Suave, mari magno turbantibus æquora ventis
e terra magnum alterius spectare laborem;
non quia vexari
quemquamst iucunda voluptas,
sed quibus ipse
malis careas quia
cernere suavest.
suave etiam belli
certamina magna tueri
per campos instructa tua
sine parte pericli;
sed nihil dulcius
est, bene quam munita tenere
edita doctrina sapientum templa serena,
despicere unde queas
alios passimque videre
errare atque viam palantis quærere vitæ,
certare ingenio, contendere nobilitate,
noctes atque dies niti præstante labore
ad summas
emergere opes rerumque potiri.
o miseras
hominum mentes, o pectora cæca!
qualibus in tenebris
vitæ quantisque periclis
degitur hoc ævi
quod cumquest! nonne
videre
nihil aliud sibi naturam latrare, nisi
ut qui
corpore seiunctus dolor
absit, mente fruatur
iucundo sensu cura semota metuque?
ergo corpoream ad naturam pauca videmus
esse opus omnino:
quæ demant cumque
dolorem,
delicias quoque uti multas
substernere possint
gratius inter dum, neque
natura ipsa requirit,
si non
aurea sunt iuvenum
simulacra per ædes
lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
nec domus argento
fulget auroque renidet
nec citharæ
reboant laqueata aurataque templa,
cum tamen inter se prostrati in gramine molli
propter aquæ rivum
sub ramis arboris
altæ
non magnis opibus iucunde corpora curant,
præsertim cum tempestas adridet et anni
tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
nec calidæ
citius decedunt corpore febres,
textilibus si in picturis ostroque rubenti
iacteris, quam si
in plebeia veste
cubandum est.
quapropter quoniam nihil
nostro in corpore
gazæ
proficiunt neque nobilitas nec
gloria regni,
quod super
est, animo quoque
nil prodesse putandum;
si non
forte tuas legiones per
loca campi
fervere cum videas belli
simulacra cientis,
subsidiis magnis et opum vi
constabilitas,
ornatas armis statuas pariterque animatas,
his tibi tum rebus timefactæ religiones
effugiunt animo pavidæ
mortisque timores
tum vacuum pectus
lincunt curaque solutum.
quod si
ridicula hæc ludibriaque esse
videmus,
re veraque metus
hominum curæque sequaces
nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
audacterque inter reges
rerumque potentis
versantur neque fulgorem reverentur ab
auro
nec clarum vestis
splendorem purpureai,
quid dubitas quin
omnis sit hæc rationis potestas,
omnis cum in tenebris præsertim vita
laboret?
nam vel uti pueri trepidant atque
omnia cæcis
in tenebris metuunt, sic
nos in luce timemus
inter dum, nihilo
quæ sunt metuenda magis
quam
quæ pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
hunc igitur terrorem animi
tenebrasque necessest
non radii solis
neque lucida tela
diei
discutiant, sed naturæ species ratioque.
Nunc age, quo motu genitalia materiai
corpora res varias
gignant genitasque resolvant
et qua
vi facere id cogantur quæque sit ollis
reddita mobilitas magnum per inane meandi,
expediam: tu te
dictis præbere memento.
nam certe non inter se stipata
cohæret
materies, quoniam minui rem quamque videmus
et quasi longinquo fluere omnia
cernimus ævo
ex oculisque vetustatem subducere nostris,
cum tamen incolumis videatur summa
manere
propterea quia, quæ decedunt
corpora cuique,
unde abeunt minuunt, quo
venere augmine donant.
illa senescere, at
hæc contra florescere cogunt,
nec remorantur ibi.
sic rerum summa
novatur
semper, et inter se mortales mutua vivunt.
augescunt aliæ gentes,
aliæ minuuntur,
inque brevi spatio
mutantur sæcla animantum
et quasi cursores vitai
lampada tradunt.
Si cessare putas
rerum primordia posse
cessandoque
novos rerum progignere motus,
avius a
vera longe ratione
vagaris.
nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
aut gravitate sua
ferri primordia rerum
aut ictu forte alterius. nam
⟨cum⟩ cita sæpe
obvia conflixere, fit ut diversa repente
dissiliant; neque enim mirum, durissima quæ
sint
ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
et quo iactari magis omnia
materiai
corpora pervideas, reminiscere totius imum
nil esse in summa, neque habere
ubi corpora prima
consistant, quoniam spatium sine
fine modoquest
inmensumque patere in cunctas undique partis
pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
quod quoniam constat, ni mirum nulla quies
est
reddita corporibus primis per inane profundum,
sed magis adsiduo
varioque exercita motu
partim intervallis magnis confulta resultant,
pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
et quæ
cumque magis condenso conciliatu
exiguis intervallis convecta resultant,
indupedita suis perplexis ipsa
figuris,
hæc validas saxi
radices et fera ferri
corpora constituunt et
cetera ⟨de⟩ genere
horum.
paucula quæ porro magnum
per inane vagantur,
cetera dissiliunt longe longeque recursant
in magnis intervallis; hæc
æra rarum
sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
multaque præterea magnum per inane vagantur,
conciliis rerum quæ sunt reiecta nec usquam
consociare etiam motus potuere
recepta.
Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
ante oculos
semper nobis versatur et instat.
contemplator
enim, cum solis lumina cumque
inserti fundunt radii
per opaca domorum:
multa minuta modis multis
per inane videbis
corpora misceri radiorum lumine in ipso
et vel
ut æterno certamine prœlia pugnas
edere turmatim certantia nec
dare pausam,
conciliis et discidiis exercita crebris;
conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
quale sit in magno iactari
semper inani.
dum taxat,
rerum magnarum parva
potest res
exemplare dare et vestigia notitiai.
Hoc etiam magis
hæc animum te advertere par est
corpora quæ in
solis radiis turbare videntur,
quod tales turbæ
motus quoque materiai
significant clandestinos cæcosque subesse.
multa videbis enim
plagis ibi percita
cæcis
commutare viam retroque repulsa reverti
nunc huc nunc illuc in cunctas
undique partis.
scilicet hic a principiis est omnibus
error.
prima moventur enim per se primordia rerum,
inde ea quæ parvo sunt corpora conciliatu
et quasi proxima
sunt ad viris principiorum,
ictibus illorum cæcis inpulsa
cientur,
ipsaque ⟨pro⟩porro paulo
maiora lacessunt.
sic a
principiis ascendit motus
et exit
paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
illa quoque, in solis quæ lumine
cernere quimus
nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
Nunc quæ mobilitas sit
reddita materiai
corporibus, paucis licet
hinc cognoscere, Memmi.
primum aurora novo
cum spargit lumine
terras
et variæ volucres nemora avia
pervolitantes
æra per tenerum
liquidis loca vocibus
opplent,
quam subito soleat
sol ortus tempore
tali
convestire sua perfundens omnia luce,
omnibus in promptu
manifestumque esse videmus.
at vapor is, quem
sol mittit, lumenque serenum
non per inane meat vacuum; quo tardius ire
cogitur, ærias
quasi dum diverberat undas;
nec singillatim corpuscula quæque vaporis
sed complexa
meant inter se conque globata;
qua propter simul
inter se retrahuntur et
extra
officiuntur, uti
cogantur tardius ire.
at quæ sunt solida primordia simplicitate,
cum per
inane meant vacuum
nec res remoratur
ulla foris atque
ipsa suis e partibus unum,
unum, in quem cœpere, locum
conixa feruntur,
debent ni mirum præcellere mobilitate
et multo citius
ferri quam lumina
solis
multiplexque
loci spatium transcurrere eodem
tempore quo solis pervolgant fulgura cælum.
