Quis potis est dignum
pollenti pectore carmen
condere pro rerum maiestate hisque repertis?
quisve valet verbis
tantum, qui fingere
laudes
pro meritis eius
possit, qui talia nobis
pectore parta suo quæsitaque præmia liquit?
nemo, ut
opinor, erit mortali
corpore cretus.
nam si, ut ipsa
petit maiestas cognita rerum,
dicendum est, deus ille fuit, deus,
inclyte Memmi,
qui princeps
vitæ rationem invenit eam quæ
nunc appellatur sapientia, quique per artem
fluctibus et tantis
vitam tantisque tenebris
in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
confer enim divina
aliorum antiqua reperta.
namque Ceres fertur
fruges Liberque liquoris
vitigeni laticem mortalibus instituisse;
cum tamen his posset sine rebus
vita manere,
ut fama est aliquas etiam
nunc vivere gentis.
at bene non poterat sine
puro pectore vivi;
quo magis hic merito nobis
deus esse videtur,
ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
dulcia permulcent animos solacia vitæ.
Herculis antistare autem
si facta putabis,
longius a vera multo ratione ferere.
quid Nemeæus enim
nobis nunc magnus
hiatus
ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
tanto opere
officerent nobis Stymphala colentes?
denique quid Cretæ
taurus Lernæaque pestis
hydra venenatis posset vallata colubris?
quidve tripectora tergemini vis
Geryonai
et Diomedis equi
spirantes naribus ignem
Thracia Bistoniasque plagas atque
Ismara propter
aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
asper, acerba
tuens, immani corpore serpens
arboris amplexus stirpes? quid
denique obesset
propter Atlanteum litus
pelagique severa,
quo neque noster adit quisquam nec
barbarus audet?
cetera de genere
hoc quæ sunt portenta perempta,
si non
victa forent, quid
tandem viva nocerent?
nil, ut
opinor: ita ad satiatem terra ferarum
nunc etiam scatit
et trepido terrore repleta est
per nemora
ac montes magnos
silvasque profundas;
quæ loca vitandi
plerumque est nostra
potestas.
at nisi purgatumst pectus, quæ
prœlia nobis
atque pericula tumst
ingratis insinuandum!
quantæ tum scindunt
hominem cuppedinis acres
sollicitum curæ quantique perinde timores!
quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
efficiunt clades! quid
luxus desidiæque?
hæc igitur qui cuncta subegerit ex animoque
expulerit dictis, non armis,
nonne decebit
hunc hominem numero
divom dignarier esse?
cum bene præsertim multa ac divinitus ipsis
iam mortalibus e divis dare dicta
suerit
atque omnem rerum
naturam pandere dictis.
Cuius ego ingressus vestigia dum
rationes
persequor ac doceo dictis,
quo quæque creata
fœdere sint, in eo quam
sit durare necessum
nec validas valeant ævi
rescindere leges,
quo genere
in primis animi
natura reperta est
nativo primum
consistere corpore creta,
nec posse incolumem magnum durare
per ævum,
sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
cernere cum videamur
eum quem vita reliquit,
quod super est, nunc huc rationis
detulit ordo,
ut mihi mortali consistere corpore mundum
nativomque simul ratio
reddunda sit esse;
et quibus
ille modis congressus materiai
fundarit terram cælum
mare sidera solem
lunaique globum; tum quæ tellure animantes
extiterint, et quæ nullo sint tempore
natæ;
quove modo genus
humanum variante loquella
cœperit inter se vesci per nomina
rerum;
et quibus ille
modis divom metus
insinuarit
pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
fana lacus
lucos aras simulacraque divom.
præterea solis cursus
lunæque meatus
expediam qua vi flectat natura gubernans;
ne forte hæc inter cælum terramque reamur
libera sponte sua cursus lustrare perennis,
morigera ad fruges
augendas atque animantis,
neve aliqua divom
volvi ratione putemus.
nam bene qui didicere deos securum
agere ævom,
si tamen interea mirantur qua
ratione
quæque geri possint, præsertim rebus
in illis
quæ supera
caput ætheriis cernuntur in oris,
rursus in antiquas
referuntur religiones
et dominos acris
adsciscunt, omnia posse
quos miseri
credunt, ignari quid
queat esse,
quid nequeat,
finita potestas denique cuique
qua nam sit ratione atque
alte terminus hærens.
Quod super est, ne te
in promissis plura
moremur,
principio maria ac terras
cælumque tuere;
quorum naturam triplicem, tria
corpora, Memmi,
tris species
tam dissimilis, tria
talia texta,
una dies dabit exitio, multosque per
annos
sustentata ruet moles et machina mundi.
nec me animi fallit quam
res nova miraque
menti
accidat exitium cæli terræque futurum,
et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
ut fit ubi insolitam rem
adportes auribus ante
nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
nec iacere
indu manus, via qua munita fidei
proxima fert humanum
in pectus templaque mentis.
sed tamen effabor. dictis dabit
ipsa fidem res
forsitan et graviter
terrarum motibus ortis
omnia conquassari in
parvo tempore cernes.
quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
et ratio potius
quam res persuadeat ipsa
succidere horrisono posse
omnia victa fragore.
Qua prius adgrediar quam
de re fundere
fata
sanctius et multo certa
ratione magis quam
Pythia quæ tripode a Phœbi lauroque profatur,
multa tibi expediam doctis solacia dictis;
religione refrenatus ne
forte rearis
terras et solem et cælum, mare
sidera lunam,
corpore divino debere
æterna manere,
proptereaque putes ritu par esse Gigantum
pendere eos pœnas
inmani pro scelere
omnis,
qui ratione sua disturbent mœnia mundi
præclarumque velint cæli
restinguere solem
inmortalia mortali sermone notantes;
quæ procul usque
adeo divino a numine distent
inque deum numero
quæ sint indigna
videri,
notitiam potius præbere ut posse putentur
quid sit vitali
motu sensuque remotum.
quippe etenim non est, cum
quovis corpore ut esse
posse animi natura
putetur consiliumque.
sicut in æthere
non arbor, non æquore salso
nubes esse queunt neque pisces
vivere in arvis
nec cruor in lignis neque
saxis sucus inesse,
certum ac dispositumst ubi
quicquid crescat et insit,
sic animi natura
nequit sine corpore
oriri
sola neque a nervis et sanguine
longius esse.
quod si posset enim, multo
prius ipsa animi
vis
in capite aut umeris aut imis calcibus esse
posset et innasci quavis in parte soleret,
tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
quod quoniam nostro
quoque constat corpore certum
dispositumque videtur ubi esse et
crescere possit
seorsum anima atque
animus, tanto magis
infitiandum
totum posse extra
corpus formamque animalem
putribus in glebis
terrarum aut solis in igni
aut in aqua durare aut altis ætheris oris.
haud igitur
constant divino prædita sensu,
quandoquidem nequeunt vitaliter esse
animata.
Illud item non est ut possis credere, sedes
esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
tenvis enim natura
deum longeque remota
sensibus ab nostris
animi vix mente videtur;
quæ quoniam manuum
tactum suffugit et ictum,
tactile nil nobis quod sit contingere debet;
tangere enim non quit quod tangi
non licet ipsum.
quare etiam sedes
quoque nostris sedibus esse
dissimiles debent, tenues
de corpore eorum;
quæ tibi posterius largo sermone
probabo.
Dicere porro hominum causa
voluisse parare
præclaram mundi naturam
proptereaque
adlaudabile opus
divom laudare decere
æternumque putare atque
inmortale futurum,
nec fas
esse, deum quod sit ratione vetusta
gentibus humanis fundatum perpetuo ævo,
sollicitare suis ulla vi ex
sedibus umquam
nec verbis
vexare et ab imo evertere summa,
cetera de genere
hoc adfingere et addere, Memmi,
desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
gratia nostra queat
largirier emolumenti,
ut nostra quicquam causa
gerere adgrediantur?
quidve novi potuit
tanto post ante quietos
inlicere ut cuperent vitam
mutare priorem?
nam gaudere novis
rebus debere videtur
cui veteres
obsunt; sed cui nihil accidit ægri
tempore in ante acto, cum pulchre
degeret ævom,
quid potuit
novitatis amorem accendere tali?
quidve mali fuerat
nobis non esse creatis?
an, credo, in tenebris vita ac mærore iacebat,
donec diluxit rerum
genitalis origo?
natus enim debet
qui cumque est velle manere
in vita, donec retinebit blanda voluptas;
qui numquam vero
vitæ gustavit amorem
nec fuit in numero, quid
obest non esse creatum?
exemplum porro gignundis rebus
et ipsa
notities hominum divis
unde insita primum
est,
quid vellent facere
ut scirent animoque viderent,
quove modost umquam
vis cognita principiorum
quidque inter sese permutato ordine possent.
si non ipsa dedit speciem
natura creandi?
namque ita multa modis multis primordia rerum
ex infinito
iam tempore percita plagis
ponderibusque suis consuerunt concita ferri
omnimodisque coire atque
omnia pertemptare,
quæ cumque inter
se possint congressa creare,
ut non sit mirum, si in talis disposituras
deciderunt quoque et in talis venere
meatus,
qualibus hæc rerum geritur
nunc summa novando.
