Avia Pieridum peragro loca
nullius ante
trita solo.
iuvat integros accedere fontis
atque haurire, iuvatque novos
decerpere flores
insignemque meo capiti
petere inde coronam,
unde prius nulli
velarint tempora musæ;
primum quod magnis
doceo de rebus et artis
religionum animum nodis
exsolvere pergo,
deinde quod obscura
de re tam lucida pango
carmina musæo contingens cuncta lepore.
id quoque
enim non ab nulla ratione videtur;
nam vel
uti pueris absinthia tætra medentes
cum dare conantur, prius
oras pocula circum
contingunt mellis dulci
flavoque liquore,
ut puerorum
ætas inprovida ludificetur
labrorum tenus, interea perpotet amarum
absinthi laticem deceptaque non
capiatur,
sed potius tali
facto recreata valescat,
sic ego
nunc, quoniam hæc
ratio plerumque videtur
tristior esse quibus
non est tractata, retroque
volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
carmine Pierio rationem exponere nostram
et quasi musæo dulci contingere melle;
si tibi forte animum tali
ratione tenere
versibus in nostris
possem, dum percipis
omnem
naturam rerum ac persentis utilitatem.
Sed quoniam docui
cunctarum exordia rerum
qualia sint et quam variis distantia formis
sponte sua volitent
æterno percita motu
quoque modo
possit res ex his quæque creari,
[nunc agere incipiam tibi
quod vehementer ad
has res
attinet esse
ea quæ rerum simulacra vocamus,
quæ quasi membranæ vel
cortex nominitandast,]
atque animi quoniam
docui natura quid
esset
et quibus e rebus cum corpore
compta vigeret
quove modo distracta rediret in ordia prima,
nunc agere
incipiam tibi, quod vehementer ad has res
attinet esse ea quæ rerum simulacra vocamus,
quod speciem ac formam similem gerit
eius imago,
cuius cumque cluet
de corpore fusa
vagari;
quæ quasi membranæ summo
de corpore rerum
dereptæ volitant ultroque citroque per
auras,
atque eadem nobis
vigilantibus obvia mentes
terrificant atque in somnis, cum sæpe figuras
contuimur miras simulacraque luce carentum,
quæ nos
horrifice languentis sæpe
sopore
excierunt ne forte animas
Acherunte reamur
effugere aut umbras
inter vivos volitare
neve aliquid nostri
post mortem posse
relinqui,
cum corpus simul
atque animi natura
perempta
in sua discessum dederint primordia quæque.
dico igitur rerum
effigias tenuisque figuras
mittier ab rebus summo de cortice
eorum;
id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
Principio quoniam mittunt in rebus apertis
corpora res multæ,
partim diffusa solute,
robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
et partim
contexta magis condensaque, ut
olim
cum teretis ponunt
tunicas æstate cicadæ,
et vituli
cum membranas de corpore summo
nascentes mittunt, et item cum lubrica
serpens
exuit in spinis
vestem; nam sæpe videmus
illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
quæ quoniam fiunt,
tenuis quoque debet
imago
ab rebus mitti
summo de corpore
rerum.
nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
quam quæ tenvia
sunt, hiscendist nulla potestas;
præsertim cum sint in summis corpora rebus
multa minuta,
iaci quæ possint
ordine eodem
quo fuerint
et formai servare figuram,
et multo citius, quanto minus
indupediri
pauca queunt et [quæ] sunt prima fronte
locata.
nam certe iacere
ac largiri multa
videmus,
non solum ex alto penitusque, ut
diximus ante,
verum de summis ipsum quoque
sæpe colorem.
et volgo faciunt id lutea russaque vela
et ferrugina, cum
magnis intenta theatris
per malos volgata
trabesque trementia flutant;
namque ibi consessum caveai supter
et omnem
scænai speciem patrum
matrumque deorsum
inficiunt coguntque suo
fluitare colore.
et quanto
circum mage sunt inclusa theatri
mœnia, tam magis hæc intus perfusa
lepore
omnia conrident correpta luce
diei.
ergo lintea de summo cum corpore
fucum
mittunt, effigias quoque debent
mittere tenvis
res quæque,
ex summo quoniam
iaculantur utraque.
sunt igitur iam formarum vestigia certa,
quæ volgo volitant subtili prædita filo
nec singillatim possunt secreta videri.
Præterea omnis odor fumus vapor atque
aliæ res
consimiles ideo diffusæ
rebus abundant,
ex alto
quia dum veniunt
extrinsecus ortæ
scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
ostia sunt, qua contendant exire coortæ.
at contra
tenuis summi membrana coloris
cum iacitur,
nihil est quod eam discerpere possit,
in promptu
quoniam est in prima fronte locata.
Postremo speculis in aqua splendoreque in
omni
quæ cumque apparent nobis
simulacra, necessest,
quandoquidem simili specie
sunt prædita rerum,
exin imaginibus missis consistere eorum.
[nam cur illa cadant magis
ab rebusque recedant
quam quæ tenuia
sunt, hiscendist nulla potestas.]
sunt igitur tenues
formarum illis similesque
effigiæ, singillatim quas
cernere nemo
cum possit,
tamen adsiduo crebroque repulsu
reiectæ reddunt speculorum ex
æquore visum,
nec ratione
alia servari posse
videntur,
tanto opere ut similes reddantur cuique figuræ.
Nunc age, quam tenui natura constet imago
percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
sunt infra
nostros sensus tantoque minora
quam quæ primum oculi cœptant non posse tueri,
nunc tamen
id quoque uti confirmem, exordia rerum
cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
primum animalia sunt
iam partim tantula, corum
tertia pars nulla
possit ratione videri.
horum intestinum quodvis quale
esse putandumst!
quid cordis globus
aut oculi? quid
membra? quid artus?
quantula sunt! quid præterea primordia quæque,
unde anima atque
animi constet natura
necessumst,
nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
præterea quæcumque suo
de corpore odorem
expirant acrem, panaces absinthia tætra
habrotonique graves et tristia centaurea,
quorum unum quidvis
leviter si forte duobus
* *
*
quin
potius noscas rerum
simulacra vagari
multa modis multis,
nulla vi cassaque
sensu?
Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
quæ cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
sunt etiam quæ sponte sua gignuntur et ipsa
constituuntur in hoc cælo, qui dicitur
ær,
quæ multis formata modis
sublime feruntur,
ut nubes facile
inter dum concrescere in
alto
cernimus et mundi speciem
violare serenam
aëra mulcentes motu; nam sæpe Gigantum
ora volare videntur et umbram ducere late,
inter dum magni montes avolsaque saxa
montibus ante ire et solem succedere præter,
inde alios trahere
atque inducere belua
nimbos.
nec speciem mutare
suam liquentia cessant
et cuiusque
modi formarum vertere in oras.
Nunc ea quam facili et celeri
ratione genantur
perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
* *
*
semper enim
summum quicquid de rebus abundat,
quod iaculentur. et
hoc alias cum pervenit in res,
transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
aut in materiam ligni pervenit, ibi
iam
scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
at cum splendida quæ constant
opposta fuerunt
densaque, ut in primis speculum est,
nihil accidit horum;
nam neque,
uti vestem, possunt transire, neque
autem
scindi; quam meminit levor
præstare salutem.
qua propter fit ut hinc
nobis simulacra redundent.
et quamvis subito
quovis in tempore
quamque
rem contra speculum ponas,
apparet imago;
perpetuo fluere ut noscas e corpore
summo
texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
ergo multa brevi
spatio simulacra genuntur,
ut merito celer
his rebus dicatur
origo.
et quasi multa
brevi spatio summittere debet
lumina sol, ut perpetuo sint omnia
plena,
sic ab rebus item simili ratione necessest
temporis in puncto
rerum simulacra ferantur
multa modis multis
in cunctas undique partis;
quandoquidem speculum quo
cumque obvertimus oris,
res ibi respondent simili forma
atque colore.