* *
* ax
nec persectari primordia singula quæque,
ut videant
qua quicque geratur cum ratione.
At quidam contra
hæc, ignari materiai,
naturam non posse deum sine numine
reddunt
tanto opere humanis
rationibus atmoderate
tempora mutare annorum frugesque creare
et iam cetera,
mortalis quæ suadet
adire
ipsaque deducit dux vitæ dia voluptas
et res per Veneris blanditur sæcla propagent,
ne genus occidat
humanum. quorum omnia
causa
constituisse
deos cum fingunt,
omnibus rebus
magno opere a vera lapsi ratione
videntur.
nam quamvis rerum
ignorem primordia quæ
sint,
hoc tamen ex ipsis cæli rationibus ausim
confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
nequaquam nobis divinitus esse
creatam
naturam mundi: tanta stat prædita culpa.
quæ tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
nunc id
quod super est de motibus expediemus.
Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque
rebus
confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
corpoream sursum ferri sursumque meare.
ne tibi dent in
eo flammarum corpora frudem;
sursus enim versus
gignuntur et augmina
sumunt
et sursum nitidæ
fruges arbustaque crescunt,
pondera, quantum in se est,
cum deorsum cuncta
ferantur.
nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
et celeri
flamma degustant tigna
trabesque,
sponte sua facere
id sine vi subiecta putandum est.
quod genus
e nostro com missus corpore sanguis
emicat exultans alte
spargitque cruorem.
nonne vides etiam
quanta vi tigna trabesque
respuat umor aquæ? nam quo magis ursimus
altum
derecta et magna vi multi pressimus ægre,
tam cupide
sursum removet magis
atque remittit,
plus ut
parte foras emergant exiliantque.
nec tamen hæc, quantum est in se, dubitamus, opinor,
quin vacuum per inane deorsum cuncta
ferantur.
sic igitur debent
flammæ quoque posse
per auras
æris expressæ sursum succedere, quamquam
pondera, quantum in ⟨se⟩ est,
deorsum ⟨de⟩ducere
pugnent.
nocturnasque faces cæli
sublime volantis
nonne vides longos
flammarum ducere tractus
in quas cumque dedit partis
natura meatum?
non cadere
in terras stellas et sidera cernis?
sol etiam
⟨cæli⟩ de vertice
dissipat omnis
ardorem in partis et lumine conserit arva;
in terras
igitur quoque solis
vergitur ardor.
transversosque volare per imbris fulmina cernis,
nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
concursant; cadit in terras vis flammea
volgo.
Illud in his
quoque te rebus cognoscere avemus,
corpora cum deorsum
rectum per inane feruntur
ponderibus propriis, incerto tempore ferme
incertisque locis spatio
depellere paulum,
tantum quod momen
mutatum dicere possis.
quod nisi declinare solerent, omnia
deorsum
imbris uti guttæ
caderent per inane profundum
nec foret offensus natus
nec plaga creata
principiis; ita nihil umquam natura creasset.
Quod si
forte aliquis credit
graviora potesse
corpora, quo citius rectum
per inane feruntur,
incidere ex supero
levioribus atque ita plagas
gignere, quæ possint genitalis reddere motus,
avius a
vera longe ratione
recedit.
nam per aquas quæ cumque cadunt
atque æra rarum,
hæc pro ponderibus casus celerare necessest
propterea quia corpus
aquæ naturaque tenvis
æris haud possunt
æque rem quamque
morari,
sed citius cedunt
gravioribus exsuperata;
at contra nulli
de nulla parte
neque ullo
tempore inane potest vacuum
subsistere rei,
quin, sua quod natura petit,
concedere pergat;
omnia qua propter
debent per inane quietum
æque ponderibus non æquis
concita ferri.
haud igitur
poterunt levioribus incidere umquam
ex supero graviora neque
ictus gignere per se,
qui varient motus,
per quos natura
gerat res.
quare etiam
atque etiam paulum
inclinare necessest
corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
obliquos videamur et id res
vera refutet.
namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
pondera, quantum in ⟨se⟩ est,
non posse obliqua
meare,
ex supero cum præcipitant, quod cernere
possis;
sed nihil omnino
⟨recta⟩ regione viai
declinare quis est qui possit cernere sese?
Denique si semper motu
conectitur omnis
et vetere
exoritur ⟨motus⟩ novus
ordine certo
nec declinando faciunt primordia motus
principium quoddam, quod
fati fœdera rumpat,
ex infinito
ne causam causa
sequatur,
libera per terras
unde hæc animantibus exstat,
unde est hæc, inquam, fatis avolsa
voluntas,
per quam progredimur quo
ducit quemque voluptas,
declinamus item motus
nec tempore certo
nec regione
loci certa, sed ubi ipsa tulit
mens?
nam dubio procul his rebus sua cuique
voluntas
principium dat et
hinc motus per membra rigantur.
nonne vides etiam
patefactis tempore puncto
carceribus non posse tamen prorumpere equorum
vim cupidam
tam de subito
quam mens avet ipsa?
omnis enim totum
per corpus materiai
copia conciri debet,
concita per artus
omnis ut studium mentis conixa
sequatur;
ut videas initum
motus a corde creari
ex animique voluntate id procedere primum,
inde dari porro
per totum corpus
et artus.
nec similest
ut cum inpulsi
procedimus ictu
viribus alterius magnis magnoque coactu;
nam tum materiem totius corporis omnem
perspicuumst nobis invitis
ire rapique,
donec eam per
membra voluntas.
iamne vides igitur,
quamquam vis extera
multos
pellat et invitos
cogat procedere sæpe
præcipitesque rapi, tamen
esse in pectore
nostro
quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
cuius ad arbitrium quoque copia
materiai
cogitur inter dum flecti
per membra per artus
et proiecta refrenatur retroque residit.
quare in seminibus quoque idem
fateare necessest,
esse aliam præter
plagas et pondera
causam
motibus, unde hæc est nobis innata potestas,
de nihilo quoniam fieri
nihil posse videmus.
pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
externa quasi vi; sed ne
res ipsa necessum
intestinum habeat cunctis in rebus agendis
et devicta quasi
cogatur ferre patique,
id facit exiguum clinamen principiorum
nec regione loci
certa nec tempore
certo.