Quod [si] iam rerum ignorem primordia quæ
sint,
hoc tamen ex ipsis cæli rationibus ausim
confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
nequaquam nobis divinitus esse
paratam
naturam rerum: tanta stat prædita culpa.
principio quantum cæli
tegit impetus ingens,
inde avidam partem
montes silvæque ferarum
possedere, tenent rupes
vastæque paludes
et mare, quod late terrarum distinet oras.
inde duas porro prope partis
fervidus ardor
adsiduusque geli casus
mortalibus aufert.
quod super est arvi, tamen id natura sua vi
sentibus
obducat, ni vis humana resistat
vitai causa valido
consueta bidenti
ingemere et terram
pressis proscindere aratris.
si non fecundas vertentes vomere glebas
terraique solum subigentes cimus ad ortus.
sponte sua nequeant
liquidas existere in auras.
et tamen inter
dum magno quæsita labore
cum iam per terras frondent atque
omnia florent,
aut nimiis torret
fervoribus ætherius sol
aut subiti
peremunt imbris gelidæque pruinæ
flabraque ventorum violento turbine vexant.
præterea genus horriferum natura ferarum
humanæ genti infestum terraque marique
cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
adportant? quare mors inmatura vagatur?
tum porro puer,
ut sævis proiectus ab undis
nudus humi iacet infans indigus omni
vitali auxilio, cum
primum in luminis
oras
nixibus ex alvo
matris natura profudit,
vagituque locum lugubri
complet, ut æquumst
cui tantum
in vita restet
transire malorum.
at variæ crescunt pecudes armenta feræque
nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
almæ nutricis blanda atque
infracta loquella
nec varias quærunt vestes
pro tempore cæli,
denique non armis opus est, non mœnibus altis,
qui sua tutentur, quando omnibus omnia
large
tellus ipsa parit naturaque dædala rerum.
Principio quoniam terrai
corpus et umor
aurarumque leves animæ
calidique vapores,
e quibus hæc rerum consistere summa videtur,
omnia nativo ac mortali corpore constant,
debet eodem omnis
mundi natura putari.
quippe etenim, quorum
partis et membra
videmus
corpore nativo mortalibus esse
figuris,
hæc eadem ferme
mortalia cernimus esse
et nativa
simul. qua propter
maxima mundi
cum videam
membra ac partis
consumpta regigni,
scire licet cæli
quoque item terræque fuisse
principiale aliquod tempus
clademque futuram.
Illud in his rebus ne corripuisse rearis
me mihi, quod terram atque
ignem mortalia sumpsi
esse neque
umorem dubitavi aurasque perire
atque eadem gigni
rursusque augescere dixi.
principio pars terrai
non nulla, perusta
solibus adsiduis, multa
pulsata pedum vi,
pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
quas validi toto
dispergunt aëre venti.
pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
præterea pro parte sua, quod cumque
alit auget,
redditur; et quoniam
dubio procul esse
videtur
omniparens eadem rerum commune
sepulcrum.
ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
Quod super est, umore
novo mare flumina
fontes
semper abundare et latices
manare perennis
nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
undique declarat. sed
primum quicquid aquai
tollitur in summaque
fit ut nihil umor abundet,
partim quod validi
verrentes æquora venti
deminuunt radiisque retexens ætherius sol,
partim quod
supter per terras
diditur omnis;
percolatur enim virus
retroque remanat
materies umoris et ad caput amnibus
omnis
convenit, inde super terras
fluit agmine dulci
qua via secta semel liquido
pede detulit undas.
Aëra nunc igitur dicam,
qui corpore toto
innumerabiliter privas mutatur in horas.
semper enim, quod cumque
fluit de rebus, id omne
aëris in magnum fertur
mare; qui nisi contra
corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
omnia iam resoluta
forent et in aëra versa.
haut igitur cessat
gigni de rebus et in
res
reccidere, adsidue quoniam fluere
omnia constat.
Largus item liquidi
fons luminis, ætherius sol,
inrigat adsidue cælum
candore recenti
suppeditatque novo confestim lumine lumen.
nam primum
quicquid fulgoris disperit ei,
quo cumque
accidit. id licet hinc cognoscere possis,
quod simul ac primum nubes succedere soli
cœpere et radios
inter quasi rumpere
lucis,
extemplo inferior pars horum
disperit omnis
terraque inumbratur qua
nimbi cumque feruntur;
ut noscas splendore novo
res semper egere
et primum
iactum fulgoris quemque perire
nec ratione
alia res posse in sole
videri,
perpetuo ni suppeditet lucis caput
ipsum.
quin etiam nocturna tibi,
terrestria quæ sunt,
lumina, pendentes lychni claræque coruscis
fulguribus pingues multa
caligine taedæ
consimili properant ratione, ardore ministro,
suppeditare novom lumen,
tremere ignibus instant,
instant, nec loca lux inter quasi
rupta relinquit:
usque adeo properanter ab
omnibus ignibus ei
exitium celeri
celeratur origine flammæ.
sic igitur
solem lunam stellasque putandum
ex alio atque alio lucem
iactare subortu
et primum
quicquid flammarum perdere semper,
inviolabilia hæc ne credas forte vigere.
Denique non lapides
quoque vinci cernis
ab ævo,
non altas turris ruere et putrescere saxa,
non delubra
deum simulacraque fessa fatisci
nec sanctum
numen fati protollere finis
posse neque
adversus naturæ fœdera
niti?
denique non monimenta virum
dilapsa videmus,
[quærere proporro, sibi
cumque senescere credas,]
non ruere avolsos
silices a montibus
altis
nec validas ævi
vires perferre patique
finiti? neque enim caderent avolsa repente,
ex infinito
quæ tempore pertolerassent
omnia tormenta ætatis, privata fragore.
Denique iam tuere hoc, circum supraque quod
omne
continet amplexu terram: si procreat ex se
omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
totum nativum mortali corpore constat.
nam quod cumque
alias ex se res auget alitque,
deminui debet, recreari, cum
recipit res.
Præterea si nulla fuit genitalis origo
terrarum et cæli semperque æterna fuere,
cur supera
bellum Thebanum et funera Troiæ
non alias alii quoque res cecinere poëtae?
quo tot facta virum totiens cecidere neque
usquam
æternis famæ monimentis insita florent?
verum, ut opinor,
habet novitatem summa
recensque
naturast mundi neque pridem
exordia cepit.
quare etiam quædam
nunc artes expoliuntur,
nunc etiam augescunt; nunc
addita sunt
multa, modo
organici melicos peperere sonores,
denique natura hæc rerum ratioque repertast
nuper, et hanc primus cum primis
ipse repertus
nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
Quod si
forte fuisse ante
hac eadem omnia
credis,
sed periise hominum torrenti sæcla
vapore,
aut cecidisse urbis
magno vexamine mundi,
aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
per terras
amnes atque oppida
coperuisse.
tanto quique magis victus
fateare necessest
exitium quoque terrarum cælique futurum;
nam cum
res tantis morbis
tantisque periclis
temptarentur, ibi si tristior incubuisset
causa, darent late
cladem magnasque ruinas.
nec ratione
alia mortales esse
videmur,
inter nos nisi quod morbis ægrescimus isdem
atque illi quos a
vita natura removit.
