ita Miltiades Cypseli filius, qui ante id tempus quadrigæ curriculo victoriam Olympiæ reportaverat, tunc, adsumptis quicumque ex Atheniensibus profectionis esse socii voluerant, una cum Doloncis navigavit: et, postquam terram illam tenuit, ab his ipsis qui eum adduxerant tyrannus est constitutus. Is igitur primo isthmum Chersonesi muro intercepit, ex Cardia urbe usque Pactyam; ne possent Apsinthii incursionibus vastare regionem. Est autem latitudo isthmi illius stadia sex et triginta; longitudo vero Chersonesi ab hoc isthmo introrsum est quadringentorum et viginti stadiorum.

XXXVII. Faucibus Chersonesi muro interceptis, eaque ratione expulsis Apsinthiis, primis cæterorum Lampsacenis arma Miltiades intulit: quo bello a Lampsacenis, structis insidiis, vivus captus est. Erat autem Miltiades Crœso Lydo familiaris. Itaque re cognita, Crœsus præcone misso edixit Lampsacenis, salvum dimitterent Miltiadem: id ni fecissent, minatus est, pinus arboris in modum se illos excisurum. Incertis Lampsacenis, disceptantibusque inter se quid sibi vellet hoc verbum, quod ipsis minatus Crœsus esset, pinus in modum se illos excisurum, postremo tandem seniorum quispiam verum docuit, scilicet pinum solam ex cunctis arboribus, postquam excisa sit, nullum amplius germen edere, sed funditus perire. Igitur Crœsum metuentes Lampsaceni Miltiadem solutis vinculis liberum dimiserunt.

XXXVIII. Hic igitur, postquam opera Crœsi salvus evasit, deinde sine liberis obiit, regno et rebus suis omnibus Stesagoræ relictis, Cimonis filio, fratris sui eadem matre nati. Et ei vita functo sacra faciunt Chersonitæ, uti mos est conditori facere; et equestre gymnicumque in illius honorem certamen celebrant, in quo nulli Lampsacenorum certare fas est. Dum vero bellum geritur cum Lampsacenis, accidit ut Stesagoras quoque sine liberis vita discederet, securi caput percussus in prytaneo ab homine, qui in speciem transfuga, revera autem hostis erat isque ferventior.

XXXIX. Ita mortuo etiam Stesagora, deinde Miltiadem, Cimonis filium, mortui Stesagoræ fratrem, suscipiendum imperium cum triremi in Chersonesum miserunt Pisistratidæ; qui Athenis etiam eumdem beneficiis promeruerant, quasi non conscii fuissent cædis patris illius Cimonis; quæ quo pacto patrata fuerit, in alia narrationis parte exponam. Miltiades postquam in Chersonesum pervenit, domi se tenuit, tamquam mortui fratris Stesagoræ memoriam honorans. Quod ubi rescivere Chersonesitæ, congressi principes ex omnibus undique civitatibus, quum communi consilio simul omnes eum condolendi caussa convenissent, in vincula ab illo conjecti sunt. Atque ita Miltiades Chersonesum tenuit, quingentos alens satellites et uxorem duxit filiam Olori Thracum regis Hegesipylam.

XL. Hic igitur Cimonis filius Miltiades recentiori memoria in Chersonesum venerat: cui, ex quo advenit, alia acciderunt præsentibus graviora. Tertio enim ab his rebus superiori anno Scythas fugiens in exsilium abiit. Nempe Scythæ Nomades, a Dario rege irritati, junctis viribus usque in hanc Chersonesum invaserunt: quorum adventum exspectare non ausus Miltiades e Chersoneso profugit; donec, regressis Scythis, Dolonci eum reduxerunt. Hæc igitur tertio anno ante ea quæ nunc ei acciderunt, acta sunt.

XLI. Nunc vero, ubi Phœnices in Tenedo esse cognovit, quinque triremibus ex his, quæ manus erant, pecunia et aliis rebus pretiosis impletis Athenas navigavit. Dum vero, ex Cardia urbe profectus, per Melanem sinum navigans, prætervehitur Chersonesum, occurrunt navibus ejus Phœnices. Et ipse quidem Miltiades cum quattuor navibus Imbrum effugit; quintam vero persequentes Phœnices ceperunt, cui navi præfectus tum erat Miltiadis filius natu maximus Metiochus, non ex Olori Thracis filia natus, sed ex alia uxore: atque hunc simul cum navi ceperunt Phœnices. Qui, ut resciverunt Miltiadis esse filium, regem eum abduxerunt, ingentem existimantes gratiam se inituros propter sententiam quam in Ionum concilio dixerat Miltiades, quum illos hortaretur obtemperare Scythis rogantibus, ut pontem solverent Iones domumque navigarent. At Darius, postquam eum Phœnices Metiochum Miltiadis filium adduxerunt, nihil Metiocho mali fecit, sed multa in eum beneficia contulit: nam et domum et possessiones ei dedit, et Persicam uxorem, ex qua ei nati sunt filii, qui Persarum ordini sunt adscripti.

XLII. Miltiades vero ex Imbro Athenas pervenit. Atque eo anno nihil amplius hostile adversus Ionas a Persis susceptum est; immo vero hæc valde utilia Ionibus hoc anno contigere. Artaphernes, Sardium præfectus, arcessitis legatis ex civitatibus, cœgit Ionas, ut pactiones mutuas facerent de litibus ex juris formula dirimendis, nec porro vi et armis inter se agerent. Et hoc eos facere cœgit, et terras eorumdem dimensus per parasangas (sic Persæ mensuram vocant triginta stadiorum), tributa quibusque imposuit, quæ ab illo inde tempore constanter meam usque ætatem eadem manent, sicut ab Artapherne constituta sunt: constituta autem ab illo sunt fere eadem conditione atque prius fuerant.

XLIII. Et hæc quidem pacata illis contigerunt. Primo autem vere, reliquis imperatoribus domum dimissis a rege, Mardonius Gobryæ filius mare descendit, ingentem et pedestrem exercitum ducens, et navalem. Ætate juvenis is erat, et nuper regis Darii filiam Artozostram duxerat uxorem. Huic igitur exercitui præfectus Mardonius, postquam in Ciliciam pervenit, navem ipse conscendit, et cum reliquis navibus est profectus; pedestrem vero exercitum alii duces Hellespontum duxerunt. Quum vero Asiam præternavigans Mardonius Ioniam pervenisset, rem hic ego dicam maxime miram eis Græcis, qui sibi persuaderi non patiuntur, Otanen unum e septem illis Persis pro sententia dixisse, populare imperium apud Persas debere institui. Namque Mardonius, abrogato tyrannorum omnium inter Ionas imperio, popularem statum civitatibus instituit. Eo facto in Hellespontum properavit. Ut vero coacta est magna vis navium, et collectus ingens pedestris exercitus, navibus superato Hellesponto, per Europam iter fecerunt: proficiscebantur autem adversus Eretriam et Athenas.

XLIV. Nempe, contra has dirigi expeditionem, verbis præ se ferebant. Cæterum, quum constitutum apud se haberent quam plurimas possent ex Græcis civitatibus subigere, primum Thasios classe adgressi, qui ne manus quidem contra illos sustulerant, sibi subjecerunt; tum pedestri exercitu Macedonas, post illos qui jam Persis serviebant, sub jugum miserunt: nam qui cis Macedoniam habitant populi, jam cuncti illis subjecti erant. Dein navibus a Thaso continentem versus transvecti, secundum oram perrexerunt navigare usque Acanthum: tum Acantho profecti, Athon montem circumvehi instituerunt. Sed dum circumvehuntur, ingruens ventus boreas ingens, et contra quem eluctari nulla arte poterant, maximum navium numerum montem impulsas misere adflixit. Aiunt enim trecentas ex navibus periisse, et hominum amplius viginti millia. Etenim quum belluis frequens admodum sit hoc circa Athon mare, alii a belluis rapti periere; alii vero petras adlisi; alii, quum natare non didicissent, hoc ipso periere; alii gelu. Hæc clades classem adflixit.

XLV. Mardonium vero et pedestrem exercitum, quum in Macedonia castra haberet, noctu adgressi Brygi Thraces, magnum militum numerum occiderunt, ipsumque vulnerarunt Mardonium. At ne hi quidem servitutem a Persis imminentem effugere: etenim non prius ex his regionibus discessit Mardonius, quam in potestatem illos redegisset. Verumtamen, subactis his, retro duxit exercitum, quippe et terra clade a Brygis accepta, et mari maximam calamitatem Athon passus. Ita copiæ, turpiter re gesta, in Asiam redierunt.

XLVI. Altero vero ab his rebus anno primum Thasios, a vicinis insimulatos quasi defectionem molirentur, misso nuncio jussit Darius diruere murum, et naves suas Abdera devehere. Thasii enim, ex quo ab Histiæo Milesio fuerant obsessi, quum magni illis essent reditus publici, pecuniis suis utebantur construendas naves longas, et validiorem murum urbi suæ circumducendum. Erant autem illis reditus et ex continente et ex metallis. Certe ex his quæ in Scapte-Hyle metalla sunt, quæ sunt auri fodinæ, omnino octoginta redibant talenta; ex his vero quæ in ipsa Thaso, aliquanto quidem minus, sed tamen tantum, ut, quum Thasii essent vectigalium immunes fructuum nomine pendendorum, ex continente et ex metallis redirent iis omnino quotannis ducenta talenta, et, quando plurimum redibat, trecenta.

XLVII. Vidi etiam ipse hæc metalla: quorum maxime admiranda mihi visa sunt ea, quæ a Phœnicibus fuerant inventa, qui cum Thaso insulam hanc condiderunt, quæ nunc ab hoc Thaso Phœnice nomen traxit. Sunt autem Phœnicia hæc metalla inter duo Thasi loca, quorum alteri ænyra nomen est, alteri Cœnyra, adversus Samothraciam: ingens mons est, quærendis metalli venis susque deque versus.

XLVIII. Et hæc quidem hujusmodi sunt. Cæterum Thasii, regis imperio parentes, et murum suum diruerunt, et naves cunctas devexerunt Abdera. Post hæc tentare Græcorum animos Darius instituit, cogniturus utrum secum bellum gesturi, an se ipsi tradituri essent. Igitur præcones per Græciam, alios alio, dimisit, qui regis nomine terram et aquam a Graeciæ populis poscerent. Dum vero hos in Græciam mittit, simul alios præcones per maritimas civitates sibi tributarias dimisit, qui eas juberent naves longas aliasque transvehendis equis comparare.

XLIX. igitur comparabant imperatas naves: qui vero in Græciam venerunt legati, his multi quidem in continente populi ea, quæ ipsis rex proposuerat postulaveratque, dedere; insulani vero omnes, quoscumque legati cum eisdem postulatis pervenerunt. Igitur quum cæteri insulani terram et aquam Dario dederunt, tum vero etiam aeginetæ. Qui quum hoc fecissent, protinus eis imminebant Athenienses, rati adversus se tendere illud æginetarum factum, ut simul cum rege Persarum bellum sibi inferrent. Itaque cupide arripientes hanc occasionem, Spartam misere legatos, qui accusarent æginetas hujus facti caussa, quod proditionem pertineret Graeciæ.

L. Qua audita accusatione, Cleomenes Anaxandridæ filius, rex Spartanorum, æginam trajecit, comprehensurus hos ex æginetis, qui ejus rei maxime fuissent auctores. Ut vero comprehendere eos est adgressus, quum alii æginetarum ei restiterunt, tum in his maxime Crius, Polycriti filius; qui, non impune, ait, illum quemquam ex æginetis esse abducturum: non enim publico Spartanorum consilio eum hoc facere, sed pecunia corruptum ab Atheniensibus; alioqui simul cum altero rege venturum fuisse hos comprehendendos. Dixit autem hæc ex Demarati mandato. Cleomenes igitur, ægina abire coactus, ex Crio quæsivit, quodnam ei nomen esset. Qui quum verum respondisset, dixit ei Cleomenes: “Nunc igitur, Aries (id significat Græcum nomen Krios), cornua tua ære muni, quippe magnum in malum incursurus.