Nec stipata magis fuit umquam materiai
copia nec porro maioribus intervallis;
nam neque adaugescit quicquam neque
deperit inde.
qua propter
quo nunc in motu principiorum
corpora sunt, in eodem ante acta ætate fuere
et post hæc semper simili
ratione ferentur,
et quæ
consuerint gigni gignentur eadem
condicione et erunt et crescent vique valebunt,
quantum cuique datum
est per fœdera
naturai.
nec rerum summam
commutare ulla potest
vis;
nam neque quo possit genus ullum
materiai
effugere ex omni
quicquam est ⟨extra⟩,
neque in
omne
unde coorta queat
nova vis inrumpere et omnem
naturam rerum mutare
et vertere motus.
Illud in his rebus non est mirabile, quare,
omnia cum rerum primordia sint in motu,
summa tamen summa
videatur stare quiete,
præter quam siquid proprio dat corpore motus.
omnis enim longe
nostris ab sensibus
infra
primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
cernere iam nequeas,
motus quoque surpere debent;
præsertim cum, quæ possimus cernere, celent
sæpe tamen motus
spatio diducta locorum.
nam sæpe in colli tondentes pabula læta
lanigeræ reptant pecudes, quo
quamque vocantes
invitant herbæ gemmantes rore
recenti,
et satiati agni
ludunt blandeque coruscant;
omnia quæ nobis longe confusa videntur
et velut in viridi candor
consistere colli.
præterea magnæ legiones cum
loca cursu
camporum complent belli
simulacra cientes,
fulgor ubi ad cælum se tollit
totaque circum
ære renidescit tellus supterque virum
vi
excitur pedibus sonitus clamoreque montes
icti reiectant voces
ad sidera mundi
et circum
volitant equites mediosque repente
tramittunt valido quatientes impete campos;
et tamen est quidam locus altis
montibus, ⟨unde⟩
stare videntur et in campis consistere fulgor.
Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
qualia sint et quam longe distantia formis,
percipe, multigenis quam
sint variata figuris;
non quo multa parum simili sint
prædita forma,
sed quia non volgo paria
omnibus omnia constant.
nec mirum; nam cum sit
eorum copia tanta,
ut neque finis, uti docui,
neque summa sit ulla,
debent ni mirum non omnibus omnia
prorsum
esse pari filo similique adfecta figura.
Præterea genus humanum
mutæque natantes
squamigerum pecudes et læta armenta feræque
et variæ volucres, lætantia quæ
loca aquarum
concelebrant circum ripas
fontisque lacusque,
et quæ pervolgant nemora avia
pervolitantes,
quorum unum quidvis generatim sumere perge;
invenies tamen inter
se differre figuris.
nec ratione alia
proles cognoscere matrem
nec mater posset prolem; quod
posse videmus
nec minus atque
homines inter se nota cluere.
nam sæpe ante deum vitulus
delubra decora
turicremas propter mactatus concidit aras
sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
at mater viridis saltus orbata
peragrans
novit humi pedibus
vestigia pressa bisulcis,
omnia convisens oculis loca,
si queat usquam
conspicere amissum fetum,
completque querellis
frondiferum
nemus adsistens et crebra revisit
ad stabulum
desiderio perfixa iuvenci,
nec teneræ salices atque
herbæ rore vigentes
fluminaque ulla queunt
summis labentia ripis
oblectare animum subitamque avertere curam,
nec vitulorum aliæ
species per pabula
læta
derivare queunt animum curaque levare;
usque adeo quiddam
proprium notumque requirit.
præterea teneri tremulis cum
vocibus hædi
cornigeras norunt matres
agnique petulci
balantum pecudes; ita,
quod natura resposcit,
ad sua
quisque fere decurrunt ubera
lactis.
Postremo
quodvis frumentum non
tamen omne
quidque suo genere
inter se simile
esse videbis,
quin intercurrat quædam distantia formis.
concharumque genus parili
ratione videmus
pingere telluris gremium, qua
mollibus undis
litoris incurvi bibulam pavit
æquor harenam.
quare etiam atque
etiam simili ratione necessest,
natura quoniam constant neque
facta manu sunt
unius ad certam formam primordia rerum,
dissimili inter se quædam volitare figura.
Perfacile
est animi ratione
exsolvere nobis
quare fulmineus multo
penetralior ignis
quam noster
fluat e tædis terrestribus ortus;
dicere enim possis
cælestem fulminis ignem
subtilem magis e parvis constare figuris
atque ideo transire foramina quæ
nequit ignis
noster hic e lignis ortus tædaque creatus.
præterea lumen per cornum transit, at imber
respuitur. quare, nisi
luminis illa minora
corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
et quamvis subito
per colum vina videmus
perfluere, at contra tardum
cunctatur olivom,
aut quia ni mirum maioribus est
elementis
aut magis hamatis
inter se perque
plicatis,
atque ideo fit uti non
tam diducta repente
inter se possint
primordia singula quæque
singula per cuiusque
foramina permanare.
Huc accedit uti mellis lactisque liquores
iucundo sensu linguæ
tractentur in ore;
at contra
tætra absinthi natura ferique
centauri fœdo pertorquent ora
sapore;
ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
esse ea
quæ sensus iucunde tangere possunt,
at contra
quæ amara atque
aspera cumque videntur,
hæc magis hamatis
inter se nexa teneri
proptereaque
solere vias rescindere nostris
sensibus introituque suo
perrumpere corpus.
omnia postremo bona
sensibus et mala tactu
dissimili inter se pugnant perfecta figura;
ne tu forte putes serræ
stridentis acerbum
horrorem constare elementis levibus æque
ac musæa mele, per chordas
organici quæ
mobilibus digitis expergefacta figurant;
neu simili penetrare putes
primordia forma
in nares hominum, cum tætra
cadavera torrent,
et cum scena croco Cilici perfusa recens
est
araque Panchæos exhalat propter odores;
neve bonos rerum
simili constare colores
semine constituas, oculos qui pascere possunt,
et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
aut fœda specie
fœdi turpesque videntur.
omnis enim, sensus
quæ mulcet cumque,
⟨tibi res⟩
haut sine principiali aliquo levore
creatast;
at contra quæ cumque molesta atque
aspera constat,
non aliquo sine
materiæ squalore repertast.
Sunt etiam quæ iam nec levia iure putantur
esse neque omnino
flexis mucronibus unca,
sed magis angellis paulum prostantibus, ⟨ut
quæ⟩
titillare magis sensus quam
lædere possint,
fecula iam quo de genere est inulæque sapores.