Præterea modo cum fuerit liquidissima cæli
tempestas, perquam subito
fit turbida fœde,
undique uti tenebras
omnis Acherunta rearis
liquisse et magnas
cæli complesse cavernas.
usque adeo tætra
nimborum nocte coorta
inpendent atræ Formidinis ora
superne;
quorum quantula pars sit imago dicere nemost
qui possit
neque eam rationem
reddere dictis.
Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
et quæ
mobilitas ollis tranantibus auras
reddita sit, longo
spatio ut brevis
hora teratur,
in quem quæque locum diverso
numine tendunt,
suavidicis potius quam
multis versibus edam;
parvus ut est cycni melior canor,
ille gruum quam
clamor in ætheriis dispersus nubibus austri.
Principio persæpe levis
res atque minutis
corporibus factas celeris licet
esse videre.
in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
propterea quia sunt e primis facta
minutis,
quæ quasi cuduntur perque aëris intervallum
non dubitant transire sequenti concita plaga;
suppeditatur enim confestim lumine lumen
et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
qua propter
simulacra pari ratione
necessest
inmemorabile
per spatium transcurrere posse
temporis in puncto,
primum quod parvola
causa
est procul a tergo quæ provehat
atque propellat,
quod super est, ubi tam
volucri levitate ferantur,
deinde quod usque
adeo textura prædita rara
mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
et quasi permanare per aëris intervallum.
Præterea si quæ penitus corpuscula rerum
ex altoque
foras mittuntur, solis uti lux
ac vapor, hæc puncto cernuntur lapsa
diei
per totum cæli
spatium diffundere sese
perque volare
mare ac terras
cælumque rigare.
quid quæ sunt igitur iam prima fronte parata,
cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
quone vides citius
debere et longius
ire
multiplexque
loci spatium transcurrere eodem
tempore quo solis pervolgant lumina cælum?
Hoc etiam in primis specimen verum
esse videtur,
quam celeri motu
rerum simulacra ferantur,
quod simul ac primum sub diu splendor aquai
ponitur, extemplo cælo
stellante serena
sidera respondent in
aqua radiantia mundi.
iamne vides igitur
quam puncto tempore imago
ætheris ex oris in terrarum accidat oras?
quare etiam
atque etiam mitti
fateare necessest
corpora quæ feriant
oculos visumque lacessant.
perpetuoque fluunt certis
ab rebus odores,
frigus ut a fluviis, calor ab sole, æstus ab undis
æquoris, exesor mœrorum litora
circum,
nec variæ cessant
voces volitare per
auras.
denique in os
salsi venit umor sæpe saporis,
cum mare versamur propter, dilutaque contra
cum tuimur
misceri absinthia, tangit amaror.
usque adeo omnibus
ab rebus res quæque fluenter
fertur et in cunctas dimittitur undique partis
nec mora nec requies interdatur ulla
fluendi,
perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
cernere odorari licet
et sentire sonare.
Præterea quoniam manibus tractata figura
in tenebris
quædam cognoscitur esse
eadem quæ
cernitur in luce et claro candore, necessest
consimili causa tactum
visumque moveri.
nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
commovet in tenebris,
in luci quæ poterit res
accidere ad speciem
quadrata, nisi eius imago?
esse in imaginibus qua
propter causa videtur
cernundi neque posse
sine his res ulla videri.
Nunc ea
quæ dico rerum
simulacra feruntur
undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
verum nos oculis
quia solis cernere
quimus,
propterea fit uti,
speciem quo vertimus, omnes
res ibi eam contra feriant forma
atque colore.
et quantum
quæque ab nobis res absit, imago
efficit ut videamus
et internoscere curat;
nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
aëra qui inter se cumque est oculosque locatus,
isque ita per nostras acies perlabitur omnis
et quasi perterget pupillas atque
ita transit.
propterea fit uti videamus quam procul
absit
res quæque. et quanto plus aëris ante
agitatur
et nostros oculos
perterget longior aura,
tam procul
esse magis res quæque remota videtur.
scilicet hæc summe celeri ratione geruntur,
quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
cur, ea
quæ feriant oculos
simulacra videri
singula cum nequeant, res
ipsæ perspiciantur.
ventus enim quoque
paulatim cum verberat
et cum
acre fluit
frigus, non privam
quamque solemus
particulam venti sentire
et frigoris eius,
sed magis unorsum, fierique perinde videmus
corpore tum plagas
in nostro tam quam aliquæ res
verberet atque sui det sensum corporis extra.
præterea lapidem digito
cum tundimus, ipsum
tangimus extremum saxi
summumque colorem
nec sentimus
eum tactu, verum
magis ipsam
duritiem penitus saxi
sentimus in alto.
Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
percipe: nam certe penitus remmota videtur.
quod genus illa foris quæ vere transpiciuntur,
ianua cum per se transpectum præbet apertum,
multa facitque foris
ex ædibus ut videantur;
is quoque enim
duplici geminoque fit
aëre visus.
primus enim citra postes
tum cernitur aër,
inde fores ipsæ
dextra lævaque secuntur,
post extraria lux
oculos perterget et
aër
alter, et illa foris quæ vere transpiciuntur.
sic ubi
se primum speculi proiecit imago,
dum venit ad nostras acies,
protrudit agitque
aëra qui inter se cumquest oculosque locatus,
et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
quam speculum; sed
ubi [in] speculum
quoque sensimus ipsum,
continuo a nobis in eum
quæ fertur imago
pervenit, et nostros
oculos reiecta revisit
atque alium præ se propellens aëra volvit,
et facit ut prius hunc quam se
videamus, eoque
distare ab speculo
tantum semota videtur.
quare etiam atque
etiam minime mirarier est
par
* *
*
illis quæ reddunt speculorum ex
æquore visum,
aëribus binis quoniam res confit utraque.
Nunc ea
quæ nobis membrorum dextera pars
est,
in speculis fit
ut in læva videatur eo quod
planitiem ad speculi
veniens cum offendit
imago,
non convertitur incolumis, sed
recta retrorsum
sic eliditur, ut siquis, prius arida
quam sit
cretea persona, adlidat pilæve trabive,
atque ea continuo
rectam si fronte
figuram
servet et elisam
retro sese exprimat ipsa.
fiet ut, ante oculus fuerit
qui dexter, ut idem
nunc sit lævus
et e
lævo sit mutua dexter.
Fit quoque de speculo
in speculum ut tradatur imago,
quinque etiam [aut] sex ut
fieri simulacra suërint.
nam quæ cumque
retro parte interiore latebunt,
inde tamen, quamvis torte
penitusque remota,
omnia per flexos
aditus educta licebit
pluribus hæc speculis
videantur in ædibus
esse.
usque adeo speculo
in speculum translucet imago,
et cum læva data est, fit rusum ut dextera fiat,
inde retro
rursum redit et convertit eodem.
Quin etiam quæ cumque latuscula sunt
speculorum
adsimili lateris flexura prædita nostri,
dextera ea propter
nobis simulacra remittunt,
aut quia de speculo in speculum
transfertur imago,
inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
circum agitur, cum venit, imago propterea quod
flexa figura
docet speculi convertier ad
nos.