LI. Cleomenem vero per id tempus Spartæ calumniabatur Demaratus, Aristonis filius, qui domi manserat, rex et ipse Spartanorum, sed ex familia inferiore; non quidem ob aliam caussam inferiore (nam ab eodem progenitore oriundi erant), nisi quod propter primogenituram magis in honore erat Eurysthenis prosapia.

LII. Etenim Lacedæmonii, contra quam a pœtis omnibus memoratur, aiunt, non Aristodemi filios, sed ipsum Aristodemum, Aristomachi filium, Cleodæi nepotem, Hylli pronepotem, quum rex esset Lacedæmoniorum, duxisse illos in hanc regionem quam nunc ipsi obtinent. Haud multo vero interjecto tempore uxorem Aristodemi, cui nomen fuisse Argiam; fuisse autem eamdem aiunt filiam Autesionis, neptin Tisameni, proneptin Thersandri, abneptin Polynicis; hanc, inquam, peperisse gemellos: et Aristodemum, postquam vidisset pueros, morbo decessisse. Lacedæmonios autem, qui tunc fuissent, decrevisse regem ex legis præscripto nominandum ex pueris eum qui major esset natu. Quum vero nescirent, utrum ex illis eligerent, ut qui similes inter se et æquales essent; quumque nec nunc, nec ante cognovissent uter prior esset, interrogasse matrem. At illam dixisse, ne se quidem ipsam internoscere: et scientem quidem egregie quæ res sit hoc dixisse, sed cupientem, ut uterque, si fieri forte posset, rex nominetur. Lacedæmonios itaque, incerti quum essent, Delphos misisse, quid facto opus esset consulentes: Pythiamque eos jussisse, ut puerum utrumque regem haberent, sed magis honorarent natu majorem. Quo accepto responso, quum nihilo minus incerti fuissent Lacedæmonii, quo pacto reperirent, uter eorum major natu esset, consilium eis dedisse hominem Messenium, cui nomen fuisse Panitæ. Suasisse igitur Lacedæmoniis hunc Paniten, ut observarent matrem, viderentque utrum puerorum lavaret priorem, priorique cibum præberet. Quodsi illa deprehenderetur in hoc constanter eumdem servare tenorem, habituros illos totam rem quam quærant et reperire cupiant: sin fluctuet illa, et modo hunc, modo illum priorem curet, satis illos intelligere posse, ne ipsam quidem matrem exploratam rem habere; et tunc quidem aliam ineundam fore rationem. Jam illos, juxta Messenii monitum observantes matrem filiorum Aristodemi, ignorantem ipsam cujus rei caussa observaretur, deprehendisse constanter eam et in cibo præbendo et in lavando præferentem puerorum priorem. Sumpsisse igitur Lacedæmonios hunc a matre alteri prælatum, ut natu majorem, eumque in domo publica aluisse; nomenque ei impositum fuisse Eurysthenis, minori vero Proclis. Et hos ipsos fratres, postquam adolevissent, per omne vitæ tempus discordes inter se fuisse aiunt, et pari modo constanter animatos esse illorum posteros.

LIII. Hæc quidem soli ex Græcis Lacedæmonii narrant. Jam vero, quæ communi consensu a Græcis memorantur, hæc dicam: scilicet Doriensium hos reges usque Perseum, Danaæ filium, prætermisso dei nomine, recte recenseri a Græcis, et esse illos Hellenas (sive Græcos) probari: jam tunc enim Hellenibus hi accensebantur. Dixi autem usque Perseum, neque altius repetii eorum genus, hac caussa, quoniam Persei pater mortalis nullus nominatur, quemadmodum Herculis Amphitryo. Itaque recte et idonea de caussa dixi, usque Perseum. Sin a Danæ, Acrisii filia, per patres adscendendo repetere genus velimus, reperiemus Doriensium duces origine ægyptios fuisse. Hæc igitur, ex Græcorum ratione, illorum genealogia est.

LIV. Ut vero Persarum fert traditio, ipse Perseus, Assyrius quum esset, Græcus est factus, non vero Persei majores: Acrisii vero progenitores generis propinquitate Perseum nihil pertinere, sed esse, quemadmodum Græci dicunt, ægyptios.

LV. Et hæc quidem de his dicta sufficiant. Cur vero, et quibus rebus gestis, ægyptii quum essent, Doriensium reges evaserint, omitto memorare, quum ab aliis hæc exposita sint. Quæ vero alii non occuparunt, eorum mentionem faciam.

LVI. Jam honores et privilegia, regibus Spartanis tributa, hæc sunt: sacerdotia duo, Jovis Lacedæmonii, et Jovis Cœlestis: tum belli inferendi potestas in quamcumque velint terram; cui potestati intercedere nemo Spartanus potest, quin piaculari se crimine obliget. Quum in bellum proficiscuntur, primi incedunt reges, postremi redeunt: et centum delecti viri in exercitu eos custodiunt. Victimis utuntur in expeditionibus, quotcumque volunt; et omnium immolatarum pecudum et pelles et terga ipsi accipiunt. Hæc sunt quæ bellum pertinent.

LVII. In pace hi eisdem honores et præmia sunt concessa. Si quis publicum facit sacrificium, primi in cœna sedent reges, et ab his fit distribuendorum ciborum initium, ita quidem ut utrique regi de rebus omnibus duplex portio tribuatur, quam cæteris convivis: libamina etiam hi auspicantur, iidemque mactatarum pecudum pelles accipiunt. hæc, singulis noviluniis, et septimo cujusque mensis die, utrique regum ex publico datur perfecta victima in Apollinis templo mactanda, et farinæ medimnus, et vini quartarius Laconicus. In omnibus ludis publicis sedes primarias et præcipuas habent. Proxenos civitatibus iidem nominant e civibus quoscumque voluerint; et uterque duos nominat Pythios: sunt autem Pythii, cives qui Delphos mittuntur consulendum oraculum, hique publice cum regibus aluntur. Quando cœnam non veniunt reges, utrique domum mittuntur duo chœnices farinæ, et vini cotyla: præsentibus vero tribuitur de omnibus rebus duplex portio; idemque illis honos habetur, quoties a privato homine cœnam vocantur. Edita vaticinia hi custodiunt, sed ita ut eorumdem conscii sint Pythii. Judicant soli reges de hisce solum rebus: de virgine paternorum omnium bonorum hærede, cui illa nubere debeat, nisi jam a patre fuerit desponsata; et de viis publicis. Tum, si quis adoptare voluerit filium, is coram regibus id facere tenetur. Adsident reges deliberantibus senatoribus, qui sunt numero duodetriginta: quodsi in senatum non veniunt, hi ex senatoribus qui proxime illos cognatione attingunt, regum habent honores, et duo suffragia conferunt, prætereaque tertium, suum ipsorum.

LVIII. Ista igitur viventibus regibus Spartanis publice tribuuntur: mortuis vero, hæcce. Nunciant equites obitum regis per universam Laconicam; in urbe vero circumeuntes mulieres lebetem pulsant. Quo facto, necesse est ut ex quaque domo duo liberi homines, mas et femina, luctu squaleant; id ni faciunt, gravem mulctam incurrunt. Est autem mos Lacedæmoniorum in regum obitu idem qui barbarorum in Asia: plerique enim barbari in obitu regum suorum eodem utuntur instituto. Mortuo enim rege Lacedæmoniorum, non Spartani solum, sed et ex tota Laconica circum habitantium certus quidam numerus prosequendum funus convenire tenetur. Hi igitur, et Helotæ, et Spartani ipsi, postquam multa millia numero in unum convenere, promiscue cum mulieribus frontes gnaviter plangunt, immensaque edunt lamenta, postremum semper ex regibus, eum qui diem obiit, optimum fuisse dicentes. Quodsi in bello mortuus rex est, ejus simulacrum effingunt, et pulcre strato lectulo impositum efferunt. Sepulto rege, per decem dies nec populi concio instituitur, nec magistratuum consessus, sed per hos dies continuos lugent.

LIX. Etiam in hoc Lacedæmoniis convenit cum Persis, quod defuncti regis successor in regni sui auspiciis ære alieno liberat quemlibet Spartanum, qui vel regi vel publico aliquid debuit. Similiter enim apud Persas recens constitutus rex civitatibus omnibus tributum, quod nondum persolverunt, remittit.

LX. Cum ægyptiis vero hoc commune Lacedæmonii habent, quod apud illos præcones et tibicines et coqui in patrias artes succedunt; et tibicen filius est tibicinis, coquus coqui, præco præconis: neque præconis filium alius, ob vocis claritatem munus hoc ambiens, excludit; sed quilibet negotium suum patrio more exsequitur. Atque hæc quidem ita se habent.

LXI. Cleomenem igitur, aeginæ tunc versantem, et communi Graeciæ bono navantem operam, quum accusasset Demaratus, non æginetis ille studens, sed invidia et odio ductus; tum vero Cleomenes, ex ægina reversus, regiam dignitatem abrogandi Demarato consilium cepit; cujus exsequendi consilii hæc res ei ansam occasionemque præbuit. Aristoni, Spartæ regi, quum duas deinceps uxores duxisset, liberi ex his nulli prognati erant. Cujus rei non suam esse culpam existimans, tertiam duxit uxorem. Duxit autem hoc modo: erat illi amicus civis Spartanus, quo civium omnium familiarissime Ariston utebatur. Hic vir uxorem habuit longe formosissimam omnium quæ Spartæ erant mulierum: et ea quidem formosissima ex deformissima evaserat. Etenim quum turpis fuisset adspectu, nutrix illius, puellam ita deformem videns esse hominum opulentorum filiam, vidensque parentes illius in magna calamitate ponere turpem filiolæ formam, hæc animadvertens nutrix, tale inivit consilium: quotidie gestabat eam in Helenæ templum, quod est in loco qui Therapna vocatur, supra Phœbeum templum. Quoties autem puellam eo gestasset, statuebat illam ante deæ simulacrum, supplexque rogabat deam, ut deformitate liberare puellam vellet. Jam die quodam, quum templo egrederetur nutrix, adparuisse ei dicitur mulier, quærens ex ea quid esset quod in ulna gestaret. Cui quum illa respondisset, puellam se gestare, rogasse mulierem, ut sibi monstraret puellam. Neganti nutrici, dicentique vetitum sibi a parentibus esse ne cuiquam eam monstraret, etiam atque etiam hanc institisse, ut sibi ostenderet. Tum nutricem, ut vidit plurimum interesse mulieris videre puellam, ita denique illi ostendisse; et hanc, tacto puellæ capite, dixisse, formæ præstantia superaturam eam Spartanas omnes mulieres. Atque inde ab illo die mutatam esse ejus formam. Hanc igitur, ubi nubilis facta est, in matrimonium duxit Agetus, Alcidæ filius, hic ipse quem dixi Aristonis amicus.

LXII. Cujus mulieris amore urens Ariston talem iniit rationem. Amico, cujus hæc uxor erat, recipit ipse, dono se daturum quamcumque rerum suarum omnium ille selegisset, jubetque amicum, ut parem sibi referat gratiam. Et ille, nihil de uxore sua veritus, quum videret esse etiam Aristoni uxorem, in conditionem consensit; atque in hoc ipsum mutuis se juramentis ambo obligarunt. Deinde Ariston dedit illi pretiosissimum nescio quod cimeliorum suorum, quod selegerat Agetus: et ipse, par ab illo sibi referri postulans, ibi tunc uxorem amici conatus est secum abducere. At ille, in omnia alia, hoc uno excepto, se consensisse, ait: verumtamen quum juramento esset obstrictus, doloque circumventus, abduci eam passus est.