Denique iam calidos ignis
gelidamque pruinam
dissimili dentata modo
conpungere sensus
corporis, indicio nobis
est tactus uterque.
tactus enim, tactus,
pro divum numina
sancta,
corporis est sensus, vel cum res
extera sese
insinuat, vel cum
lædit quæ in corpore natast
aut iuvat egrediens genitalis per
Veneris res,
aut ex offensu cum turbant
corpore in ipso,
semina confundunt inter se concita sensum;
ut si forte manu quamvis
iam corporis ipse
tute tibi partem
ferias atque experiare.
qua propter longe
formas distare necessest
principiis, varios quæ possint edere sensus.
Denique quæ nobis durata ac spissa
videntur,
hæc magis hamatis
inter sese esse necessest
et quasi ramosis
alte compacta teneri.
in quo iam genere in primis adamantina saxa
prima acie constant ictus contemnere sueta
et validi
silices ac duri robora ferri
æraque quæ claustris restantia vociferantur.
illa quidem debent
e levibus atque
rutundis
esse magis, fluvido quæ
corpore liquida constant.
namque papaveris haustus itemst
facilis quod aquarum;
nec retinentur enim
inter se glomeramina quæque
et perculsus item
proclive volubilis exstat.
omnia postremo quæ puncto
tempore cernis
diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
si minus omnia
sunt e levibus
atque rotundis,
at non
esse tamen perplexis indupedita,
pungere uti possint
corpus penetrareque saxa,
nec tamen hærere
inter se; quod cumque videmus
sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
non e perplexis, sed acutis
esse elementis.
sed quod amara
vides eadem quæ fluvida constant,
sudor uti maris est, minime mirabile debet
* *
* a
nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
est, sed
levibus ⟨sunt hamata⟩
admixta doloris
corpora. nec tamen hæc retineri hamata necessust:
scilicet esse globosa
tamen, cum squalida
constent,
provolvi simul ut possint
et lædere sensus.
et quo mixta putes magis aspera
levibus esse
principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
est ratio secernendi seorsumque videndi,
umor dulcis ubi per terras crebrius idem
percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
linquit enim supera tætri
primordia viri,
aspera quo magis in terris hærescere possint.
Quod quoniam docui,
pergam conectere rem
quæ
ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
finita variare figurarum ratione.
quod si non ita sit,
rursum iam semina
quædam
esse infinito debebunt corporis auctu.
namque in eadem una cuiusvis iam
brevitate
corporis inter se multum
variare figuræ
non possunt.
fac enim minimis
e partibus esse
corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
nempe ubi eas partis unius
corporis omnis,
summa atque ima locans, transmutans dextera lævis,
omnimodis expertus eris,
quam quisque det ordo
formai speciem totius
corporis eius,
quod super est, si forte voles
variare figuras,
addendum partis alias
erit. inde sequetur,
adsimili ratione alias
ut postulet ordo,
si tu forte voles etiam
variare figuras.
ergo formarum novitatem corporis augmen
subsequitur.
quare non est ut credere possis
esse infinitis distantia semina formis,
ne quædam
cogas inmani maximitate
esse, supra quod iam docui non posse probari.
iam tibi barbaricæ vestes Melibœaque fulgens
purpura Thessalico concharum tacta
colore,
aurea pavonum ridenti imbuta
lepore
sæcla novo rerum
superata colore iacerent
et contemptus odor
smyrnæ mellisque sapores,
et cycnea
mele Phœbeaque dædala chordis
carmina consimili ratione oppressa silerent;
namque aliis aliud
præstantius exoreretur.
cedere item retro possent
in deteriores
omnia sic partis,
ut diximus in melioris;
namque aliis aliud retro
quoque tætrius esset
naribus auribus atque oculis
orisque sapori.
quæ quoniam non sunt, ⟨sed⟩ rebus
reddita certa
finis utrimque tenet
summam, fateare necessest
materiem quoque finitis differe figuris.
denique ab ignibus
ad gelidas hiemum
usque pruinas
finitumst retroque pari ratione
remensumst.
omnis enim calor
ac frigus mediique tepores
interutrasque iacent explentes ordine summam.
ergo finita distant ratione creata,
ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
hinc flammis illinc
rigidis infesta pruinis.
Quod quoniam docui,
pergam conectere rem
quæ
ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
inter se simili
quæ sunt perfecta figura,
infinita cluere. etenim
distantia cum sit
formarum finita, necesse est quæ similes sint
esse infinitas aut
summam materiai
finitam constare, id quod non esse probavi.
* *
* a
versibus ostendam corpuscula materiai
ex infinito
summam rerum usque
tenere
undique protelo plagarum continuato.
nam quod rara vides magis esse animalia quædam
fecundamque magis naturam
cernis in illis,
at regione
locoque alio terrisque remotis
multa licet genere
esse in eo numerumque repleri;
sicut quadripedum cum primis
esse videmus
in genere
anguimanus elephantos, India quorum
milibus e multis vallo munitur eburno,
ut penitus
nequeat penetrari: tanta ferarum
vis est, quarum nos perpauca
exempla videmus.
sed tamen id quoque uti concedam, quam
lubet esto
unica res quædem nativo corpore sola,
cui similis
toto terrarum non
sit, in orbi;
infinita tamen nisi erit vis materiai,
unde ea
progigni possit concepta, creari
non poterit neque,
quod super est, procrescere alique.
quippe etenim sumant
alii finita per omne
corpora iactari unius
genitalia rei,
unde ubi qua vi
et quo pacto congressa coibunt
materiæ tanto in pelago turbaque aliena?
non, ut opinor,
habent rationem conciliandi:
sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
disiactare solet magnum
mare transtra cavernas
antemnas prorem malos
tonsasque natantis,
per terrarum omnis
oras fluitantia aplustra
ut videantur et indicium mortalibus edant,
infidi maris insidias virisque dolumque
ut vitare
velint, neve ullo tempore credant,
subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
sic tibi si finita semel
primordia quædam
constitues, ævom debebunt sparsa per omnem
disiectare æstus diversi
materiai,
numquam in concilium ut possint compulsa coire
nec remorari
in concilio nec
crescere adaucta;
quorum utrumque palam
fieri manifesta docet
res,
et res progigni
et genitas procrescere posse.
esse igitur
genere in quovis
primordia rerum
infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
Nec superare queunt motus
itaque exitiales
perpetuo neque in æternum sepelire salutem,
nec porro rerum
genitales auctificique
motus perpetuo possunt servare creata.
sic æquo geritur certamine principiorum
ex infinito contractum tempore bellum.
nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
et superantur item.
miscetur funere vagor,
quem pueri
tollunt visentis luminis oras;
nec nox ulla diem neque
noctem aurora secutast,
quæ non
audierit mixtos vagitibus ægris
ploratus, mortis comites et funeris atri.
Illud in his
obsignatum quoque rebus
habere
convenit et memori mandatum mente
tenere,
nil esse, in promptu quorum natura
videtur,
quod genere ex uno consistat principiorum,
nec quicquam quod
non permixto semine constet.
et quod cumque
magis vis multas
possidet in se
atque potestates, ita plurima
principiorum
in sese genera
ac varias docet
esse figuras.