Præterea quæ cumque
manent æterna necessust
aut, quia sunt solido cum corpore,
respuere ictus
nec penetrare pati
sibi quicquam quod
queat artas
dissociare intus partis,
ut materiai
corpora sunt, quorum
naturam ostendimus ante,
aut ideo durare ætatem posse
per omnem,
plagarum quia sunt expertia, sicut inane
est,
quod manet intactum neque
ab ictu fungitur hilum,
aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
quo quasi res possint discedere dissoluique,
sicut summarum summa
est æterna, neque
extra
qui locus est quo dissiliant neque corpora
sunt quæ
possint incidere et valida dissolvere plaga.
at neque, uti docui, solido
cum corpore mundi
naturast, quoniam admixtumst in
rebus inane,
nec tamen est ut
inane, neque autem
corpora desunt,
ex infinito
quæ possint forte
coorta
corruere hanc rerum violento turbine summam
aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
nec porro natura
loci spatiumque profundi
deficit, exspargi quo
possint mœnia mundi,
aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
haut igitur leti
præclusa est ianua cælo
nec soli terræque neque
altis æquoris undis,
sed patet immani et vasto respectat hiatu.
quare etiam nativa
necessumst confiteare
hæc eadem; neque
enim, mortali corpore quæ
sunt,
ex infinito iam
tempore adhuc potuissent
inmensi validas ævi
contemnere vires.
Denique tantopere inter
se cum maxima
mundi
pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
nonne vides aliquam
longi certaminis ollis
posse dari finem, vel cum sol et
vapor omnis
omnibus epotis umoribus exsuperarint?
quod facere intendunt, neque adhuc
conata patrantur;
tantum suppeditant amnes ultraque minantur
omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
ne quiquam,
quoniam verrentes æquora venti
deminuunt radiisque retexens ætherius sol,
et siccare
prius confidunt omnia
posse
quam liquor incepti possit
contingere finem.
tantum spirantes æquo
certamine bellum
magnis [inter se] de rebus cernere
certant,
cum semel interea
fuerit superantior ignis
et semel, ut fama
est, umor regnarit in arvis.
ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
avia cum Phæthonta rapax
vis solis equorum
æthere raptavit toto
terrasque per omnis.
at pater omnipotens ira tum percitus acri
magnanimum Phæthonta repenti fulminis ictu
deturbavit equis in terram, Solque cadenti
obvius æternam succepit lampada mundi
disiectosque redegit equos
iunxitque trementis,
inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
scilicet ut veteres
Graium cecinere poëtae.
quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
ignis enim superare potest ubi materiai
ex infinito sunt
corpora plura coorta;
inde cadunt vires
aliqua ratione revictæ,
aut pereunt res exustæ torrentibus auris.
umor item quondam cœpit superare coortus,
ut fama est, hominum vitas
quando obruit undis;
inde ubi vis aliqua ratione aversa
recessit,
ex infinito fuerat quæ cumque coorta,
constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
Sed quibus ille
modis coniectus materiai
fundarit terram et cælum pontique profunda,
solis lunai cursus,
ex ordine ponam.
nam certe neque consilio primordia rerum
ordine se suo quæque sagaci mente
locarunt
nec quos quæque
darent motus pepigere profecto;
sed quia multa
modis multis primordia rerum
ex infinito
iam tempore percita plagis
ponderibusque suis consuerunt concita ferri
omnimodisque coire atque
omnia pertemptare,
quæ cumque inter
se possent congressa creare,
propterea fit uti magnum volgata per ævom
omnigenus cœtus et motus experiundo
tandem conveniant ea
quæ coniecta repente
magnarum rerum fiunt
exordia sæpe,
terrai maris et cæli generisque animantum.
Hic neque tum solis rota cerni
lumine largo
altivolans poterat nec magni sidera mundi
nec mare nec cælum nec denique terra neque
aër
nec
similis nostris rebus
res ulla videri,
sed nova tempestas quædam molesque coorta.
diffugere inde loci partes cœpere paresque
cum paribus iungi
res et discludere mundum
membraque dividere et magnas disponere partes
omnigenis e principiis, discordia quorum
intervalla vias conexus
pondera plagas
concursus motus turbabat prœlia miscens
propter dissimilis formas variasque figuras,
quod non omnia sic poterant coniuncta manere
nec motus inter sese dare convenientis,
hoc est, a terris altum secernere cælum,
et sorsum
mare, uti secreto
umore pateret,
seorsus item puri secretique ætheris ignes.
Quippe etenim primum
terrai corpora quæque,
propterea quod erant
gravia et perplexa,
coibant
in medio atque
imas capiebant omnia
sedes;
quæ quanto magis
inter se perplexa
coibant,
tam magis expressere ea
quæ mare sidera
solem
lunamque efficerent et magni mœnia mundi;
omnia enim magis
hæc e levibus
atque rutundis
seminibus multoque minoribus sunt
elementis
quam tellus. ideo
per rara foramina terræ
partibus erumpens primus se sustulit æther
ignifer et multos
secum levis abstulit ignis,
non alia longe ratione ac sæpe videmus,
aurea cum primum
gemmantis rore per herbas
matutina rubent radiati lumina
solis
exhalantque
lacus nebulam fluviique perennes
ipsaque ut inter dum tellus fumare
videtur;
omnia quæ sursum
cum conciliantur, in
alto
corpore concreto subtexunt nubila cælum.
sic igitur
tum se levis ac diffusilis æther
corpore concreto circum datus
undique sæpsit
et late diffusus in omnis undique partis
omnia sic avido complexu cetera sæpsit.
hunc exordia sunt
solis lunæque secuta,
interutrasque globi quorum
vertuntur in auris;
quæ neque terra sibi adscivit nec
maximus æther,
quod neque
tam fuerunt gravia
ut depressa sederent,
nec levia ut possent per summas
labier oras,
et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
versent et partes
ut mundi totius
extent;
quod genus in nobis quædam licet
in statione
membra manere, tamen
cum sint ea quæ moveantur.
his igitur rebus
retractis terra repente,
maxuma qua nunc se ponti plaga
cærula tendit,
succidit et salso suffudit gurgite fossas.
inque dies quanto
circum magis ætheris æstus
et radii solis cogebant undique terram
verberibus crebris extrema ad limina fartam
in medio ut propulsa suo
condensa coiret,
tam magis expressus salsus de corpore sudor
augebat mare manando
camposque natantis,
et tanto magis
illa foras elapsa
volabant
corpora multa vaporis et aëris
altaque cæli
densabant procul a terris fulgentia templa.
sidebant campi, crescebant montibus altis
ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
nec pariter
tantundem omnes succumbere partis.
Sic igitur terræ
concreto corpore pondus
constitit atque omnis
mundi quasi limus
in imum
confluxit gravis et subsedit funditus ut fæx;
inde mare, inde aër,
inde æther ignifer
ipse
corporibus liquidis sunt omnia
pura relicta
et leviora
aliis alia, et liquidissimus æther
atque levissimus aërias super influit
auras
nec liquidum corpus turbantibus aëris auris
commiscet; sinit hæc violentis omnia verti
turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
ipse suos ignis
certo fert impete
labens.
nam modice fluere
atque uno posse æthera nisu
significat Pontos, mare
certo quod fluit
æstu
unum labendi conservans usque tenorem.
Motibus astrorum nunc
quæ sit causa canamus.
principio magnus cæli si vortitur orbis,
ex utraque
polum parti premere
aëra nobis
dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
inde alium supra
fluere atque intendere eodem
quo volvenda
micant æterni sidera
mundi;
aut alium supter,
contra qui subvehat
orbem,
ut fluvios versare rotas
atque austra videmus.
est etiam quoque
uti possit cælum
omne manere
in statione,
tamen cum lucida
signa ferantur,
sive quod inclusi
rapidi sunt ætheris
æstus
quærentesque
viam circum versantur et ignes
passim per cæli volvunt summania templa,
sive aliunde fluens
alicunde extrinsecus aër
versat agens ignis,
sive ipsi serpere
possunt,
quo cuiusque cibus
vocat atque invitat
euntis,
flammea per cælum pascentis corpora passim.
nam quid in hoc
mundo sit eorum ponere certum
difficilest; sed quid possit fiatque per omne
in variis mundis
varia ratione creatis,
id doceo plurisque sequor disponere causas,
motibus astrorum quæ
possint esse per omne;
e quibus una tamen sit et hæc quoque causa
necessest,
quæ vegeat motum
signis; sed quæ sit earum
præcipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
Terraque ut in
media mundi regione
quiescat,
evanescere paulatim et decrescere pondus
convenit atque aliam
naturam supter habere
ex ineunte
ævo coniunctam atque uniter
aptam
partibus aëriis
mundi, quibus insita
vivit.
propterea non est
oneri neque deprimit auras,
ut sua cuique homini nullo
sunt pondere membra
nec caput est oneri collo
nec denique totum
corporis in pedibus
pondus sentimus inesse;
at quæ cumque foris veniunt
inpostaque nobis
pondera sunt lædunt,
permulto sæpe minora.
usque adeo magni
refert quid quæque
queat res.
sic igitur
tellus non est aliena repente
allata atque auris
aliunde obiecta alienis,
sed pariter prima
concepta ab origine
mundi
certaque pars eius, quasi
nobis membra videntur.