LXIII. Ita igitur tertiam uxorem, repudiata secunda, Ariston duxit. Eique hæc eadem mulier intra tempus justo brevius, decimo nondum expleto mense, peperit hunc, de quo hic agitur, Demaratum: et Aristoni tunc in consessu ephororum sedenti unus e famulis nunciavit, natum ei esse filium. At ille, memor temporis quo duxerat uxorem, et digitis numerum iniens mensium, interposito jurejurando ait,Hic meus esse non potest.Idque audiverant ephori: nec tamen statim curæ admodum illis fuerat id verbum. Postquam vero adolevit puer, dicti pœnituit Aristonem; etenim quam maxime suum esse filium Demaratum existimabat: et nomen Demaratum (id est, Votis populi expetitum) hac caussa ei imposuit, quod antea Spartani publice susceptis pro Aristone votis, ut viro omnium ante id tempus regum Spartanorum probatissimo, deos erant precati, ut filius ei nasceretur. Ob hoc igitur nomen ei est impositum Demaratus.

LXIV. Succedente tempore e vita discessit Ariston, et Demaratus regnum suscepit. Fuisse autem videtur in fatis, ut ista res, quum comperta fuisset, regno exueret Demaratum, eo quod magnum in odium incurrerat Cleomenis, primum, exercitu Eleusi abducto, deinde (ut dixi) tunc, quum Cleomenes in æginam trajecerat adversus hos qui cum Medis sentiebant.

LXV. Itaque ulcisci eum cupiens Cleomenes paciscitur cum Leotychide, Menaris filio, Agidis nepoti, ex eadem domo, qua erat Demaratus, oriundo, in hanc conditionem, ut ille, sua opera rex creatus in locum Demarati, ipsum sequeretur adversus æginetas. Fuerat autem Leotychides inimicissimus Demarato, ejusmodi de caussa; quod, quum Percalum, Chilonis filiam, neptin Demarmeni, sibi desponsasset, Demaratus per insidias nuptiis illis frustratus erat Leotychidem, præreptamque illi Percalum ipse duxerat uxorem. Hæc quum fuisset inimicitiarum Leotychidis adversus Demaratum origo, tunc a Cleomene sollicitatus Leotychides jurat contra Demaratum, dicens, non legitime illum regem esse Spartanorum, nec enim filium esse Aristonis. Deinde, post interpositum hoc juramentum, judicio eum est persecutus, in memoriam revocans verbum istud, quod Aristoni tunc exciderat, quum ei famulus recens natum renunciasset filium; ubi numero inito mensium jurans dixerat, non esse illum filium suum. Huic verbo insistens Leotychides declaravit Demaratum nec Aristone genitum, nec legitime regnantem Spartæ; testes advocans eosdem ephoros, qui tum cum illo sederant in consilio, et verbum istud ex ore Aristonis audierant.

LXVI. Postremo, quum ea de re exstitissent rixæ, placuit Spartanis ex Delphico oraculo quærere, an Aristonis filius esset Demaratus. Quod quum de industria ita decernendum curasset Cleomenes, ut de ea re Pythiam referretur; tum vero idem Cleomenes Cobonem sibi conciliavit, Aristophanti filium, virum maxima apud Delphenses auctoritate; qui Periallæ prophetissæ persuasit, ut ea diceret, quæ Cleomenes dici volebat. Ita igitur interrogantibus his, qui consulendum oraculum missi erant, respondit Pythia, non esse Aristonis filium Demaratum. Attamen postero tempore comperta ea fraus est, et Cobon Delphis profugit, prophetissæ vero Periallæ abrogatum est munus.

LXVII. Hoc igitur modo abrogata Demarato regia dignitas est. Deinde vero, relicta Sparta, Medos profugit Demaratus, ob contumeliam hujusmodi. Postquam regno fuit exutus, gerendum magistratum erat electus. Quumque esset solenne ludicrum, quod Gymnopædias vocant, Leotychides, rex jam creatus in Demarati locum, risus et contumeliæ caussa misso famulo Demaratum, qui et ipse spectator aderat, quæsivit ex eo, qualenam illi videretur, hunc gerere magistratum post regiam dignitatem? Cui illi, indignatus interrogatione, respondit, se quidem utrumque esse expertum, nec vero illum: cæterum interrogationem hanc Lacedæmoniis aut infinitæ calamitatis, aut infinitæ felicitatis fore initium. His dictis, velata facie theatro egressus, domum suam abiit: ibique protinus, præparatis rebus necessariis, Jovi bovem immolavit, et eo mactato vocavit matrem.

LXVIII. Quæ postquam advenit, data in manus illius extorum parte victimæ, supplex eam Demaratus adlocutus est his verbis: “Mater, et alios omnes deos testatus, et hunc Herceum (id est, domus nostræ præsidem) Jovem, oro te atque obsecro, ut verum mihi dicas, quis ex rei veritate pater sit meus. Leotychides enim in litis contentione dixit, gravidam te ex priori viro congressam esse cum Aristone: qui vero contumeliosiorem rumorem sequuntur, aiunt cum servo asinario te esse congressam, et illius me esse filium. Quare te ego per deos obsecro, verum mihi dicas. Nam et, si quid tale, quale dicunt, fecisti, non sola tu fecisti, sed multis cum aliis mulieribus: et pervulgata quoque Spartæ fama est, prolificum semen non fuisse Aristoni; alioqui priores etiam uxores ejus parituras fuisse.Talia igitur ille dixit.

LXIX. Cui mater his verbis respondit: “Fili, quoniam me supplex oras ut verum dicam, omnem tibi rem ex vero aperiam. Postquam me Ariston domum suam duxit, tertia nocte a prima venit me simulacrum simile Aristoni: quod quum mecum concubuisset, coronas mihi, quas habebat, imposuit. Illud postquam abiit, venit deinde Ariston; qui me videns coronis ornatam, interrogavit quis illas mihi dedisset: et ego dixi, ipsum. Quod ubi abnuit ille, jurata equidem respondi, non recte eum facere qui rem perneget; paullo enim ante venisse ipsum, mecumque concubuisse, ac deinde has mihi coronas dedisse. Tum me videns Ariston jurejurando rem confirmare, intellexit divinitus hæc accidisse. Nam et coronas illas adparebat esse ex heoris ædicula quæ est januam aulæ nostræ; Astrabaci ædem vocant: et, esse hunc ipsum herœm, pronunciarunt vates. Ita igitur, fili, rem totam habes, quam scire cupis. Nam, aut ex hoc herœ genitus es, et pater tuus Astrabacus heros est, aut Ariston, ea ipsa enim nocte te concepi. Cæterum, quo argumento te maxime adgrediuntur inimici, dicentes, ipsum Aristonem, quum ei te natum esse nunciaretur, audientibus multis negasse suum te esse filium, quoniam justum tempus decem mensium nondum esset completum; id verbum illi inscitia talium rerum exciderat. Pariunt enim mulieres etiam novem mensium fœtus, atque etiam septem mensium, neque cunctæ decimum complent mensem: et ego te, fili, septimo mense peperi. Agnovitque etiam paullo post ipse Ariston, per inscitiam sibi verbum illud excidisse. Alios autem de nativitate tua rumores procul habe: nam verissima omnia audivisti. Ex asiniariis vero Leotychidi ipsi et aliis, qui hoc narrant, liberos pariant uxores.Hæc mater locuta est.

LXX. Demaratus vero, postquam quæ voluerat cognovit, sumpto viatico, Elidem profectus est; speciem præ se ferens tamquam Delphos petens, ubi consuleret oraculum. Lacedæmonii vero, suspicati fugam capessere Demaratum, persecuti sunt eum. Sed, priusquam hi Elidem pervenerunt, Zacynthum ille trajecerat. Quo quum etiam Lacedæmonii trajecissent, et ipsi Demarato injecerunt manus, et famulos ei abstraxerunt. At ille, quum non dedidissent eum Zacynthii, in Asiam deinde regem Darium transgressus est: et rex eum munifice excepit, et terra et oppidis donavit. Ista igitur ratione, et tali fortuna usus, in Asiam pervenit Demaratus, postquam et aliis multis factis pariter atque consiliis inter Lacedæmonios claruerat, et Olympica victoria, quam quadrigarum curriculo reportavit, civitatem ornaverat, unus ex omnibus Spartæ regibus cui id contigerit.

LXXI. Leotychides vero, Menaris filius, in regnum Demarato ea dignitate ejecto successit. Cujus filius erat Zeuxidemus, quem Spartanorum nonnulli Cyniscum nominabant. Hic regnum Spartæ non est adeptus: obierat enim ante Leotychidem, relicto filio Archidamo. Mortuo autem Zeuxidemo, alteram uxorem duxit Leotychides Eurydamen, Menii sororem, Diactoridæ filiam: ex qua quidem nulla ei mascula proles nata est, sed filia, nomine Lampito; quam duxit Archidamus, Zeuxidemi filius, a Leotychide sibi elocatam.

LXXII. Nec vero Spartæ senectutem traduxit Leotychides, sed talem quamdam pœnam dedit Demarato. Quum dux esset copiarum Laconicarum in Thessalia, potuissetque omnia armis subigere, ingentibus pecuniis corrumpi se passus est. Cujus criminis compertus, quum in ipsis castris insidens manicæ pecunia plenæ esset deprehensus, in judicium delatus exsilio multatus est, et ædes ejus in urbe dirutæ: itaque Tegeæ exsulavit, ibique vitam finivit. Sed hæc quidem postero tempore acta sunt.

LXXIII. Tunc vero, postquam Cleomeni ex sententia successerat res in Demaratum suscepta, protinus ille, adsumpto Leotychide, adversus æginetas ire contendit, propter illatam sibi contumeliam vehementer illis iratus. Jam igitur aeginetæ, quum ambo simul reges adversus illos venissent, non amplius repugnandum sibi esse existimarunt: et illi selectos ex æginetis decem viros, divitiis et genere præ cæteris eminentes, abduxerunt, in his Crium Polycriti filium, et Casambum Aristocratis, qui plurimum potestate valebant. Hos igitur, in Atticam terram abductos, veluti depositum tradiderunt Atheniensibus, acerrimis hostibus æginetarum.

LXXIV. Sed post hæc Cleomenes, quum compertæ interim fuissent malæ artes, quibus adversus Demaratum usus erat, metu Spartanorum in Thessaliam secessit. Inde vero in Arcadiam reversus, novas res moliens, Arcadas adversus Spartanos sollicitavit, quum aliis juramentis illos adstringens, ut se, quocumque duceret, sequerentur; tum etiam in animo habens proceres Arcadum, in Nonacrin oppidum ductos, jurejurando per Stygis aquam adigere. Nam in hoc ipso oppido perhibent Arcades esse Stygis aquam. Est autem illa hujusmodi: exigua adparet aqua, ex petra stillans in locum concavum, quem maceria undique cingit. Nonacris autem, in qua hic fons conspicitur, Arcadiæ oppidum est prope Pheneum.

LXXV. Lacedæmonii vero, ubi cognoverunt quid moliretur Cleomenes, veriti rei exitum, Spartam eum revocarunt, et in pristinam restituerunt dignitatem. At post reditum brevi interjecto tempore, quum jam antea haud sana admodum mente fuisset, furor morbus eum invasit; nam quoties Spartanus quispiam obviam ei veniret, huic sceptrum in faciem infligebat. Quæ quum ille faceret, et alienata esset mente, vinxerunt illum propinqui, et ligno illigaverunt. At ille, ita vinctus, ubi vidit unum custodem, digressis aliis, solum relictum, cultrum sibi dari postulavit: quem quum ei statim dare nollet custos, minatus est homini quæ deinde illi facturus esset, quando foret solutus; donec territus ille minis (erat enim unus ex Helotis) cultrum ei porrexit. Tum vero, sumpto ferro, Cleomenes, initio a cruribus facto, misere se ipse laceravit: carnem enim secundum longitudinem incidens, a cruribus femora perrexit, et a femoribus ilia et lumbos: postremo, ubi ventrem pervenit, hunc etiam minutatim dissecuit, donec animam efflavit. Atque tali modo ille mortuus est, ut quidem plerique ex Græcis dicunt, quoniam Pythiæ persuaserat ista dicere quæ Demaratum spectabant; ut vero aiunt Athenienses, quoniam, quo tempore Eleusinem invasit, lucum excidit deabus sacrum; ut vero Argivi, quoniam Argivos, qui e pugna in lucum Argo sacrum confugerant, inde abductos trucidavit, ipsumque lucum spreta religione incendit.

