E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
qui primus
potuisti inlustrans commoda vitæ,
te sequor,
o Graiæ gentis
decus, inque tuis nunc
ficta pedum pono pressis vestigia signis,
non ita certandi cupidus quam
propter amorem
quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus hædi
consimile in cursu possint et fortis
equi vis?
tu, pater,
es rerum inventor, tu patria nobis
suppeditas præcepta, tuisque ex, inclute, chartis,
floriferis ut apes in saltibus omnia
libant,
omnia nos itidem
depascimur aurea dicta,
aurea, perpetua semper dignissima vita.
nam simul ac ratio tua cœpit vociferari
naturam rerum divina
mente coorta
diffugiunt animi terrores, mœnia mundi
discedunt. totum video
per inane geri res.
apparet divum numen
sedesque quietæ,
quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
aspergunt neque nix acri concreta pruina
cana cadens
violat semper[que] innubilus æther
integit et large diffuso lumine ridet:
omnia suppeditat porro natura
neque ulla
res animi pacem delibat tempore in ullo.
at contra nusquam apparent Acherusia templa,
nec tellus
obstat quin omnia
dispiciantur,
sub pedibus quæ cumque
infra per inane geruntur.
his ibi me rebus quædam divina
voluptas
percipit atque horror, quod
sic natura tua vi
tam manifesta patens ex omni parte retecta
est.
Et quoniam docui,
cunctarum exordia rerum
qualia sint et quam variis distantia formis
sponte sua volitent
æterno percita motu,
quove modo possint res ex his quæque creari,
hasce secundum res
animi natura videtur
atque animæ claranda meis
iam versibus esse
et metus ille foras præceps Acheruntis agendus,
funditus humanam qui vitam turbat ab imo
omnia suffundens mortis nigrore neque
ullam
esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
nam quod sæpe homines morbos magis
esse timendos
infamemque ferunt vitam
quam Tartara leti
et se scire animi naturam
sanguinis esse,
aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
nec prosum quicquam nostræ rationis egere,
hinc licet
advertas animum magis
omnia laudis
iactari causa quam quod res ipsa probetur.
extorres idem patria longeque fugati
conspectu ex hominum,
fœdati crimine turpi,
omnibus ærumnis adfecti denique vivunt,
et quo cumque tamen miseri
venere parentant
et nigras mactant pecudes et manibus divis
inferias mittunt multoque in rebus acerbis
acrius advertunt animos ad religionem.
quo magis in dubiis hominem spectare periclis
convenit adversisque in
rebus noscere qui sit;
nam veræ voces
tum demum pectore
ab imo
eliciuntur [et] eripitur
persona manet res.
denique avarities et honorum cæca cupido,
quæ miseros homines cogunt
transcendere fines
iuris et inter dum socios scelerum atque
ministros
noctes atque dies niti præstante labore
ad summas
emergere opes, hæc vulnera vitæ
non minimam
partem mortis formidine aluntur.
turpis enim ferme
contemptus et acris egestas
semota ab dulci vita stabilique videtur
et quasi iam leti portas
cunctarier ante;
unde homines
dum se falso terrore coacti
effugisse volunt longe
longeque remosse,
sanguine civili rem conflant divitiasque
conduplicant avidi, cædem
cæde accumulantes,
crudeles gaudent in tristi funere fratris
et consanguineum mensas odere
timentque.
consimili ratione ab eodem sæpe timore
macerat invidia ante
oculos illum esse potentem,
illum aspectari, claro qui incedit honore,
ipsi se
in tenebris volvi
cænoque queruntur.
intereunt partim statuarum et nominis ergo.
et sæpe usque adeo, mortis
formidine, vitæ
percipit humanos odium
lucisque videndæ,
ut sibi consciscant mærenti pectore letum
obliti fontem curarum hunc
esse timorem:
hunc vexare pudorem, hunc
vincula amicitiai
rumpere et in summa pietate evertere suadet:
nam iam sæpe homines patriam carosque parentis
prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
nam vel
uti pueri trepidant atque
omnia cæcis
in tenebris
metuunt, sic nos in luce
timemus
inter dum, nihilo
quæ sunt metuenda magis
quam
quæ pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
hunc igitur terrorem animi
tenebrasque necessest
non radii solis
neque lucida tela
diei
discutiant, sed naturæ species ratioque.
Primum animum dico,
mentem quem sæpe vocamus,
in quo consilium vitæ
regimenque locatum est,
esse hominis
partem nihilo minus
ac manus et pes
atque oculei partes
animantis totius extant.
* *
*
sensum animi
certa non esse in parte locatum,
verum habitum quendam vitalem corporis esse,
harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat
nos
vivere cum sensu,
nulla cum in parte siet mens;
ut bona sæpe valetudo cum
dicitur esse
corporis, et non est tamen hæc pars ulla valentis,
sic animi sensum
non certa parte
reponunt;
magno opere in quo mi
diversi errare videntur.
Sæpe itaque, in promptu corpus quod
cernitur, ægret,
cum tamen ex alia
lætamur parte latenti;
et retro fit ubi
contra sit sæpe vicissim,
cum miser ex animo lætatur corpore toto;
non alio pacto quam si, pes cum
dolet ægri,
in nullo caput interea sit forte dolore.
Præterea molli cum somno dedita membra
effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
est aliud tamen
in nobis quod tempore in illo
multimodis agitatur et omnis accipit in se
laetitiæ motus et curas cordis inanis.
Nunc animam quoque
ut in membris
cognoscere possis
esse neque
harmonia corpus sentire solere,
principio fit uti detracto corpore multo
sæpe tamen
nobis in membris
vita moretur.
Atque eadem rursum,
cum corpora pauca
caloris
diffugere forasque per os est editus aër,
deserit extemplo venas
atque ossa relinquit;
noscere ut hinc possis non æquas
omnia partis
corpora habere neque
ex æquo fulcire
salutem,
sed magis hæc, venti quæ sunt calidique vaporis
semina, curare in membris ut vita moretur.
est igitur calor
ac ventus vitalis in ipso
corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
quapropter quoniam est animi natura reperta
atque animæ quasi
pars hominis, redde
harmoniai
nomen, ad organicos alto
delatum Heliconi,
sive aliunde ipsi
porro traxere et in illam
transtulerunt, proprio quæ
tum res nomine
egebat.
quidquid [id] est,
habeant: tu cetera
percipe dicta.
