TITI LVCRETI CARI DE RERVM NATVRA

LIBER SEXTVS

Primæ frugiparos fetus mortalibus ægris
dididerunt quondam præclaro nomine Athenæ
et recreaverunt vitam legesque rogarunt
et primæ dederunt solacia dulcia vitæ,
cum genuere virum tali cum corde repertum,
omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
cuius et extincti propter divina reperta
divolgata vetus iam cælum gloria fertur.
nam cum vidit hic victum quæ flagitat usus
omnia iam ferme mortalibus esse parata
et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
divitiis homines et honore et laude potentis
affluere atque bona gnatorum excellere fama,
nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
pausa atque infestis cogi sævire querellis,
intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
omniaque illius vitio corrumpier intus,
quæ conlata foris et commoda cumque venirent;
partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
ut nulla posset ratione explerier umquam,
partim quod tætro quasi conspurcare sapore
omnia cernebat, quæ cumque receperat, intus.
veridicis igitur purgavit pectora dictis
et finem statuit cuppedinis atque timoris
exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
qua possemus id recto contendere cursu,
quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
quod fieret naturali varieque volaret
seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
et quibus e portis occurri cuique deceret,
et genus humanum frustra plerumque probavit
volvere curarum tristis in pectore fluctus.
nam vel uti pueri trepidant atque omnia cæcis
in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
inter dum, nihilo quæ sunt metuenda magis quam
quæ pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
non radii solis nec lucida tela diei
discutiant, sed naturæ species ratioque.
quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
    Et quoniam docui mundi mortalia templa
esse [et] nativo consistere corpore cælum,
et quæ cumque in eo fiunt fierique necessest
pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
quandoquidem semel insignem conscendere currum
* * *
tu mihi supremæ præscripta candida callis
currenti spatium præmonstra, callida musa
Calliope, requies hominum divomque voluptas,
te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
* * *
ventorum existant, placentur [ut] omnia rursum
* * *
quæ fuerint, sint placato conversa furore.
cetera quæ fieri in terris cæloque tuentur
mortales, pavidis cum pendent mentibus sæpe
et faciunt animos humilis formidine divom
depressosque premunt terram propterea quod
ignorantia causarum conferre deorum
cogit imperium res et concedere regnum.
[quorum operum causas nulla ratione videre
possunt ac fieri divino numine rentur.]
nam bene qui didicere deos securum agere ævom,
si tamen interea mirantur qua ratione
quæque geri possint, præsertim rebus in illis
quæ supera caput ætheriis cernuntur in oris,
rursus in antiquas referuntur religionis
et dominos acris adsciscunt, omnia posse
quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
quid nequeat, finita potestas denique cuique
qua nam sit ratione atque alte terminus hærens;
quo magis errantes cæca ratione feruntur.
quæ nisi respuis ex animo longeque remittis
dis indigna putare alienaque pacis eorum,
delibata deum per te tibi numina sancta
sæpe oberunt; non quo violari summa deum vis
possit, ut ex ira pœnas petere inbibat acris,
sed quia tute tibi placida cum pace quietos
constitues magnos irarum volvere fluctus,
nec delubra deum placido cum pectore adibis,
nec de corpore quæ sancto simulacra feruntur
in mentes hominum divinæ nuntia formæ,
suscipere hæc animi tranquilla pace valebis.
inde videre licet qualis iam vita sequatur.
quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
multa tamen restant et sunt ornanda politis
versibus; est ratio cælisque tenenda,
sunt tempestates et fulmina clara canenda,
quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
ne trepides cæli divisis partibus amens,
unde volans ignis pervenerit aut in utram se
verterit hinc partim, quo pacto per loca sæpta
insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
[quorum operum causas nulla ratione videre
possunt ac fieri divino numine rentur.]
    Principio tonitru quatiuntur cærula cæli
propterea quia concurrunt sublime volantes
aetheriæ nubes contra pugnantibus ventis.
nec fit enim sonitus cæli de parte serena,
verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
tam magis hinc magno fremitus fit murmure sæpe.
præterea neque tam condenso corpore nubes
esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
tam tenues quam sunt nebulæ fumique volantes;
nam cadere aut bruto deberent pondere pressæ
ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
    Dant etiam sonitum patuli super æquora mundi,
carbasus ut quondam magnis intenta theatris
dat crepitum malos inter iactata trabesque,
inter dum perscissa furit petulantibus auris
et fragilis [sonitus] chartarum commeditatur;
id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
verberibus venti versant planguntque per auras.
fit quoque enim inter dum [ut] non tam concurrere nubes
frontibus adversis possint quam de latere ire
diverso motu radentes corpora tractim,
aridus unde auris terget sonus ille diuque
ducitur, exierunt donec regionibus artis.
    Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
omnia sæpe gravi tremere et divolsa repente
maxima dissiluisse capacis mœnia mundi,
cum subito validi venti conlecta procella
nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
turbine versanti magis ac magis undique nubem
cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
nec mirum, cum plena animæ vensicula parva
sæpe haud dat parvum sonitum displosa repente.
    Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
nubila sæpe modis multis atque aspera ferri;
scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
    Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
perscindat nubem perfringens impete recto;
nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
fluminibus magnoque mari, cum frangitur æstus.
    Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
fulminis; hæc multo si forte umore recepit
ignem, continuo magno clamore trucidat;
ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
    Aridior porro si nubes accipit ignem,
uritur ingenti sonitu succensa repente,
lauricomos ut si per montis flamma vagetur
turbine ventorum comburens impete magno;
nec res ulla magis quam Phœbi Delphica laurus
terribili sonitu flamma crepitante crematur.