LXXVI. Scilicet Cleomeni, Delphicum oraculum consulenti, redditum erat responsum, capturum illum Argos. Postquam vero cum Spartanorum exercitu fluvium pervenit Erasinum, quem aiunt ex Stymphalio lacu effluere: dicunt enim, hunc lacum, postquam in cæcam voraginem se infudit, rursus adparere in Argolide, et exinde Erasinum hanc aquam ab Argivis nominari: hunc igitur fluvium postquam Cleomenes pervenit, hostias flumini immolavit: quumque minime bene ei cessurum transitum portenderent exta, laudare se, ait, Erasinum, quod cives non proderet suos; sed ne sic quidem salvos evasuros Argivos. Post hæc retrogressus, Thyream duxit exercitum; et, tauro mari immolato, navibus eumdem duxit in Tirynthium et Nauplium agrum.

LXXVII. Ea re cognita, mare properant Argivi, opem suis laturi. Ut vero prope Tirynthem fuerunt, eo in loco cui nomen est Sepea, castra castris Lacedæmoniorum, haud magno spatio in medio relicto, opposuerunt. Ibi nimirum pugnam ex aperto non verebantur Argivi, sed ne dolo caperentur. Etenim hanc rem spectabat oraculum illud, quod promiscue et his et Milesiis Pythia ediderat his verbis:

Verum, quando marem prævertet femina victrix,

inter et Argivos referet prælustris honorem;

tunc Argivarum reddet plerasque gementes,

ut venturorum aiat quis quandoque virorum:

telo sævus obit sinuoso corpore serpens.

Quæ quum tunc omnia concurrissent, metum Argivis incusserunt. Proinde consilium ceperunt utendi hostium præcone: idque ita exsecuti sunt, ut, quoties Spartanus præco signum aliquod dedisset Lacedæmoniis, Argivi etiam id ipsum facerent.

LXXVIII. Quos ubi Cleomenes cognovit idem exsequi, quodcumque ipsius præco significasset; imperat suis, ut, quando prandii signum edidisset præco, tunc arma caperent, et Argivos adorirentur. Et exsecuti sunt hoc Lacedæmonii. Nam, dum Argivi ex præconis imperio prandium capiebant, subito illos adorti, multos eorum interfecerunt, multo plures vero, qui in Argi lucum confugerant, circùm sedentes ibi custodiverunt.

LXXIX. Deinde hoc fecit Cleomenes: quum ex hominibus quibusdam, qui ipsum transfugerant, cognosset, quinam essent ex Argivis qui in sacro luco essent inclusi, misso præcone nominatim evocavit singulos; dicens, se pretium redemptionis illorum accepisse. Statutum autem apud Peloponnesios est pretium redemptionis, duo minæ pro singulis captivis pendendæ. Igitur quinquaginta fere ex Argivis, ut quemque evocaverat, interfecit Cleomenes; et reliquos, qui in luco erant, latebat factum: quum enim densus esset lucus, qui intus erant, non videbant quid facerent hi qui extra essent. Postremo vero unus illorum conscensa arbore vidit quid gereretur: atque exinde non amplius egrediebantur vocati.

LXXX. Tum vero Cleomenes Helotas omnes jussit materiam circa lucum congerere: et, postquam hi imperata fecerunt, lucum incendit. Jamque ardebat lucus, quum ille ex transfugarum quopiam quæsivit, cui deo sacer lucus esset. Qui respondit, Argi lucum esse. Hoc audito Cleomenes, ingentem edens gemitum, ait: “O fatidice Apollo, sane magnopere me decepisti, quum Argos me capturum diceres. Suspicor enim, exisse mihi id vaticinium.

LXXXI. Post hæc, majore exercitus parte Spartam dimissa, ipse cum mille fortissimis Junonis templum se contulit, sacra facturus. Quum autem in eo esset ut super ara sacrificaret, vetuit eum sacerdos, nefas esse dicens peregrino sacra ibi facere. At Cleomenes, jussis Helotis abductum ab ara sacerdotem flagris cædere, ipse sacra fecit; eoque facto Spartam abiit.

LXXXII. Quo ubi rediit, inimici eum apud ephoros reum egerunt; dicentes, pecunia corruptum Argos non cepisse, quum capere facile potuisset. At ille respondit; verumne dicens, an mentiens, definire nequeo; respondit certe, postquam lucum Argo sacrum cepisset, visum sibi esse exisse effatum dei: quare non tentandam sibi existimasse urbem, quin prius sacris factis cognovisset, utrum traditurus sibi eam deus esset, an impedimento futurus. Litanti autem sibi in Junonis templo, ex simulacri pectore effulsisse ignis flammam: unde liquido se intellexisse, non capturum se esse Argos: nam, si ex capite simulacri effulsisset flamma, capturum se urbem cum arce fuisse; quum vero e pectore effulserit, perfecta a se esse omnia quæ fieri deus voluit. Hæc dicens, credibilia et consentanea dicere visus est Spartanis, et longe majore parte suffragiorum est absolutus.

LXXXIII. Urbs vero Argos ita viris viduata est, ut res illorum omnes penes servos essent, omnia gubernantes administrantesque, donec eorum filii, qui perierant, virilem pervenerunt ætatem. Tunc hi, Argos sibi rursus vindicantes, illos ejecerunt: et servi, urbe pulsi, prælio facto, Tirynthem tenuere. Deinde aliquamdiu pacatæ inter utrosque res fuere: sed postea venit servos vir fatidicus, nomine Cleander, genere Phigalensis Arcas; qui illis, ut denuo arma inferrent dominis, persuasit. Inde bellum illis exortum est, quod diu duravit, donec tandem ægre servos debellarunt Argivi.

LXXXIV. Argivi igitur ista de caussa aiunt in furorem actum Cleomenem misere periisse. At ipsi Spartani contendunt, non a deo quopiam in furorem actum fuisse Cleomenem, sed ex consuetudine cum Scythis contraxisse merum bibendi morem, eaque de caussa in furorem incidisse. Scythas enim Nomades, postquam terram ipsorum Darius bello invasisset, consilium deinde cepisse pœnas ab illo repetendi: itaque missis legatis societatem voluisse cum Spartanis contrahere, hac conditione, ut ipsi Scythæ juxta Phasin fluvium conarentur in Medicam terram irrumpere; Spartani vero, Epheso profecti, in superiorem Asiam contenderent, ac deinde utrique eodem in loco convenirent. Cleomenem igitur, aiunt, quum Scythæ hanc ob caussam Spartam venissent, familiarius, quam par erat, cum illis conversantem, merum bibere ab eisdem didicisse; atque inde eum in furorem incidisse existimant Spartani. Et ab illo tempore, aiunt, si quis meracius bibere cupit, dicere hunc famulo,Scythico more infunde!Hæc apud Spartanos de Cleomene fama est. Mihi vero Cleomenes videtur hanc pœnam Demarato dedisse.

LXXXV. Cognita Cleomenis morte, aeginetæ Spartam legatos miserunt, qui Leotychidem propter obsides Athenis retentos accusarent. Et Lacedæmonii, constituto judicio, pronunciarunt injuriose cum æginetis Leotychidem egisse; eumque condemnarunt, ut illis dederetur, æginam abducendus loco virorum Athenis detentorum. Quum vero in eo essent aeginetæ ut abducerent Leotychidem, dixit eis Theasides, Laoprepis filius, vir Spartæ spectatus: “Quid facturi estis, viri aeginetæ? regem Spartanorum, vobis a civibus suis traditum, vultis abducere? Quodsi nunc iracunde cum illo agere decreverunt Spartani, videte ne iidem posthac, si hoc feceritis, exitiosum malum vestram in terram inferant.His auditis, abducere illum omiserunt aeginetæ, pactique cum eo sunt in hanc conditionem, ut una cum ipsis Athenas se conferret Leotychides, et æginetis viros illos restitueret.

LXXXVI. Athenas postquam Leotychides pervenit, repetiitque depositum; tum vero tergiversari Athenienses, reddere nolentes; dicereque, a duobus regibus viros illos apud se depositos fuisse, nec sibi æquum videri, alteri eos reddere absque altero. Ita quum se reddituros illos negarent Athenienses, hæc apud eos verba Leotychides fecit: “Facite, Athenienses, utrum volueritis ipsi: nam, si reddideritis, pie sancteque feceritis; si non reddideritis, contra. Verumtamen commemorare vobis volo, quale quid circa depositum acciderit Spartæ. Dicimus nos Spartani, fuisse Lacedæmone, tertia ante me generatione, Glaucum Epicydis filium. Huic viro dicimus et omnia alia contigisse præcipua, et singulari justitiæ fama eumdem fuisse celebratum præ omnibus qui per id tempus Lacedæmonem habitabant. Huic suo tempore hæc dicimus accidisse: virum Milesium venisse Spartam, illum convenire cupientem, et hæcce ei exponentem. Sum ego, inquit, civis Milesius, teque veni, Glauce, tua frui justitia cupiens. Quandoquidem enim, ut per reliquam Græciam universam, ita et per Ioniam, eximia est fama tuæ justitiæ; reputavi mecum, in periculo semper versari Ioniam, Peloponnesum contra in tuto locatam, et numquam apud nos pecunias diu in ejusdem hominis possessione permanere. Hæc apud me reputanti deliberantique visum est mihi, bonorum meorum dimidium, in pecuniam redactum, apud te deponere, bene gnaro apud te mihi salvum illud collocatum iri. Accipe igitur has pecunias meas, et has accipe servaque tesseras; quas qui secum ferens repetet pecunias, ei illas reddes. (II.) Hæc quum hospes dixisset Milesius, accepit Glaucus depositum prædicta conditione. Multo vero interjecto tempore Spartam venere filii hujus hominis, qui illas deposuerat pecunias; qui quum convenissent Glaucum, exhibitis tesseris pecunias ab illo repetierunt. At ille recusans, hæc respondit: Non memini equidem hanc rem quam narratis, nec animum meum subit ulla ejus cogitatio. Volo autem, si quidem in memoriam revocavero, facere quod justum est: nam, si accepi, recte vobis restituam; si omnino non accepi, ex Græcorum legibus vobiscum agam. Igitur in quartum ab hoc mensem vos rejicio, quo tempore hæc effecta vobis dabo. (III.) Lamentantes discedunt Milesii, tamquam defraudati pecuniis. Glaucus vero, Delphos profectus, consulit oraculum, quæritque ex illo, an interposito jurejurando pecuniam prædaretur. Quem his verbis Pythia adgreditur:

Glauce Epicydide! sane expedit breve tempus

jurando vicisse, intervertisseque nummos.

Jura: jurandi memorem quoque mors quia tollit.

At juramento quædam est sine nomine proles,

trunca manus, et trunca pedes; tamen impete magno

advenit, atque omnem vastat stirpemque domumque.

Sancti vero hominis florebit sera propago.

His auditis, deum oravit Glaucus, ut veniam sibi eorum quæ dixisset daret. At Pythia respondit, perinde esse, tentare deum, atque rem ipsam peragere. (IV.) Tunc igitur Glaucus quidem hospites arcessivit Milesios, et pecunias illis reddidit. Cujus vero rei caussa hunc vos, Athenienses, sermonem facere adgressus sim, dicam. Glauci hujus nulla hodie propago superest, nec domus ulla quæ Glauci fuisse existimetur: a stirpe enim excisus e Sparta est. Adeo expedit, de deposito nihil aliud ne cogitare quidem, nisi ut repetentibus reddas.His dictis Leotychides, quum ne sic quidem morem ei gererent Athenienses, discessit.