Nunc animum atque
animam dico coniuncta teneri
inter se atque unam naturam conficere ex se,
sed caput esse quasi et dominari
in corpore toto
consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
idque situm media
regione in pectoris
hæret.
hic exultat enim
pavor ac metus, hæc loca circum
laetitiæ mulcent: hic
ergo mens animusquest.
cetera pars animæ
per totum dissita
corpus
paret et ad numen mentis momenque movetur.
idque sibi solum
per se sapit et sibi
gaudet,
cum neque res animam neque corpus
commovet una.
et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
læditur in nobis, non omni concruciamur
corpore, sic animus
nonnumquam læditur ipse
lætitiaque viget, cum cetera pars animai
per membra
atque artus nulla
novitate cietur;
verum ubi vementi
magis est commota
metu mens,
consentire animam totam
per membra videmus
sudoresque ita palloremque existere toto
corpore et infringi
linguam vocemque aboriri,
caligare oculos, sonere
auris, succidere artus,
denique concidere ex animi terrore videmus
sæpe homines; facile ut quivis hinc noscere
possit
esse animam cum animo coniunctam, quæ
cum animi [vi]
percussa est, exim corpus propellit et icit.
Hæc eadem ratio naturam
animi atque animai
corpoream docet esse;
ubi enim propellere membra,
corripere ex somno corpus mutareque vultum
atque hominem totum
regere ac versare
videtur,
quorum nil fieri sine tactu posse
videmus
nec tactum porro
sine corpore, nonne
fatendumst
corporea natura animum constare animamque?
præterea pariter fungi
cum corpore et una
consentire animum nobis
in corpore cernis.
si minus offendit vitam vis horrida teli
ossibus ac nervis
disclusis intus adacta,
at tamen insequitur languor terræque petitus
suavis et in terra mentis qui gignitur æstus
inter dumque
quasi exsurgendi incerta voluntas.
ergo corpoream naturam animi
esse necessest,
corporeis quoniam telis
ictuque laborat.
Is tibi
nunc animus quali
sit corpore et unde
constiterit pergam rationem reddere dictis.
principio esse aio persuptilem atque minutis
perquam corporibus factum constare. id ita esse
hinc licet
advertas animum, ut pernoscere possis.
Nil adeo fieri
celeri ratione videtur,
quam si
mens fieri proponit et inchoat ipsa;
ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
ante oculos
quorum in promptu
natura videtur.
at quod mobile tanto operest, constare rutundis
perquam seminibus debet
perquamque minutis,
momine uti parvo possint inpulsa moveri.
namque movetur aqua
et tantillo momine flutat,
quippe volubilibus parvisque creata figuris.
at contra
mellis constantior est
natura
et pigri latices
magis et cunctantior actus:
hæret enim inter
se magis omnis
materiai
copia, ni mirum quia non tam levibus extat
corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
namque papaveris aura
potest suspensa levisque
cogere ut ab summo tibi diffluat altus
acervus,
at contra lapidum coniectum spicarumque
nœnu potest. igitur
parvissima corpora pro quam
et levissima sunt,
ita mobilitate fruuntur;
at contra quæ cumque magis cum pondere magno
asperaque inveniuntur, eo
stabilita magis sunt.
nunc igitur
quoniamst animi natura
reperta
mobilis egregie, perquam constare necessest
corporibus parvis et levibus atque rutundis.
quæ tibi cognita
res in multis,
o bone, rebus
utilis invenietur et
opportuna cluebit.
Hæc quoque res etiam naturam dedicat eius,
quam tenui
constet textura quamque loco
se
contineat parvo, si possit conglomerari,
quod simul atque
hominem leti secura
quies est
indepta atque
animi natura animæque recessit,
nil ibi
libatum de toto corpore cernas
ad speciem,
nihil ad pondus:
mors omnia præstat,
vitalem præter sensum
calidumque vaporem.
ergo animam totam
perparvis esse necessest
seminibus nexam per venas viscera nervos,
qua tenus,
omnis ubi e toto iam corpore
cessit,
extima membrorum circumcæsura tamen se
incolumem præstat nec defit ponderis hilum.
quod genus
est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
spiritus unguenti suavis diffugit in auras
aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
nil oculis
tamen esse minor
res ipsa videtur
propterea neque detractum de pondere quicquam,
ni mirum quia multa minutaque semina sucos
efficiunt et odorem
in toto corpore
rerum.
quare etiam atque
etiam mentis naturam animæque
scire licet perquam
pauxillis esse creatam
seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
Nec tamen hæc simplex nobis natura
putanda est.
tenvis enim
quædam moribundos deserit aura
mixta vapore,
vapor porro trahit
aëra secum;
nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et
aër;
rara quod eius enim constat
natura, necessest
aëris inter eum primordia multa
moveri.
iam triplex animi
est igitur natura
reperta;
nec tamen hæc sat sunt ad sensum cuncta creandum,
nil horum quoniam
recipit mens posse
creare
sensiferos motus, quæ denique
mente volutat.
quarta quoque his igitur quædam natura
necessest
adtribuatur;
east omnino nominis expers;
qua neque mobilius quicquam neque
tenvius extat
nec magis e parvis et levibus ex elementis;
sensiferos motus quæ didit prima per artus.
prima cietur enim, parvis
perfecta figuris,
inde calor motus
et venti cæca
potestas
accipit, inde aër, inde omnia
mobilitantur:
concutitur
sanguis, tum viscera
persentiscunt
omnia, postremis datur ossibus
atque medullis
sive voluptas est
sive est contrarius ardor.
nec temere
huc dolor usque
potest penetrare neque
acre
permanare malum, quin omnia
perturbentur
usque adeo [ut] vitæ desit locus atque
animai
diffugiant partes per caulas
corporis omnis.
sed plerumque fit
in summo quasi
corpore finis
motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
Nunc ea
quo pacto inter
sese mixta quibusque
compta modis vigeant
rationem reddere aventem
abstrahit invitum patrii
sermonis egestas;
sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
inter enim cursant
primordia principiorum
motibus inter se, nihil ut secernier unum
possit nec spatio fieri divisa
potestas,
sed quasi multæ
vis unius corporis extant.
quod genus in quovis animantum viscere volgo
est odor et quidam color
et sapor, et tamen ex his
omnibus est unum perfectum corporis augmen,
sic calor atque aër et venti cæca potestas
mixta creant unam
naturam et mobilis
illa
vis, initum motus
ab se quæ dividit ollis,
sensifer unde oritur
primum per viscera
motus.