Indugredi
porro pariter simulacra pedemque
ponere nobiscum credas gestumque imitari
propterea quia, de speculi qua parte recedas,
continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
omnia quandoquidem cogit natura
referri
ac resilire ab rebus ad æquos reddita flexus.
Splendida porro oculi
fugitant vitantque tueri.
sol etiam cæcat, contra si tendere pergas,
propterea quia vis magnast ipsius et alte
aëra
per purum simulacra feruntur
et feriunt
oculos turbantia composituras.
Præterea splendor qui cumque
est acer adurit
sæpe oculos ideo
quod semina possidet ignis
multa, dolorem oculis
quæ gignunt insinuando.
lurida præterea fiunt
quæ cumque tuentur
arquati, quia luroris
de corpore eorum
semina multa fluunt
simulacris obvia rerum,
multaque sunt oculis
in eorum denique
mixta,
quæ contage sua palloribus omnia pingunt.
E tenebris autem
quæ sunt in luce tuemur
propterea quia, cum propior caliginis aër
ater init oculos
prior et possedit
apertos,
insequitur candens confestim lucidus aër,
qui quasi purgat
eos ac nigras
discutit umbras
aëris illius; nam multis
partibus hic est
mobilior multisque minutior et mage pollens.
qui simul atque
vias oculorum luce
replevit
atque pate fecit,
quas ante obsederat aër
, continuo rerum simulacra secuntur,
quæ sita sunt in luce,
lacessuntque ut videamus.
quod contra facere
in tenebris e luce nequimus
propterea quia posterior caliginis aër
crassior insequitur, qui
cuncta foramina complet
obsiditque vias oculorum, ne simulacra
possint ullarum rerum coniecta moveri.
Quadratasque procul turris
cum cernimus urbis,
propterea fit uti videantur sæpe rutundæ,
angulus optusus quia
longe cernitur omnis
sive etiam
potius non cernitur
ac perit eius
plaga nec ad nostras acies
perlabitur ictus,
aëra per multum quia
dum simulacra feruntur,
cogit hebescere eum
crebris offensibus aër.
hoc ubi
suffugit sensum simul
angulus omnis.
fit quasi ut ad
turnum saxorum structa tuantur;
non tamen ut coram quæ sunt vereque rutunda,
sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
Umbra videtur item
nobis in sole moveri
et vestigia nostra sequi
gestumque imitari,
aëra si credis privatum lumine posse
indugredi, motus hominum
gestumque sequentem;
nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
aër id quod
nos umbram perhibere suëmus.
ni mirum, quia
terra locis ex ordine certis
lumine privatur solis
qua cumque meantes
officimus, repletur item
quod liquimus eius,
propterea fit uti videatur, quæ fuit umbra
corporis, e regione
eadem nos usque secuta.
semper enim nova se radiorum lumina fundunt
primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
propterea facile et spoliatur lumine terra
et repletur
item nigrasque sibi
abluit umbras.
Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
nam quo cumque loco sit lux atque umbra
tueri
illorum est; eadem vero sint lumina necne,
umbraque quæ fuit hic eadem nunc transeat illuc,
an potius
fiat paulo quod diximus ante,
hoc animi demum ratio discernere debet,
nec possunt
oculi naturam noscere rerum.
proinde animi vitium
hoc oculis adfingere noli.
Qua vehimur
fertur, cum stare videtur;
quæ manet in statione, ea præter
creditur ire.
et fugere
ad puppim colles
campique videntur,
quos agimus præter
velisque volamus.
Sidera cessare ætheriis adfixa cavernis
cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia
motu,
quandoquidem
longos obitus exorta
revisunt,
cum permensa suo
sunt cælum corpore
claro.
solque pari ratione manere
et luna videtur
in statione,
ea quæ ferri res indicat ipsa.
Exstantisque procul medio
de gurgite montis
classibus inter quos liber patet exitus
ingens,
insula coniunctis tamen ex his una
videtur.
atria versari et circum
cursare columnæ
usque adeo fit uti pueris videantur, ubi
ipsi
desierunt verti, vix ut iam credere possint
non supra sese ruere omnia
tecta minari.
Iamque rubrum tremulis iubar
ignibus erigere alte
cum cœptat
natura supraque extollere montes,
quos tibi tum supra sol montis
esse videtur
comminus ipse suo contingens fervidus igni,
vix absunt
nobis missus bis mille sagittæ,
vix etiam cursus
quingentos sæpe veruti;
inter eos solemque
iacent immania ponti
æquora substrata ætheriis ingentibus oris,
interiectaque sunt terrarum milia
multa,
quæ variæ retinent gentes et sæcla ferarum.
At coniectus aquæ
digitum non altior
unum,
qui lapides inter
sistit per strata
viarum,
despectum præbet sub terras
inpete tanto,
a terris quantum cæli patet
altus hiatus,
nubila despicere et cælum ut videare
videre,
corpora mirande sub terras
abdita cælo.
Denique ubi in medio nobis ecus acer obhæsit
flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
stantis equi corpus
transversum ferre videtur
vis et in adversum flumen contrudere raptim,
et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
et fluere
adsimili nobis ratione
videntur.
Porticus æquali quamvis est denique ductu
stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
longa tamen parte
ab summa cum tota videtur,
paulatim trahit angusti fastigia coni,
tecta solo iungens atque omnia
dextera lævis
donec in obscurum coni conduxit acumen.
In pelago nautis
ex undis ortus
in undis
sol fit uti videatur obire
et condere lumen;
quippe ubi nil aliud nisi aquam
cælumque tuentur;
ne leviter
credas labefactari undique sensus.
at maris ignaris in portu clauda videntur
aplustris fractis obnitier undis.
nam quæ cumque supra rorem
salis edita pars est
remorum, recta est, et recta superne
guberna;
quæ demersa liquore obeunt, refracta videntur
omnia converti sursumque supina reverti
et reflexa
prope in summo fluitare liquore.
Raraque per cælum
cum venti nubila
portant
tempore nocturno, tum splendida signa
videntur
labier adversum nimbos atque
ire superne
longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
At si
forte oculo manus
uni subdita supter
pressit eum, quodam
sensu fit uti videantur
omnia quæ tuimur
fieri tum bina tuendo,
bina lucernarum florentia lumina flammis
binaque per totas ædis geminare supellex
et duplicis
hominum facies et corpora bina.
Denique cum suavi devinxit membra sopore
somnus et in summa corpus iacet
omne quiete,
tum vigilare
tamen nobis et membra movere
nostra videmur, et in noctis caligine cæca
cernere censemus solem
lumenque diurnum,
conclusoque loco cælum
mare flumina montis
mutare et campos
pedibus transire videmur,
et sonitus
audire, severa silentia noctis
undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
Cetera de genere
hoc mirande multa
videmus,
quæ violare fidem
quasi sensibus omnia
quærunt,
ne quiquam, quoniam pars
horum maxima fallit
propter opinatus animi,
quos addimus ipsi,
pro visis ut sint
quæ non sunt sensibus visa;
nam nihil ægrius est quam res secernere apertas
ab dubiis,
animus quas ab se protinus addit.
Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
hunc igitur contra
minuam contendere causam,
qui capite
ipse suo in statuit vestigia sese.
et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
quæram, cum in rebus veri nil viderit ante,
unde sciat
quid sit scire et nescire vicissim,
notitiam veri quæ res falsique crearit
et dubium
certo quæ res differre probarit.
invenies primis ab sensibus esse creatam
notitiem veri neque
sensus posse refelli.
nam maiore fide
debet reperirier illud,
sponte sua veris quod possit vincere falsa.
quid maiore
fide porro quam sensus haberi
debet? an ab sensu falso ratio
orta valebit
dicere eos contra,
quæ tota ab sensibus orta est?
qui nisi sunt veri, ratio
quoque falsa fit omnis.