LXXXVII. Æginetæ, priusquam superiorum injuriarum, quas Thebanorum in gratiam intulerant Atheniensibus, pœnas darent, hoc etiam admiserant. Succensentes Atheniensibus, a quibus injuria se adfectos arbitrabantur, ulciscendos eos se compararunt: et quum Athenienses sacra quinquennalia Sunium celebrarent, navi qua theori vehebantur insidiati sunt, et repletam viris primariis Atheniensium ceperunt, captosque in vincula conjecerunt.

LXXXVIII. Hæc ab æginetis passi Athenienses non ultra differendum putarunt, quin adversos illos, quidquid possent, machinarentur. Erat tunc in ægina vir spectatus, Nicodromus nomine, Cnœthi filius, infensus æginetis quod ab illis olim insula pulsus fuisset: hic ubi intellexit Athenienses male faciendum æginetis sese accingere, proditionem aeginæ cum illis paciscitur, certum diem constituens, quo et ipse rem adgressurus sit, et illos oporteat præsidio sibi adesse. His ita constitutis, Nicodromus, ut ei cum Atheniensibus convenerat, veterem quam vocant urbem occupat.

LXXXIX. Sed Athenienses constitutum diem non adfuerunt. Etenim navium numerus tunc maxime non manus illis fuerat idoneus pugnam cum æginetis ineundam: et, dum a Corinthiis naves sibi commodandas petunt, interim perdita res est. Corinthii, quum per id tempus quammaxime amici essent Atheniensium, rogantibus illis triginta dedere naves, dederunt autem quinis drachmis eas commodantes; nam gratis dare per legem non erat licitum. His igitur acceptis navibus, adjectisque suis, septuaginta omnino navibus instructis, adversus æginam navigarunt: sed postridie ejus diei, qui constitutus erat, advenerunt.

XC. Nicodromus, ut diem non adfuerunt Athenienses, conscensa navi ex ægina profugit, eumque alii etiam ex æginetis sunt secuti; quibus Athenienses Sunium habitandum dedere: unde illi impetum facientes, res æginetarum, qui in insula erant, agebant ferebantque. Sed hoc quidem postero tempore factum.

XCI. Tunc vero, qui opibus inter æginetas valebant, superata plebe quæ cum Nicodromo insurrexerat, hos qui in ipsorum venerant potestatem, sumendum de eis supplicium eduxerunt. Quo tempore etiam piaculum admisere, quod nulla ratione nullisque sacrificiis potuerunt expiare, sed prius insula exciderunt, quam propitia illis reddita dea est. Nam, quum captos septingentos ex plebe supplicium educerent, unus eorum, e vinculis elapsus, vestibulum confugit Cereris Legiferæ, et prehensos annulos, quibus attrahitur porta, firmiter tenuit. Tum vero illi, quum abstrahere hominem non valerent, manus ei præciderunt, atque ita eduxerunt: et manus illæ annulis firmiter inhærebant.

XCII. Hæc in se invicem aeginetæ patrabant. Superati vero pugna navali ab Atheniensibus, qui cum septuaginta advenerant navibus, auxilium petierunt ab eisdem quos olim invocaverant, Argivis. At hi quidem jam auxilio non venerunt, quippe offensi eo quod naves æginenses, vi quidem coactæ a Cleomene, Argolidem adpulerant terram, et aeginetæ una cum Lacedæmoniis exscensionem fecerant. In eadem autem incursione simul etiam Sicyonii suis e navibus exscenderant. Quare ambobus Argivi mulctam irrogarunt, mille talenta, utrique populo quingenta. Et Sicyonii quidem, agnoscentes injuste se fecisse, pacti sunt cum Argivis, ut, solutis centum talentis, reliqua summa ipsis remitteretur: aeginetæ vero culpam non agnoscentes, pertinaciter detrectaverunt mulctam. Quam ob caussam nunc illis, auxilia rogantibus, publico nomine nulla ab Argivis missa sunt, sed voluntarii eis suppetias venere mille admodum; quibus dux præfuit vir strenuus, nomine Eurybates, qui quinquertium exercuerat. Eorum autem plerique non redierunt, sed ab Atheniensibus in ægina sunt interfecti: in his dux Eurybates, postquam singulari certamine tres occidisset adversarios, ipse a quarto, Sophane Deceliensi, interfectus est.

XCIII. Æginetæ vero, suis navibus Athenienses incompositos adorti, superarunt illos, et quattuor naves eorum cum ipsis viris ceperunt. Ita factum est ut bellum gereretur Athenienses inter et æginetas.

XCIV. Interim Persa suum persecutus est institutum. Nam et famulus eum semper admonebat, ut reminisceretur Atheniensium, et Pisistratidæ instabant et calumniabantur Athenienses: simul vero ipse Darius cupiebat, arrepta hac occasione, illos e Græcis subigere, qui terram et aquam ipsi non dedissent. Itaque, Mardonio ab imperio remoto, qui cum classe male rem gesserat, alios nominavit imperatores, qui adversus Eretriam et Athenas proficiscerentur, Datin, Medum genere, et Artaphernem, Artaphernis fratris sui filium: quos misit dato mandato, ut Athenas Eretriamque sibi subjicerent, et capta inde mancipia in suum adducerent conspectum.

XCV. Hi nominati imperatores, quum a rege digressi in Aleium pervenissent campum Ciliciæ, exercitum pedestrem secum ducentes numerosum et bene instructum; ibi quum castra posuissent, accesserunt eis universæ copiæ navales, ut cuique populo imperatæ erant: accesseruntque etiam naves equis transvehendis, quas superiori anno Darius suis tributariis edixerat parandas. Equis in hippagines impositis, et omni pedestri exercitu naves conscendere jusso, sexcentis triremibus in Ioniam navigarunt. Inde vero non littus legentes recta versus Hellespontum et Thraciam direxerunt classem; sed Samo profecti, per Icarium mare et secundum insulas cursum tenuere; metuentes maxime, ut mihi videtur, montis Atho circuitum, in quo circumnavigando superiori anno ingentem passi erant calamitatem: insuper vero etiam, ut hac irent, Naxus insula eos cogebat, quæ superiori tempore non erat subacta.

XCVI. Ubi per mare Icarium transvecti contra Naxum venere (hanc enim primam omnium adoriri in animo habebant Persæ), memores eorum quæ prius acciderant, Naxii non sustinentes hostem, procul abeuntes in montes confugerunt. Persæ vero, in servitutem redactis quotquot illorum comprehendissent, et templa et urbem incenderunt. Quo facto, adversus reliquas insulas navigare pergebant.

XVII. Qui dum id faciunt, Delii etiam, relicta insula, profugiunt Tenum. Datis autem, ubi in viciniam Deli cum exercitu pervenit, ipse navi sua prægressus, non passus est classem insulam adpellere, sed Rheneam ex adverso sitam: et postquam cognovit quo se Delii recepissent, misso caduceatore, hæc eis edixit: “Quid fuga abitis, viri sancti, male de me, nec pro meo merito, judicantes? Ego enim et ipse in tantum certe sapio, et a rege hoc mihi mandatum est, ut, qua in terra hi duo dii nati sunt, eam nec ipsam lædam, nec ejus incolas. Quare redite vestras sedes, et insulam habitate!Hæc postquam per caduceatorem edixit, trecenta thuris talenta super aram congesta adolevit.

XCVIII. His rebus gestis, Datis cum exercitu primum adversus Eretriam navigavit, simul et Ionas et æolenses secum ducens. Post illius autem ex hac regione digressum commota tremuit Delus; quod nec ante id tempus, ut aiunt Delii, nec post, meam usque ætatem, factum est. Et hoc quidem prodigium edidit deus, quo imminentia hominibus mala significaret. Nam regnante Dario Hystaspis filio, et Xerxe Darii, et Artaxerxe Xerxis, per tres has continuas generationes plura mala adflixerunt Græciam, quam per viginti alias generationes quæ ante Darium exstiterunt; alia quidem, a Persis illi illata; alia vero, ab ipsorum Græcorum coryphæis de principatu inter se bellum gerentibus. Itaque non præter caussam commota est Delus, quum illum diem immota fuisset. Et in vaticinio de illa ita scriptum est:

Et Delum, quamvis sit adhuc immota, movebo.

Valent autem secundum Græcum sermonem nomina ista hocce: Darius, cœrcitor; Xerxes, bellator; Artaxerxes, magnus bellator. Hos igitur reges Græci sua lingua recte ita, ut dixi, nominaverint.

XCIX. Barbari, Delo profecti, navibus insulas adpellebant, et exercitum inde adsumebant, et insulanorum filios secum obsides abducebant. Postquam vero, præternavigatis insulis, Carysto quoque appulerunt; quum nec obsides dedissent Carystii, et contra vicinas urbes (Eretriam et Athenas dicebant) se militaturos negassent: ibi tunc hos oppugnarunt, agrumque illorum evastarunt, donec etiam Carystii in deditionem venere Persarum.

C. Eretrienses autem, ubi cognoverunt sese peti a Persarum classe, Athenienses rogarunt ut auxilia sibi mitterent. Nec negarunt Athenienses opem, sed quater mille colonos illos, qui in opulentorum Chalcidensium prædia successerant, opem eis ferre jusserunt. At in Eretriensibus sanum nullum erat consilium; qui Athenienses quidem auxilio vocaverant, ipsi vero in duas divisi erant sententias: nam aliis animus erat, relicta urbe in superiora Eubœæ loca se recipere; alii vero, privatum quæstum a Persis reportare sperantes, proditionem parabant. Quorum utrorumque consilia cognita habens æschines, Nothonis filius, primarius vir Eretriensium, advenientibus Atheniensibus præsentem rerum statum aperuit; eosque ut retrogrederentur rogavit, ne simul cum Eretriensibus perirent. Et Athenienses, æschinis sequentes consilium, Oropum transvecti, periculum evaserunt.

CI. Persæ, navibus Tamynas et Chœreas et ægilia ditionis Eretriensium adpulsis, locis hisce potiti, protinus equis e navibus expositis, adgrediendum hostem sese compararunt. Eretrienses vero de egrediendo et committenda pugna non cogitabant; sed muros, si possent, defendere, hoc unum illis curæ erat, quandoquidem vicerat sententia non relinquendam esse urbem. Quum autem acriter oppugnaretur murus, intra sex dies multi ab utraque parte perierunt: septimo vero die Euphorbus Alcimachi filius et Philagrus Cyneæ, spectati inter cives viri, Persis Eretriam prodiderunt. Et hi, urbem ingressi, templa spoliarunt incenderuntque, pœnam hanc repetentes ob templa Sardibus cremata; homines autem, ut jusserat Darius, in servitutem abstraxerunt.

CII. Subacta Eretria, Persæ, paucorum dierum interposita mora, in Atticam navigarunt, magnas in angustias adducentes Athenienses, cogitantesque eodem modo cum illis agere atque cum Eretriensibus egissent. Quumque Marathon esset totius Atticæ maxime opportunus equitibus locus, et proximus ab Eretria, in hunc campum illos deduxit Hippias, Pisistrati filius.

CIII. Qua re cognita, Athenienses etiam ipsi Marathona obviam hostibus egressi sunt. Duxerunt autem illos decem imperatores; quorum decimus Miltiades erat, is cujus patri Cimoni, Stesagoræ filio, acciderat, ut a Pisistrato, Hippocratis filio, Athenis in exsilium pelleretur. Eidemque contigerat, ut exsul victoriam Olympiæ reportaret quadrigarum curriculo; quem eumdem honorem jam ante eum frater ipsius uterinus Miltiades erat consecutus. Deinde vero, sequenti Olympiade, quum eisdem equabus idem Cimon vicisset, Pisistrato concessit, ut is victor renunciaretur; et ob victoriam huic concessam, ex pactione cum illo inita, in patriam est restitutus. Postremo idem, quum eisdem equabus aliam rursus victoriam reportasset Olympicam, obiit interfectus a filiis Pisistrati, ipso Pisistrato non amplius in vivis agente: interfecerunt illum enim hi prope prytaneum, noctu hominibus quibusdam hoc subornatis. Sepultus est autem Cimon ante urbem, ultra viam quæ Per Cavum vocatur, et ex adverso sepultæ sunt equæ illæ ejusdem, quæ tres Olympicas retulerunt victorias. Præstiterunt quidem idem hoc aliæ etiam equæ, Euagoræ Lacedæmonis; sed, præter has, nullæ. Filiorum igitur Cimonis natu major, Stesagoras, per id tempus apud patruum Miltiadem in Chersoneso educabatur; natu minor autem apud Cimonem Athenis erat, cui nomen fuit Miltiades, de patrui Miltiadis nomine, conditoris Chersonesi.