nam penitus prorsum latet
hæc natura subestque
nec magis hac infra quicquam est
in corpore nostro
atque anima est animæ proporro totius ipsa.
quod genus
in nostris membris et corpore toto
mixta latens
animi vis est animæque potestas,
corporibus quia de parvis paucisque creatast,
sic tibi nominis
hæc expers vis, facta minutis
corporibus, latet atque
animæ quasi totius
ipsa
proporrost anima et dominatur corpore toto.
consimili ratione necessest ventus et
aër
et
calor inter se vigeant commixta per
artus
atque aliis aliud
subsit magis emineatque,
ut quiddam fieri
videatur ab omnibus
unum,
ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
aëris interemant sensum diductaque solvant.
est etiam calor
ille animo, quem
sumit, in ira
cum fervescit et ex oculis micat acrius
ardor;
est et frigida
multa, comes formidinis, aura,
quæ ciet horrorem membris et concitat artus;
est etiam quoque pacati status
aëris ille,
pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
sed calidi
plus est illis quibus acria corda
iracundaque mens facile
effervescit in ira,
quo genere
in primis vis est violenta leonum,
pectora qui fremitu
rumpunt plerumque gementes
nec capere irarum
fluctus in pectore
possunt.
at ventosa magis
cervorum frigida mens
est
et gelidas citius
per viscera concitat auras,
quæ tremulum
faciunt membris existere motum.
at natura
boum placido magis
aëre vivit
nec nimis irai fax umquam subdita percit
fumida, suffundens caecæ caliginis umbra,
nec gelidis
torpet telis perfixa
pavoris;
interutrasque
sitast cervos sævosque leones.
sic hominum
genus est: quamvis
doctrina politos
constituat pariter quosdam, tamen
illa relinquit
naturæ cuiusque animi
vestigia prima.
nec radicitus evelli mala
posse putandumst,
quin proclivius hic
iras decurrat ad acris,
ille metu citius
paulo temptetur, at
ille
tertius accipiat quædam clementius æquo.
inque aliis
rebus multis differre necessest
naturas hominum varias
moresque sequacis;
quorum ego nunc nequeo cæcas exponere causas
nec reperire
figurarum tot nomina
quot sunt
principiis, unde hæc oritur variantia rerum.
illud in his rebus video firmare
potesse,
usque adeo naturarum vestigia linqui
parvola, quæ nequeat
ratio depellere nobis,
ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
Hæc igitur natura
tenetur corpore ab omni
ipsaque corporis est
custos et causa salutis;
nam communibus inter se radicibus hærent
nec sine pernicie divelli posse
videntur.
quod genus e thuris glæbis evellere odorem
haud facile
est, quin intereat natura quoque
eius,
sic animi atque
animæ naturam corpore toto
extrahere haut facile
est, quin omnia
dissoluantur.
inplexis
ita principiis ab
origine prima
inter se fiunt consorti prædita vita,
nec sibi quæque sine alterius vi posse videtur
corporis atque animi
seorsum sentire potestas,
sed communibus inter eas conflatur utrimque
motibus accensus nobis
per viscera sensus.
Præterea corpus per se nec
gignitur umquam
nec crescit
neque post mortem
durare videtur.
non enim, ut umor aquæ dimittit sæpe
vaporem,
qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
sed manet incolumis, non, inquam,
sic animai
discidium possunt artus
perferre relicti,
sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
ex ineunte ævo
sic corporis atque
animai
mutua vitalis discunt contagia motus,
maternis etiam membris
alvoque reposta,
discidium [ut] nequeat
fieri sine peste
maloque;
ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
coniunctam quoque naturam consistere eorum.
Quod super est, siquis corpus sentire refutat
atque animam credit
permixtam corpore toto
suscipere hunc motum
quem sensum nominitamus,
vel manifestas res
contra verasque repugnat.
quid sit enim corpus sentire quis
adferet umquam,
si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
‘at dimissa
anima corpus caret
undique sensu.’
perdit enim quod non proprium fuit
eius in ævo
multaque præterea perdit quom
expellitur ævo.
Dicere porro oculos
nullam rem cernere
posse,
sed per eos animum ut foribus
spectare reclusis,
difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
sensus enim trahit
atque acies detrudit ad ipsas,
fulgida præsertim cum cernere
sæpe nequimus,
lumina luminibus quia
nobis præpediuntur.
quod foribus non fit; neque enim,
qua cernimus ipsi,
ostia suscipiunt ullum reclusa
laborem.
præterea si pro
foribus sunt lumina
nostra,
iam magis exemptis oculis debere
videtur
cernere res animus sublatis postibus ipsis.
Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
Democriti quod sancta
viri sententia ponit,
corporis atque animi
primordia singula primis
adposita alternis, variare ac nectere membra.
nam cum multo sunt animæ
elementa minora
quam quibus
e corpus nobis
et viscera constant,
tum numero quoque
concedunt et rara per artus
dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
quantula prima queant
nobis iniecta ciere
corpora sensiferos motus in corpore, tanta
intervalla tenere exordia prima
animai.
nam neque pulveris inter
dum sentimus adhæsum
corpore nec membris
incussam sidere cretam,
nec nebulam
noctu neque arani
tenvia fila
obvia sentimus, quando obretimur euntes,
nec supera
caput eiusdem cecidisse vietam
vestem nec plumas
avium papposque volantis,
qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
nec repentis itum
cuiusvis cumque animantis
sentimus nec priva pedum vestigia quæque,
corpore quæ in nostro culices et cetera ponunt.
usque adeo prius
est in nobis multa ciendum
quam primordia sentiscant concussa animai,
semina corporibus nostris inmixta per artus,
et quam in his intervallis tuditantia possint
concursare coire et dissultare vicissim.
Et magis est animus vitai claustra coërcens
et dominantior ad
vitam quam vis animai.
nam sine mente
animoque nequit residere per
artus
temporis exiguam partem pars
ulla animai,
sed comes insequitur facile et discedit in auras
et gelidos
artus in leti frigore linquit.
at manet in vita
cui mens animusque remansit,
quamvis est circum
cæsis lacer undique
membris;
truncus adempta anima circum
membrisque remota
vivit et ætherias
vitalis suscipit auras;
si non omnimodis, at magna parte animai
privatus, tamen in vita cunctatur et hæret;
ut, lacerato oculo
circum si pupula
mansit
incolumis, stat cernundi vivata potestas,
dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
et circum
cædas aciem solamque relinquas;
id quoque enim
sine pernicie non
fiet eorum.
at si tantula pars oculi
media illa peresa
est,
occidit extemplo lumen tenebræque secuntur,
incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
hoc anima atque animus vincti
sunt fœdere semper.