An poterunt oculos aures
reprehendere, an aures
tactus? an hunc porro tactum sapor
arguet oris,
an confutabunt nares oculive
revincent?
non, ut opinor,
ita est. nam seorsum cuique potestas
divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
et quod molle sit et gelidum fervensve videre
et seorsum
varios rerum sentire
colores
et quæ cumque
coloribus sint coniuncta necessest.
seorsus item sapor
oris habet vim, seorsus odores
nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
non possint
alios alii convincere sensus.
nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
æqua fides
quoniam debebit semper
haberi.
proinde quod in
quoquest his visum tempore, verumst.
Et si
non poterit ratio
dissolvere causam,
cur ea quæ fuerint iuxtim
quadrata, procul sint
visa rutunda,
tamen præstat rationis egentem
reddere mendose causas
utriusque figuræ,
quam manibus manifesta suis
emittere quoquam
et violare
fidem primam et convellere tota
fundamenta quibus nixatur vita
salusque.
non modo enim ratio ruat omnis,
vita quoque ipsa
concidat extemplo, nisi
credere sensibus ausis
præcipitisque locos vitare
et cetera quæ sint
in genere hoc fugienda, sequi contraria quæ
sint.
illa tibi est igitur verborum copia
cassa
omnis, quæ contra
sensus instructa paratast.
Denique ut in fabrica, si pravast
regula prima,
normaque si fallax
rectis regionibus exit,
et libella
aliqua si ex parti claudicat hilum,
omnia mendose fieri
atque obstipa necessu est
prava cubantia prona
supina atque absona
tecta,
iam ruere ut quædam videantur velle, ruantque
prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
sic igitur
ratio tibi rerum
prava necessest
falsaque sit, falsis
quæ cumque ab sensibus ortast.
Nunc alii sensus
quo pacto quisque
suam rem
sentiat, haud
quaquam ratio scruposa relicta est.
Principio auditur sonus
et vox omnis,
in auris
insinuata suo pepulere
ubi corpore sensum.
corpoream quoque enim
[vocem] constare fatendumst
et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
Præterea radit vox fauces sæpe facitque
asperiora foras gradiens arteria clamor,
quippe per angustum
turba maiore coorta
ire foras ubi cœperunt primordia vocum.
scilicet expletis quoque ianua
raditur oris.
haud igitur
dubiumst quin voces
verbaque constent
corporeis e principiis, ut
lædere possint.
nec te
fallit item quid corporis auferat et quid
detrahat ex hominum
nervis ac viribus
ipsis
perpetuus sermo nigrai noctis
ad umbram
auroræ perductus ab exoriente nitore,
præsertim si cum summost clamore profusus.
ergo corpoream vocem
constare necessest,
multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
Asperitas autem vocis
fit ab asperitate
principiorum et item levor levore creatur;
nec simili penetrant auris
primordia forma,
cum tuba depresso graviter sub
murmure mugit
et reboat
raucum retro cita barbita bombum,
et [iam] Dauliades natæ hortis
ex Heliconis
cum liquidam tollunt lugubri voce
querellam.
Hasce igitur penitus voces
cum corpore nostro
exprimimus rectoque foras
emittimus ore,
mobilis articulat nervorum dædala lingua,
formaturaque labrorum pro
parte figurat.
hoc ubi
non longum spatiumst unde
illa profecta
perveniat vox quæque,
necessest verba quoque
ipsa
plane exaudiri discernique articulatim;
servat enim formaturam servatque figuram.
at si inter positum spatium sit longius æquo,
aëra per multum confundi verba
necessest
et conturbari vocem, dum transvolat auras.
ergo fit, sonitum ut possis
sentire neque illam
internoscere, verborum sententia quæ
sit;
usque adeo confusa
venit vox inque pedita.
Præterea verbum sæpe unum perciet auris
omnibus in populo
missum præconis ab ore.
in multas igitur
voces vox una repente
diffugit, in privas quoniam se dividit auris
obsignans formam verbis
clarumque sonorem.
at quæ pars vocum non auris incidit ipsas,
præter lata perit
frustra diffusa per auras.
pars solidis adlisa
locis reiecta sonorem
reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
Quæ bene cum videas, rationem reddere possis
tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
saxa paris formas
verborum ex ordine
reddant.
palantis comites com montis
inter opacos
quærimus et magna dispersos voce ciemus.
sex etiam aut septem loca
vidi reddere vocis,
unam cum iaceres: ita colles
collibus ipsi
verba repulsantes iterabant dicta
referri.
hæc loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
chordarumque sonos fieri
dulcisque querellas,
tibia quas fundit
digitis pulsata canentum,
et genus agricolum late
sentiscere, quom Pan
pinea semiferi capitis velamina quassans
unco sæpe labro
calamos percurrit hiantis,
fistula silvestrem ne
cesset fundere musam.
cetera de genere
hoc monstra ac portenta loquontur,
ne loca
deserta ab divis quoque forte putentur
sola tenere. ideo
iactant miracula dictis
aut aliqua
ratione alia ducuntur, ut omne
humanum genus est avidum nimis auricularum.
Quod super est, non est
mirandum qua ratione,
per loca quæ nequeunt oculi res cernere apertas,
hæc loca per voces veniant aurisque lacessant,
conloquium clausis foribus quoque
sæpe videmus;
ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
incolumis transire potest, simulacra renutant;
perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
qualia sunt vitrei,
species qua travolat
omnis.
præterea partis in cunctas
dividitur vox,
ex aliis aliæ quoniam gignuntur, ubi
una
dissuluit semel in multas
exorta, quasi ignis
sæpe solet
scintilla suos se spargere in ignis.
ergo replentur loca
vocibus abdita retro,
omnia quæ circum
fervunt sonituque cientur.
at simulacra viis
derectis omnia tendunt,
ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
sæpe supra
potis est, at voces accipere extra.
et tamen ipsa quoque hæc,
dum transit clausa
[domorum>
vox optunditur atque auris
confusa penetrat
et sonitum
potius quam verba
audire videmur.
Hoc, qui
sentimus sucum, lingua
atque palatum
plusculum habent in se rationis, plus
operai.
principio sucum sentimus in ore, cibum cum
mandendo exprimimus, ceu
plenam spongiam aquai
siquis forte manu premere ac siccare
coëpit.
inde quod exprimimus per caulas
omne palati
diditur et raræ per flexa foramina linguæ,
hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
umida linguai circum
sudantia templa;
at contra
pungunt sensum lacerantque coorta,
quanto quæque magis
sunt asperitate repleta.
deinde voluptas est
e suco fine palati;
cum vero deorsum
per fauces præcipitavit,
nulla voluptas est,
dum diditur omnis
in artus;
nec refert
quicquam quo victu corpus alatur,
dum modo quod capias concoctum didere possis
artubus et stomachi
tumidum servare tenorem.