CIV. Hic igitur tunc Miltiades, quum nuper e Chersoneso advenisset, duplicemque effugisset mortem, imperator fuit Atheniensium. Simul enim et Phœnices, usque Imbrum illum persecuti, studiose operam dederant, ut caperent eum et regem abducerent: et, postquam hos effugit, domumque rediit, et jam securum se esse posse existimavit, protinus eumdem exceperant adversarii, et in judicium vocatum, reum egerant tyrannidis in Chersoneso exercitæ. Ab hoc quoque liberatus periculo, ita demum imperator creatus est Atheniensium, populi suffragiis electus.

CV. Ac primum quidem, quum adhuc in urbe essent imperatores, Spartam miserunt præconem Phidippidem, civem quidem Atheniensem, cæterum hemerodromum (cursorem ingens uno die spatium emetientem), et hoc negotium exercentem. Cui, ut quidem ipse deinde narravit Phidippides, Atheniensibusque renunciavit, circa Parthenium montem, qui supra Tegeam est, deus Pan obviam est factus; compellatoque nominatim Phidippide, jussit eum renunciare Atheniensibus, nullam illos sui curam gerere, quum tamen bene cupiat Atheniensibus, ac jam sæpe de illis bene meritus fuerit, et posthac etiam bene sit meriturus. Hæc Athenienses vere ita accidisse persuasi, deinde, quum jam res eorum recte fuissent compositæ, templum Pani infra arcem statuerunt, eumque inde ab illo nuncio annuis sacrificiis et lampade (cursu faces accensas gestantium) placant.

CVI. Tunc vero missus ab imperatoribus Phidippides hic, quo tempore is Panem sibi adparuisse narravit, postridie ejus diei quo Athenis erat profectus, Spartam pervenit; ubi adiens magistratus, hæc apud eos verba fecit: Lacedæmonii, petunt a vobis Athenienses, ut auxilio illis veniatis; neque patiamini ut antiquissima inter Græcos civitas in servitutem abripiatur a barbaris. Nam et Eretria nunc sub jugum est missa, et insigni civitate imminuta est Græcia. Hæc ubi illis ex mandato dixit, placuit quidem Spartanis auxilia mittere Atheniensibus; sed id confestim facere non potuerunt, quum nollent contra legem agere. Erat enim nonus dies mensis: nono autem die, quando non plena esset luna, se non egressuros, aiebant. Plenilunium igitur hi exspectabant.

CVII. Hippias autem, Pisistrati filius, barbaris viam in campum Marathona præivit. Cui superiori nocte per somnum tale visum erat oblatum: visus sibi erat sua cum matre concumbere. quo ex insomnio collegerat, Athenas se esse rediturum, et in patria recepto regno senem vita excessurum. In hunc modum Hippias somnium suum erat interpretatus. Tunc vero, ducis officio fungens, partim Eretriensia mancipia in Styreorum insula, cui ægilea nomen, deposuit; partim naves, quæ Marathona adpulerant, in statione locavit, et barbaros in terram egressos ordinavit. Quæ dum administrat, accidit ei ut vehementius, quam solitus erat, et sternutaret et tussiret. Quumque eidem, quippe ætate jam provectiori, plures labarent dentes, horum dentium unum, dum tussit, propter violentiam ejecit. Qui quum in arenam cecidisset, magnum adhibuit studium ut eum reperiret: postquam vero nusquam dens comparuit, edito gemitu ait adstantibus: “Terra hæc non est nostra, neque eam poterimus in nostram redigere potestatem: nam, quidquid ejus me pertinebat, id dens meus obtinet.Nempe in hoc Hippias exiisse, visionem suam existimavit.

CVIII. Atheniensibus, quum in campo Herculi sacro locum cepissent, præsidio advenere Platæenses frequenti manu ex universo populo collecta. Tradiderant enim sese Atheniensibus Platæenses, et frequentes pro illis Athenienses jam antes labores sustinuerant. Tradiderant se autem hoc modo: bello a Thebanis pressi Platæenses primum Cleomeni, Anaxandridæ filio, et Lacedæmoniis se tradiderant, qui forte in illis locis aderant; at illi, non recipientes eos, dixere: “Nos nimis procul a vobis habitamus, et frigidum vobis tale auxilium foret: plus semel enim fieri posset, ut in servitutem prius abstraheremini, quam nostrûm quisquam fando audiret. Quare suademus vobis, ut Atheniensibus vos tradatis, qui et finitimi vobis sunt, et tutandum non invalidi.Hæc Platæensibus suaserunt Lacedæmonii, non tam quod illis bene vellent, quam quod cuperent laboribus fatigari Athenienses, bellis cum Bœotis gerendis. Consilium autem Lacedæmoniorum sequentes Platæenses, quo tempore duodecim diis sacra faciebant Athenienses, supplices aram consederunt, seque illis tradiderunt. Quo cognito, Thebani arma intulerunt Platæensibus; et Athenienses auxilio illis venere. Sed quum in eo essent ut consererent pugnam, id fieri non passi sunt Corinthii: hi enim, quum forte adessent, arbitrio eorum rem permittentibus utrisque, pacem conciliarunt, fines regionis ita constituentes, ut Thebani eos ex Bœotis, qui Bœotorum communi nollent attribui, nihil impedirent. Hoc constituto, Corinthii abierunt. Athenienses vero, domum redeuntes, ex improviso adgressi sunt Bœoti: sed commissa pugna superati sunt. Quo facto Athenienses, fines Platæensibus a Corinthiis constitutos transgredientes, ipsum Asopum et Hysias fines inter Thebanos et Platæenses statuerunt. Platæenses igitur, postquam prædicto modo Atheniensibus sese tradidissent, nunc eis Marathonem auxilio venerunt.

CIX. Imperatorum autem Atheniensium bifariam divisæ erant sententiæ; nolentibus aliis, ut prælio confligeretur; nimis enim exiguum esse ipsorum numerum, quam ut cum Medorum exercitu congrederentur; aliis vero, et in his Miltiade, confligendum censentibus. Ita quum dissentirent, quumque in eo esset ut pejor vinceret sententia; tunc undecimus supererat qui suffragium ferret, is qui faba polemarchus electus erat Atheniensium: antiquitus enim polemarcho æquale cum imperatoribus jus suffragii ferendi tribuerant Athenienses. Erat autem tunc polemarchus Callimachus Aphidnæus; quem conveniens Miltiades his verbis est adlocutus: “In te nunc situm est, Callimache, utrum in servitutem redigere velis Athenas, an, liberata patria, memoria tui in omne ævum relinquere, qualem ne Harmodius quidem et Aristogiton reliquerunt. Numquam enim, ex quo exstiterunt Athenienses, in tantum adducti sunt periculum, in quanto nunc versantur. In quo si Medis succumbunt, decretum est quid eis sit patiendum, Hippiæ deditis; sin superior discesserit hæc civitas, probabile est primam eam futuram esse Græcarum civitatum. Quo pacto igitur fieri hoc possit, et quo pacto a te pendeat harum rerum summa, nunc tibi dicam. Sententiæ imperatorum, qui decem sumus numero, in duas divisæ sunt partes; aliis confligendum censentibus, aliis non confligendum. Jam, si prælium non commiserimus, persuasum fere habeo magna exstitura dissidia, quæ animos disturbent Atheniensium, eosque Medorum trahant partes. Sin prælium commiserimus priusquam putre consilium animos subeat nonnullorum Atheniensium, probabile fit mihi, ut, diis æqua tribuentibus, superiores discedamus. Hæc igitur omnia te nunc spectant et ex te pendent. Etenim si tu meæ accesseris sententiæ, habebis liberam patriam et civitatem primam universæ Graeciæ; sin his suffragatus fueris, qui dissuadent prælium, erit tibi contrarium eorum, quæ memoravi, commodorum.

CX. His dictis Miltiades in suam sententiam Callimachum traxit: et accedente polemarchi suffragio decretum est, ut prælio confligeretur. Post hæc, qui ex imperatoribus confligendum censuerant, hi, ut cujusque dies aderat, quo penes eum summa esset imperii, ita vicem suam Miltiadi tradiderunt. At ille quamvis acciperet, non tamen prius commisit prælium quam legitimus ipsius dies adesset.

CXI. Quo die igitur Miltiadis vices erant administrandæ imperii summæ, in aciem educti sunt Athenienses, tali modo instructi. Dextro cornu præerat polemarchus Callimachus: obtinebat tunc enim lex apud Athenienses, ut polemarchus dextrum cornu teneret. Ab hoc igitur principio deinde collocatæ erant continuo tenore singulæ tribus Atheniensium, pro cujusque numero: postremi vero, in lævo cornu, Platæenses stabant. Inde enim ab hac pugna usu receptum est, ut, quando solennia sacra peragunt Athenienses, quæ quinto quoque anno celebrantur, præco Atheniensis solennes preces ita præeat, ut fausta omnia precetur Atheniensibus simul et Platæensibus. Tunc vero, quum acies Atheniensium Marathonem sic esset instructa ut frons fronti exercitus Medici exæquaretur, accidit, ut in medio ordines haud sane frequentes starent, et ea parte debilior esset acies; sed ut utrumque cornu densioribus ordinibus esset firmatum.

CXII. Acie ita ordinata, quum caesæ hostiæ prospera omnia nunciassent, ibi tunc Athenienses, ut signum datum est pugnæ, cursu in hostes contenderunt. Erat autem inter duas acies interjectum intervallum haud minus quam octo stadiorum. Tum vero Persæ, ubi cursu adversus se irruentes hostes viderunt, excipiendos illos se compararunt; furere dicentes Athenienses, et in propriam ruere perniciem; qui ita cursu contenderunt, quum numero essent pauci, neque vel equitatum vel sagittarios haberent. De his igitur ita judicabant Persæ. At Athenienses, postquam confertis ordinibus manus venissent hostium, pugnam ediderunt memoratu dignam. Quippe primi omnium Græcorum, quos novimus, cursu in hostes impetum fecerunt: et primi sustinuerunt, Medicam vestem et ea indutos adspicere viros; quum ante illum diem vel nomen Medorum Græcis, ubi audirent, terrorem incussisset.

CXIII. Satis autem longi temporis hæc Marathonem pugna fuit. Et in medio quidem aciei vicerunt barbari, ubi Persæ ipsi et Sacæ locati erant; qui hac parte victores, perrupta acie, versus mediterranea persecuti sunt fugientes. At in utroque cornu penes Athenienses et Platæenses victoria stetit. Et hi quidem, postquam vicerunt, omissis hisce ex barbaris quos in fugam verterant, utrumque cornu contrahentes, illos sunt adgressi qui mediam perruperant aciem: et de his quoque victoriam Athenienses reportarunt. Tunc vero in fugam effusos Persas cædentes persecuti sunt; donec mare delati, ignem poposcerunt, ipsasque naves sunt adorti.

CXIV. In hoc discrimine et alii multi perierunt nobiles Athenienses; et Callimachus polemarchus, postquam fortiter pugnarat, interfectus est; unus item ex imperatoribus Stesilaus Thrasylai filius. Ibidemque Cynegirus, Euphorionis filius, quum aplustria navis barbarorum manu tenuisset, securi amputata manu cecidit.