Nunc age, nativos
animantibus et mortalis
esse animos animasque levis
ut noscere possis,
conquisita diu dulcique
reperta labore
digna tua pergam
disponere carmina vita.
tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
atque animam
verbi causa cum dicere pergam,
mortalem esse docens,
animum quoque dicere
credas,
qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
Principio quoniam tenuem
constare minutis
corporibus docui multoque minoribus esse
principiis factam quam
liquidus umor aquai
aut nebula
aut fumus;Ænam longe mobilitate
præstat et a tenui causa magis
icta movetur,
quippe ubi imaginibus fumi
nebulæque movetur;
quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
nam procul
hæc dubio nobis
simulacra gerunturÆ
nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
diffluere umorem et laticem discedere cernis,
et nebula
ac fumus quoniam
discedit in auras,
crede animam quoque
diffundi multoque perire
ocius et citius
dissolvi in corpora
prima,
cum semel ex hominis membris ablata
recessit;
quippe etenim corpus, quod
vas quasi constitit eius,
cum cohibere
nequit conquassatum ex
aliqua re
ac rarefactum detracto sanguine venis,
aëre qui credas posse
hanc cohiberier ullo,
corpore qui nostro
rarus magis incohibens sit?
Præterea gigni pariter
cum corpore et una
crescere sentimus pariterque senescere mentem.
nam vel ut infirmo pueri
teneroque vagantur
corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
inde ubi robustis
adolevit viribus ætas,
consilium quoque maius
et auctior est animi vis.
post ubi iam validis quassatum est
viribus ævi
corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
claudicat ingenium, delirat lingua
[labat] mens,
omnia deficiunt atque
uno tempore desunt.
ergo dissolui quoque convenit omnem
animai
naturam, ceu fumus, in altas aëris auras;
quando quidem gigni
pariter pariterque videmus
crescere et, [ut] docui, simul ævo fessa fatisci.
Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
suscipere inmanis morbos
durumque dolorem,
sic animum curas
acris luctumque metumque;
quare participem leti
quoque convenit esse.
quin etiam
morbis in corporis
avius errat
sæpe animus;
dementit enim deliraque fatur,
inter dumque gravi
lethargo fertur in altum
æternumque soporem oculis
nutuque cadenti;
unde neque exaudit
voces nec noscere
voltus
illorum potis est, ad vitam qui revocantes
circum stant lacrimis rorantes ora
genasque.
quare animum quoque dissolui fateare necessest,
quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
nam dolor ac morbus leti
fabricator uterquest,
multorum exitio perdocti quod
sumus ante.
[et quoniam
mentem sanari corpus
ut ægrum
et pariter
mentem sanari corpus
inani]
denique cor, hominem cum vini vis penetravit
acris et in venas discessit diditus ardor,
consequitur gravitas membrorum, præpediuntur
crura vacillanti, tardescit lingua, madet
mens,
nant oculi, clamor
singultus iurgia gliscunt,
et iam
cetera de genere
hoc quæ cumque
secuntur,
cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
conturbare animam consuevit corpore in ipso?
at quæ
cumque queunt conturbari inque pediri,
significant, paulo si durior insinuarit
causa, fore ut pereant ævo privata
futuro.
Quin etiam subito vi morbi sæpe coactus
ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
concidit et spumas
agit, ingemit et tremit artus,
desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
inconstanter, et in iactando membra fatigat,
ni mirum quia vis morbi distracta per artus
turbat agens animam,
spumans [ut] in æquore salso
ventorum validis fervescunt viribus undæ.
exprimitur porro gemitus, quia
membra dolore
adficiuntur et omnino
quod semina vocis
eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
qua quasi consuerunt et
sunt munita viai.
desipientia fit, quia vis animi atque
animai
conturbatur
et, ut docui, divisa seorsum
disiectatur eodem illo distracta veneno.
inde ubi iam morbi reflexit causa,
reditque
in latebras acer
corrupti corporis umor,
tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
paulatim redit in sensus animamque receptat.
hæc igitur tantis
ubi morbis corpore in ipso
iactentur miserisque modis distracta laborent,
cur eadem credis
sine corpore in aëre
aperto
cum validis ventis
ætatem degere posse?
Et quoniam mentem
sanari corpus ut ægrum
cernimus et flecti medicina posse
videmus,
id quoque præsagit mortalem vivere mentem.
addere enim partis
aut ordine traiecere æcumst
aut aliquid
prosum de summa detrahere hilum,
commutare animum qui cumque adoritur et infit
aut aliam quamvis
naturam flectere quærit.
at neque transferri sibi partis
nec tribui vult
inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
nam quod cumque suis mutatum
finibus exit,
continuo hoc mors est illius quod
fuit ante.
ergo animus
sive ægrescit, mortalia signa
mittit, uti docui,
seu flectitur a medicina.
usque adeo falsæ
rationi vera videtur
res occurrere et effugium præcludere eunti
ancipitique refutatu convincere falsum.
Denique sæpe hominem
paulatim cernimus ire
et membratim vitalem deperdere sensum;
in pedibus
primum digitos livescere et unguis,
inde pedes et crura mori, post inde per artus
ire alios tractim gelidi vestigia leti.
scinditur atque animæ
hæc quoniam natura
nec uno
tempore sincera existit, mortalis habendast.
quod si
forte putas ipsam
se posse per artus
introsum trahere et partis conducere in unum
atque ideo cunctis
sensum diducere membris,
at locus ille tamen, quo copia tanta animai
cogitur, in sensu debet maiore videri;
qui quoniam
nusquamst, ni mirum, ut diximus [ante>,
dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
quin etiam
si iam libeat
concedere falsum
et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
lumina qui lincunt
moribundi particulatim,
mortalem tamen esse animam
fateare necesse
nec refert
utrum pereat dispersa per
auras
an contracta suis
e partibus obbrutescat,
quando hominem totum
magis ac magis undique sensus
deficit et vitæ minus et minus undique restat.
Et quoniam mens
est hominis pars
una locoque
fixa manet certo,
vel ut aures atque oculi sunt
atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
et vel
uti manus atque
oculus naresve seorsum
secreta ab nobis nequeunt sentire neque
esse,
sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
sic animus
per se non quit sine corpore
et ipso
esse homine,
illius quasi quod vas esse videtur,
sive aliud quid vis potius coniunctius ei
fingere, quandoquidem conexu corpus
adhæret.
