Cornelia (ca. 190-115 BCE) Gaium filium Fragmentum

Dicesfateberis pulchrum esse inimicos ulcisci. Id neque maius neque pulchrius cuiquam atque mihiatque mihi = quam mihi esse videtur, sed si liceat re publica salva ea persequi. Sed quatenus id fieri non potest, multo tempore multisque partibus inimici nostri non peribunt atque, utiut nunc sunt, erunt potius quam res publica profligeturprofligo, are = obruo, ere atque pereat.

[...] verbis conceptis deieraredeiurare ausim, præterquam qui Tiberium Gracchum necarunt, neminem inimicum tantum molestiæ tantumque laboris, quantum te ob has res, mihi tradidisse; quem oportebat omnium eorum, quos antehac habui liberos, partis eorum tolerare atque curare, ut quam minimum sollicitudinis in senecta haberem, utique quæcumque ageres, ea velles maxime mihi placere, atque uti nefas haberesatque ut nefas crederes rerum maiorum adversum meam sententiam quicquam facerequicquam maioris momenti facere quod adversum meam sententiam sit, præsertim mihi, cui parva pars vitæ restat. Ne id quidem tam breve spatium potest opitulariopitulari = adiumentum adferre, quin et mihi adversereadverseris, i.e., obstes et rem publicam profliges? Denique quæ pausa erit? Ecquando desinet familia nostra insanire? Ecquando modusfinis ei rei haberi poterit? Ecquando desinemus et habentes et præbentes molestiis desistere? Ecquando perpudescetvalde pudebit miscenda atque perturbanda re publica?miscendæ atque perturbandæ rei publicæ causa Sed si omnino id fieri non potest, ubi ego mortua ero, petito tribunatum; per me facito quod lubebit, cum ego non sentiam. Ubi mortua ero, parentabisparentare = rituobus mortuorum fungi mihi et invocabis deum parentem. In eo tempore non pudebit te eorum deum preces expetere, quos vivos atque præsentes relictos atque desertos habueris? Ne ille siritNe ille sinat Iuppiter te ea perseverarepergere, nec tibi tantam dementiam venire in animum. Et si perseveras, vereor ne in omnem vitam tantum laboris culpa tua recipias, uti in nullo tempore tute tibi placere possis.