CXV. Cæterum septem navibus ista ratione potiti sunt Athenienses. Reliquis autem navibus barbari, valide pulsatis remis in altum revecti, adsumptis ex insula mancipiis Eretriensibus, in qua relicta erant; Sunium circumnavigarunt, urbem prius pervenire studentes quam rediissent Athenienses. Et pervulgata est apud Athenienses fama, cepisse illos hoc consilium ex Alcmeonidarum artificio; hos enim ex composito clypeum Persis, quum jam in navibus essent, sustulisse.

CXVI. At, dum Sunium Persæ circumnavigant, Athenienses, quantum pedibus valuere, in urbem retro currentes, prius adfuere quam Persæ venirent: et, quemadmodum Marathonem in agro Herculi sacro castra habuerant, sic et nunc in alio Heracleo, quod in Cynosarge est, locum castris ceperunt. Barbari vero, postquam naves ante Phalerum, qui portus tunc erat Atheniensium, in alto aliquamdiu tenuissent, retro in Asiam navigarunt.

CXVII. Ex Persis ceciderunt in hac Marathonia pugna circiter sex millia et quadringenti; Atheniensium vero centum nonaginta duo. Hic fuit occisorum utrimque numerus. Acciderat autem ibi res mira hujusmodi: Epizelus, civis Atheniensis, Cuphagoræ filius, stans in acie, fortiterque pugnans, oculorum usu privatus est, nulla corporis parte nec cominus percussus, nec eminus ictus: et ab hoc tempore per reliquam vitam cæcus permansit. Memorant autem, ipsum de hac calamitate hæc narrasse: visum esse ei virum armatum magnum contra ipsum stare, cujus barbam totum texisse clypeum; illud autem spectrum præteriisse ipsum, et virum sibi proximum stantem interfecisse. Hæc Epizelum solitum esse narrare audivi.

CXVIII. Datis, cum exercitu in Asiam profectus, postquam Myconum pervenit, per somnum vidit visionem; quæ quidem qualis fuerit non memoratur: sed ille, simul atque illuxit, perquisitionem instituit navium. Et quum in Phœnicia navi simulacrum invenisset Apollinis inauratum, percontatus est unde raptum esset: utque audivit quonam ex templo esset, ipse sua navi Delum est profectus, et ibi (jam enim in insulam reversi erant Delii) simulacrum in templo deposuit, Deliisque imperavit ut in Delium Thebanorum, quod est mare adversus Chalcidem, illud transportarent. Datis quidem, dato hoc mandato, retro navigavit: at statuam Delii non transmiserunt; sed post viginti demum annos ipsi Thebani, oraculi jussu, Delium illam deportarunt.

CXIX. Eretrienses vero in servitutem abreptos Datis et Artaphernes, postquam in Asiam adpulerant, Susa abduxerunt. Rex autem Darius, quum Eretriensibus, priusquam capti essent, vehementer fuisset iratus, quippe qui primi auctores fuerant injuriarum; nunc eosdem, ubi se abductos et sua in potestate vidit, nullo alio malo adfecit, sed sedes illis in terra Cissia adsignavit, in una suarum mansionum quæ Ardericca vocatur. Abest illa decem et ducenta stadia a Susis, quadraginta vero stadia a puteo, qui tres diversas rerum exhibet species. Nam et asphaltus et sal et oleum ex illo hauritur, hoc modo: hauriunt ope tollenonis, cui pro situla adligatus est dimidiatus uter: hunc succutiens haurit homo id quod intus est, idque in cisternam infundit; ex qua rursus in aliud receptaculum derivatur hæc materia; atque ita triplicem in formam convertitur. Et asphaltus quidem et sal protinus concrescunt; oleum vero, quod rhadinacen Persæ vocant, in vasa colligunt: est autem illud nigrum, et gravem spirans odorem. Illum igitur locum Eretriensibus habitandum rex tribuit: habitantque eamdem regionem meam usque ætatem, pristinam linguam servantes. Hæc sunt igitur quæ Eretrienses spectant.

CXX. Lacedæmoniorum vero duo millia Athenas venerunt post plenilunium: et hi quidem, rem adhuc integram deprehensuri, tanta usi sunt celeritate, ut tertio die, quam Sparta discesserant, in Attica fuerint. Sed, quum peracto jam prælio advenissent, cupidi tamen erant Medos videndi. Itaque, Marathonem profecti, spectarunt: deinde, collaudatis Atheniensibus et re ab his præclare gesta, domum redierunt.

CXXI. Quod vero de Alcmeonidis narrant, id miror equidem; nec mihi persuaderi patior, umquam illos Persis ex composito clypeum sublaturos fuisse, quasi voluissent ut sub barbaris et sub Hippia essent Athenienses. Quippe satis constat, fuisse illos magis aut certe pariter inimicos tyrannorum atque Callias fuerat, Phænippi filius, Hipponici pater. Callias enim, quoties Pisistratus Athenis pulsus est, unus omnium Atheniensium ausus erat bona ejus per publicum præconem venumdata emere, omniaque alia in illum inimicissima machinatus erat.

CXXII. [Dignus est autem hic Callias, cujus crebro a quibuslibet honorifica mentio fiat; quum ob hoc ipsum, quod dixi, tamquam vir acerrime libertati studens patriæ; tum ob id quod Olympiæ fecit, ubi equorum cursu victor, quadrigarum autem curriculo secundas ferens, reportata etiam prius Pythica victoria, conspicuus fuit apud omnes Græcos per sumptus maximos; denique ob singularem indulgentiam qua adversus tres filias suas usus est: quibus, postquam nubiles fuerunt, non modo dotem dedit magnificentissimam; sed et hoc eisdem gratificatus est, ut unicuique ex illis potestatem daret, maritum sibi, quem ipsa vellet, ex omnibus Atheniensibus seligendi.]

CXXIII. Atque eodem modo, certe haud minus, tyrannos oderunt Alcmeonidæ. Quare miror, nec admitto calumniam, hos tales viros clypeum sustulisse; qui constanter fugerant tyrannos, et quorum consilio et opera tyrannide exuti erant Pisistratidæ. Fuereque adeo hi, me judice, multo magis liberatores Athenarum, quam Harmodius et Aristogiton: illi enim occiso Hipparcho exacerbarunt reliquos ex Pisistratidis, neque finem fecerunt illorum tyrannidi; Alcmeonidæ vero manifesto liberarunt Athenas, si quidem vere hi fuerunt qui Pythiæ persuasere, ut Lacedæmonios juberet liberare Athenas, quemadmodum a me supra expositum est.

CXXIV. At fortasse, quod succenserent quadam de caussa populo Atheniensium, eo prodiderint patriam? Atqui nulli erant viri Athenis magis spectati, magisque honorati, quam hi ipsi. Itaque nulla ratione probabile est, sublatum esse ab his quidem viris clypeum tali de caussa. Cæterum sublatus utique clypeus est: id quidem negari non potest; factum est enim: quis vero sit qui illum sustulerit, non valeo ulterius, quam dixi, declarare.

CXXV. Fuit autem Athenis jam antiquitus illustris Alcmeonidarum familia: nam inde ab Alcmeone ipso, et dein a Megacle, exstitere in hac domo nobilissimi viri. Statim, Alcmeon, Megaclis filius, adjutor fuerat Lydorum qui a Crœso Sardibus consulendum oraculum Delphicum missi sunt, studioseque illis operam navaverat suam. Cujus in se merita postquam Crœsus ex Lydis Delphos missis cognoverat, Sardes eum se invitavit; et, postquam advenit, tanto auri pondere eumdem donavit, quantum suo corpore asportare semel posset. Tunc Alcmeon accipiendum hoc tale donum in hunc modum comparatus accessit. Grandi inductus tunica, in qua amplus erat sinus relictus, et cothurnis quos repererat amplissimis calceatus, in thesaurum intravit, in quem ducebatur. Ibi quum in acervum ramentorum auri incidisset, primum circa crura, quantum auri capiebant cothurni, infersit, deinde repleto toto sinu, et coma ramentis conspersa, denique aliis in os sumptis, thesauro egressus est, ægre trahens cothurnos, et cuivis alii quam homini similior; cujus et obturatum os, et omnia turgida erant. Quem ita conspiciens Crœsus, risum non tenuit; donavit autem non his modo, sed alia etiam adjecit, his non inferiora. Ita magnis divitiis aucta hæc domus est: idemque Alcmeon, equos alens quadrigis jungendos, Olympicam retulit victoriam.

CXXVI. Deinde vero, proxime sequente ætate, eamdem familiam Clisthenes, Sicyonis tyrannus, ita extulit, ut multo etiam splendidior inter Græcos evaderet, quam antea fuerat. Clisthenes ille, Aristonymi filius, Myronis nepos, Andreæ pronepos, quum esset ei filia, nomine Agariste, in matrimonium hanc dare decreverat juveni quem reperisset Græcorum omnium præstantissimum. Quumque essent ludi Olympici, in quibus curriculo quadrigarum vicit Clisthenes, nunciari per præconem jussit, ut quisquis Græcorum dignum sese judicaret qui gener fieret Clisthenis, is sexagesimum diem, aut etiam ante id tempus, Sicyone adesset: exacto enim anno, inde ab illo sexagesimo die, ratas filiæ nuptias habiturum Clisthenem. Tunc igitur convenere proci, quotquot e Græcis et sua ipsorum et patriæ præstantia superbiebant: hisque Clisthenes et curriculum et palæstram, quibus inter se certarent, parata habebat.

CXXVII. Ex Italia advenit Smindyrides, Hippocratis filius, Sybarita, homo unus omnium luxuriosissimus: (florebat autem tunc maxime Sybaris:) item Damasus Sirites, Amyridis illius filius, qui Sapiens nominabatur. Hi ex Italia advenerunt. Ex sinu vero Ionio Amphimnestus, Epistrophi filius, Epidamnius. Hic igitur ex sinu Ionio. Sed ex ætolia advenit Males, frater Titormi illius, qui, quum corporis robore Græcos omnes superaret, hominum fugiens commercium in extrema aetolicæ terræ se recepit. Ex Peloponneso Leocedes, Phidonis filius, Argivorum tyranni, Phidonis illius, qui mensuras Peloponnesiis constituit, et longe Græcorum omnium insolentissimus, sedibus suis pepulit agonothetas Eleorum, ipseque arbitri munus in Olympico certamine sibi adrogavit. Præter hujus igitur filium, adfuerunt item ex Peloponneso Amiantus, Lycurgi filius, Arcas ex Trapezunte, Laphanes ex Pæo, Azaniæ (in Arcadia) oppido, filius Euphorionis illius, qui, ut in Arcadia fama est, Dioscuros hospitio exceperat, et ab illo tempore cunctis peregre venientibus hospitium præbuit: denique Eleus Onomastus, Agæi filius. Isti igitur ex Peloponneso adfuere. Athenis vero venere, Megacles, Alcmeonis hujus filius, qui apud Crœsum fuerat, et alius, Hippoclides, Tisandri filius, divitiis et corporis forma excellens inter Athenienses. Ex Eretria, quæ per id tempus florebat, Lysanias; hic unus ex Eubœa. E Thessalia adfuit Diactorides Crannonius, de Scopadarum familia; e Molossis vero, Alcon. Tot numero proci fuere.

CXXVIII. Qui postquam prædictum diem Sicyone convenerant, Clisthenes primum patrias eorum sciscitatus est, et genus cujusque: deinde, per anni spatium eos retinens, pertentavit eorumdem fortitudinem, et animi indolem, et culturam ingenii, et mores; modo cum singulis congrediens, modo cum universis; et, qui ex illis juniores erant, hos in gymnasia ducens: maxime vero inter epulas eos pertentabat. Per totum enim tempus, quo illos apud se detinuit, ista omnia faciebat, simulque magnificis epulis eos excipiebat. Placuere ei autem fere præ cæteris hi qui Athenis advenerant; et ex his magis ei probabatur Hippoclides, Tisandri filius, quum ob fortitudinem, tum quod generis propinquitate Cypselidas Corinthios attingebat.