Denique corporis atque animi
vivata potestas
inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
nec sine corpore
enim vitalis edere
motus
sola potest animi
per se natura
nec autem
cassum anima corpus
durare et sensibus
uti.
scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
dispicere ipse oculus
rem seorsum corpore toto,
sic anima atque animus per se nil
posse videtur.
ni mirum quia [per] venas
et viscera mixtim,
per nervos
atque ossa tenentur corpore ab omni
nec magnis intervallis primordia possunt
libera dissultare, ideo
conclusa moventur
sensiferos motus, quos
extra corpus in auras
aëris
haut possunt post
mortem eiecta moveri
propterea quia non simili ratione tenentur;
corpus enim atque
animans erit aër, si cohibere
sese anima atque
in eos poterit
concludere motus,
quos ante in nervis et in ipso
corpore agebat.
quare etiam atque
etiam resoluto corporis omni
tegmine et eiectis
extra vitalibus auris
dissolui sensus animi
fateare necessest
atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
Denique cum corpus
nequeat perferre animai
discidium, quin in tætro tabescat odore,
quid dubitas
quin ex imo penitusque coorta
emanarit uti fumus diffusa animæ vis,
atque ideo tanta mutatum putre
ruina
conciderit corpus, penitus quia
mota loco sunt
fundamenta foras manant
animæque per artus
perque viarum omnis
flexus, in corpore
qui sunt,
atque foramina? multimodis ut
noscere possis
dispertitam animæ naturam
exisse per artus
et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
quam prolapsa foras
enaret in aëris auras.
Quin etiam finis
dum vitæ vertitur intra,
sæpe aliqua tamen
e causa labefacta videtur
ire anima ac toto
solui de corpore
[tota]
et quasi supremo
languescere tempore voltus
molliaque exsangui cadere omnia
[corpore] membra.
quod genus est, animo male factum
cum perhibetur
aut animam liquisse; ubi
iam trepidatur et
omnes
extremum cupiunt vitæ reprehendere vinclum;
conquassatur enim tum mens animæque potestas
omnis. et hæc ipso cum corpore
conlabefiunt,
ut gravior paulo possit
dissolvere causa.
Quid dubitas tandem
quin extra prodita
corpus
inbecilla foras in aperto,
tegmine dempto,
non modo non omnem possit
durare per ævom,
sed minimum
quodvis nequeat consistere tempus?
nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
ire foras animam incolumem de corpore toto,
nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
verum deficere in certa regione locatam;
ut sensus
alios in parti quemque sua scit
dissolui. quod si inmortalis nostra foret
mens,
non tam se moriens dissolvi conquereretur,
sed magis ire foras vestemque relinquere, ut
anguis.
Denique cur animi numquam
mens consiliumque
gignitur in capite
aut pedibus manibusve, sed
unis
sedibus et certis regionibus omnibus hæret,
si non certa loca ad nascendum reddita cuique
sunt, et ubi quicquid possit durare
creatum
atque ita multimodis partitis artubus esse,
membrorum ut numquam
existat præposterus ordo?
usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
fluminibus solitast neque
in igni gignier
algor.
Præterea si inmortalis natura animaist
et sentire
potest secreta a corpore nostro,
quinque, ut opinor,
eam faciundum est
sensibus auctam.
nec ratione
alia nosmet proponere nobis
possumus infernas animas Acherunte vagare.
pictores itaque et scriptorum sæcla priora
sic animas
intro duxerunt sensibus auctas.
at neque sorsum oculi neque
nares nec manus ipsa
esse potest animæ
neque sorsum lingua
neque aures;
haud igitur
per se possunt
sentire neque esse.
Et quoniam toto
sentimus corpore inesse
vitalem sensum et totum esse animale
videmus,
si subito medium
celeri præciderit ictu
vis aliqua,
ut sorsum partem
secernat utramque,
dispertita procul dubio
quoque vis animai
et discissa
simul cum corpore
dissicietur.
at quod scinditur et partis discedit in ullas,
scilicet æternam sibi naturam
abnuit esse.
falciferos memorant currus abscidere membra
sæpe ita de subito permixta cæde
calentis,
ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
decidit abscisum, cum
mens tamen atque
hominis vis
mobilitate mali non quit sentire dolorem;
et simul in pugnæ studio
quod dedita mens
est,
corpore relicuo pugnam cædesque petessit,
nec tenet amissam
lævam cum tegmine
sæpe
inter equos abstraxe rotas
falcesque rapaces,
nec cecidisse alius
dextram, cum scandit
et instat.
inde alius conatur
adempto surgere crure,
cum digitos
agitat propter moribundus humi
pes.
et caput abscisum calido viventeque trunco
servat humi voltum
vitalem oculosque patentis,
donec reliquias animai reddidit omnes.
quin etiam
tibi si, lingua
vibrante, minanti
serpentis cauda, procero corpore, utrumque
sit libitum in multas partis discidere ferro,
omnia iam sorsum
cernes ancisa recenti
volnere tortari et terram conspargere tabo,
ipsam seque
retro partem petere
ore priorem,
volneris ardenti ut morsu premat icta
dolore.
omnibus esse igitur totas
dicemus in illis
particulis animas? at ea ratione sequetur
unam animantem animas habuisse in corpore multas.
ergo divisast ea quæ fuit una simul cum
corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
in multas quoniam partis
disciditur æque.
Præterea si inmortalis natura animai
constat et in corpus nascentibus insinuatur,
cur super ante actam ætatem meminisse nequimus
[interisse et quæ nunc est nunc esse creatam]
nec vestigia gestarum rerum
ulla tenemus?
nam si
tanto operest animi
mutata potestas,
omnis ut actarum
exciderit retinentia rerum,
non, ut opinor, id ab leto iam longius
errat;
qua propter fateare necessest quæ
fuit ante
interiisse, et quæ nunc est nunc esse creatam.