Principio tellus habet
in se corpora
prima,
unde mare inmensum volventes frigora fontes
adsidue renovent, habet ignes
unde oriantur;
nam multis succensa locis
ardent sola terræ,
ex imis vero furit ignibus
impetus Ætnæ.
tum porro nitidas fruges arbustaque læta
gentibus humanis habet
unde extollere possit,
unde etiam fluvios
frondes et pabula
læta
montivago generi possit præbere ferarum.
quare magna deum mater materque ferarum
et nostri
genetrix hæc dicta est corporis una.
Hanc veteres Graium
docti cecinere pœtæ
sedibus in curru biiugos
agitare leones,
æris in
spatio magnam pendere docentes
tellurem neque posse
in terra sistere
terram.
adiunxere feras, quia quamvis
effera proles
officiis debet molliri
victa parentum.
muralique caput summum cinxere corona,
eximiis munita locis
quia sustinet urbes.
quo nunc insigni per magnas
prædita terras
horrifice fertur divinæ
matris imago.
hanc variæ
gentes antiquo more
sacrorum
Idæam vocitant matrem Phrygiasque catervas
dant comites, quia
primum ex illis finibus edunt
per terrarum
orbes fruges cœpisse creari.
Gallos attribuunt, quia, numen
qui violarint
Matris et ingrati
genitoribus inventi sint,
significare
volunt indignos esse
putandos,
vivam progeniem qui in oras luminis edant.
tympana tenta tonant
palmis et cymbala
circum
concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
et Phrygio
stimulat numero cava
tibia mentis,
telaque præportant, violenti signa
furoris,
ingratos animos atque impia
pectora volgi
conterrere metu quæ possint numine divæ.
ergo cum primum magnas invecta per urbis
munificat tacita mortalis muta
salute,
ære atque argento sternunt iter
omne viarum
largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
hic armata manus,
Curetas nomine Grai
quos memorant, Phrygias inter
si forte catervas
ludunt in numerumque exultant sanguine læti
terrificas capitum quatientes numine cristas,
Dictæos referunt Curetas, qui
Iovis illum
vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
cum pueri circum
puerum pernice chorea
[armat et in numerum pernice chorea]
armati in numerum
pulsarent æribus æra,
ne Saturnus
eum malis mandaret adeptus
æternumque daret matri
sub pectore volnus.
propterea magnam armati
matrem comitantur,
aut quia significant divam prædicere ut armis
ac virtute velint
patriam defendere terram
præsidioque parent decorique parentibus esse.
quæ bene et eximie quamvis disposta ferantur,
longe sunt tamen
a vera ratione
repulsa.
omnis enim per se divom natura
necessest
inmortali ævo summa cum pace fruatur
semota ab nostris
rebus seiunctaque longe;
nam privata
dolore omni, privata
periclis,
ipsa suis pollens
opibus, nihil indiga
nostri,
nec bene promeritis capitur neque
tangitur ira.
terra quidem
vero caret omni tempore sensu,
et quia multarum potitur primordia rerum,
multa modis multis
effert in lumina
solis.
hic siquis mare
Neptunum Cereremque vocare
constituet fruges et Bacchi
nomine abuti
mavolt quam laticis
proprium proferre vocamen,
concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
religione animum turpi
contingere parcat.
Sæpe itaque ex uno tondentes gramina campo
lanigeræ pecudes et equorum
duellica proles
buceriæque greges eodem
sub tegmine cæli
ex unoque
sitim sedantes flumine aquai
dissimili vivont specie
retinentque parentum
naturam et mores generatim quæque imitantur.
tanta est in quovis genere herbæ
materiai
dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
Hinc porro quamvis
animantem ex omnibus
unam
ossa cruor venæ
calor umor viscera
nervi
constituunt,
quæ sunt porro
distantia longe,
dissimili perfecta figura principiorum.
Tum porro quæ cumque
igni flammata cremantur.
si nil
præterea, tamen hæc in corpore tradunt,
unde ignem iacere
et lumen submittere possint
scintillasque agere ac late differre favillam.
cetera consimili mentis ratione peragrans
invenies igitur multarum semina rerum
corpore celare et varias cohibere figuras.
Denique multa vides,
quibus et color et sapor una
reddita sunt
cum odore in primis pleraque poma.
hæc igitur variis
debent constare figuris;
nidor enim penetrat qua
fucus non it in artus,
fucus item sorsum,
⟨sorsum⟩ sapor insinuatur
sensibus; ut noscas
primis differre figuris.
dissimiles igitur formæ glomeramen in
unum
conveniunt et res
permixto semine constant.
Quin etiam passim
nostris in versibus
ipsis
multa elementa vides multis
communia verbis,
cum tamen inter se versus
ac verba necesse
est
confiteare alia ex
aliis constare elementis;
non quo
multa parum communis littera currat
aut nulla inter se duo sint ex
omnibus isdem,
sed quia non volgo paria
omnibus omnia constant.
sic aliis in rebus item communia multa
multarum rerum cum sint, primordia rerum
dissimili tamen inter
se consistere summa
possunt; ut merito
ex aliis constare feratur
humanum genus et fruges arbustaque læta.
Nec tamen omnimodis conecti posse
putandum est
omnia; nam volgo fieri portenta videres,
semiferas hominum species existere et altos
inter dum ramos egigni corpore vivo
multaque conecti terrestria membra marinis,
tum flammam tætro
spirantis ore Chimæras
pascere naturam per terras
omniparentis.
quorum nil fieri manifestum est,
omnia quando
seminibus certis certa
genetrice creata
conservare genus crescentia posse videmus.
scilicet id certa fieri ratione necessust.
nam sua cuique
cibis ex omnibus
intus in artus
corpora discedunt conexaque convenientis
efficiunt motus; at contra aliena videmus
reicere in terras
naturam, multaque cæcis
corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
quæ neque conecti
quoquam potuere neque
intus
vitalis motus consentire atque imitari.
sed ne
forte putes animalia sola
teneri
legibus his, quædam ratio
res terminat omnis
nam vel uti tota natura
dissimiles sunt
inter se genitæ
res quæque, ita quamque necessest
dissimili constare figura principiorum;
non quo
multa parum simili
sint prædita forma,
sed quia non volgo paria
omnibus omnia constant.
semina cum porro distent, differre necessust
intervalla vias conexus pondera plagas
concursus motus; quæ non animalia solum
corpora seiungunt, sed
terras ac mare totum
secernunt cælumque a terris omne retentant.