CXXIX. Ubi statutus adfuit dies, quo celebrarentur nuptiæ, declararetque Clisthenes quem præ cæteris probaret; tum ille, mactatis centum bobus, et ipsos procos et cunctos Sicyonios lautis excepit epulis. Peracta cœna, proci et canendo et sermonibus in medio propositis inter se contendebant. Procedente vero compotatione, Hippoclides, destinens maxime cæteros, tibicinem jussit cantum canere saltationem adcommodatum; eoque obsequente saltare instituit. Et saltabat quidem placens sibi: sed spectanti Clistheni tota res displicebat. Deinde, brevi interposita mora, mensam sibi inferri Hippoclides jussit: quæ ubi illata est, conscensa mensa primum Laconicos saltavit modulos; deinde alios Atticos; postremo, caput in mensam innixus, cruribus gesticulabatur. Et Clisthenes, quum primam et secundam saltationem, abominatus quidem generum sibi adsciscere Hippoclidem ob saltationem et protervam intemperantiam, tamen continuisset sese nec erumpere in eum voluisset; nunc, ubi cruribus gesticulantem vidit, se ultra continere non sustinens, ait: “O fili Tisandri, saltando nuptias tu quidem perdidisti.At ille respondens,Nil curat, inquit, Hippoclides.Et hinc ortum cepit hoc proverbium.

CXXX. Tum vero Clisthenes, imperato silentio, hæc in medio omnium verba fecit: “Viri, filiæ proci meæ, ego cunctos vos laudo; et omnibus, si fieri posset, gratificarem; neque e vobis unum præ cæteris seligerem, neque posthaberem reliquos. At, quoniam fieri non potest, ut, quum de una virgine deliberem, omnium votis simul satisfaciam; eis e vestro numero, qui his nuptiis excidunt, talentum argenti dono do unicuique, quod et dignati estis filiam meam in matrimonium petere, et domibus vestris peregre abfuistis: Megacli vero, Alcmeonis filio, meam filiam Agaristen despondeo ex Atheniensium legibus.Quumque Megacles dixisset, accipere se conditionem, ratum matrimonium Clisthenes habuit.

CXXXI. Ita, quod judicium procorum spectat, gesta res est; atque ita factum est, ut Alcmeonidæ per universam Græciam celebrarentur. Ex isto autem matrimonio natus Megacli est Clisthenes ille, qui decem tribus et democratiam Atheniensibus constituit; cui nomen impositum erat de avi materni nomine Sicyonii: præterque hunc ex eodem matrimonio procreatus est Hippocrates. Hippocrati vero natus est alius Megacles et alia Agariste, quæ a Clisthenis Agariste nomen invenit. Hæc est Agariste, quæ, postquam Xanthippo nupsit, Ariphronis filio, et gravida facta est, per somnum sibi visa erat leonem peperisse, ac paucis interjectis diebus Periclem Xanthippo peperit.

CXXXII. Post cladem Persis Marathonem illatam Miltiades, quum jam ante magna in existimatione fuisset apud Athenienses, majore etiam fuit auctoritate. Itaque, quum petiisset ab illis septuaginta naves et exercitum atque pecuniam, celans quidem terram contra quam ducturus esset, sed, dilaturum se eos, dicens, si ipsum sequerentur; in ejusmodi enim terram se eos ducturum, unde affatim auri deportaturi essent; hæc quum ille dicens naves petiisset, Athenienses spe erecti instructas ei naves dederunt.

CXXXIII. Et Miltiades, accepto exercitu, Parum navigavit, caussam prætexens quod Parii Persam Marathonem navi triremi essent secuti, adeoque priores arma intulissent Atheniensibus. Hoc quidem colore utebatur orationis; cæterum infensus etiam Pariis erat propter Lysagoram Tisiæ filum, genere Parium, qui eum apud Hydarnen Persam accusaverat. Postquam insulam, quam petierat, cum exercitu pervenit Miltiades, oppugnavit Parios, intra murum compulsos: missoque in urbem præcone centum postulavit talenta, dicens, nisi ea sibi darent, non se abducturum exercitum, quin vi cepisset urbem. At Parii, de danda Miltiadi pecunia minime cogitantes, omnibus modis operam dabant ut urbem defenderent: quem in finem quum alia excogitabant, tum, ut quæque pars muri expugnatu facilior videbatur, ita eam ingruente nocte duplo altiorem, quam prius erat, excitabant.

CXXXIV. Hactenus quidem Græci omnes in commemoranda hac re consentiunt; deinde vero sic peractam rem esse Parii narrant: Miltiadi, de incepti exitu dubitanti, in colloquium venisse mulierem captivam, genere Pariam, cui Timo nomen fuisse: fuisse vero ministram templi Inferarum Dearum. Hanc, postquam in conspectum venisset Miltiadis, consilium ei dedisse, ut, si utique magni faceret capere Parum, exsequeretur quæ ipsa illi esset indicatura. Deinde, auditis mulieris hujus præceptis, Miltiadem in tumulum, qui ante urbem est, se contulisse, et maceriem transiliisse templo Cereris Legiferæ circumductam, quum fores aperire non potuisset: tum, transcensa hac macerie, ipsam ædem deæ accessisse, nescio quid intus facturum, sive quod movere aliquid voluisset quod movere nefas esset, sive aliud quidpiam facturum, quidquid tandem id fuerit. Quum vero jam fores esset, subito horrore correptum, per eamdem viam, qua venisset, rediisse; et desilientem de macerie luxasse femur, sive, ut alii aiunt, genu impegisse.

CXXXV. Itaque male se habens Miltiades retro navigavit, neque opes adferens Atheniensibus, nec subacta Paro; sed nulla alia re gesta, nisi quod per sex et viginti dies urbem oppugnasset, insulamque devastasset. Parii, obsidione liberati, intelligentes Dearum ministram Timo Miltiadi quid faciendum esset indicasse, quum pœnam ab illa hujus rei caussa sumere vellent, legatos miserunt Delphos, qui oraculum consulerent, an ultimo supplicio adficerent Dearum ministram, quæ hostibus viam capiendæ patriæ indicasset, et sacra, quæ virilem sexum efferri nefas esset, Miltiadi aperuisset. At negavit Pythia, dicens, non Timo ipsam hujus rei esse caussam; sed, quum in fatis esset ut vitam male finiret Miltiades, hanc ei a diis missam esse ducem malorum. Hæc quidem Pythia Pariis respondit.

CXXXVI. Miltiadem autem, Paro reversum, quum alii omnes Athenienses in ore habebant, tum præ cæteris Xanthippus, Ariphronis filius; qui eum capitis reum egit apud populum, ut qui Athenienses dolo malo circumvenisset. Quam accusationem Miltiades ipse, præsens licet, non respondit: nec enim poterat, femore jam in putredinem abeunte. Sed, dum ille lectulo impositus in medio jacebat, caussam pro eo dixere amici, pugnæ Marathoniæ multam mentionem facientes, et Lemni ab illo captæ, pœnæque de Pelasgis sumptæ, et insulæ Atheniensibus traditæ. Favente autem illi populo hactenus, ut capitis crimine eum absolveret, sed tamen propter damnum civitati illatum quinquaginta multaret talentis, Miltiades quidem haud multo post, carie exeso putrefactoque femore, vitam finivit; quinquaginta autem illa talenta filius ejus Cimon persolvit.

CXXXVII. Lemno autem Miltiades, Cimonis filius, hoc modo potitus erat. Postquam Pelasgi ex Attica ab Atheniensibus erant ejecti, sive jure, sive injuria;---nam de hoc quidem nihil aliud dicere possum, nisi quæ ab aliis memorantur: scilicet, quod Hecatæus Hegesandri filius, hac de re in Historiis suis loquens, dicat, injuria id esse factum: postquam enim Athenienses regionem illam, quam sub Hymetto sitam Pelasgis, pro mercede muri olim arci Athenarum circumducti, dederant habitandam, hanc regionem, ait, postquam bene cultam vidissent Athenienses, quum antea misera fuisset et nullius pretii, invidia fuisse captos et desiderio hujus terræ; atque ita Athenienses, nullam aliam juris speciem præ se ferentes, illos ejecisse. Ipsi autem Athenienses contendunt, jure a se ejectos Pelasgos esse: postquam enim adsignatæ illis sub Hymetto sedes fuissent: inde eosdem facto impetu injuriam ipsis hanc solitos esse inferre: quum filiæ Atheniensium aquæ hauriendæ caussa fontem, cui Enneacrunos nomen, egredi consuessent; quandoquidem per id tempus nec Atheniensibus nec aliis Græcis servi fuissent; Pelasgos, quoties Atticæ puellæ fontem venissent, per contumeliam contemptumque vim eis intulisse; et ne hoc quidem habuisse satis, sed postremo etiam ipso facto deprehensos fuisse de invadendis Athenis consilia agitantes. Sese autem tanto meliores homines, quam illos, fuisse; quod, quum interficere Pelasgos fas sibi fuisset, quippe quos insidiantes sibi deprehendissent, noluissent, id facere; tantum edixissent eis, ut terra egrederentur. Atque illos, Attica ita egressos, quum alia loca, tum vero et Lemnum occupasse. Ista igitur Hecatæus scripsit, hæc vero Athenienses memorant.

CXXXVIII. Hi igitur Pelasgi, quum Lemnum incolerent, cupientes ulcisci Athenienses, et bene cognita habentes festa Atheniensium, comparatis quinquaginta remorum navibus, insidias struxere mulieribus Atticis, Braurone festum Dianæ celebrantibus: earumque complures, vi raptas, Lemnum duxere, et pellicum loco habuere. Quæ postquam liberos pepererunt, Atticum sermonem moresque Atticos docuere pueros. Hi vero deinde nec consuescere cum pueris ex Pelasgicis mulieribus natis voluerunt, et, quoties eorum aliquis ab istis pulsabatur, omnes huic suppetias veniebant, et sibi mutuo ferebant opem: atque etiam dominari in illos hi pueri in animum induxerant, multoque alteris prævalebant. Quod ubi Pelasgi intellexere, non negligendam eam rem putarunt; deliberantesque incessit metus, quidnam facturi hi pueri essent quando adulti forent, qui jam nunc constitutum habeant sibi invicem præsto esse contra legitimarum uxorum pueros, atque his velint dominari. Itaque interficere decreverunt pueros ex Atticis mulieribus natos: idque etiam fecere, simulque cum his matres eorumdem occiderunt. Atque ab hoc facinore, et ab eo quod olim mulieres Lemniæ patraverant, Thoantis tempore maritos suos occidentes, usu receptum per universam Græciam est, ut nefaria facinora Lemnia adpellentur.

CXXXIX. Postquam pueros uxoresque Pelasgi interfecerant, nec terra illis fructum edebat, neque uxores et greges pepererunt ut antea. Itaque et fame pressi et orbitate, Delphos miserunt, levamen aliquod precantes malorum quæ ipsos premebant. Tum Pythia jussit eos satisfactionem dare Atheniensibus quamcumque illi postulassent: et Athenas Pelasgi venere, nunciantes se satisfacturos esse pro omni injuria. Athenienses vero, strato lecto in prytaneo, quam pulcerrime potuerant, et adposita mensa bonis rebus omnibus repleta, Pelasgos jusserunt terram suam ipsis tradere ita comparatam. Quibus Pelasgi responderunt: “Tunc vobis eam trademus, quum vento borea navis e vestra terra eodem die in nostram perveniret.Hoc dixere, putantes nulla ratione fieri id posse. Attica enim terra procul a Lemno meridiem versus sita est.

CXL. Et tunc quidem hæc hactenus acta erant. Bene multis vero post annis, quum Chersonesus Hellespontum in ditione esset Athiensium, Miltiades Cimonis filius flantibus etesiis ventis navi ex Elæunte Chersonesi Lemnum profectus, Pelasgis edixit, ut insula excederent; in memoriam eis revocans oraculum, quod numquam impletum iri sibi persuaserant. Et Hephæstienses quidem paruerunt imperio: Myrinæi vero, Chersonesum negantes esse Atticam, oppugnabantur, donec et ipsi in deditionem venerunt. Atque ita Lemnum tenuere Athenienses et Miltiades.