Præterea si iam perfecto corpore nobis
inferri solitast animi
vivata potestas
tum cum
gignimur et vitæ cum limen inimus,
haud ita conveniebat uti
cum corpore et una
cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
sed vel ut in
cavea per se sibi vivere solam
convenit, ut sensu corpus tamen affluat
omne.
quare etiam atque
etiam neque originis esse
putandumst
expertis animas nec leti lege solutas;
nam neque tanto
opere adnecti potuisse putandumst
corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
quod fieri totum
contra manifesta docet
res
Ænamque ita conexa est per venas viscera nervos
ossaque, uti dentes
quoque sensu participentur;
morbus ut indicat
et gelidai stringor aquai
et lapis oppressus subitis e frugibus asperÆ
nec, tam contextæ cum
sint, exire videntur
incolumes posse et salvas exsolvere sese
omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
quod si
forte putas extrinsecus insinuatam
permanare animam nobis
per membra solere,
tanto quique magis
cum corpore fusa
peribit;
quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
dispertitur enim per caulas corporis omnis.
ut cibus, in membra atque
artus cum diditur
omnis,
disperit atque aliam naturam
sufficit ex se,
sic anima atque animus
quamvis [est] integra
recens [in]
corpus eunt,
tamen in manando
dissoluuntur,
dum quasi per caulas
omnis diduntur in artus
particulæ quibus hæc animi natura creatur,
quæ nunc in nostro dominatur corpore nata
ex illa quæ tunc periit
partita per artus.
quapropter neque natali
privata videtur
esse die natura
animæ nec funeris
expers.
Semina præterea linquontur necne animai
corpore in exanimo?
quod si lincuntur et insunt,
haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
partibus amissis quoniam libata
recessit.
sin ita sinceris
membris ablata profugit,
ut nullas partis
in corpore liquerit ex se,
unde cadavera rancenti iam
viscere vermes
expirant atque unde animantum copia tanta
exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
quod si forte animas extrinsecus insinuari?
vermibus et privas
in corpora posse
venire
credis nec reputas
cur milia multa
animarum
conveniant unde una recesserit, hoc
tamen est ut
quærendum
videatur et in discrimen agendum,
utrum tandem animæ
venentur semina quæque
vermiculorum ipsæque sibi
fabricentur ubi sint,
an quasi corporibus perfectis insinuentur.
at neque cur faciant ipsæ quareve
laborent
dicere suppeditat. neque enim,
sine corpore cum sunt,
sollicitæ volitant morbis alguque fameque;
corpus enim magis
his vitiis adfine
laborat,
et mala multa
animus contage fungitur eius.
sed tamen his esto quamvis
facere utile corpus,
cum subeant;
at qua possint
via nulla videtur.
haut igitur faciunt animæ
sibi corpora et artus.
nec tamen est ut qui
[cum] perfectis insinuentur
corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
conexæ neque consensu contagia fient.
Denique cur acris violentia triste leonum
seminium sequitur, volpes dolus,
et fuga cervos?
a patribus
datur et [a] patrius pavor incitat
artus,
et iam cetera
de genere hoc cur omnia membris
ex ineunte
ævo generascunt ingenioque,
si non,
certa suo quia semine seminioque
vis animi pariter
crescit cum corpore
quoque?
quod si inmortalis foret et mutare soleret
corpora, permixtis animantes moribus essent,
effugeret canis Hyrcano
de semine sæpe
cornigeri incursum cervi
tremeretque per auras
aëris accipiter fugiens veniente columba,
desiperent homines, saperent fera
sæcla ferarum.
illud enim falsa
fertur ratione, quod
aiunt
inmortalem animam mutato corpore flecti;
quod mutatur enim,
dissolvitur, interit ergo;
traiciuntur enim partes
atque ordine migrant;
quare dissolui quoque debent
posse per artus,
denique ut intereant una
cum corpore cunctæ.
sin animas
hominum dicent in corpora semper
ire humana,
tamen quæram cur e sapienti
stulta queat fieri,
nec prudens sit puer ullus,
[si non, certa suo quia semine seminioque]
nec tam
doctus equæ pullus
quam fortis equi
vis.
scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
confugient. quod si iam fit,
fateare necessest
mortalem esse animam,
quoniam mutata per artus
tanto opere amittit
vitam sensumque priorem.
quove modo poterit
pariter cum corpore
quoque
confirmata cupitum ætatis tangere florem
vis animi,
nisi erit consors
in origine prima?
quidve foras sibi vult membris exire
senectis?
an metuit conclusa manere in corpore putri
et domus ætatis spatio ne fessa vetusto
obruat? at non sunt immortali ulla
pericla.
Denique conubia ad Veneris
partusque ferarum
esse animas præsto
deridiculum esse videtur,
expectare immortalis mortalia membra
innumero numero certareque præproperanter
inter se quæ prima potissimaque insinuetur;
si non
forte ita sunt animarum fœdera pacta,
ut quæ prima volans advenerit insinuetur
prima neque inter
se contendant viribus hilum.
Denique in æthere
non arbor, non æquore in alto
nubes esse queunt nec pisces
vivere in arvis
nec cruor in lignis neque
saxis sucus inesse.
certum ac dispositumst ubi
quicquid crescat et insit.
sic animi natura
nequit sine corpore
oriri
sola neque a nervis et sanguine
longius esse.
quod si posset enim, multo
prius ipsa animi
vis
in capite aut umeris aut imis calcibus esse
posset et innasci quavis in parte soleret,
tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
quod quoniam nostro
quoque constat corpore certum
dispositumque videtur ubi esse et
crescere possit
sorsum anima atque
animus, tanto magis
infitiandum
totum posse extra
corpus durare genique.
quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
confiteare animam distractam in
corpore toto.
quippe etenim mortale æterno iungere et una
consentire putare et fungi mutua posse
desiperest; quid enim diversius esse putandumst
aut magis inter
se disiunctum discrepitansque,
quam mortale quod
est inmortali atque
perenni
iunctum in concilio sævas
tolerare procellas?
præterea quæcumque manent æterna
necessest
aut quia sunt solido cum corpore
respuere ictus
nec penetrare pati
sibi quicquam quod
queat artas
dissociare intus partis,
ut materiai
corpora sunt, quorum
naturam ostendimus ante,
aut ideo durare ætatem posse
per omnem,
plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
quod manet intactum neque
ab ictu fungitur hilum,
aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
quo quasi res possint discedere dissoluique,
sicut summarum summast æterna, neque
extra
quis locus est quo diffugiant neque corpora
sunt quæ
possint incidere et valida dissolvere plaga.