Nunc age dicta meo dulci quæsita labore
percipe, ne forte hæc albis ex alba rearis
principiis esse, ante oculos
quæ candida cernis,
aut ea quæ nigrant nigro
de semine nata;
nive alium
quemvis quæ sunt inbuta colorem,
propterea gerere hunc
credas, quod materiai
corpora consimili sint eius tincta colore;
nullus enim color
est omnino materiai
corporibus, neque par rebus neque denique
dispar.
in quæ corpora
si nullus tibi
forte videtur
posse animi iniectus fieri,
procul avius erras.
nam cum cæcigeni, solis
qui lumina numquam
dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
ex ineunte
ævo nullo coniuncta colore,
scire licet nostræ
quoque menti corpora
posse
vorti in notitiam
nullo circum lita
fuco.
denique nos ipsi cæcis
quæcumque tenebris
tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
Quod quoniam vinco
fieri, nunc esse docebo.
omnis enim color
omnino mutatur in omnis;
quod facere haud
ullo debent primordia pacto;
immutabile enim quiddam superare necessest,
ne res
ad nihilum redigantur funditus omnes;
nam quod cumque suis mutatum
finibus exit,
continuo hoc mors est illius quod
fuit ante.
proinde colore cave
contingas semina rerum,
ne tibi res redeant ad nihilum
funditus omnes.
Præterea si nulla coloris principiis est
reddita natura
et variis sunt
prædita formis,
e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
propterea magni quod refert, semina quæque
cum quibus et quali positura contineantur
et quos
inter se dent motus accipiantque,
perfacile extemplo rationem reddere possis,
cur ea quæ nigro fuerint
paulo ante colore,
marmoreo fieri possint
candore repente,
ut mare, cum magni commorunt æquora venti,
vertitur in canos candenti marmore fluctus;
dicere enim possis,
nigrum quod sæpe videmus,
materies ubi permixta est
illius et ordo
principiis mutatus et addita demptaque quædam,
continuo id fieri ut candens videatur et album.
quod si cæruleis
constarent æquora ponti
seminibus, nullo possent
albescere pacto;
nam quo cumque modo perturbes cærula quæ sint,
numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
sin alio atque
alio sunt semina
tincta colore,
quæ maris efficiunt unum
purumque nitorem,
ut sæpe ex aliis formis
variisque figuris
efficitur quiddam quadratum unaque figura,
conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
dissimiles formas, ita cernere
in æquore ponti
aut alio in quovis uno puroque nitore
dissimiles longe inter
se variosque colores.
præterea nihil officiunt obstantque figuræ
dissimiles, quo quadratum minus
omne sit extra;
at varii rerum
inpediunt prohibentque colores,
quo minus esse uno possit res tota nitore.
Tum porro quæ ducit et inlicit
ut tribuamus
principiis rerum non numquam causa colores,
occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
nec quæ nigra cluent
de nigris, sed variis ex.
quippe etenim
multo proclivius exorientur
candida de nullo quam nigro nata colore
aut alio quovis,
qui contra pugnet
et obstet.
Præterea quoniam nequeunt sine
luce colores
esse neque in lucem existunt primordia rerum,
scire licet quam sint nullo velata
colore;
qualis enim cæcis poterit
color esse tenebris?
lumine quin ipso mutatur propterea quod
recta aut obliqua percussus luce
refulget;
pluma columbarum quo pacto in sole
videtur,
quæ sita cervices circum collumque coronat;
namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
inter dum quodam
sensu fit uti videatur
inter cæruleum viridis miscere zmaragdos.
caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
consimili mutat ratione
obversa colores;
qui quoniam quodam
gignuntur luminis ictu,
scire licet,
sine eo fieri non posse putandum est.
Et quoniam plagæ
quoddam genus excipit
in se
pupula, cum sentire colorem dicitur album,
atque aliud porro,
nigrum cum et cetera sentit,
nec refert
ea quæ tangas
quo forte colore
prædita sint, verum
quali magis apta figura,
scire licet nihil
principiis opus esse colore,
sed variis formis
variantes edere tactus.
Præterea quoniam non certis certa figuris
est natura
coloris et omnia principiorum
formamenta queunt in quovis
esse nitore,
cur ea quæ constant ex illis non pariter
sunt
omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
conveniebat enim corvos
quoque sæpe volantis
ex albis album pinnis iactare colorem
et nigros
fieri nigro de semine cycnos
aut alio quovis uno varioque
colore.
Quin etiam quanto in partes res quæque
minutas
distrahitur
magis, hoc magis est ut
cernere possis
evanescere paulatim stinguique colorem;
ut fit ubi in
parvas partis discerpitur austrum:
purpura pœniceusque color clarissimus multo,
filatim cum distractum est,
disperditur omnis;
noscere ut hinc possis prius omnem
efflare colorem
particulas, quam discedant ad semina rerum.
Postremo quoniam non omnia corpora vocem
mittere concedis neque
odorem, propterea fit
ut non omnibus
adtribuas sonitus et odores:
sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
scire licet quædam
tam constare orba
colore
quam sine odore
ullo quædam sonituque remota,
nec minus hæc animum cognoscere posse sagacem
quam quæ sunt aliis rebus privata
notare.
Sed ne forte putes solo spoliata colore
corpora prima manere,
etiam secreta teporis
sunt ac
frigoris omnino calidique vaporis,
et sonitu
sterila et suco ieiuna feruntur,
nec iaciunt ullum
proprium de corpore
odorem.
sicut amaracini blandum stactæque liquorem
et nardi florem, nectar qui naribus halat,
cum facere
instituas, cum primis
quærere par est,
quod licet
ac possis reperire, inolentis olivi
naturam, nullam quæ mittat
naribus auram,
quam minime
ut possit mixtos
in corpore odores
concoctosque suo contractans perdere viro,
propter eandem ⟨rem⟩
debent primordia rerum
non adhibere
suum gignundis rebus
odorem
nec sonitum, quoniam nihil
ab se mittere
possunt,
nec simili ratione saporem denique quemquam
nec frigus neque
item calidum tepidumque vaporem,
cetera, quæ cum ita sunt tamen
ut mortalia constent,
molli lenta, fragosa putri,
cava corpore raro,
omnia sint a principiis seiuncta necessest,
inmortalia si volumus
subiungere rebus
fundamenta, quibus nitatur summa
salutis;
ne tibi res redeant ad nihilum
funditus omnes.
Nunc ea
quæ sentire videmus cumque
necessest
ex insensilibus tamen omnia
confiteare
principiis constare. neque id manufesta refutant
nec contra pugnant, in promptu cognita quæ
sunt,
sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
quippe videre licet vivos
existere vermes
stercore de tætro,
putorem cum sibi nacta est
intempestivis ex imbribus
umida tellus.
Præterea cunctas itidem
res vertere sese.
vertunt se fluvii
in frondes et pabula læta
in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
naturam, et nostro
de corpore sæpe
ferarum
augescunt vires et corpora
pennipotentum.
ergo omnes natura cibos
in corpora viva
vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
non alia longe
ratione atque arida
ligna
explicat in flammas et ⟨in⟩ ignis omnia
versat.
iamne vides igitur
magni primordia rerum
referre in quali sint ordine quæque
locata
et commixta quibus dent
motus accipiantque?