Nunc aliis alius
qui sit cibus ut videamus,
expediam, quareve, aliis
quod triste et amarumst,
hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
tantaque [in] his rebus distantia differitasque est,
ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
est itaque ut serpens, hominis quæ
tacta salivis
disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
præterea nobis veratrum est
acre venenum,
at capris
adipes et cocturnicibus auget.
id quibus
ut fiat rebus
cognoscere possis,
principio meminisse decet
quæ diximus ante,
semina multimodis in
rebus mixta teneri.
porro omnes quæ cumque cibum capiunt
animantes,
ut sunt dissimiles extrinsecus et
generatim
extima membrorum circumcæsura coërcet,
proinde et seminibus constant variantque figura.
semina cum porro distent, differre necessest
intervalla viasque, foramina quæ
perhibemus,
omnibus in membris et in ore
ipsoque palato.
esse minora igitur
quædam maioraque debent,
esse triquetra aliis, aliis
quadrata necessest,
multa rutunda, modis
multis multangula quædam.
namque figurarum ratio
ut motusque reposcunt,
proinde foraminibus debent differe figuræ
et variare
viæ proinde ac textura coërcet.
hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
illi, cui suave est, levissima corpora debent
contractabiliter caulas intrare palati,
at contra
quibus est eadem res intus acerba,
aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
nunc facile est ex his
rebus cognoscere quæque.
quippe ubi cui febris bili superante coorta est
aut alia ratione aliquast vis
excita morbi,
perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
commutantur ibi posituræ principiorum;
fit prius ad sensum [ut] quæ corpora conveniebant
nunc non conveniant, et
cetera sint magis
apta,
quæ penetrata queunt sensum
progignere acerbum;
utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
id quod iam supera tibi
sæpe ostendimus ante.
Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
tangat agam. primum
res multas esse
necessest
unde fluens volvat
varius se fluctus
odorum,
et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
verum aliis alius
magis est animantibus aptus,
dissimilis propter formas. ideoque per auras
mellis apes quamvis
longe ducuntur odore,
volturiique cadaveribus; tum
fissa ferarum
ungula quo tulerit
gressum promissa canum
vis
ducit, et humanum
longe præsentit odorem
Romulidarum arcis servator, candidus anser.
sic aliis alius nidor datus
ad sua quemque
pabula ducit et a tætro
resilire veneno
cogit, eoque modo servantur sæcla ferarum.
Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
est alio ut possit permitti longius alter;
sed tamen haud quisquam tam
longe fertur eorum
quam sonitus,
quam vox, mitto
iam dicere quam
res
quæ feriunt oculorum acies
visumque lacessunt.
errabundus enim tarde
venit ac perit ante
paulatim facilis distractus in
aëris auras;
ex alto primum
quia vix emittitur ex re;
nam penitus fluere
atque recedere rebus
odores
significat quod fracta magis
redolere videntur
omnia, quod contrita, quod
igni conlabefacta.
deinde videre licet
maioribus esse creatum
principiis quam vox, quoniam per saxea sæpta
non penetrat, qua
vox volgo sonitusque feruntur.
quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
investigare in qua sit regione locatum;
refrigescit enim cunctando plaga
per auras
nec calida
ad sensum decurrunt nuntia rerum.
errant sæpe canes
itaque et vestigia
quærunt.
Nec tamen hoc solis in odoribus
atque saporum
in generest,
sed item species
rerum atque colores
non ita conveniunt ad sensus
omnibus omnes,
ut non sint aliis quædam
magis acria visu.
quin etiam
gallum noctem explaudentibus alis
auroram clara consuetum voce
vocare,
nœnu queunt rapidi
contra constare leones
inque tueri: ita continuo meminere fugai.
ni mirum quia sunt gallorum in corpore quædam
semina, quæ cum sunt oculis inmissa leonum,
pupillas interfodiunt acremque dolorem
præbent, ut nequeant
contra durare feroces,
cum tamen hæc nostras acies nil lædere possint,
aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
exitus ex oculis
liber datur, in remorando
lædere ne possint
ex ulla lumina
parte.
Nunc age, quæ moveant animum res accipe, et unde
quæ veniunt
veniant in mentem
percipe paucis.
principio hoc dico, rerum simulacra vagari
multa modis multis
in cunctas undique partis
tenvia, quæ facile
inter se iunguntur in auris,
obvia cum veniunt,
ut aranea bratteaque auri.
quippe etenim multo
magis hæc sunt tenvia textu
quam quæ percipiunt oculos visumque lacessunt,
corporis hæc quoniam
penetrant per rara cientque
tenvem animi naturam intus
sensumque lacessunt.
Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
Cerbereasque canum facies
simulacraque eorum
quorum morte obita
tellus amplectitur ossa;
omnigenus quoniam passim
simulacra feruntur,
partim sponte sua quæ fiunt aëre in
ipso,
partim quæ variis ab rebus cumque recedunt
et quæ confiunt ex horum facta figuris.
nam certe ex vivo Centauri non
fit imago,
nulla fuit quoniam
talis natura animata;
verum ubi equi atque hominis casu
convenit imago,
hærescit facile extemplo, quod
diximus ante,
propter subtilem naturam et tenvia texta.
cetera de genere
hoc eadem ratione
creantur.
quæ cum mobiliter summa
levitate feruntur,
ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
quæ libet una animum nobis
subtilis imago;
tenvis enim mens est et
mire mobilis ipsa.
hæc fieri ut memoro, facile
hinc cognoscere possis.
quatinus hoc simile
est illi, quod mente videmus
atque oculis, simili
fieri ratione necessest.
Nunc igitur docui
quoniam me forte leonum
cernere per simulacra, oculos quæ cumque lacessunt,
scire licet mentem
simili ratione moveri
per simulacra leonum [et] cetera quæ videt æque
nec minus atque
oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
nec ratione
alia, cum somnus
membra profudit,
mens animi vigilat, nisi
quod simulacra lacessunt
hæc eadem nostros
animos quæ cum vigilamus,
usque adeo, certe
ut videamur cernere eum quem
rellicta vita iam mors et
terra potitast.
hoc ideo fieri
cogit natura, quod
omnes
corporis offecti sensus per membra quiescunt
nec possunt falsum
veris convincere rebus.
præterea meminisse iacet
languetque sopore,
nec dissentit eum
mortis letique potitum
iam pridem,
quem mens vivom
se cernere credit.
quod super est, non est
mirum simulacra moveri
bracchiaque in numerum
iactare et cetera
membra;
nam fit ut in somnis facere
hoc videatur imago.
quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
inde statu,
prior hic gestum
mutasse videtur.
scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
tanta est mobilitas et rerum copia tanta
tantaque sensibili quovis est tempore in uno
copia particularum, ut possit
suppeditare.
Multaque in his
rebus quæruntur multaque nobis
clarandumst, plane si res exponere avemus.
quæritur in primis
quare, quod cuique
libido
venerit, extemplo mens cogitet
eius id ipsum.
anne voluntatem nostram simulacra tuentur
et simul ac volumus nobis
occurrit imago,
si mare, si terram cordist, si denique cælum?
conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
omnia sub verbone
creat natura paratque?
cum præsertim aliis
eadem in regione
locoque
longe dissimilis animus res cogitet omnis.
quid porro,
in numerum procedere cum
simulacra
cernimus in somnis et mollia membra movere,
mollia mobiliter cum
alternis bracchia mittunt
et repetunt
oculis gestum pede
convenienti?
scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
nocturno facere ut possint in tempore
ludos.
an magis illud
erit verum? quia
tempore in uno,
cum sentimus, id est cum
vox emittitur una,
tempora multa latent,
ratio quæ comperit
esse,
propterea fit uti
quovis in tempore
quæque
præsto sint simulacra locis
in quisque parata.
tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
hoc ubi prima perit alioque
est altera nata
inde statu,
prior hic gestum
mutasse videtur.
et quia tenvia sunt, nisi quæ contendit, acute
cernere non potis est animus; proinde omnia
quæ sunt
præterea pereunt, nisi
quæ ex se[se] ipse
paravit.
ipse parat sese porro speratque futurum
ut videat
quod consequitur rem
quamque: fit ergo.
nonne vides
oculos etiam, cum tenvia quæ sunt
[præterea pereunt, nisi
quæ ex se ipse paravit]
cernere cœperunt, contendere se
atque parare,
nec sine eo fieri posse
ut cernamus acute?
et tamen in rebus quoque
apertis noscere possis,
si non advertas animum, proinde esse
quasi omni
tempore semotum fuerit
longeque remotum.
cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
præter quam quibus
est in rebus deditus ipse?
deinde adopinamur de
signis maxima parvis
ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
eiusdem generis, sed
femina quæ fuit ante,
in manibus vir uti factus videatur adesse,
aut alia ex alia
facies ætasque sequatur.
quod ne
miremur sopor atque
oblivia curant.