    Denique sæpe geli multus fragor atque ruina
grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
ventus enim cum confercit, franguntur in artum
concreti montes nimborum et grandine mixti.
    Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
excussere suo concursu, ceu lapidem si
percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
exilit et claras scintillas dissipat ignis.
sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
fulgere quam cernant oculi, quia semper auris
tardius adveniunt quam visum quæ moveant res.
id licet hinc etiam cognoscere: cædere si quem
ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
e simili causa, concursu natus eodem.
    Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
percalefacta vides ardescere, plumbea vero
glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
semina, quæ faciunt nictantia fulgura flammæ;
inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
quam quæ perveniunt oculorum lumina nostra.
scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
extructis aliis alias super impete miro.
ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
contemplator enim, cum montibus adsimulata
nubila portabunt venti transversa per auras,
aut ubi per magnos montis cumulata videbis
insuper esse aliis alia atque urguere superna
in statione locata sepultis undique ventis;
tum poteris magnas moles cognoscere eorum
speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
cernere, quas venti cum tempestate coorta
conplerunt, magno indignantur murmure clausi
nubibus in caveisque ferarum more minantur,
nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
quærentesque viam circum versantur et ignis
semina convolvunt [e] nubibus atque ita cogunt
multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
donec divolsa fulserunt nube corusci.
    Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
devolet in terram liquidi color aureus ignis,
semina quod nubes ipsas permulta necessust
ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
flammeus [est] plerumque colos et splendidus ollis.
quippe etenim solis de lumine multa necessest
concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
compressitque locum cogens, expressa profundunt
semina, quæ faciunt flammæ fulgere colores.
    Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila cæli;
nam cum ventus eas leviter diducit euntis
dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
semina quæ faciunt fulgorem. tum sine tætro
terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
    Quod superest, [quali] natura prædita constent
fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
signa notæque gravis halantis sulpuris auras;
ignis enim sunt hæc non venti signa neque imbris.
præterea sæpe accendunt quoque tecta domorum
et celeri flamma dominantur in ædibus ipsis.
hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
constituit natura minutis mobilibusque
corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
transit enim validum fulmen per sæpta domorum
clamor ut ac voces, transit per saxa, per æra
et liquidum puncto facit æs in tempore et aurum.
curat item vasis integris vina repente
diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
conlaxat rareque facit lateramina vasis
adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
mobiliter soluens differt primordia vini.
quod solis vapor ætatem non posse videtur
efficere usque adeo pollens fervore corusco.
tanto mobilior vis et dominantior hæc est.
    Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
fiant ut possint ictu discludere turris,
disturbare domos, avellere tigna trabesque
et monimenta virum commoliri atque ciere,
exanimare homines, pecudes prosternere passim,
cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
expediam neque [te] in promissis plura morabor.
    Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
nubibus extructis; nam cælo nulla sereno
nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
quod tunc per totum concrescunt aeëra nubes,
undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
liquisse et magnas cæli complesse cavernas,
Æusque adeo tetra nimborum nocte coorta
inpendent atræ formidinis ora superne,Æ
cum commoliri tempestas fulmina cœptat.
præterea persæpe niger quoque per mare nimbus,
ut picis e cælo demissum flumen, in undas
sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
tempestatem altam; neque enim caligine tanta
obruerent terras, nisi inædificata superne
multa forent multis exempto nubila sole;
nec tanto possent venientes opprimere imbri,
flumina abundare ut facerent camposque natare,
si non extructis foret alte nubibus æther.
hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
quippe etenim supra docui permulta vaporis
semina habere cavas nubes et multa necessest
concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
forte locum quemvis, expressit multa vaporis
semina seque simul cum eo commiscuit igni,
insinuatus ibi vortex versatur in arto
et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
mobilitate calescit et e contagibus ignis.
inde ubi percaluit venti vis [et] gravis ignis
impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
perscindit subito nubem ferturque coruscis
omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
opprimere ut cæli videantur templa superne.
inde tremor terras graviter pertemptat et altum
murmura percurrunt cælum; nam tota fere tum
tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
omnis uti videatur in imbrem vertier æther
atque ita præcipitans diluviem revocare;
tantus discidio nubis ventique procella
mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
    Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
incidit in validam maturo culmine nubem;
quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
    Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
igniscat tamen in spatio longoque meatu,
dum venit amittens in cursu corpora quædam
grandia, quæ nequeunt pariter penetrare per auras,
atque alia ex ipso conradens aeëre portat
parvola, quæ faciunt ignem commixta volando;
non alia longe ratione ac plumbea sæpe
fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
corpora dimittens ignem concepit in auris.
    Fit quoque ut ipsius plagæ vis excitet ignem,
frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
confluere ex ipso possunt elementa vaporis
et simul ex illa quæ tum res excipit ictum;
ut, lapidem ferro cum cædimus, evolat ignis,
nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
semina concurrunt calidi fulgoris ictum.
sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
opportuna fuit si forte et idonea flammis.
nec temere omnino plane vis frigida venti
esse potest, ea quæ tanta vi missa supernest,
quin, prius in cursu si non accenditur igni,
at tepefacta tamen veniat commixta calore.
    Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
colligit et magnum conamen sumit eundi,
inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
ut validis quæ de tormentis missa feruntur.
    Adde quod e parvis et levibus est elementis,
nec facilest tali naturæ obsistere quicquam;
inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
non igitur multis offensibus in remorando
hæsitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
    Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
omnia nituntur, cum plagast addita vero,
mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
ut vehementius et citius quæ cumque morantur
obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
    Denique quod longo venit impete, sumere debet
mobilitatem etiam atque etiam, quæ crescit eundo
et validas auget viris et roborat ictum;
nam facit ut quæ sint illius semina cumque
e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
omnia coniciens in eum volventia cursum.