Præterea grandi tonitru concussa repente
terra supra quæ se sunt
concutit omnia motu;
quod facere
haut ulla posset
ratione, nisi esset
partibus aëriis mundi cæloque revincta;
nam communibus inter se radicibus hærent
ex ineunte
ævo coniuncta atque
uniter aucta.
Nonne vides etiam
quam magno pondere
nobis
sustineat corpus tenuissima vis
animai,
propterea quia tam coniuncta atque
uniter apta est?
Denique iam saltu pernici tollere corpus
quid potis
est nisi vis animæ, quæ membra
gubernat?
iamne vides quantum
tenuis natura valere
possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut aër
coniunctus terris et nobis est animi vis?
Nec nimio solis
maior rota nec minor ardor
esse potest,
nostris quam sensibus esse
videtur.
nam quibus e spatiis cumque ignes
lumina possunt
adiicere et calidum
membris adflare vaporem,
nil magnis intervallis de
corpore libant
flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
proinde, calor quoniam
solis lumenque profusum
perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
forma quoque hinc solis
debet filumque videri,
nil adeo ut possis plus
aut minus addere
vere.
[perveniunt nostros ad sensus
et loca fulgent]
lunaque sive notho
fertur loca lumine
lustrans,
sive suam proprio
iactat de corpore
lucem,
quidquid id est,
nihilo fertur maiore
figura
quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
nam prius omnia,
quæ longe semota
tuemur
aëra per multum, specie confusa videntur
quam minui filum.
quapropter luna necesse
est,
quandoquidem
claram speciem certamque figuram
præbet, ut est oris extremis cumque notata,
quanta quoquest, tanta
hinc nobis videatur in alto.
postremo quos cumque
vides hinc ætheris
ignes,
scire licet perquam
pauxillo posse minores
esse vel exigua
maioris parte brevique.
quandoquidem quos cumque
in terris cernimus [ignes],
dum tremor
[et] clarus dum cernitur ardor eorum,
perparvom quiddam inter
dum mutare videntur
alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
Illud item non est mirandum, qua
ratione
tantulus ille queat tantum
sol mittere lumen,
quod maria
ac terras omnis
cælumque rigando
compleat et calido
perfundat cuncta vapore.
[quanta quoquest tanta
hinc nobis videatur in alto]
nam licet hinc mundi patefactum totius unum
largifluum fontem scatere atque
erumpere lumen,
ex omni mundo quia sic elementa vaporis
undique conveniunt et
sic coniectus eorum
confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
nonne vides etiam
quam late parvus
aquai
prata riget fons inter dum campisque redundet?
est etiam quoque
uti non magno solis ab igni
aëra percipiat calidis fervoribus ardor,
opportunus ita est si forte et idoneus aër,
ut queat accendi
parvis ardoribus ictus;
quod genus
inter dum segetes
stipulamque videmus
accidere ex una
scintilla incendia passim.
forsitan et rosea sol alte lampade
lucens
possideat multum cæcis fervoribus ignem
circum se, nullo qui sit
fulgore notatus,
æstifer ut tantum
radiorum exaugeat ictum.
Nec ratio solis
simplex [et] recta patescit,
quo pacto æstivis e partibus ægocerotis
brumalis adeat flexus
atque inde revertens
canceris ut vertat
metas ad solstitialis,
lunaque mensibus id spatium videatur obire,
annua sol in quo consumit tempora cursu.
non, inquam,
simplex his rebus reddita causast.
nam fieri vel cum primis id posse videtur,
Democriti quod sancta
viri sententia ponit,
quanto quæque magis
sint terram sidera
propter,
tanto posse minus
cum cæli turbine
ferri;
evanescere enim rapidas illius
et acris
imminui supter viris,
ideoque relinqui
paulatim solem cum posterioribus signis,
inferior multo quod sit quam fervida
signa.
et magis hoc lunam: quanto demissior eius
cursus abest
procul a cælo terrisque propinquat,
tanto posse minus
cum signis tendere cursum.
flaccidiore etiam quanto
iam turbine fertur
inferior quam sol, tanto magis omnia
signa
hanc adipiscuntur circum præterque feruntur.
propterea fit ut hæc ad
signum quodque reverti
mobilius videatur, ad hanc quia signa
revisunt.
fit quoque ut e mundi
transversis partibus aër
alternis certo fluere alter
tempore possit,
qui queat æstivis solem detrudere signis
brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
æstiferas usque in partis et fervida
signa.
et ratione pari
lunam stellasque putandumst,
quæ volvunt magnos
in magnis orbibus annos,
aëribus posse alternis e partibus ire.
nonne vides
etiam diversis nubila ventis
diversas ire in partis inferna supernis?
qui minus illa queant per magnos
ætheris orbis
æstibus inter se diversis sidera ferri?
At nox
obruit ingenti caligine terras,
aut ubi de longo cursu
sol ultima cæli
impulit atque suos efflavit languidus ignis
concussos itere et labefactos aëre multo,
aut quia sub terras cursum
convortere cogit
vis eadem,
supra quæ terras
pertulit orbem.
Tempore item certo
roseam Matuta per oras
ætheris auroram differt et lumina pandit,
aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
anticipat cælum radiis
accendere temptans,
aut quia conveniunt ignes et semina multa
confluere ardoris consuerunt tempore certo,
quæ faciunt
solis nova semper
lumina gigni;
quod genus
Idæis fama est e montibus altis
dispersos ignis orienti
lumine cerni,
inde coire
globum quasi in unum et
conficere orbem.
nec tamen illud in his rebus mirabile debet
esse, quod hæc ignis tam certo tempore possint
semina confluere et solis reparare nitorem.
multa videmus enim,
certo quæ tempore
fiunt
omnibus in rebus. florescunt tempore certo
arbusta et certo dimittunt tempore florem.
nec minus in certo dentes
cadere imperat ætas
tempore et inpubem
molli pubescere veste
et pariter
mollem malis demittere barbam.
fulmina postremo nix
imbres nubila venti
non nimis incertis fiunt in partibus anni.
namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
conseque quoque iam redeunt ex ordine
certo.
Crescere itemque dies licet
et tabescere noctes,
et minui luces, cum sumant
augmina noctis,
aut quia sol idem sub terras atque superne
imparibus currens amfractibus ætheris oras
partit et in partis non æquas dividit orbem,
et quod ab alterutra detraxit parte,
reponit
eius in adversa
tanto plus parte
relatus,
donec ad id signum cæli pervenit, ubi
anni
nodus nocturnas exæquat lucibus umbras;
nam medio cursu flatus aquilonis et austri
distinet æquato cælum discrimine metas
propter signiferi posituram totius orbis,
annua sol in quo concludit tempora serpens,
obliquo terras et cælum lumine lustrans,
ut ratio declarat eorum
qui loca cæli
omnia dispositis signis ornata
notarunt.
aut quia crassior est
certis in partibus
aër,
sub terris
ideo tremulum iubar
hæsitat ignis
nec penetrare potest facile
atque emergere ad ortus;
propterea noctes hiberno tempore longæ
cessant, dum veniat
radiatum insigne diei.
aut etiam,
quia sic alternis
partibus anni
tardius et citius
consuerunt confluere ignes,
qui faciunt
solem certa de surgere parte,
propterea fit uti videantur dicere verum.