Tum porro, quid id est, animum quod
percutit, ipsum,
quod movet
et varios sensus
expromere cogit,
ex insensilibus ne
credas sensile gigni?
ni mirum lapides et ligna et terra quod una
mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
illud in his igitur rebus meminisse decebit,
non ex
omnibus omnino, quæcumque creant res
sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
sed magni referre ea primum
quantula constent,
sensile quæ faciunt,
et qua sint prædita forma,
motibus ordinibus posituris denique quæ
sint.
quarum nil rerum in lignis glæbisque videmus;
et tamen hæc, cum sunt quasi putrefacta per
imbres,
vermiculos pariunt, quia corpora
materiai
antiquis ex ordinibus permota nova
re
conciliantur
ita ut debent
animalia gigni.
Deinde ex sensilibus qui
sensile posse creari
constituunt, porro ex aliis sentire sueti
* *
* a
mollia cum faciunt; nam sensus
iungitur omnis
visceribus nervis venis,
quæ cumque videmus
mollia mortali consistere corpore creta.
sed tamen esto iam posse hæc æterna manere;
nempe tamen debent
aut sensum partis
habere
aut similis totis
animalibus esse putari.
at nequeant
per se partes
sentire necesse est:
namque animus sensus membrorum respuit omnis,
nec manus a nobis
potis est secreta
neque ulla
corporis omnino sensum
pars sola tenere.
linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
vitali ut possint
consentire undique sensu.
qui poterunt igitur rerum
primordia dici
et leti vitare vias, animalia cum
sint,
atque animalia ⟨sint⟩ mortalibus una
eademque?
quod tamen ut possint, at cœtu concilioque
nil facient præter volgum
turbamque animantum,
scilicet ut nequeant homines armenta feræque
inter sese ullam
rem gignere conveniundo.
sic itidem quæ sentimus sentire necessest.
quod si
forte suum dimittunt corpore sensum
atque alium capiunt, quid
opus fuit adtribui id quod
detrahitur? tum præterea, quod
fudimus ante,
quatinus in pullos
animalis vertier ova
cernimus alituum vermisque effervere terra,
intempestivos quam putor
cepit ob imbris,
scire licet gigni
posse ex non sensibus sensus.
Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
posse ex non sensu sensus
mutabilitate,
aut aliquo tamquam partu
quod proditur extra,
huic satis
illud erit planum
facere atque probare,
non fieri partum
nisi concilio ante
coacto,
nec quicquam commutari sine
conciliatu.
Principio
nequeunt ullius corporis esse
sensus ante
ipsam genitam naturam animantis,
ni mirum quia materies disiecta tenetur
ære fluminibus terris terraque creatis,
nec congressa modo
vitalis convenientes
contulit inter se motus, quibus omnituentes
accensi sensus animantem quamque tuentur.
Præterea quamvis animantem grandior ictus,
quam patitur
natura, repente adfligit et omnis
corporis atque animi pergit
confundere sensus.
dissoluuntur enim posituræ principiorum
et penitus motus
vitales inpediuntur,
donec materies omnis
concussa per artus
vitalis animæ nodos
a corpore solvit
dispersamque
foras per caulas
eiecit omnis;
nam quid præterea facere ictum
posse reamur
oblatum, nisi discutere ac dissolvere quæque?
fit quoque
uti soleant minus
oblato acriter ictu
reliqui motus vitalis
vincere sæpe,
vincere et ingentis plagæ
sedare tumultus
inque suos quicquid rursus revocare meatus
et quasi iam leti dominantem in
corpore motum
discutere ac pæne amissos accendere sensus;
nam qua re potius leti
iam limine ab ipso
ad vitam possint
conlecta mente reverti,
quam quo decursum
prope iam siet ire et
abire?
Præterea,
quoniam dolor est, ubi materiai
corpora vi quadam
per viscera viva
per artus
sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
inque locum quando
remigrant, fit blanda
voluptas,
scire licet nullo
primordia posse dolore
temptari nullamque voluptatem capere ex se;
quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
corporibus, quorum motus
novitate laborent
aut aliquem fructum capiant dulcedinis almæ.
haut igitur
debent esse ullo prædita sensu.
Denique uti possint
sentire animalia quæque,
principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
quid, genus
humanum propritim de quibus auctumst?
scilicet et risu
tremulo concussa cachinnant
et lacrimis spargunt rorantibus ora
genasque
multaque de rerum mixtura
dicere callent
et sibi proporro quæ sint primordia quærunt;
quando quidem totis
mortalibus adsimulata
ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
inde alia ex aliis, nusquam consistere ut
ausis;
quippe sequar, quod cumque
loqui ridereque dices
et sapere,
ex aliis eadem
hæc facientibus ut
sit.
quod si delira
hæc furiosaque cernimus esse
et ridere potest
non ex ridentibus auctus,
et sapere
et doctis rationem reddere dictis
non ex seminibus sapientibus atque disertis,
qui minus esse queant ea quæ sentire videmus
seminibus permixta carentibus undique sensu?
Denique cælesti sumus omnes
semine oriundi;
omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
umoris guttas mater
cum terra recepit,
feta parit nitidas
fruges arbustaque læta
et genus humanum, parit omnia
sæcla ferarum,
pabula cum præbet,
quibus omnes corpora
pascunt
et dulcem ducunt
vitam prolemque propagant;
qua propter merito
maternum nomen adepta
est.
cedit item retro,
de terra quod fuit ante,
in terras,
et quod missumst ex ætheris oris,
id rursum cæli
rellatum templa receptant.
nec sic
interemit mors res ut materiai
corpora conficiat, sed
cœtum dissupat ollis;
inde aliis
aliud coniungit et efficit, omnis
res ut convertant formas mutentque colores
et capiant sensus
et puncto tempore reddant;
ut noscas
referre earum primordia rerum
cum quibus
et quali positura contineantur
et quos
inter se dent motus accipiantque,
neve putes æterna
penes residere potesse
corpora prima quod in summis fluitare videmus
rebus et interdum
nasci subitoque perire.
quin etiam refert
nostris in versibus
ipsis
cum quibus et quali sint ordine
quæque locata;
namque eadem cælum
mare terras flumina solem
significant,
eadem fruges arbusta animantis;
si non
omnia sunt, at multo maxima pars
est
consimilis; verum positura discrepitant res.
sic ipsis in rebus item iam materiai
[intervalla vias conexus
pondera plagas]
concursus motus ordo positura figuræ
cum permutantur, mutari res quoque debent.