    Forsitan ex ipso veniens trahat aeëre quædam
corpora, quæ plagis incendunt mobilitatem.
incolumisque venit per res atque integra transit
multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
dissoluit porro facile æs aurumque repente
conferve facit, e parvis quia facta minute
corporibus vis est et levibus ex elementis,
quæ facile insinuantur et insinuata repente
dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
    Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
concutitur cæli domus undique totaque tellus,
et cum tempora se veris florentia pandunt.
frigore enim desunt ignes ventique calore
deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
interutrasque igitur cum cæli tempora constant,
tum variæ causæ concurrunt fulminis omnes.
nam fretus ipse anni permiscet frigus [] æstum.
quorum utrumque opus est fabricanda fulmina nubi,
ut discordia [sit] rerum magnoque tumultu
ignibus et ventis furibundus fluctuet aeër.

ut discordia [sit] rerum magnoque tumultu
ignibus et ventis furibundus fluctuet aeër.
prima caloris enim pars est postrema rigoris;
tempus id est vernum; quare pugnare necessest
dissimilis [res] inter se turbareque mixtas.
et calor extremus primo cum frigore mixtus
volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
hic quoque confligunt hiemes æstatibus acres.
propterea [freta] sunt hæc anni nominitanda,
nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
fulmina tempestasque cietur turbida cælo,
ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
    Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
indicia occultæ divum perquirere mentis,
unde volans ignis pervenerit aut in utram se
verterit hinc partim, quo pacto per loca sæpta
insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
quidve nocere queat de cælo fulminis ictus.
quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
terrifico quatiunt sonitu cælestia templa
et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
non faciunt icti flammas ut fulguris halent
pectore perfixo, documen mortalibus acre,
et potius nulla sibi turpi conscius in re
volvitur in flammis innoxius inque peditur
turbine cælesti subito correptus et igni?
cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
in terraque patris cur telum perpetiuntur
optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
denique cur numquam cælo iacit undique puro
Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
in mare qua porro mittit ratione? quid undas
arguit et liquidam molem camposque natantis?
præterea si vult caveamus fulminis ictum,
cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
si nec opinantis autem volt opprimere igni,
cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
et simul in multas partis qui credere possis
mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
ut fierent ictus uno sub tempore plures?
at sæpest numero factum fierique necessest,
ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
postremo cur sancta deum delubra suasque
discutit infesto præclaras fulmine sedes
et bene facta deum frangit simulacra suisque
demit imaginibus violento volnere honorem?
altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
montibus in summis vestigia cernimus ignis?
    Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
presteras Graii quos ab re nominitarunt,
in mare qua missi veniant ratione superne.
nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
in mare de cælo descendat, quam freta circum
fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
et quæ cumque in eo tum sint deprensa tumultu
navigia in summum veniant vexata periclum.
hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
rumpere quam cœpit nubem, sed deprimit, ut sit
in mare de cælo tam quam demissa columna,
paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
coniectu trudatur et extendatur in undas;
quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
vis et fervorem mirum concinnat in undis;
versabundus enim turbo descendit et illam
deducit pariter lento cum corpore nubem;
quam simul ac gravidam detrusit æquora ponti,
ille in aquam subito totum se inmittit et omne
excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
    Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
vertex conradens ex aeëre semina nubis
et quasi demissum cælo prestera imitetur;
hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
turbinis immanem vim provomit atque procellæ.
sed quia fit raro omnino montisque necessest
officere in terris, apparet crebrius idem
prospectu maris in magno cæloque patenti.
    Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
hoc super in cæli spatio coiere repente
asperiora, modis quæ possint indupedita
exiguis tamen inter se compressa teneri.
hæc faciunt primum parvas consistere nubes;
inde ea comprendunt inter se conque gregantur
et coniungendo crescunt ventisque feruntur
usque adeo donec tempestas sæva coortast.
    Fit quoque uti montis vicina cacumina cælo
quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
adsidue fulvæ nubis caligine crassa
propterea quia, cum consistunt nubila primum,
ante videre oculi quam possint tenvia, venti
portantes cogunt summa cacumina montis;
hic demum fit uti turba maiore coorta
et condensa queant apparere et simul ipso
vertice de montis videantur surgere in æthram.
nam loca declarat sursum ventosa patere
res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
    Præterea permulta mari quoque tollere toto
corpora naturam declarant litore vestis
suspensæ, cum concipiunt umoris adhæsum.
quo magis nubis augendas multa videntur
posse quoque e salso consurgere momine ponti;
nam ratio consanguineast umoribus omnis.
    Præterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
surgere de terra nebulas æstumque videmus,
quæ vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
suffunduntque sua cælum caligine et altas
sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
urget enim quoque signiferi super ætheris æstus
et quasi densendo subtexit cærula nimbis.
    Fit quoque ut hunc veniant in cælum extrinsecus illa
corpora quæ faciunt nubis nimbosque volantis;
innumerabilem enim numerum summamque profundi
esse infinitam docui, quantaque volarent
corpora mobilitate ostendi quamque repente
immemorabile [per] spatium transire solerent.
haut igitur mirumst, si parvo tempore sæpe
tam magnis ventis tempestas atque tenebræ
coperiant maria ac terras inpensa superne,
undique quandoquidem per caulas ætheris omnis
et quasi per magni circum spiracula mundi
exitus introitusque elementis redditus extat.
    Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
nubibus umor et in terras demissus ut imber
decidat, expediam. primum iam semina aquai
multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
et nubis et aquam, quæ cumque in nubibus extat,
ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
concipiunt etiam multum quoque sæpe marinum
umorem, vel uti pendentia vellera lanæ,
cum supera magnum mare venti nubila portant.
consimili ratione ex omnibus amnibus umor
tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
multa modis multis convenere undique adaucta,
confertæ nubes umorem mittere certant
dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
copia nimborum turba maiore coacta
urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
præterea cum rarescunt quoque nubila ventis
aut dissolvuntur solis super icta calore,
mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
cera super calido tabescens multa liquescat.
sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
at retinere diu pluviæ longumque morari
consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
atque aliis aliæ nubes nimbique rigantes
insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
terraque cum fumans umorem tota redhalat.
hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
adversa fulsit nimborum aspargine contra,
tum color in nigris existit nubibus arqui.
    Cetera quæ sursum crescunt sursumque creantur,
et quæ concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
omnia, nix venti grando gelidæque pruinæ
et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
et mora quæ fluvios passim refrenat aventis,
perfacilest tamen hæc reperire animoque videre,
omnia quo pacto fiant quareve creentur,
cum bene cognoris elementis reddita quæ sint.
    Nunc age, quæ ratio terrai motibus extet
percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
supter item ut supera ventosis undique plenam
speluncis multosque lacus multasque lucunas
in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
multaque sub tergo terrai flumina tecta
volvere vi fluctus summersos []ca putandumst;
undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
his igitur rebus subiunctis suppositisque
terra superne tremit magnis concussa ruinis,
subter ubi ingentis speluncas subruit ætas;
quippe cadunt toti montes magnoque repente
concussu late disserpunt inde tremores.
et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
tecta viam propter non magno pondere tota,
nec minus exultant, si quidvis cumque viai
ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
    Fit quoque, ubi in magnas aquæ vastasque lucunas
gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
ut iactetur aquæ fluctu quoque terra vacillans;
ut vas inter [aquas] non quit constare, nisi umor
destitit in dubio fluctu iactarier intus.
    Præterea ventus cum per loca subcava terræ
collectus parte ex una procumbit et urget
obnixus magnis speluncas viribus altas,
incumbit tellus quo venti prona premit vis.
tum supera terram quæ sunt extructa domorum
cælumque magis quanto sunt edita quæque,
inclinata minent in eandem prodita partem
protractæque trabes inpendent ire paratæ.
et metuunt magni naturam credere mundi
exitiale aliquod tempus clademque manere,
cum videant tantam terrarum incumbere molem!
quod nisi respirent venti, [vis] nulla refrenet
res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
nunc quia respirant alternis inque gravescunt
et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
sæpius hanc ob rem minitatur terra ruinas
quam facit; inclinatur enim retroque recellit
et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
    Est hæc eiusdem quoque magni causa tremoris.
ventus ubi atque animæ subito vis maxima quædam
aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
in loca se cava terrai coniecit ibique
speluncas inter magnas fremit ante tumultu
versabunda portatur, post incita cum vis
exagitata foras erumpitur et simul altam
diffindens terram magnum concinnat hiatum.
in Syria Sidone quod accidit et fuit Ægi
in Peloponneso, quas exitus hic animai
disturbat urbes et terræ motus obortus.
multaque præterea ceciderunt mœnia magnis
motibus in terris et multæ per mare pessum
subsedere suis pariter cum civibus urbes.
quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
et fera vis venti per crebra foramina terræ
dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
concutit invitos cogens tremere atque movere.
ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
terrai ne dissoluat natura repente,
neu distracta suum late dispandat hiatum
idque suis confusa velit complere ruinis.
proinde licet quamvis cælum terramque reantur
incorrupta fore aeternæ mandata saluti:
et tamen inter dum præsens vis ipsa pericli
subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
in barathrum rerumque sequatur prodita summa
funditus et fiat mundi confusa ruina.
* * *
    Principio mare mirantur non reddere maius
naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
omnia quo veniant ex omni flumina parte.
adde vagos imbris tempestatesque volantes,
omnia quæ maria ac terras sparguntque rigantque;
adde suos fontis; tamen maris omnia summam
guttai vix instar erunt unius adaugmen;
quo minus est mirum mare non augescere magnum.
    Præterea magnam sol partem detrahit æstu.
quippe videmus enim vestis umore madentis
exsiccare suis radiis ardentibus solem;
at pelage multa et late substrata videmus.
proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
umoris parvam delibet ab æquore partem,
largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
    Tum porro venti quoque magnam tollere partem
umoris possunt verrentes æquora, ventis
una nocte vias quoniam persæpe videmus
siccari mollisque luti concrescere crustas.
    Præterea docui multum quoque tollere nubes
umorem magno conceptum ex æquore ponti
et passim toto terrarum spargere in orbi,
cum pluit in terris et venti nubila portant.
    Postremo quoniam raro cum corpore tellus
est et coniunctast oras maris undique cingens,
debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
in terras itidem manare ex æquore salso;
percolatur enim virus retroque remanat
materies umoris et caput amnibus omnis
confluit, inde super terras redit agmine dulci
qua via secta semel liquido pede detulit undas.
    Nunc ratio quæ sit, per fauces montis ut Ætnæ
expirent ignes inter dum turbine tanto,
expediam; neque enim mediocri clade coorta
flammæ tempestas Siculum dominata per agros
finitimis se convertit gentibus ora,
fumida cum cæli scintillare omnia templa
cernentes pavida complebant pectora cura,
quid moliretur rerum natura novarum.
    Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
et longe cunctas in partis dispiciendum,
ut reminiscaris summam rerum esse profundam
et videas cælum summai totius unum
quam sit parvula pars et quam multesima constet
nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
quod bene propositum si plane contueare
ac videas plane, mirari multa relinquas.
numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
accepit calido febrim fervore coortam
aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
opturgescit enim subito pes, arripit acer
sæpe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
existit sacer ignis et urit corpore serpens
quam cumque arripuit partem repitque per artus,
ni mirum quia sunt multarum semina rerum
et satis hæc tellus morbi cælumque mali fert,
unde queat vis immensi procrescere morbi.
sic igitur toti cælo terræque putandumst
ex infinito satis omnia suppeditare,
unde repente queat tellus concussa moveri
perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
ignis abundare Ætnæus, flammescere cælum;
id quoque enim fit et ardescunt cælestia templa
et tempestates pluviæ graviore coortu
sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
at nimis est ingens incendi turbidus ardor.
scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
arbor homoque videtur et omnia de genere omni
maxima quæ vidit quisque, hæc ingentia fingit,
cum tamen omnia cum cælo terraque marique
nil sint summam summai totius omnem.
    Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
flamma foras vastis Ætnæ fornacibus efflet,
expediam. primum totius subcava montis
est natura fere silicum suffulta cavernis.
omnibus est porro in speluncis ventus et aeër.
ventus enim fit, ubi est agitando percitus aeër.
hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
excussit calidum flammis velocibus ignem,
tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
fert itaque ardorem longe longeque favillam
differt et crassa volvit caligine fumum
extruditque simul mirando pondere saxa;
ne dubites quin hæc animai turbida sit vis.
præterea magna ex parti mare montis eius
radices frangit fluctus æstumque resolvit.
ex hoc usque mari speluncæ montis altas
perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
* * *
et penetrare mari penitus res cogit aperto
atque efflare foras ideoque extollere flammam
saxaque subiectare et arenæ tollere nimbos.
in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
    Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
conveniat leti, dicatur ut illius una;
nam [ne]que eum ferro nec frigore vincere possis
interiisse neque a morbo neque forte veneno,
verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
    Nilus in æstatem crescit campisque redundat
unicus in terris, Ægypti totius amnis.
is rigat Ægyptum medium per sæpe calorem,
aut quia sunt æstate aquilones ostia contra,
anni tempore eo, qui etesiæ esse feruntur,
et contra fluvium flantes remorantur et undas
cogentes sursus replent coguntque manere.
nam dubio procul hæc adverso flabra feruntur
flumine, quæ gelidis ab stellis axis aguntur;
ille ex æstifera parti venit amnis ab austro
inter nigra virum percocto sæcla colore
exoriens penitus media ab regione diei.
est quoque uti possit magnus congestus harenæ
fluctibus adversis oppilare ostia contra,
cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
et proclivis item fiat minus impetus undis.
fit quoque uti pluviæ forsan magis caput ei
tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
scilicet, mediam regionem eiecta diei
cum convenerunt, ibi altos denique montis
contrusæ nubes coguntur vique premuntur.
forsitan Æthiopum penitus de montibus altis
crescat, ubi in campos albas descendere ningues
tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
    Nunc age, Averna tibi quæ sint loca cumque lacusque,
expediam, quali natura prædita constent.
principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
e regione ea quod loca cum venere volantes,
remigii oblitæ pennarum vela remittunt
præcipitesque cadunt molli cervice profusæ
in terram, si forte ita fert natura locorum,
aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
est et Athenæis in mœnibus, arcis in ipso
vertice, Palladis templum Tritonidis almæ,
quo numquam pennis appellunt corpora raucæ
cornices, non cum fumant altaria donis;
usque adeo fugitant non iras Palladis acris
pervigili causa, Graium ut cecinere poeëtae,
sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
in Syria quoque fertur item locus esse videri,
quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
manibus ut si sint divis mactata repente.
omnia quæ naturali ratione geruntur,
et quibus e fiant causis apparet origo;
ianua ne pote eis Orci regionibus esse
credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
ducere forte deos manis inferne reamur,
naribus alipedes ut cervi sæpe putantur
ducere de latebris serpentia sæcla ferarum.
quod procul a vera quam sit ratione repulsum
percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
    Principio hoc dico, quod dixi sæpe quoque ante,
in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
multa, cibo quæ sunt, vitalia multaque, morbos
incutere et mortem quæ possint adcelerare.
et magis esse aliis alias animantibus aptas
res vitai rationem ostendimus ante
propter dissimilem naturam dissimilisque
texturas inter sese primasque figuras.
multa meant inimica per auris, multa per ipsas
insinuant naris infesta atque aspera tactu,
nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
aspectu fugienda saporeque tristia quæ sint.
    Deinde videre licet quam multæ sint homini res
acriter infesto sensu spurcæque gravisque;
arboribus primum certis gravis umbra tributa
usque adeo, capitis faciant ut sæpe dolores,
siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
est etiam magnis Heliconis montibus arbos
floris odore hominem tætro consueta necare.
scilicet hæc ideo terris ex omnia surgunt,
multa modis multis multarum semina rerum
quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
nidore offendit nares, consopit ibidem,
concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
multaque præterea languentia membra per artus
solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
denique si calidis etiam cunctere lavabris
plenior et lueris, solio ferventis aquai
quam facile in medio fit uti des sæpe ruinas!
carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
quam facile in cerebrum, nisi aqua præcepimus ante!
at cum membra domans percepit fervida febris,
tum fit odor vini plagæ mactabilis instar.
nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
gignier et tætro concrescere odore bitumen,
denique ubi argenti venas aurique secuntur,
terrai penitus scrutantes abdita ferro,
qualis expiret Scaptensula subter odores?
quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
quas hominum reddunt facies qualisque colores!
nonne vides audisve perire in tempore parvo
quam soleant et quam vitai copia desit,
quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
hos igitur tellus omnis exæstuat æstus
expiratque foras in apertum promptaque cæli.