Illud in his rebus vitium vehementer Äinesse
effugere errorem vitareque præmetuenter,
lumina ne facias
oculorum clara creata,
prospicere ut possimus,
et ut proferre
queamus
proceros passus, ideo fastigia posse
surarum ac feminum
pedibus fundata plicari,
bracchia tum porro validis ex apta lacertis
esse manusque datas utraque
[ex] parte ministras,
ut facere ad vitam possemus quæ
foret usus.
cetera de genere
hoc inter quæ cumque pretantur,
omnia perversa præpostera sunt
ratione,
nil ideo quoniam
natumst in corpore
ut uti
possemus, sed quod natumst id procreat
usum.
nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
nec dictis
orare prius quam lingua creatast,
sed potius longe
linguæ præcessit origo
sermonem multoque creatæ sunt
prius aures
quam sonus
est auditus, et omnia denique membra
ante fuere,
ut opinor, eorum
quam foret usus;
haud igitur
potuere utendi crescere causa.
at contra
conferre manu certamina pugnæ
et lacerare
artus fœdareque membra cruore
ante fuit multo quam lucida
tela volarent,
et volnus vitare
prius natura coëgit
quam daret obiectum parmai læva
per artem.
scilicet et fessum
corpus mandare quieti
multo antiquius est
quam lecti mollia
strata,
et sedare sitim
prius est quam pocula natum.
hæc igitur
possunt utendi cognita causa
credier, ex usu quæ sunt vitaque
reperta.
illa quidem seorsum sunt
omnia, quæ prius ipsa
nata dedere suæ post notitiam utilitatis.
quo genere in primis sensus et membra videmus;
quare etiam atque
etiam procul est ut credere possis
utilitatis ob officium
potuisse creari.
Illud item non est mirandum, corporis ipsa
quod natura
cibum quærit cuiusque animantis.
quippe etenim fluere
atque recedere corpora rebus
multa modis
multis docui, sed plurima debent
ex animalibus; [quæ] quia sunt exercita motu,
multa per os exhalantur, cum
languida anhelant,
multaque per sudorem
ex alto pressa
feruntur.
his igitur rebus
rarescit corpus et omnis
subruitur natura, dolor
quam consequitur rem.
propterea capitur cibus,
ut suffulciat artus
et recreet
vires inter datus,
atque patentem
per membra ac venas ut amorem
opturet edendi.
umor item discedit in omnia quæ loca cumque
poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
corpora, quæ stomacho
præbent incendia nostro,
dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
urere ne possit
calor amplius aridus
artus.
sic igitur tibi
anhela sitis de corpore nostro
abluitur, sic expletur
ieiuna cupido.
Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
cum volumus, quareque datum
sit membra movere
et quæ res tantum hoc oneris protrudere nostri
corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
dico animo
nostro primum simulacra meandi
accidere atque animum
pulsare, ut diximus
ante.
inde voluntas fit; neque
enim facere incipit ullam
rem quisquam, [quam]
mens providit quid
velit ante.
id quod providet, illius rei constat imago,
ergo animus
cum sese ita commovet ut velit ire
inque gredi, ferit
extemplo quæ in corpore toto
per membra
atque artus animai
dissita vis est;
et facilest
factu, quoniam coniuncta tenetur.
inde ea
proporro corpus ferit,
atque ita tota
paulatim moles protruditur atque movetur.
præterea tum rarescit
quoque corpus et
aër,
scilicet ut debet qui semper
mobilis extat,
per patefacta venit
penetratque foramina largus,
et dispargitur ad
partis ita quasque
minutas
corporis. hic igitur rebus
fit utrimque duabus,
corpus ut ac velis ventoque feratur.
nec tamen illud
in his rebus mirabile constat,
tantula quod tantum
corpus corpuscula possunt
contorquere et onus totum convertere nostrum;
quippe etenim ventus
subtili corpore tenvis
trudit agens magnam
magno molimine
et manus una regit quanto
vis impete euntem
atque gubernaclum contorquet quo
libet unum,
multaque per trocleas
et tympana pondere magno
commovet atque levi sustollit machina nisu.
Nunc quibus ille
modis somnus per membra quietem
inriget atque animi
curas e pectore
solvat,
suavidicis potius quom multis
versibus edam,
parvus ut est cycni melior canor,
ille gruum quam
clamor in ætheriis dispersus nubibus austri.
tu mihi da tenuis auris
animumque sagacem,
ne fieri negites quæ dicam posse retroque
vera repulsanti discedas pectore dicta,
tutemet in culpa cum sis
neque cernere possis.
Principio somnus fit ubi est
distracta per artus
vis animæ
partimque foras eiecta
recessit
et partim contrusa magis
concessit in altum;
dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
nam dubium non est, animai quin
opera sit
sensus hic in nobis, quem
cum sopor inpedit
esse,
tum nobis animam
perturbatam esse putandumst
eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
æterno corpus perfusum frigore leti.
quippe ubi nulla latens animai pars
remaneret
in membris, cinere ut multa latet obrutus
ignis,
unde reconflari sensus per membra repente
possit, ut ex igni cæco consurgere flamma?
Sed quibus hæc rebus novitas confiat et unde
perturbari anima et corpus languescere possit,
expediam: tu fac ne ventis verba
profundam.
Principio
externa corpus de parte necessum est,
aëriis quoniam vicinum tangitur auris,
tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
proptereaque fere res omnes aut corio sunt
aut etiam conchis
aut callo aut cortice tectæ.
interiorem etiam partem
spirantibus aër
verberat
hic idem, cum ducitur atque reflatur.
quare utrimque secus
cum corpus vapulet et cum
perveniant plagæ per parva foramina nobis
corporis ad primas
partis elementaque prima,
fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
conturbantur enim posituræ principiorum
corporis atque animi.
fit uti pars inde animai
eliciatur et introrsum pars
abdita cedat,
pars etiam
distracta per artus non queat esse
coniuncta inter se neque motu mutua
fungi;
inter enim sæpit
cœtus natura viasque.
ergo sensus abit
mutatis motibus alte.
et quoniam
non est quasi quod suffulciat artus,
debile fit corpus
languescuntque omnia membra,
bracchia palpebræque cadunt poplitesque cubanti
sæpe tamen summittuntur virisque resolvunt.
Deinde cibum sequitur somnus, quia,
quæ facit aër,
hæc eadem cibus,
in venas dum diditur omnis,
efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
quem satur aut lassus capias, quia
plurima tum se
corpora conturbant magno contusa
labore.
fit ratione eadem
coniectus parte animai
altior atque foras
eiectus largior eius,
et divisior
inter se ac distractior intus.