Quod si
forte ideo magis
inmortalis habendast,
quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
aut quia non veniunt omnino aliena
salutis,
aut quia quæ veniunt aliqua ratione recedunt
pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
* *
*
præter enim
quam quod morbis
cum corporis ægret,
advenit id quod eam de
rebus sæpe futuris
macerat inque metu male habet curisque fatigat,
præteritisque male admissis peccata remordent.
adde furorem animi
proprium atque oblivia
rerum,
adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
Nil igitur mors
est ad nos neque pertinet hilum,
quandoquidem natura animi
mortalis habetur.
et vel ut ante
acto nihil tempore
sensimus ægri,
ad confligendum venientibus undique Pœnis,
omnia cum belli trepido concussa tumultu
horrida contremuere sub
altis ætheris auris,
in dubioque
fuere utrorum ad regna cadendum
omnibus humanis esset
terraque marique,
sic, ubi
non erimus, cum corporis atque animai
discidium fuerit, quibus
e sumus uniter
apti,
scilicet haud nobis quicquam, qui
non erimus tum,
accidere omnino poterit sensumque movere,
non si terra mari miscebitur et
mare cælo.
et si iam nostro sentit
de corpore postquam
distractast animi natura
animæque potestas,
nil tamen est ad nos,
qui comptu coniugioque
corporis atque animæ
consistimus uniter apti.
nec, si materiem nostram collegerit ætas
post obitum
rursumque redegerit ut sita nunc est,
atque iterum
nobis fuerint data
lumina vitæ,
pertineat quicquam tamen
ad nos id quoque factum,
interrupta semel cum sit repetentia nostri.
et nunc nil ad
nos de nobis attinet, ante
qui fuimus,
[neque] iam de illis nos adficit
angor.
nam cum respicias inmensi temporis omne
præteritum spatium, tum
motus materiai
multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
semina sæpe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
hæc eadem,
quibus e nunc nos sumus, ante
fuisse.
nec memori tamen
id quimus reprehendere mente;
inter enim iectast
vitai pausa vageque
deerrarunt passim motus
ab sensibus omnes.
debet enim, misere
si forte ægreque futurumst;
ipse quoque esse
in eo tum tempore, cui male possit
accidere. id quoniam mors
eximit, esseque prohibet
illum cui possint
incommoda conciliari,
scire licet nobis
nihil esse in morte timendum
nec miserum fieri
qui non est posse, neque hilum
differre an nullo fuerit iam tempore
natus,
mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
post mortem
fore ut aut putescat corpore posto
aut flammis
interfiat malisve ferarum,
scire licet non sincerum sonere atque
subesse
cæcum aliquem cordi stimulum, quamvis neget
ipse
credere se quemquam sibi
sensum in morte futurum;
non, ut opinor,
enim dat quod promittit et unde
nec radicitus e vita se
tollit et eicit,
sed facit esse sui quiddam
super inscius ipse.
vivus enim sibi cum proponit
quisque futurum,
corpus uti volucres
lacerent in morte feræque,
ipse sui miseret;
neque enim se dividit illim
nec removet
satis a proiecto
corpore et illum
se fingit
sensuque suo contaminat astans.
hinc indignatur se
mortalem esse creatum
nec videt in vera
nullum fore morte
alium se,
qui possit
vivus sibi se lugere peremptum
stansque iacentem [se]
lacerari urive dolere.
nam si in morte malumst
malis morsuque ferarum
tractari, non invenio
qui non sit acerbum
ignibus inpositum calidis torrescere flammis
aut in melle situm suffocari atque
rigere
frigore, cum summo gelidi
cubat æquore saxi,
urgerive superne obrutum pondere terræ.
‘Iam iam
non domus accipiet te læta neque uxor
optima, nec dulces occurrent oscula nati
præripere et tacita
pectus dulcedine tangent.
non poteris factis
florentibus esse tuisque
præsidium. misero misere’
aiunt ‘omnia ademit
una dies infesta tibi tot præmia vitæ.’
illud in his rebus non addunt
‘nec tibi earum
iam desiderium rerum super
insidet una.’
quod bene si videant animo
dictisque sequantur,
dissoluant animi magno
se angore metuque.
‘tu quidem ut es leto
sopitus, sic eris ævi
quod super est cunctis privatus doloribus ægris;
at nos horrifico cinefactum te
prope busto
insatiabiliter deflevimus, æternumque
nulla dies nobis
mærorem e pectore
demet.’
illud ab hoc igitur quærendum est,
quid sit amari
tanto opere,
ad somnum si res redit atque
quietem,
cur quisquam æterno possit
tabescere luctu.
Hoc etiam faciunt
ubi discubuere tenentque
pocula sæpe homines
et inumbrant ora
coronis,
ex animo ut dicant: ‘brevis hic est fructus homullis;
iam fuerit neque
post umquam revocare licebit.’
tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
quod sitis exurat
miseros atque arida
torrat,
aut aliæ cuius
desiderium insideat rei.
nec sibi enim quisquam tum
se vitamque requiret,
cum pariter mens
et corpus sopita
quiescunt;
nam licet æternum per nos sic
esse soporem,
nec desiderium nostri nos adficit ullum,
et tamen haud quaquam nostros tunc
illa per artus
longe ab sensiferis primordia motibus errant,
cum correptus homo
ex somno se colligit ipse.
multo igitur
mortem minus ad nos esse putandumst,
si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
maior enim turbæ
disiectus materiai
consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
frigida quem semel
est vitai pausa
secuta.
Denique si vocem rerum
natura repente.
mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
‘quid tibi tanto operest, mortalis, quod
nimis ægris
luctibus indulges? quid
mortem congemis ac fles?
nam [si]
grata fuit tibi vita ante acta priorque
et non omnia pertusum congesta quasi
in vas
commoda perfluxere atque ingrata
interiere;
cur non ut plenus vitæ conviva
recedis
æquo animoque capis securam, stulte, quietem?
sin ea
quæ fructus cumque
es periere profusa
vitaque in offensost, cur
amplius addere quæris,
rursum quod pereat
male et ingratum
occidat omne,
non potius
vitæ finem facis
atque laboris?
nam tibi præterea quod
machiner inveniamque,
quod placeat, nihil
est; eadem sunt omnia semper.
si tibi non annis corpus
iam marcet et artus
confecti languent, eadem
tamen omnia restant,
omnia si perges
vivendo vincere sæcla,
atque etiam potius,
si numquam sis moriturus’,
quid respondemus, nisi iustam
intendere litem
naturam et veram verbis exponere causam?
grandior hic vero si iam
seniorque queratur
atque obitum lamentetur miser amplius
æquo,
non merito inclamet magis
et voce increpet acri:
‘aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
omnia perfunctus vitai præmia
marces;
sed quia semper
aves quod abest,
præsentia temnis,
inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
quam satur
ac plenus possis
discedere rerum.
nunc aliena
tua tamen ætate
omnia mitte
æquo animoque, age
dum, magnis concede necessis?’
iure, ut
opinor, agat, iure increpet inciletque;
cedit enim rerum
novitate extrusa vetustas
semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
Nec quisquam in baratrum nec Tartara
deditur atra;
materies opus est, ut crescant postera sæcla;
quæ tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
nec minus ergo ante hæc quam tu cecidere cadentque.
sic alid ex alio numquam desistet oriri
vitaque mancipio nulli
datur, omnibus usu.
respice item quam nil ad
nos ante acta vetustas
temporis æterni fuerit, quam
nascimur ante.
hoc igitur
speculum nobis natura
futuri
temporis exponit post mortem
denique nostram.
numquid ibi horribile apparet, num
triste videtur
quicquam, non omni somno securius exstat?