    Sic et Averna loca alitibus summittere debent
mortiferam vim. de terra quæ surgit in auras,
ut spatium cæli quadam de parte venenet;
quo simul ac primum pennis delata sit ales,
impediatur ibi cæco correpta veneno,
ut cadat e regione loci, qua derigit æstus.
quo cum conruit, hic eadem vis illius æstus
reliquias vitæ membris ex omnibus aufert.
quippe etenim primo quasi quendam conciet æstum;
posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
propterea quod magna mali fit copia circum.
    Fit quoque ut inter dum vis hæc atque æstus Averni
aeëra, qui inter avis cumquest terramque locatus.
discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
cuius ubi e regione loci venere volantis,
claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
et conamen utrimque alarum proditur omne.
hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
scilicet in terram delabi pondere cogit
natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
dispergunt animas per caulas corporis omnis.
* * *
frigidior porro in puteis æstate fit umor,
arescit quia terra calore et semina si qua
forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
quo magis est igitur tellus effeta calore,
fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
frigore cum premitur porro omnis terra coitque
et quasi concrescit, fit scilicet ut cœundo
exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
    Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
hunc homines fontem nimis admirantur et acri
sole putant subter terras fervescere partim,
nox ubi terribili terras caligine texit.
quod nimis a verast longe ratione remotum.
quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
non quierit calidum supera de reddere parte,
cum superum lumen tanto fervore fruatur,
qui queat hic supter tam crasso corpore terram
perquoquere umorem et calido focilare vapore?
præsertim cum vix possit per sæpta domorum
insinuare suum radiis ardentibus æstum.
quæ ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
rara tenet circum fontem quam cetera tellus
multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
extemplo penitus frigescit terra coitque.
hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
exprimat in fontem quæ semina cumque habet ignis,
quæ calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
et rare fecit calido miscente vapore,
rursus in antiquas redeunt primordia sedes
ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
præterea solis radiis iactatur aquai
umor et in lucem tremulo rarescit ab æstu;
propterea fit uti quæ semina cumque habet ignis
dimittat; quasi sæpe gelum, quod continet in se,
mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
    Frigidus est etiam fons, supra quem sita sæpe
stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
tædaque consimili ratione accensa per undas
conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
semina de terraque necessest funditus ipsa
ignis corpora per totum consurgere fontem
et simul exspirare foras exireque in auras,
non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
præterea dispersa foras erumpere cogit
vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
et multis aliis præbet regionibus æquor
utilitatem opportunam sitientibus nautis,
quod dulcis inter salsas intervomit undas.
sic igitur per eum possunt erumpere fontem
et scatere illa foras; in stuppam semina quæ cum
conveniunt aut in tædai corpore adhærent,
ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
semina habent ignis stuppæ taedæque tenentes.
nonne vides etiam, nocturna lumina linum
nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
quam tetigit flammam, tædamque pari ratione?
multaque præterea prius ipso tacta vapore
eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
    Quod super est, agere incipiam quo fœdere fiat
naturæ, lapis hic ut ferrum ducere possit,
quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
sæpe ex anellis reddit pendentibus ex se.
quinque etenim licet inter dum pluresque videre
ordine demisso levibus iactarier auris,
unus ubi ex uno dependet supter adhærens
ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
usque adeo permananter vis pervalet eius.
    Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
ipsius rei rationem reddere possis,
et nimium longis ambagibus est adeundum;
quo magis attentas auris animumque reposco.
    Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
corpora quæ feriant oculos visumque lacessant.
perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
frigus ut [a] fluviis, calor a sole, æstus ab undis
æquoris, exesor mœrorum, litora propter;
nec varii cessant sonitus manare per auras;
denique in os salsi venit umor sæpe saporis,
cum mare versamur propter, dilutaque contra
cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
usque adeo omnibus ab rebus res quæque fluenter
fertur et in cunctas dimittitur undique partis
nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
cernere odorari licet et sentire sonare.
    Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet res
noscere, cum primis hanc rem protinus ipsam,
qua de disserere adgredior, firmare necessest
nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
principio fit ut in speluncis saxa superna
sudent umore et guttis manantibus stillent.
manat item nobis e toto corpore sudor,
crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
diditur in venas cibus omnis, auget alitque
corporis extremas quoque partis unguiculosque.
frigus item transire per æs calidumque vaporem
sentimus, sentimus item transire per aurum
atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
denique per dissæpta domorum saxea voces
pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
ignis, qui ferri quoque vim penetrare sueëvit,
denique qua circum cæli lorica coeërcet,
morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
et tempestate in terra cæloque coorta
in cælum terrasque remotæ iure facessunt;
quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
    Huc accedit uti non omnia, quæ iaciuntur
corpora cumque ab rebus, eodem prædita sensu
atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
principio terram sol excoquit et facit are,
at glaciem dissolvit et altis montibus altas
extructas[que] nives radiis tabescere cogit;
denique cera lique fit in eius posta vapore.
ignis item liquidum facit æs aurumque resolvit,
at coria et carnem trahit et conducit in unum.
umor aquæ porro ferrum condurat ab igni,
at coria et carnem mollit durata calore.
barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
qua nihil est homini quod amarius fronde ac[ida] extet.
denique amaracinum fugitat sus et timet omne
unguentum; nam sætigeris subus acre venenumst;
quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
at contra nobis cænum tæterrima cum sit
spurcities, eadem subus hæc iucunda videtur,
insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
     Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
multa foramina cum variis sint reddita rebus,
dissimili inter se natura prædita debent
esse et habere suam naturam quæque viasque.
quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
nam penetrare alio sonitus alioque saporem
cernimus e sucis, alio nidoris odores.