Et quo
quisque fere studio
devinctus adhæret
aut quibus
in rebus multum
sumus ante morati
atque in ea ratione fuit contenta magis
mens,
in somnis eadem
plerumque videmur obire:
causidici causas agere
et componere leges,
induperatores pugnare ac prœlia obire,
nautæ contractum cum
ventis degere bellum,
nos agere hoc autem et naturam quærere rerum
semper et inventam
patriis exponere chartis.
cetera sic studia
atque artes plerumque videntur
in somnis
animos hominum frustrata tenere.
et qui cumque dies multos
ex ordine ludis
adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
cum iam
destiterunt ea sensibus
usurpare,
relicuas tamen esse vias in mente patentis,
qua possint eadem
rerum simulacra venire;
per multos
itaque illa dies eadem obversantur
ante oculos, etiam
vigilantes ut videantur
cernere saltantis et mollia membra moventis
et citharæ
liquidum carmen chordasque loquentis
auribus accipere et consessum cernere eundem
scenaique simul varios
splendere decores.
usque adeo magni
refert studium atque
voluntas,
et quibus in rebus consuerint esse
operati
non homines solum
sed vero animalia cuncta.
quippe videbis equos
fortis, cum membra
iacebunt,
in somnis sudare
tamen spirareque semper
et quasi de palma summas
contendere viris
aut quasi carceribus patefactis [edere voces>
venantumque canes in molli sæpe quiete
iactant crura tamen
subito vocisque repente
mittunt et crebro
redducunt naribus auras.
ut vestigia
si teneant inventa ferarum,
expergefactique secuntur inania sæpe
cervorum simulacra, fugæ
quasi dedita cernant,
donec discussis redeant erroribus ad se.
at consueta domi
catulorum blanda propago
discutere et corpus
de terra corripere instant,
[iactant crura tamen
subito vocisque repente
mittunt et crebro
redducunt naribus auras
ut vestigia
si teneant inventa ferarum
expergefactique secuntur inania sæpe]
proinde quasi ignotas
facies atque ora tuantur.
et quo quæque
magis sunt aspera
seminiorum,
tam magis in somnis eadem sævire
necessust.
at variæ fugiunt
volucres pinnisque repente
sollicitant divom nocturno tempore lucos,
accipitres somno in leni si
prœlia pugnas
edere sunt persectantes visæque volantes.
porro hominum mentes, magnis
quæ motibus edunt
magna, itidem
sæpe in somnis
faciuntque geruntque,
reges expugnant, capiuntur, prœlia miscent,
tollunt clamorem, quasi
si iugulentur ibidem.
multi depugnant gemitusque doloribus edunt
et quasi pantheræ morsu sævive
leonis
mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
multi de magnis
per somnum rebus
loquuntur
indicioque sui facti persæpe fuere.
multi mortem obeunt.
multi, de montibus
altis
ut quasi præcipitent ad
terram corpore toto,
exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
vix ad se redeunt permoti corporis æstu.
flumen item sitiens
aut fontem propter amœnum
adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
puri sæpe lacum propter si ac dolia curta
somno devincti credunt se extollere vestem,
totius umorem saccatum corporis fundunt,
cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
tum quibus ætatis
freta primitus insinuatur
semen, ubi ipsa dies membris matura
creavit,
conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
nuntia præclari voltus pulchrique coloris,
qui ciet inritans loca
turgida semine multo,
ut quasi transactis sæpe omnibus
rebus profundant
fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
Sollicitatur id [in] nobis, quod diximus
ante,
semen, adulta ætas cum primum roborat artus.
namque alias aliud
res commovet atque
lacessit;
ex homine humanum semen
ciet una hominis
vis.
quod simul atque
suis eiectum sedibus exit,
per membra
atque artus decedit
corpore toto,
in loca conveniens nervorum certa
cietque
continuo partis genitalis corporis ipsas.
inritata tument loca
semine fitque voluntas
eicere id quo se contendit dira
lubido,
[incitat inritans loca turgida
semine multo]
idque petit corpus,
mens unde est saucia amore;
namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
emicat in partem
sanguis, unde icimur
ictu,
et si comminus
est, hostem ruber
occupat umor.
sic igitur
Veneris qui telis accipit ictus,
sive puer membris muliebribus hunc
iaculatur
seu mulier toto
iactans e corpore
amorem,
unde feritur, eo tendit gestitque coire
t iacere umorem in corpus
de corpore ductum;
namque voluptatem præsagit muta
cupido.
Hæc Venus est nobis;
hinc autemst nomen
Amoris,
hinc illæc primum
Veneris dulcedinis in
cor
stillavit gutta et successit frigida cura;
nam si abest quod ames, præsto simulacra tamen
sunt
illius et nomen dulce obversatur ad
auris.
sed fugitare decet
simulacra et pabula
amoris
absterrere sibi atque alio convertere mentem
et iacere
umorem coniectum in corpora quæque
nec retinere
semel conversum unius
amore
et servare sibi
curam certumque dolorem;
ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
inque dies gliscit
furor atque ærumna
gravescit,
si non prima novis conturbes volnera plagis
volgivagaque vagus Venere
ante recentia cures
aut alio possis animi traducere motus.
Nec Veneris fructu
caret is qui vitat amorem,
sed potius
quæ sunt sine pœna commoda sumit;
nam certe purast sanis magis
inde voluptas
quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
fluctuat incertis erroribus ardor
amantum
nec constat quid
primum oculis manibusque fruantur.
quod petiere, premunt arte
faciuntque dolorem
corporis et dentes
inlidunt sæpe labellis
osculaque adfigunt, quia
non est pura voluptas
et stimuli subsunt, qui
instigant lædere id ipsum,
quod cumque est, rabies unde illæc
germina surgunt.
sed leviter pœnas
frangit Venus inter
amorem
blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
restingui quoque posse
ab eodem corpore
flammam.
quod fieri contra
totum natura repugnat;
unaque res hæc est, cuius quam plurima habemus,
tam magis ardescit dira
cuppedine pectus.
nam cibus atque umor membris
adsumitur intus;
quæ quoniam
certas possunt obsidere partis,
hoc facile
expletur laticum frugumque cupido.
ex hominis
vero facie pulchroque colore
nil datur in corpus præter
simulacra fruendum
tenvia; quæ vento spes raptast sæpe
misella.
ut bibere in somnis sitiens quom
quærit et umor
non datur,
ardorem qui membris
stinguere possit,
sed laticum
simulacra petit frustraque laborat
in medioque
sitit torrenti flumine potans,
sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
nec satiare queunt
spectando corpora coram
nec manibus
quicquam teneris abradere membris
possunt errantes incerti corpore toto.
denique cum membris
conlatis flore fruuntur
ætatis, iam cum præsagit gaudia corpus
atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
adfigunt avide corpus
iunguntque salivas
oris et
inspirant pressantes dentibus ora,
ne quiquam,
quoniam nihil inde abradere possunt
nec penetrare et abire in corpus
corpore toto;
nam facere
inter dum velle et certare videntur.
usque adeo cupide
in Veneris compagibus hærent,
membra voluptatis dum
vi labefacta liquescunt.
tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
parva fit ardoris
violenti pausa parumper.
inde redit rabies
eadem et furor ille revisit,
cum sibi quod cupiant ipsi contingere quærunt,
nec reperire malum
id possunt quæ
machina vincat.
usque adeo incerti
tabescunt volnere cæco.