Luna potest solis
radiis percussa nitere
inque dies magis
[id] lumen convertere nobis
ad speciem,
quantum solis secedit
ab orbi,
donique eum contra
pleno bene lumine
fulsit
atque oriens obitus eius
super edita vidit;
inde minutatim retro
quasi condere lumen
debet item,
quanto propius iam solis ad ignem
labitur ex alia signorum parte per orbem;
ut faciunt, lunam
qui fingunt esse
pilai
consimilem cursusque viam sub sole tenere.
est etiam quare proprio cum lumine possit
volvier et varias
splendoris reddere formas;
corpus enim licet
esse aliud, quod
fertur et una
labitur omnimodis occursans officiensque,
nec potis est cerni, quia cassum
lumine fertur.
versarique potest, globus
ut, si forte, pilai
dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
versandoque globum variantis edere
formas,
donique eam partem, quæ
cumque est ignibus
aucta,
ad speciem vertit
nobis oculosque patentis;
inde minutatim retro
contorquet et aufert
luciferam partem glomeraminis atque pilai;
ut Babylonica Chaldæum doctrina refutans
astrologorum artem contra
convincere tendit,
proinde quasi id fieri nequeat quod
pugnat uterque
aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
denique cur nequeat
semper nova luna creari
ordine formarum certo certisque figuris
inque dies privos
aborisci quæque creata
atque alia illius
reparari in parte locoque,
difficilest
ratione docere et vincere verbis,
ordine cum [videas]
tam certo multa
creari.
it Ver et Venus et Veneris
prænuntius ante
pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
Flora quibus mater
præspargens ante viai
cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
inde loci sequitur Calor
aridus et comes una
pulverulenta Ceres [et] etesia flabra aquilonum.
inde Autumnus adit,
graditur simul Euhius
Euan.
inde aliæ tempestates ventique secuntur,
altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
tandem Bruma nives
adfert pigrumque rigorem
reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc
dentibus algu.
quo minus est mirum, si certo tempore luna
gignitur et certo deletur tempore rusus,
cum fieri possint tam certo tempore multa.
Solis item quoque
defectus lunæque latebras
pluribus e causis fieri tibi posse
putandumst.
nam cur luna queat terram secludere solis
lumine et a terris altum caput
obstruere ei,
obiciens cæcum radiis
ardentibus orbem,
tempore eodem aliut
facere id non posse putetur
corpus, quod cassum
labatur lumine semper?
solque suos etiam
dimittere languidus ignis
tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
cum loca præteriit flammis infesta per auras,
quæ faciunt ignis
interstingui atque perire?
et cur terra queat lunam
spoliare vicissim
lumine et oppressum solem
super ipsa tenere,
menstrua dum rigidas
coni perlabitur umbras,
tempore eodem aliud
nequeat succurrere lunæ
corpus vel supra solis perlabier orbem,
quod radios
inter rumpat lumenque profusum?
et tamen ipsa suo si
fulget luna nitore,
cur nequeat
certa mundi languescere parte,
dum loca luminibus propriis inimica per exit?
[menstrua dum rigidas
coni perlabitur umbras].
Quod superest, quoniam magni
per cærula mundi
qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
solis uti varios
cursus lunæque meatus
noscere possemus quæ
vis et causa cieret,
quove modo [possent] offecto lumine
obire
et neque opinantis tenebris obducere terras,
cum quasi conivent et aperto
lumine rursum
omnia convisunt clara
loca candida luce,
nunc redeo
ad mundi novitatem et mollia terræ
arva, novo fetu quid primum
in luminis oras
tollere et incertis
crerint committere ventis.
Principio genus herbarum viridemque nitorem
terra dedit circum
collis camposque per
omnis,
florida fulserunt viridanti prata
colore,
arboribusque
datumst variis exinde
per auras
crescendi magnum inmissis certamen habenis.
ut pluma atque pili primum
saetæque creantur
quadripedum membris et corpore pennipotentum,
sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
sustulit, inde loci mortalia sæcla creavit
multa modis multis
varia ratione coorta.
nam neque de cælo
cecidisse animalia possunt,
nec terrestria de
salsis exisse lacunis.
linquitur ut merito
maternum nomen adepta
terra sit, e terra quoniam sunt
cuncta creata.
multaque nunc etiam
existunt animalia terris
imbribus et calido
solis concreta vapore;
quo minus est mirum, si tum sunt plura
coorta
et maiora, nova
tellure atque æthere
adulta.
principio genus alituum variæque volucres
ova relinquebant exclusæ tempore verno,
folliculos ut nunc teretis æstate cicadæ
lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
tum tibi terra
dedit primum mortalia sæcla.
multus enim calor
atque umor superabat in arvis.
hoc ubi quæque
loci regio opportuna dabatur,
crescebant uteri terram
radicibus apti;
quos ubi tempore maturo pate
fecerat ætas
infantum, fugiens umorem
aurasque petessens,
convertebat ibi natura
foramina terræ
et sucum venis cogebat fundere apertis
consimilem lactis, sicut
nunc femina quæque
cum peperit,
dulci repletur lacte,
quod omnis
impetus in mammas
convertitur ille alimenti.
terra cibum pueris,
vestem vapor, herba
cubile
præbebat multa et molli lanugine abundans.
at novitas mundi
nec frigora dura
ciebat
nec nimios æstus
nec magnis viribus auras.
omnia enim pariter
crescunt et robora
sumunt.
Quare etiam atque etiam
maternum nomen adepta
terra tenet merito,
quoniam genus ipsa creavit
humanum atque animal prope
certo tempore fudit
omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
aëriasque
simul volucres variantibus formis.
sed quia finem aliquam pariendi debet
habere,
destitit, ut mulier spatio
defessa vetusto.
mutat enim mundi
naturam totius ætas
ex alioque
alius status excipere omnia
debet
nec manet ulla sui similis res:
omnia migrant,
omnia commutat natura et vertere cogit.
namque aliud putrescit et ævo debile languet,
porro aliud [suc]crescit et [e] contemptibus exit.
sic igitur
mundi naturam totius
ætas
mutat, et ex alio terram status
excipit alter,
quod potuit
nequeat, possit quod
non tulit ante.
Multaque tum tellus
etiam portenta creare
conatast mira facie
membrisque coorta,
androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
orba pedum partim,
manuum viduata vicissim,
muta sine ore etiam, sine voltu
cæca reperta,
vinctaque membrorum per
totum corpus adhæsu,
nec facere
ut possent quicquam nec
cedere quoquam
nec vitare
malum nec sumere
quod volet usus.
cetera de genere
hoc monstra ac portenta creabat,
ne quiquam,
quoniam natura absterruit auctum
nec potuere
cupitum ætatis tangere florem
nec reperire
cibum nec iungi per Veneris res.
multa videmus
enim rebus concurrere debere,
ut propagando possint procudere sæcla;
pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
semina qua possint
membris manare remissis,
feminaque ut maribus
coniungi possit, habere,
mutua qui mutent
inter se gaudia
uterque.
Multaque tum interiisse animantum sæcla necessest
nec potuisse propagando procudere prolem.
nam quæ cumque vides vesci
vitalibus auris,
aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
ex ineunte
ævo genus id tuta reservans.
multaque sunt, nobis
ex utilitate sua
quæ
commendata manent, tutelæ tradita nostræ.
principio genus acre leonum sævaque sæcla
tutatast virtus, volpes
dolus et fuga cervos.
at levisomna canum
fido cum pectore
corda,
et genus omne quod est veterino
semine partum
lanigeræque simul pecudes
et bucera sæcla
omnia sunt hominum tutelæ tradita, Memmi;
nam cupide
fugere feras pacemque secuta
sunt et larga suo sine pabula parta labore,
quæ damus utilitatis eorum præmia
causa.
at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
sponte sua possent
ut vivere nec dare nobis
utilitatem aliquam, quare
pateremur eorum
præsidio nostro pasci
genus esseque tutum,
scilicet hæc aliis praedæ lucroque iacebant
indupedita suis fatalibus omnia
vinclis,
donec ad interitum genus
id natura redegit.
Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
esse queunt
duplici natura et corpore bino
ex alienigenis membris compacta, potestas
hinc illinc partis
ut sat par esse potissit.
id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
principio circum tribus
actis impiger annis
floret equus, puer
haut quaquam; nam
sæpe etiam nunc
ubera mammarum in somnis lactantia quæret.
post ubi equum validæ vires ætate
senecta
membraque deficiunt fugienti languida vita,
tum demum puerili ævo florenta
iuventas
officit et molli vestit
lanugine malas;
ne forte ex homine et veterino semine equorum
confieri credas Centauros posse
neque esse,
aut rapidis
canibus succinctas semimarinis
corporibus Scyllas et cetera de genere
horum,
inter se quorum
discordia membra videmus;
quæ neque florescunt pariter nec robora sumunt
corporibus neque proiciunt ætate senecta
nec simili
Venere ardescunt nec
moribus unis
conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
quippe videre licet pinguescere sæpe cicuta
barbigeras pecudes, homini quæ est acre venenum.
flamma quidem [vero]
cum corpora fulva
leonum
tam soleat torrere atque
urere quam genus
omne
visceris in terris quod
cumque et sanguinis extet,
qui fieri potuit, triplici cum
corpore ut una,
prima leo, postrema draco, media
ipsa, Chimæra
ore foras acrem flaret de corpore flammam?
quare etiam tellure
nova cæloque recenti
talia qui fingit
potuisse animalia gigni,
nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
multa licet simili
ratione effutiat ore,
aurea tum dicat per terras
flumina vulgo
fluxisse et gemmis
florere arbusta suësse
aut hominem tanto
membrorum esse impete
natum,
trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
et manibus
totum circum se vertere cælum.
nam quod multa fuere in terris semina rerum,
tempore quo primum
tellus animalia fudit,
nil tamen est signi mixtas
potuisse creari
inter se pecudes
compactaque membra animantum,
propterea quia quæ de terris nunc
quoque abundant
herbarum genera ac fruges arbustaque læta
non tamen inter se possunt
complexa creari,
sed res quæque suo ritu procedit et omnes
fœdere naturæ certo
discrimina servant.