Atque ea ni mirum quæ cumque
Acherunte profundo
prodita sunt esse, in vita
sunt omnia nobis.
nec miser inpendens magnum timet
aëre saxum
Tantalus, ut famast, cassa
formidine torpens;
sed magis in vita divom metus
urget inanis
mortalis casumque timent quem
cuique ferat fors.
nec Tityon
volucres ineunt Acherunte iacentem
nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
perpetuam ætatem possunt reperire profecto.
quam libet immani
proiectu corporis exstet,
qui non sola novem dispessis iugera membris
optineat, sed qui terrai totius orbem,
non tamen æternum poterit perferre dolorem
nec præbere
cibum proprio de corpore semper.
sed Tityos
nobis hic est, in amore iacentem
quem volucres lacerant atque
exest anxius angor
aut alia quavis scindunt cuppedine curæ.
Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
qui petere
a populo fasces
sævasque secures
imbibit et semper
victus tristisque recedit.
nam petere imperium, quod
inanest nec datur umquam,
atque in eo semper durum sufferre laborem,
hoc est
adverso nixantem trudere monte
saxum, quod
tamen [e] summo iam vertice rusum
volvitur et plani raptim petit æquora
campi.
deinde animi ingratam naturam pascere semper
atque explere bonis
rebus satiareque numquam,
quod faciunt nobis
annorum tempora, circum
cum redeunt
fetusque ferunt variosque lepores,
nec tamen explemur vitai
fructibus umquam,
hoc, ut opinor, id est, ævo florente puellas
quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
quod tamen expleri
nulla ratione potestur.
Cerberus et Furiæ iam vero et lucis egestas,
Tartarus horriferos eructans faucibus æstus!
qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
sed metus in vita pœnarum pro male factis
est insignibus insignis scelerisque luela,
carcer et horribilis de
saxo iactus deorsum,
verbera carnifices robur pix lammina taedæ;
quæ tamen etsi absunt, at mens sibi conscia
factis
præmetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
nec videt interea
qui terminus esse
malorum
possit nec quæ sit pœnarum denique finis,
atque eadem metuit
magis hæc ne in morte gravescant.
hic Acherusia fit
stultorum denique vita.
Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
‘lumina sis oculis
etiam bonus Ancus
reliquit,
qui melior multis
quam tu fuit, improbe, rebus.
inde alii multi reges rerumque potentes
occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
ille quoque ipse,
viam qui quondam
per mare magnum
stravit iterque dedit
legionibus ire per altum
ac pedibus salsas
docuit super ire lucunas
et contempsit equis insultans murmura ponti,
lumine adempto animam
moribundo corpore fudit.
Scipiadas, belli fulmen,
Carthaginis horror,
ossa dedit terræ
proinde ac famul infimus esset.
adde repertores doctrinarum atque leporum,
adde Heliconiadum comites; quorum unus
Homerus
sceptra potitus eadem aliis
sopitus quietest.
denique Democritum post
quam matura vetustas
admonuit memores motus
languescere mentis,
sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
ipse Epicurus obit
decurso lumine vitæ,
qui genus humanum ingenio superavit et omnis
restinxit stellas exortus ut ætherius sol.
tu vero dubitabis et indignabere obire?
mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
qui somno partem
maiorem conteris ævi,
et viligans
stertis nec somnia
cernere cessas
sollicitamque geris cassa
formidine mentem
nec reperire
potes tibi quid sit sæpe mali, cum
ebrius urgeris multis
miser undique curis
atque animo
incerto fluitans errore vagaris.’
Si possent homines, proinde ac sentire videntur
pondus inesse animo,
quod se gravitate fatiget,
e quibus id fiat
causis quoque noscere et unde
tanta mali tam quam moles in pectore constet,
haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
quid sibi quisque
velit nescire et quærere semper,
commutare locum, quasi
onus deponere possit.
exit sæpe foras
magnis ex ædibus
ille,
esse domi quem pertæsumst, subitoque [revertit>,
quippe foris nihilo
melius qui sentiat
esse.
currit agens mannos ad villam præcipitanter
auxilium tectis quasi
ferre ardentibus instans;
oscitat extemplo, tetigit cum limina villæ,
aut abit in somnum gravis
atque oblivia quærit,
aut etiam properans urbem petit
atque revisit.
hoc se
quisque modo fugit,
at quem scilicet, ut fit,
effugere haut potis
est: ingratius hæret et odit
propterea, morbi quia causam non tenet æger;
quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
naturam primum studeat cognoscere rerum,
temporis æterni quoniam, non
unius horæ,
ambigitur status, in quo sit
mortalibus omnis
ætas, post mortem quæ restat
cumque manendo.
Denique tanto opere
in dubiis trepidare periclis
quæ mala nos subigit vitai tanta
cupido?
certe equidem finis vitæ
mortalibus adstat
nec devitari
letum pote, quin obeamus.
præterea versamur ibidem atque
insumus usque
nec nova vivendo procuditur ulla
voluptas;
sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
cetera; post aliud,
cum contigit illud,
avemus
et sitis æqua
tenet vitai semper
hiantis.
posteraque in dubiost fortunam quam
vehat ætas,
quidve ferat nobis
casus quive exitus
instet.
nec prorsum vitam
ducendo demimus hilum
tempore de mortis
nec delibare valemus,
quo minus esse diu possimus forte
perempti.
proinde licet quod vis vivendo condere sæcla,
mors æterna
tamen nihilo minus
illa manebit,
nec minus ille diu iam
non erit, ex hodierno
lumine qui finem vitai fecit, et ille,
mensibus atque annis
qui multis occidit ante.