Adde quod absumunt viris
pereuntque labore,
adde quod alterius sub
nutu degitur ætas,
languent officia atque
ægrotat fama vacillans.
labitur interea res et Babylonia fiunt
unguenta et pulchra
in pedibus Sicyonia rident,
scilicet et grandes
viridi cum luce zmaragdi
auro includuntur teriturque thalassina vestis
adsidue et Veneris
sudorem exercita potat.
et bene parta patrum fiunt
anademata, mitræ,
inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
eximia veste et victu convivia, ludi,
pocula crebra, unguenta, coronæ, serta
parantur,
ne quiquam, quoniam medio
de fonte leporum
surgit amari aliquid, quod
in ipsis floribus angat,
aut cum conscius ipse animus
se forte remordet
desidiose agere ætatem
lustrisque perire,
aut quod in ambiguo verbum
iaculata reliquit,
quod cupido adfixum cordi
vivescit ut ignis,
aut nimium
iactare oculos aliumve tueri
quod putat
in voltuque videt
vestigia risus.
Atque in amore mala hæc proprio
summeque secundo
inveniuntur; in adverso
vero atque inopi
sunt,
prendere quæ possis oculorum lumine operto.
innumerabilia; ut melius
vigilare sit ante,
qua docui ratione, cavereque, ne
inliciaris.
nam vitare, plagas
in amoris ne iaciamur,
non ita difficile est
quam captum retibus ipsis
exire et validos Veneris perrumpere nodos.
et tamen implicitus quoque possis
inque peditus
effugere infestum, nisi
tute tibi obvius
obstes
et prætermittas animi vitia
omnia primum
aut quæ corporis sunt eius, quam præpetis ac vis.
nam faciunt homines plerumque cupidine cæci
et tribuunt
ea quæ non sunt his commoda
vere.
multimodis igitur pravas turpisque videmus
esse in
deliciis summoque in honore vigere.
atque alios alii inrident Veneremque suadent
ut placent,
quoniam fœdo adflictentur amore,
nec sua respiciunt miseri mala
maxima sæpe.
nigra melichrus est,
inmunda et fetida
acosmos,
cæsia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
parvula, pumilio, chariton mia,
tota merum sal,
magna atque
inmanis cataplexis plenaque honoris.
balba loqui non quit, traulizi, muta
pudens est;
at flagrans,
odiosa, loquacula Lampadium fit.
ischnon eromenion tum
fit, cum vivere
non quit
præ macie;
rhadine verost iam mortua tussi.
at nimia et mammosa Ceres
est ipsa ab Iaccho,
simula Silena ac Saturast,
labeosa philema.
cetera de genere
hoc longum est si dicere coner.
sed tamen esto iam quantovis oris
honore,
cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
nempe aliæ quoque
sunt; nempe hac sine viximus ante;
nempe eadem
facit et scimus
facere omnia turpi
et miseram
tætris se suffit
odoribus ipsa,
quam famulæ
longe fugitant furtimque cachinnant.
at lacrimans exclusus amator limina
sæpe
floribus et sertis operit
postisque superbos
unguit amaracino et foribus miser oscula
figit;
quem si iam ammissum venientem offenderit aura
una modo, causas abeundi quærat honestas
et meditata
diu cadat alte sumpta querella
stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod
illi
plus videat quam
mortali concedere par
est.
nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsæ
omnia summo opere
hos vitæ poscænia celant,
quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia
possis
protrahere in lucem atque
omnis inquirere risus
et, si bello animost et non odiosa, vicissim
prætermittere [et] humanis
concedere rebus.
Nec mulier semper
ficto suspirat amore,
quæ conplexa
viri corpus cum corpore iungit
et tenet adsuctis umectans oscula labris;
nam facit ex animo sæpe
et communia quærens
gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
nec ratione
alia volucres armenta feræque
et pecudes
et equæ maribus
subsidere possent,
si non, ipsa quod illarum
subat, ardet abundans
natura et Venerem
salientum læta retractat.
nonne vides etiam
quos mutua sæpe
voluptas
vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
in triviis cum sæpe canes discedere aventis
divorsi cupide summis
ex viribus tendunt,
quom interea validis Veneris compagibus hærent?
quod facerent numquam, nisi
mutua gaudia nossent,
quæ iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
quare etiam atque
etiam, ut dico, est communis voluptas.
Et commiscendo quom
semine forte virilem
femina vim vicit subita vi corripuitque,
tum similes matrum
materno semine fiunt,
ut patribus
patrio. sed quos utriusque figuræ
esse vides,
iuxtim miscentes vulta
parentum,
corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
semina cum Veneris
stimulis excita per artus
obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
et neque utrum superavit eorum
nec superatumst.
fit quoque ut inter dum similes
existere avorum
possint et referant
proavorum sæpe figuras,
propterea quia multa
modis primordia multis
mixta suo celant
in corpore sæpe
parentis,
quæ patribus patres tradunt a stirpe profecta.
inde Venus varia
producit sorte figuras,
maiorumque refert voltus
vocesque comasque;
quandoquidem nihilo magis
hæc [de] semine
certo
fiunt quam facies
et corpora membraque nobis.
et muliebre
oritur patrio de semine sæclum
maternoque mares existunt corpore creti;
semper enim partus
duplici de semine
constat,
atque utri similest magis
id quod cumque
creatur,
eius habet plus parte æqua; quod cernere possis,
sive virum suboles
sivest muliebris origo.
Nec divina satum
genitalem numina cuiquam
absterrent, pater a gnatis ne dulcibus
umquam
appelletur et ut
sterili Venere exigat
ævom;
quod plerumque putant et multo sanguine mæsti
conspergunt aras adolentque altaria donis,
ut gravidas
reddant uxores semine
largo;
ne quiquam divom
numen sortisque fatigant;
nam steriles nimium crasso
sunt semine partim,
et liquido
præter iustum tenuique vicissim.
tenve locis quia non potis est adfigere adhæsum,
liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
crassius hinc porro
quoniam concretius æquo
mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
aut penetrare locos
æque nequit aut penetratum
ægre admiscetur muliebri semine semen.
nam multum
harmoniæ Veneris differre videntur.
atque alias alii complent magis ex aliisque
succipiunt aliæ pondus magis
inque gravescunt.
et multæ steriles Hymenæis ante
fuerunt
pluribus et nactæ post sunt tamen unde puellos
suscipere et partu possent
ditescere dulci.
et quibus
ante domi fecundæ
sæpe nequissent
uxoris parere, inventast illis
quoque compar
natura, ut possent
gnatis munire senectam.
usque adeo magni
refert, ut semina
possint
seminibus commisceri genitaliter apta
crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
atque in eo refert quo victu vita colatur;
namque aliis rebus
concrescunt semina membris
atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
et quibus ipsa
modis tractetur blanda voluptas.
id quoque permagni refert; nam more ferarum
quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
concipere uxores, quia
sic loca sumere
possunt
pectoribus positis sublatis semina lumbis.
nec molles
opus sunt motus
uxoribus hilum.
nam mulier
prohibet se concipere atque
repugnat,
clunibus ipsa viri Venerem
si læta retractat
atque exossato ciet
omni pectore fluctus;
eicit enim sulcum
recta regione viaque
vomeris atque locis
avertit seminis ictum.
idque sua causa consuerunt scorta moveri,
ne complerentur crebro gravidæque iacerent,
et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
deteriore fit ut forma muliercula ametur;
nam facit ipsa suis inter
dum femina factis
morigerisque modis et munde corpore culto,
ut facile
insuescat secum [te] degere vitam.
quod super
est, consuetudo concinnat amorem;
nam leviter
quamvis quod crebro
tunditur ictu,
vincitur in longo spatio tamen atque
labascit.
nonne vides etiam
guttas in saxa cadentis
umoris longo in spatio
pertundere saxa?