Et genus humanum
multo fuit illud
in arvis
durius, ut decuit,
tellus quod dura creasset,
et maioribus et solidis magis ossibus
intus
fundatum, validis aptum per viscera nervis,
nec facile
ex æstu nec frigore quod caperetur
nec novitate cibi
nec labi corporis ulla.
multaque per cælum
solis volventia lustra
volgivago vitam tractabant more
ferarum.
nec robustus erat
curvi moderator aratri
quisquam, nec scibat
ferro molirier arva
nec nova defodere in terram
virgulta neque altis
arboribus veteres decidere falcibus ramos.
quod sol atque imbres dederant, quod
terra crearat
sponte sua, satis
id placabat pectora donum.
glandiferas inter curabant corpora quercus
plerumque; et quæ nunc hiberno tempore cernis
arbita puniceo fieri
matura colore,
plurima tum tellus
etiam maiora ferebat.
multaque præterea novitas tum florida mundi
pabula dura tulit,
miseris mortalibus ampla.
at sedare
sitim fluvii fontesque vocabant,
ut nunc
montibus e magnis decursus aquai
claricitat late sitientia sæcla ferarum.
denique nota vagis
silvestria templa tenebant
nympharum, quibus e scibant umore fluenta
lubrica proluvie larga
lavere umida saxa,
umida saxa,
super viridi stillantia musco,
et partim
plano scatere atque
erumpere campo.
necdum res igni scibant tractare neque
uti
pellibus et spoliis corpus
vestire ferarum,
sed nemora atque
cavos montis silvasque colebant
et frutices
inter condebant squalida membra
verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
nec commune
bonum poterant spectare neque
ullis
moribus inter se scibant
nec legibus uti.
quod cuique
obtulerat praedæ fortuna, ferebat
sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
conciliabat enim vel mutua quamque cupido
vel violenta
viri vis atque inpensa libido
vel pretium,
glandes atque arbita
vel pira lecta.
et manuum
mira freti virtute
pedumque
consectabantur silvestria sæcla ferarum
missilibus saxis et magno pondere clavæ.
multaque vincebant, vitabant pauca
latebris;
sætigerisque
pares subus silvestria membra
nuda dabant
terræ nocturno tempore capti,
circum se foliis
ac frondibus involventes.
nec plangore diem
magno solemque per
agros
quærebant pavidi palantes noctis in umbris,
sed taciti respectabant somnoque sepulti,
dum rosea face sol inferret lumina cælo.
a parvis quod enim consuerant cernere semper
alterno tenebras et lucem tempore gigni,
non erat ut fieri posset
mirarier umquam
nec diffidere, ne
terras æterna teneret
nox in perpetuum detracto lumine solis.
sed magis illud erat curæ,
quod sæcla ferarum
infestam miseris faciebant sæpe
quietem.
eiectique domo fugiebant saxea
tecta
spumigeri suis adventu validique leonis
atque intempesta cedebant nocte
paventes
hospitibus sævis instrata cubilia fronde.
Nec nimio tum plus quam nunc mortalia sæcla
dulcia linquebant lamentis lumina vitæ.
unus enim tum quisque magis
deprensus eorum
pabula viva feris
præbebat, dentibus haustus,
et nemora
ac montis gemitu
silvasque replebat
viva videns vivo
sepeliri viscera busto.
at quos effugium servarat corpore adeso,
posterius tremulas super
ulcera tetra tenentes
palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
donique eos vita privarant vermina sæva
expertis opis, ignaros
quid volnera vellent.
at non multa virum sub signis milia ducta
una dies dabat exitio nec turbida ponti
æquora lidebant
ad saxa virosque.
nam temere in cassum frustra mare
sæpe coortum
sævibat leviterque minas ponebat
inanis,
nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
improba ratio
tum cæca iacebat.
tum penuria deinde
cibi languentia leto
membra dabat,
contra nunc rerum
copia mersat.
illi inprudentes ipsi
sibi sæpe venenum
vergebant, nunc dant [aliis] sollertius ipsi.
Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
et mulier
coniuncta viro concessit in unum
* *
*
cognita sunt,
prolemque ex se videre creatam,
tum genus humanum
primum mollescere cœpit.
ignis enim curavit,
ut alsia corpora
frigus
non ita iam possent cæli sub tegmine ferre,
et Venus inminuit viris puerique parentum
blanditiis facile ingenium fregere superbum.
tunc et
amicitiem cœperunt iungere aventes
finitimi inter se nec lædere nec violari,
et pueros commendarunt muliebreque sæclum,
vocibus et gestu cum balbe significarent
imbecillorum esse æquum
misererier omnis.
nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
sed bona magnaque pars servabat fœdera caste;
aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
nec potuisset adhuc
perducere sæcla propago.
At varios linguæ
sonitus natura subegit
mittere et utilitas
expressit nomina rerum,
non alia longe ratione atque
ipsa videtur
protrahere ad gestum
pueros infantia linguæ,
cum facit ut digito quæ sint præsentia monstrent.
sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
cornua nata prius
vitulo quam frontibus extent,
illis iratus petit
atque infestus inurget.
at catuli
pantherarum scymnique leonum
unguibus ac pedibus
iam tum morsuque
repugnant,
vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
alituum porro genus
alis omne videmus
fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
desiperest. nam cur hic posset cuncta
notare
vocibus et varios sonitus emittere linguæ,
tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
præterea si non alii quoque vocibus usi
inter se fuerant, unde insita
notities est
utilitatis et unde data est huic prima potestas,
quid vellet facere
ut sciret animoque videret?
cogere item pluris
unus victosque domare
non poterat,
rerum ut perdiscere nomina vellent.
nec ratione docere
ulla suadereque surdis,
quid sit opus facto, facilest; neque
enim paterentur
nec ratione ulla
sibi ferrent amplius auris
vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
pro vario sensu
varia res voce notaret?
cum pecudes mutæ,
cum denique sæcla
ferarum
dissimilis soleant voces variasque ciere,
cum metus aut dolor est et cum
iam gaudia gliscunt.
quippe [et]enim licet id rebus cognoscere apertis.
inritata canum cum primum magna Molossum
mollia ricta fremunt
duros nudantia dentes,
longe alio sonitu
rabies [re]stricta
minatur,
et cum iam latrant et vocibus
omnia complent;
at catulos blande
cum lingua lambere temptant
aut ubi
eos lactant, pedibus morsuque potentes
suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
longe alio pacto
gannitu vocis adulant,
et cum deserti baubantur in ædibus, aut cum
plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
denique non hinnitus
item differre videtur,
inter equas ubi equus florenti ætate
iuvencus
pinnigeri sævit calcaribus ictus Amoris
et fremitum
patulis sub naribus
edit ad arma,
et cum sic alias concussis artibus hinnit?
postremo genus alituum
variæque volucres,
accipitres atque ossifragæ mergique marinis
fluctibus in salso victum vitamque petentes,
longe alias alio iaciunt in tempore
voces,
et quom de victu certant prædaque repugnant.
et partim mutant
cum tempestatibus una
raucisonos cantus, cornicum ut sæcla vetusta
corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
ergo si
varii sensus animalia cogunt,
muta tamen cum sint, varias emittere voces,
quanto mortalis magis
æquumst tum potuisse
dissimilis alia atque
alia res voce notare!