[scilicet id fieri cogit natura viarum
multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.]
præterea manare aliud per saxa videtur,
atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
argentoque foras aliud vitroque meare;
nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
atque aliis aliud citius transmittere eadem.
scilicet id fieri cogit natura viarum
multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
propter dissimilem naturam textaque rerum.
    Qua propter, bene ubi hæc confirmata atque locata
omnia constiterint nobis præposta parata,
quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
causa pate fiet, quæ ferri pelliciat vim.
    Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
semina sive æstum, qui discutit aeëra plagis,
inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
in medio locus, extemplo primordia ferri
in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
nec res ulla magis primoribus ex elementis
indupedita suis arte conexa cohæret
quam validi ferri natura et frigidus horror.
quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
corpora si nequeunt e ferro plura coorta
in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
quod facit et sequitur, donec pervenit ipsum
iam lapidem cæcisque in eo compagibus hæsit.
hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
cumque locus, sive e transverso sive superne,
corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
huc accedit item, quare queat id magis esse,
hæc quoque res adiumento motuque iuvatur,
quod, simul a fronte est anelli rarior aeër
factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
continuo fit uti qui post est cumque locatus
aeër a tergo quasi provehat atque propellat.
semper enim circum positus res verberat aeër;
sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
parvas partis subtiliter insinuatus
trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
denique res omnes debent in corpore habere
aeëra, quandoquidem raro sunt corpore et aeër
omnibus est rebus circum datus adpositusque.
hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aeër,
sollicito motu semper iactatur eoque
verberat anellum dubio procul et ciet intus,
scilicet illo eodem fertur, quo præcipitavit
iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
    Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
exultare etiam Samothracia ferrea vidi
et ramenta simul ferri furere intus ahenis
in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
ære interposito discordia tanta creatur
propterea quia ni mirum prius æstus ubi æris
præcepit ferrique vias possedit apertas,
posterior lapidis venit æstus et omnia plena
invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
atque per æs agitat, sine eo quod sæpe resorbet.
    Illud in his rebus mirari mitte, quod æstus
non valet e lapide hoc alias impellere item res.
pondere enim fretæ partim stant, quod genus aurum;
at partim raro quia sunt cum corpore, ut æstus
pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
lignea materies in quo genere esse videtur.
interutrasque igitur ferri natura locata
æris ubi accepit quædam corpuscula, tum fit,
inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
nec tamen hæc ita sunt aliarum rerum aliena,
ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
quæ memorare queam inter se singlariter apta.
saxa vides primum sola colescere calce.
glutine materies taurino iungitur una,
ut vitio venæ tabularum sæpius hiscant
quam laxare queant compages taurea vincla.
vitigeni latices aquai fontibus audent
misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
purpureusque colos conchyli iungitur uno
corpore cum lanæ, dirimi qui non queat usquam,
non si Neptuni fluctu renovare operam des,
non mare si totum velit eluere omnibus undis.
denique res auro non aurum copulat una,
ærique [æs] plumbo fit uti iungatur ab albo?
cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
nec me tam multam hic operam consumere par est,
sed breviter paucis præstat comprendere multa.
quorum ita texturæ ceciderunt mutua contra,
ut cava conveniant plenis hæc illius illa
huiusque inter se, iunctura hæc optima constat.
est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
inter se quædam possint coplata teneri;
quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
    Nunc ratio quæ sit morbis aut unde repente
mortiferam possit cladem conflare coorta
morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
expediam, primum multarum semina rerum
esse supra docui quæ sint vitalia nobis,
et contra quæ sint morbo mortique necessest
multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
et perturbarunt cælum, fit morbidus aeër.
atque ea vis omnis morborum pestilitasque
aut extrinsecus ut nubes nebulæque superne
per cælum veniunt aut ipsa sæpe coorta
de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
intempestivis pluviisque et solibus icta.
nonne vides etiam cæli novitate et aquarum
temptari procul a patria qui cumque domoque
adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
nam quid Brittannis cælum differre putamus,
et quod in Ægypto est, qua mundi claudicat axis,
quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
usque nigra virum percocto sæcla colore?
quæ cum quattuor inter se diversa videmus
quattuor a ventis et cæli partibus esse,
tum color et facies hominum distare videntur
largiter et morbi generatim sæcla tenere.
est elephas morbus qui propter flumina Nili
gignitur Ægypto in media neque præterea usquam.
Atthide temptantur gressus oculique in Achæis
finibus. inde aliis alius locus est inimicus
partibus ac membris; varius concinnat id aeër.
proinde ubi se cælum, quod nobis forte alienum,
commovet atque aeër inimicus serpere cœpit,
ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
qua graditur conturbat et immutare coactat,
fit quoque ut, in nostrum cum venit denique cælum,
corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
hæc igitur subito clades nova pestilitasque
aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
aut etiam suspensa manet vis aeëre in ipso
et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
consimili ratione venit bubus quoque sæpe
pestilitas et iam pigris balantibus ægror.
nec refert utrum nos in loca deveniamus
nobis adversa et cæli mutemus amictum,
an cælum nobis ultro natura corumptum
deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
quod nos adventu possit temptare recenti.