Nunc animum nobis
adhibe veram ad rationem.
nam tibi vehementer nova
res molitur ad auris
accedere et nova se species ostendere rerum.
sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
difficilis magis ad credendum constet, itemque
nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
quod non paulatim
minuant mirarier omnes,
principio cæli clarum
purumque colorem
quæque in se cohibet, palantia sidera passim,
lunamque et solis præclara luce nitorem;
omnia quæ nunc si primum mortalibus essent
ex improviso si sint obiecta repente,
quid magis his rebus poterat mirabile dici,
aut minus ante quod auderent fore
credere gentes?
nil, ut opinor; ita hæc species miranda fuisset.
quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
suspicere in cæli dignatur lucida templa.
desine qua propter
novitate exterritus ipsa
expuere ex animo rationem, sed
magis acri
iudicio perpende, et si tibi
vera videntur,
dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
quærit enim rationem animus, cum summa loci sit
infinita foris hæc extra mœnia mundi,
quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit
mens
atque animi iactus
liber quo pervolet
ipse.
Principio
nobis in cunctas
undique partis
et latere
ex utroque ⟨supra⟩
supterque per omne
nulla est finis; uti docui,
res ipsaque per se
vociferatur,
et elucet natura
profundi.
nullo iam pacto veri simile esse
putandumst,
undique cum vorsum spatium vacet
infinitum
seminaque innumero numero summaque profunda
multimodis volitent æterno percita motu,
hunc unum terrarum orbem
cælumque creatum,
nil agere illa foris tot corpora
materiai;
cum præsertim hic sit natura factus et ipsa
sponte sua forte offensando semina rerum
multimodis temere in cassum frustraque coacta
tandem coluerunt ea quæ coniecta repente
magnarum rerum fierent
exordia semper,
terrai maris et cæli generisque animantum.
quare etiam atque
etiam talis fateare
necesse est
esse alios
alibi congressus materiai,
qualis hic est, avido complexu quem
tenet æther.
Præterea cum materies
est multa parata,
cum locus est præsto nec res nec
causa moratur
ulla, geri debent
ni mirum et confieri res.
nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
enumerare ætas animantum non
queat omnis,
quis eadem
natura manet, quæ semina rerum
conicere in loca quæque queat simili
ratione
atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
esse alios aliis
terrarum in partibus
orbis
et varias hominum gentis
et sæcla ferarum.
Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
unica quæ gignatur et unica solaque crescat,
quin aliquoius siet
sæcli permultaque eodem
sint genere.
in primis animalibus indice mente
invenies sic montivagum genus esse ferarum,
sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
qua propter cælum
simili ratione fatendumst
terramque et solem, lunam mare cetera
quæ sunt,
non esse unica,
sed numero magis
innumerali;
quando quidem vitæ depactus terminus alte
tam manet hæc et
tam nativo corpore constant
quam genus omne,
quod his generatimst rebus abundans.
Quæ bene cognita
si teneas, natura
videtur
libera continuo, dominis privata superbis,
ipsa sua per se sponte omnia
dis agere expers.
nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
quæ placidum
degunt ævom vitamque serenam,
quis regere immensi summam, quis
habere profundi
indu manu validas
potis est moderanter habenas,
quis pariter cælos
omnis convertere et
omnis
ignibus ætheriis terras suffire feracis,
omnibus inve locis
esse omni tempore
præsto,
nubibus ut tenebras faciat cælique serena
concutiat sonitu, tum fulmina
mittat et ædis
sæpe suas disturbet et in deserta recedens
sæviat exercens telum,
quod sæpe nocentes
præterit exanimatque indignos inque
merentes?
Multaque post mundi tempus
genitale diemque
primigenum maris et terræ solisque coortum
addita corpora sunt
extrinsecus, addita circum
semina, quæ magnum
iaculando contulit omne,
unde mare et terræ possent
augescere et unde
appareret spatium cæli
domus altaque tecta
tolleret a terris procul
et consurgeret ær.
nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
corpora distribuuntur et
ad sua sæcla
recedunt,
umor ad umorem,
terreno corpore terra
crescit et ignem ignes procudunt ætheraque
⟨æther⟩,
donique ad extremum crescendi perfica finem
omnia perduxit rerum
natura creatrix;
ut fit
ubi nihilo iam plus est quod datur intra
vitalis venas quam quod fluit atque
recedit.
omnibus hic ætas debet
consistere rebus,
hic natura suis
refrenat viribus auctum.
nam quæ cumque vides hilaro
grandescere adauctu
paulatimque
gradus ætatis scandere adultæ,
plura sibi adsumunt quam
de se corpora
mittunt,
dum facile in venas cibus omnis
inditur et dum
non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
et plus
dispendi faciant quam
vescitur ætas.
nam certe fluere atque recedere corpora rebus
multa manus
dandum est; sed plura accedere debent,
donec alescendi summum tetigere cacumen.
inde minutatim vires et robur adultum
frangit et in partem peiorem liquitur ætas.
quippe etenim quanto
est res amplior,
augmine adempto,
et quo latior est, in cunctas undique partis
plura modo dispargit et a se corpora mittit,
nec facile in venas cibus omnis
diditur ei
nec satis est, pro
quam largos exæstuat æstus,
unde queat
tantum suboriri ac subpeditare.
iure igitur pereunt, cum
rarefacta fluendo
sunt et
cum externis succumbunt omnia plagis,
quando quidem grandi cibus
ævo denique defit,
nec tuditantia rem
cessant extrinsecus ullam
corpora conficere et plagis infesta domare.
Sic igitur magni
quoque circum mœnia
mundi
expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
omnia debet enim cibus integrare novando
et fulcire
cibus, ⟨cibus⟩ omnia
sustentare,
ne quiquam, quoniam nec venæ perpetiuntur
quod satis est, neque quantum opus
est natura ministrat.
Iamque adeo fracta
est ætas effetaque tellus
vix animalia parva
creat, quæ cuncta
creavit
sæcla deditque ferarum ingentia corpora partu.
haud, ut opinor, enim mortalia sæcla
superne
aurea de cælo demisit funis in arva
nec mare nec fluctus plangentis saxa
crearunt,
sed genuit tellus
eadem quæ nunc alit ex
se.
præterea nitidas fruges vinetaque læta
sponte sua primum mortalibus ipsa
creavit,
ipsa dedit dulcis
fetus et pabula
læta;
quæ nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
conterimusque
boves et viris agricolarum,
conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
usque adeo parcunt
fetus augentque laborem.
iamque caput quassans grandis suspirat arator
crebrius, in cassum
magnos cecidisse labores,
et cum tempora
temporibus præsentia confert
præteritis, laudat fortunas sæpe
parentis.
tristis item vetulæ vitis
sator atque ⟨vietæ⟩
temporis incusat momen
sæclumque fatigat,
et crepat,
antiquum genus ut pietate repletum
perfacile angustis tolerarit finibus ævom,
cum minor esset agri multo
modus ante viritim;
nec tenet omnia
paulatim tabescere et ire
ad capulum spatio
ætatis defessa vetusto.