Illud in his
rebus tacitus ne forte requiras,
fulmen detulit in terram mortalibus ignem
primitus, inde omnis
flammarum diditur ardor;
multa videmus enim
cælestibus insita flammis
fulgere, cum cæli plaga vaporis.
et ramosa
tamen cum ventis
pulsa vacillans
æstuat in ramos incumbens arboris arbor,
exprimitur validis extritus viribus ignis,
emicat inter dum flammai fervidus ardor,
mutua dum inter se rami
stirpesque teruntur.
quorum utrumque dedisse potest
mortalibus ignem.
inde cibum
quoquere ac flammæ
mollire vapore
sol docuit,
quoniam mitescere multa
videbant
verberibus radiorum atque æstu
victa per agros.
Inque dies magis
hi victum vitamque priorem
commutare novis monstrabant rebus et igni,
ingenio qui præstabant et
corde vigebant.
condere cœperunt urbis
arcemque locare
præsidium reges ipsi sibi perfugiumque,
et pecudes et agros divisere atque
dedere
pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
nam facies multum
valuit viresque vigebant.
posterius res inventast aurumque repertum,
quod facile et validis et pulchris
dempsit honorem;
divitioris enim sectam
plerumque secuntur
quam lubet et fortes et pulchro
corpore creti.
quod siquis
vera vitam ratione
gubernet,
divitiæ grandes homini sunt
vivere parce
æquo animo;
neque enim est umquam penuria parvi.
at claros
homines voluerunt se atque potentes,
ut fundamento stabili fortuna maneret
et placidam
possent opulenti degere vitam,
ne quiquam,
quoniam ad summum
succedere honorem
certantes iter infestum fecere viai,
et tamen e summo,
quasi fulmen, deicit
ictos
invidia inter dum contemptim in
Tartara tætra;
invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
plerumque et quæ sunt aliis magis
edita cumque;
ut satius
multo iam sit parere quietum
quam regere imperio res velle et regna tenere.
proinde sine in
cassum defessi sanguine sudent,
angustum per iter luctantes ambitionis;
quandoquidem sapiunt alieno
ex ore petuntque
res ex
auditis potius quam
sensibus ipsis,
nec magis id nunc
est neque erit mox quam fuit ante.
Ergo regibus occisis subversa iacebat
pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
et capitis
summi præclarum insigne cruentum
sub pedibus vulgi
magnum lugebat honorem;
nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
res itaque ad summam fæcem turbasque redibat,
imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
inde magistratum partim docuere creare
iuraque constituere, ut
vellent legibus uti.
nam genus humanum, defessum vi colere ævom,
ex inimicitiis languebat; quo
magis ipsum
sponte sua cecidit
sub leges artaque
iura.
acrius ex ira quod enim se quisque parabat
ulcisci quam nunc concessumst legibus æquis,
hanc ob rem est
homines pertæsum vi colere ævom.
inde metus
maculat pœnarum præmia vitæ.
circumretit enim vis atque iniuria quemque
atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
qui violat
factis communia fœdera pacis.
etsi fallit
enim divom genus
humanumque,
perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
quippe ubi se multi per somnia
sæpe loquentes
aut morbo delirantes protraxe ferantur
et celata
[mala] in medium
et peccata dedisse.
Nunc quæ causa deum per magnas
numina gentis
pervulgarit et ararum
compleverit urbis
suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
quæ nunc in magnis florent sacra
rebus locisque,
unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
qui delubra
deum nova toto suscitat orbi
terrarum et festis
cogit celebrare diebus,
non ita difficilest rationem reddere verbis.
quippe etenim iam tum divom mortalia sæcla
egregias animo facies
vigilante videbant
et magis in somnis mirando corporis auctu.
his igitur
sensum tribuebant propterea quod
membra movere
videbantur vocesque superbas
mittere pro facie præclara et viribus
amplis.
æternamque dabant vitam, quia
semper eorum
subpeditabatur facies et forma manebat,
et tamen omnino quod tantis
viribus auctos
non temere
ulla vi convinci
posse putabant.
fortunisque ideo longe
præstare putabant,
quod mortis timor
haut quemquam vexaret eorum,
et simul in somnis quia
multa et mira videbant
efficere et nullum capere
ipsos inde laborem.
præterea cæli rationes ordine certo
et varia annorum cernebant tempora verti
nec poterant
quibus id fieret
cognoscere causis.
ergo perfugium sibi
habebant omnia divis
tradere et illorum
nutu facere omnia
flecti.
in cæloque deum
sedes et templa
locarunt,
per cælum volvi
quia nox et luna videtur,
luna dies et nox et
noctis signa severa
noctivagæque faces cæli
flammæque volantes,
nubila sol imbres
nix venti fulmina
grando
et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
O genus
infelix humanum, talia
divis
cum tribuit facta
atque iras adiunxit acerbas!
quantos tum gemitus
ipsi sibi, quantaque nobis
volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
nec pietas ullast
velatum sæpe videri
vertier ad lapidem
atque omnis accedere ad aras
nec procumbere humi
prostratum et pandere
palmas
ante deum delubra
nec aras sanguine multo
spargere quadrupedum nec
votis nectere vota,
sed mage pacata posse omnia
mente tueri.
nam cum suspicimus magni cælestia mundi
templa super stellisque micantibus æthera fixum,
et venit in mentem solis
lunæque viarum,
tunc aliis oppressa malis
in pectora cura
illa quoque
expergefactum caput erigere infit,
ne quæ forte deum nobis
inmensa potestas
sit, vario motu quæ candida sidera
verset;
temptat enim dubiam mentem
rationis egestas,
ecquæ nam fuerit
mundi genitalis origo,
et simul ecquæ sit finis,
quoad mœnia mundi
et taciti
motus hunc possint
ferre laborem,
an divinitus æterna donata
salute
perpetuo possint ævi labentia
tractu
inmensi validas ævi contemnere viris.
præterea cui non animus formidine divum
contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
fulminis horribili cum
plaga torrida tellus
contremit et magnum
percurrunt murmura cælum?
non populi
gentesque tremunt, regesque superbi
corripiunt divum percussi membra timore,
ne quod ob admissum fœde
dictumve superbe
pœnarum grave sit solvendi tempus adauctum?
summa etiam cum vis violenti per
mare venti
induperatorem classis super
æquora verrit
cum validis
pariter legionibus atque elephantis,
non divom pacem
votis adit ac prece quæsit
ventorum pavidus paces
animasque secundas?
ne quiquam, quoniam violento turbine sæpe
correptus nihilo fertur
minus ad vada leti.
usque adeo res humanas vis abdita
quædam
opterit et pulchros fascis sævasque secures
proculcare ac ludibrio
sibi habere videtur.
denique sub pedibus
tellus cum tota vacillat
concussæque
cadunt urbes dubiæque minantur,
quid mirum si se temnunt mortalia sæcla
atque potestatis magnas mirasque relinquunt
in rebus viris
divum, quæ cuncta
gubernent?
Quod super est, æ[s at]que aurum ferrumque repertumst
et simul argenti
pondus plumbique potestas,
ignis ubi ingentis
silvas ardore cremarat
montibus in magnis,
seu cælo fulmine
misso,
sive quod inter
se bellum silvestre gerentes
hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
sive quod inducti terræ bonitate volebant
pandere agros pinguis
et pascua reddere rura,
sive feras
interficere et ditescere præda;
nam fovea atque igni prius
est venarier ortum
quam sæpire
plagis saltum canibusque ciere.
quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
horribili sonitu silvas
exederat altis
a radicibus
et terram percoxerat igni,
manabat venis ferventibus in
loca terræ
concava conveniens argenti rivus
et auri,
æris item et plumbi. quæ
cum concreta videbant
posterius claro in terra splendere colore,
tollebant nitido capti
levique lepore,
et simili
formata videbant esse
figura
atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
tum penetrabat eos
posse hæc liquefacta calore
quamlibet in formam
et faciem decurrere rerum,
et prorsum
quamvis in acuta ac tenvia posse
mucronum duci fastigia procudendo,
ut sibi
tela parent silvasque ut cædere possint
materiemque dolare et levia radere tigna
et terebrare etiam
ac pertundere perque forare.
nec minus argento facere hæc auroque parabant
quam validi primum
violentis viribus æris,
ne quiquam,
quoniam cedebat victa
potestas
nec poterant pariter durum
sufferre laborem.
nam fuit in pretio magis æs aurumque iacebat
propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
nunc iacet æs, aurum in summum
successit honorem.
sic volvenda ætas
commutat tempora rerum.
quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
porro aliud succedit et [e] contemptibus exit
inque dies magis adpetitur floretque repertum
laudibus et miro est mortalis inter
honore.
Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
sit facilest
ipsi per te cognoscere, Memmi.
arma antiqua
manus ungues dentesque fuerunt
et lapides
et item silvarum fragmina rami
et flamma
atque ignes, post
quam sunt cognita
primum.
posterius ferri vis est ærisque reperta.
et prior æris erat quam ferri cognitus usus,
quo facilis
magis est natura
et copia maior.
ære solum terræ tractabant, æreque belli
miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
et pecus atque agros adimebant; nam
facile ollis
omnia cedebant armatis nuda
et inerma.
inde minutatim processit ferreus ensis
versaque in obprobrium species est falcis ahenæ,
et ferro cœpere solum proscindere terræ
exæquataque sunt creperi
certamina belli.
et prius est armatum in equi conscendere costas
et moderarier hunc
frenis dextraque vigere
quam biiugo
curru belli temptare pericla.
et biiugo
prius est quam bis coniungere binos
et quam falciferos armatum escendere currus.
inde boves Lucas
turrito corpore, tetras,
anguimanus, belli docuerunt volnera Pœni
sufferre et magnas
Martis turbare catervas.
sic alid ex alio peperit discordia tristis,
horribile humanis quod
gentibus esset in armis,
inque dies belli
terroribus addidit augmen.
Temptarunt etiam tauros
in mœnere belli
expertique sues sævos
sunt mittere in hostis.
et validos partim
præ se misere
leones
cum doctoribus armatis sævisque magistris,
qui moderarier his
possent vinclisque tenere,
ne quiquam,
quoniam permixta cæde
calentes
turbabant sævi nullo discrimine turmas,
terrificas capitum quatientis undique cristas,
nec poterant equites fremitu perterrita equorum
pectora mulcere et frenis convertere in
hostis.
inritata leæ iaciebant corpora saltu
undique et adversum
venientibus ora patebant
et nec opinantis a tergo deripiebant
deplexæque dabant in terram
volnere victos,
morsibus adfixæ validis atque
unguibus uncis.
iactabantque suos tauri
pedibusque terebant
et latera
ac ventres hauribant supter equorum
cornibus et terram
minitanti mente ruebant.
et validis
socios cædebant dentibus apri
tela infracta suo
tinguentes sanguine sævi
[in se fracta suo tinguentes sanguine tela,]
permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
nam transversa feros exibant
dentis adactus
iumenta aut pedibus
ventos erecta petebant,
ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
concidere atque gravi
terram consternere casu.
si quos ante domi domitos
satis esse putabant,
effervescere cernebant in rebus agundis
volneribus clamore fuga
terrore tumultu,
nec poterant ullam
partem redducere eorum;
diffugiebat enim varium
genus omne ferarum,
ut nunc sæpe boves Lucæ
ferro male mactæ
diffugiunt, fera facta
suis cum multa dedere.
Sed facere id non tam
vincendi spe voluerunt;
quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
qui numero
diffidebant armisque vacabant,
si fuit
ut facerent. sed
vix adducor ut ante
non quierint animo
præsentire atque videre,
quam commune malum
fieret fœdumque, futurum.
et magis id possis factum
contendere in omni
in variis
mundis varia ratione
creatis,
quam certo atque
uno terrarum quolibet orbi.
Nexilis ante fuit vestis quam textile
tegmen.
textile post ferrumst, quia
ferro tela paratur,
nec ratione alia
possunt tam levia gigni
insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
et facere ante
viros lanam natura
coëgit
quam muliebre genus;
nam longe præstat in arte
et sollertius est
multo genus omne virile;
agricolæ donec vitio vertere
severi,
ut muliebribus id
manibus concedere vellent
atque ipsi pariter
durum sufferre laborem
atque opere in duro durarent membra manusque.
At specimen sationis et insitionis origo
ipsa fuit rerum primum natura
creatrix,
arboribus quoniam bacæ glandesque caducæ
tempestiva dabant pullorum examina supter;
unde etiam libitumst stirpis committere ramis
et nova defodere in terram
virgulta per agros.
inde aliam
atque aliam culturam dulcis agelli
temptabant fructusque feros mansuescere terra
cernebant indulgendo blandeque colendo.
inque dies magis
in montem succedere silvas
cogebant infraque locum
concedere cultis,
prata lacus rivos
segetes vinetaque læta
collibus et campis
ut haberent, atque
olearum
cærula distinguens inter plaga
currere posset
per tumulos
et convallis camposque profusa;
ut nunc esse vides vario
distincta lepore
omnia, quæ pomis intersita dulcibus ornant
arbustisque tenent felicibus opsita circum.
At liquidas avium
voces imitarier ore
ante fuit multo quam levia
carmina cantu
concelebrare homines possent aurisque iuvare.
et zephyri
cava per calamorum sibila primum
agrestis docuere cavas
inflare cicutas.
inde minutatim dulcis didicere querellas,
tibia quas fundit
digitis pulsata canentum,
avia per nemora
ac silvas saltusque reperta,
per loca pastorum deserta atque
otia dia.
[sic unum quicquid paulatim protrahit ætas
in medium
ratioque in luminis
eruit oras.]
hæc animos
ollis mulcebant atque
iuvabant
cum satiate cibi;
nam tum sunt omnia cordi.
sæpe itaque inter
se prostrati in gramine molli
propter aquæ rivom
sub ramis arboris
altæ.
non magnis opibus
iucunde corpora habebant,
præsertim cum tempestas ridebat et anni
tempora pingebant viridantis floribus herbas.
tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
consuerant; agrestis enim
tum musa vigebat.
tum caput atque
umeros plexis redimire coronis
floribus et foliis
lascivia læta movebat,
atque extra numerum
procedere membra moventes
duriter et duro terram pede pellere
matrem;
unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
omnia quod nova tum magis hæc et mira
vigebant.
et vigilantibus hinc aderant
solacia somno
ducere multimodis voces et flectere cantus
et supera
calamos unco percurrere labro;
unde etiam
vigiles nunc hæc accepta tuentur.
et numerum
servare genus didicere, neque
hilo
maiore interea capiunt dulcedine fructum
quam silvestre genus
capiebat terrigenarum.
nam quod adest
præsto, nisi quid cognovimus ante
suavius, in primis
placet et pollere
videtur,
posteriorque
fere melior res illa reperta
perdit et immutat
sensus ad pristina
quæque.
sic odium cœpit
glandis, sic illa relicta
strata cubilia sunt herbis
et frondibus aucta.
pellis item cecidit
vestis contempta ferina;
quam reor invidia
tali tunc esse repertam,
ut letum insidiis qui
gessit primus obiret,
et tamen inter eos distractam sanguine multo
disperiise neque in fructum convertere quisse.
tunc igitur pelles,
nunc aurum et purpura curis
exercent hominum vitam
belloque fatigant;
quo magis in nobis, ut opinor,
culpa resedit.
frigus enim nudos
sine pellibus excruciabat
terrigenas; at nos nil lædit veste
carere
purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
dum plebeia
tamen sit, quæ defendere possit.
Ergo hominum genus
in cassum frustraque laborat
semper et [in] curis consumit inanibus ævom,
ni mirum quia non cognovit
quæ sit habendi
finis et omnino
quoad crescat vera
voluptas;
idque minutatim vitam provexit in altum
et belli magnos
commovit funditus æstus.
at vigiles
mundi magnum versatile templum
sol et luna suo lustrantes lumine circum
perdocuere homines annorum tempora verti
et certa ratione geri rem atque ordine certo.
Iam validis sæpti
degebant turribus ævom,
et divisa
colebatur discretaque tellus,
tum mare velivolis florebat ponti,
auxilia ac socios
iam pacto fœdere
habebant,
carminibus cum res
gestas cœpere poëtae
tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
propterea quid sit prius actum respicere ætas
nostra nequit,
nisi qua ratio vestigia monstrat.
atque agri culturas mœnia leges
arma vias vestes [et] cetera
de genere horum,
præmia, delicias quoque vitæ
funditus omnis,
carmina, picturas et dædala signa polita
usus et impigræ simul experientia mentis
paulatim docuit pedetemptim progredientis.
sic unum quicquid paulatim protrahit ætas
in medium
ratioque in luminis
erigit oras;
namque alid ex alio clarescere corde videbant,
artibus ad summum
donec venere cacumen.