    Hæc ratio quondam morborum et mortifer æstus
finibus in Cecropis funestos reddidit agros
vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
nam penitus veniens Ægypti finibus ortus,
aeëra permensus multum camposque natantis,
incubuit tandem populo Pandionis omni.
inde catervatim morbo mortique dabantur.
principio caput incensum fervore gerebant
et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
sudabant etiam fauces intrinsecus atræ
sanguine et ulceribus vocis via sæpta coibat
atque animi interpres manabat lingua cruore
debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
morbida vis in cor mæstum confluxerat ægris,
omnia tum vero vitai claustra lababant.
spiritus ore foras tætrum volvebat odorem,
rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
atque animi prorsum [tum] vires totius, omne
languebat corpus leti iam limine in ipso.
intolerabilibusque malis erat anxius angor
adsidue comes et gemitu commixta querella,
singultusque frequens noctem per sæpe diemque
corripere adsidue nervos et membra coactans
dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
nec nimio cuiquam posses ardore tueri
corporis in summo summam fervescere partem,
sed potius tepidum manibus proponere tactum
et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
intima pars hominum vero flagrabat ossa,
flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
in fluvios partim gelidos ardentia morbo
membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
multi præcipites nymphis putealibus alte
inciderunt ipso venientes ore patente:
insedabiliter sitis arida corpora mersans
æquabat multum parvis umoribus imbrem.
nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
corpora. mussabat tacito medicina timore,
quippe patentia cum totiens ardentia morbis
lumina versarent oculorum expertia somno.
multaque præterea mortis tum signa dabantur:
perturbata animi mens in mærore metuque,
triste supercilium, furiosus voltus et acer,
sollicitæ porro plenæque sonoribus aures,
creber spiritus aut ingens raroque coortus,
sudorisque madens per collum splendidus umor,
tenvia sputa minuta, croci contacta colore
salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
in manibus vero nervi trahere et tremere artus
a pedibusque minutatim succedere frigus
non dubitabat. item supremum denique tempus
conpressæ nares, nasi primoris acumen
tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
nec nimio rigida post artus morte iacebant.
octavoque fere candenti lumine solis
aut etiam nona reddebant lampade vitam.
quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
ulceribus tætris et nigra proluvie alvi
posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
aut etiam multus capitis cum sæpe dolore
corruptus sanguis expletis naribus ibat.
huc hominis totæ vires corpusque fluebat.
profluvium porro qui tætri sanguinis acre
exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
et graviter partim metuentes limina leti
vivebant ferro privati parte virili,
et manibus sine non nulli pedibusque manebant
in vita tamen et perdebant lumina partim.
usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
nec tamen omnino temere illis solibus ulla
comparebat avis, nec tristia sæcla ferarum
exibant silvis. languebant pleraque morbo
et moriebantur. cum primis fida canum vis
strata viis animam ponebat in omnibus ægre;
extorquebat enim vitam vis morbida membris.
incomitata rapi certabant funera vasta
nec ratio remedii communis certa dabatur;
nam quod ali dederat vitalis aeëris auras
volvere in ore licere et cæli templa tueri,
hoc aliis erat exitio letumque parabat.
    Illud in his rebus miserandum magnopere unum
ærumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
deficiens animo mæsto cum corde iacebat,
funera respectans animam amittebat ibidem.
quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
ex aliis alios avidi contagia morbi,
lanigeras tam quam pecudes et bucera sæcla,
idque vel in primis cumulabat funere funus
nam qui cumque suos fugitabant visere ægros,
vitai nimium cupidos mortisque timentis
pœnibat paulo post turpi morte malaque,
desertos, opis expertis, incuria mactans.
qui fuerant autem præsto, contagibus ibant
atque labore, pudor quem tum cogebat obire
blandaque lassorum vox mixta voce querellæ.
optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
    Præterea iam pastor et armentarius omnis
et robustus item curvi moderator aratri
languebat, penitusque casa contrusa iacebant
corpora paupertate et morbo dedita morti.
exanimis pueris super exanimata parentum
corpora non numquam posses retroque videre
matribus et patribus natos super edere vitam.
nec minimam partem ex agris mæror is in urbem
confluxit, languens quem contulit agricolarum
copia conveniens ex omni morbida parte.
omnia conplebant loca tectaque quo magis æstu,
confertos ita acervatim mors accumulabat.
multa siti prostrata viam per proque voluta
corpora silanos aquarum strata iacebant
interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
multaque per populi passim loca prompta viasque
languida semanimo cum corpore membra videres
horrida pædore et pannis cooperta perire,
corporis inluvie, pelli super ossibus una,
ulceribus tætris prope iam sordeque sepulta.
omnia denique sancta deum delubra replerat
corporibus mors exanimis onerataque passim
cuncta cadaveribus cælestum templa manebant,
hospitibus loca quæ complerant ædituentes.
nec iam religio divom nec numina magni
pendebantur enim: præsens dolor exsuperabat.
nec mos ille sepulturæ remanebat in urbe,
quo prius hic populus semper consuerat humari;
perturbatus enim totus trepidabat et unus
quisque suum pro re [cognatum] mæstus humabat.
multaque [res] subita et paupertas horrida suasit;
namque suos consanguineos aliena rogorum
insuper extructa ingenti clamore locabant
subdebantque faces, multo cum sanguine sæpe
rixantes, potius quam corpora desererentur,
inque aliis alium populum sepelire suorum
certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
inde bonam partem in lectum mærore dabantur;
nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
nec mors nec luctus temptaret tempore tali.