Principio ueris, quod hiemem eam, qua hæc gesta sunt, insecutum est, ab Roma profectus Q. Marcius Philippus consul cum quinque milibus * * * , quod in supplementum legionum secum traiecturus erat, Brundisium peruenit. M. Popilius consularis et alii pari nobilitate adulescentes tribuni militum in Macedonicas legiones consulem secuti sunt. per eos dies et C. Marcius Figulus prætor, cui classis prouincia euenerat, Brundisium uenit; et simul ex Italia profecti Corcyram altero die, tertio Actium, Acarnaniæ portum, tenuerunt. inde consul ad Ambraciam egressus itinere terrestri petit Thessaliam; prætor superato Leucata Corinthium sinum inuectus et Creusæ relictis nauibus terra et ipse per mediam Bœotiam—diei unius expedito iter est—Chalcidem ad classem contendit. castra eo tempore A. Hostilius in Thessalia circa Palæpharsalum habebat, sicut nulla re bellica memorabili gesta, ita ad ~iunctam militarem disciplinam ab effusa licentia formato milite et sociis cum fide cultis et ab omni genere iniuriæ defensis. audito successoris aduentu cum arma uiros equos cum cura inspexisset, ornato exercitu obuiam uenienti consuli processit. et primus eorum congressus ex dignitate ipsorum ac Romani nominis, et in rebus deinde gerendis—proconsul enim ad exercitum mansit-summa concordia fuit. paucis post diebus consul contionem apud milites habuit. orsus a parricidio Persei perpetrato in fratrem, cogitato in parentem, adiecit post scelere partum regnum ueneficia, cædes, latrocinio nefando petitum Eumenen, iniurias in populum Romanum, direptiones sociarum urbium contra fœdus; ea omnia quam diis quoque inuisa essent, sensurum in exitu rerum suarum: fauere enim pietati fideique deos, per quæ populus Romanus ad tantum fastigii uenerit. uires deinde populi Romani, iam terrarum orbem conplectentis, cum uiribus Macedoniæ, exercitus cum exercitibus conparauit: quanto maiores Philippi Antiochique opes non maioribus copiis fractas esse?
Huius generis adhortatione accensis militum animis consultare de summa gerendi belli cœpit. eo et C. Marcius prætor a Chalcide classe accepta uenit. placuit non ultra morando in Thessalia tempus terere, sed mouere extemplo castra atque inde pergere in Macedoniam, et prætorem dare operam, ut eodem tempore classis quoque inuehatur hostium litoribus. prætore dimisso consul menstruum frumentum iusso milite secum ferre profectus decumo post die, quam exercitum acceperat, castra mouit; et unius diei progressus iter conuocatis itinerum ducibus cum exponere in consilio iussisset, qua quisque ducturus esset, summotis iis, quam potissimum uiam peteret, rettulit ad consilium. aliis per Pythoum placebat uia, aliis per Cambunios montes, qua priore anno duxerat Hostilius consul, aliis præter Ascuridem paludem. restabat aliquantum uiæ communis; itaque in id tempus, quo prope diuortium itinerum castra posituri erant, deliberatio eius rei differtur. in Perrhæbiam inde ducit, et inter Azorum et Dolichen statiua habuit ad consulendum rursus, quam potissimum capesseret uiam. per eosdem dies Perseus cum adpropinquare hostem sciret, quod iter petiturus esset, ignarus, omnis saltus insidere præsidiis statuit. in iugum Cambuniorum montium—Uolustana ipsi uocant—decem milia leuis armaturæ ~iuuenum cum duce Asclepiodoto mittit; ad castellum, quod super Ascuridem paludem erat—Lapathus uocatur locus—, Hippias tenere saltum cum duodecim milium Macedonum præsidio iussus. ipse cum reliquis copiis primo circa Dium statiua habuit; deinde adeo inops consilii, ut obtorpuisse uideretur, cum equitibus expeditis litore nunc Heracleum, nunc Philam percurrebat, eodem inde cursu Dium repetens.
Interim consuli sententia stetit eo saltu ducere, ubi propter Ottolobum dux regius castra habebat. præmitti tamen quattuor milia armatorum ad loca opportuna præoccupanda placuit, quibus præpositi sunt M. Claudius, Q. Marcius consulis filius. confestim et uniuersæ copiæ sequebantur. ceterum adeo ardua et aspera et confragosa fuit uia, ut præmissi expediti biduo quindecim milium passuum ægre itinere confecto castra posuerint. Dierum, quem cepere, locum appellant. inde postero die septem milia progressi, tumulo haud procul hostium castris capto, nuntium ad consulem remittunt peruentum ad hostem esse; loco se tuto et ad omnia opportuno consedisse; [ut] quantum extendere iter posset, consequeretur. sollicito consuli et propter itineris difficultatem, quod ingressus erat, et eorum uicem, quos paucos inter media præsidia hostium præmiserat, nuntius ad Ascuridem paludem occurrit. addita igitur et ipsi fiducia est, coniunctisque copiis castra tumulo, qui tenebatur, qua aptissimum ad loci naturam erat, sunt adclinata. non hostium modo castra, quæ paulo plus mille passuum aberant, sed omnis regio ad Dium et Philam oraque maris late patente ex tam alto iugo prospectu oculis subicitur. quæ res accendit militi animos, postquam summam belli ac regias omnis copias terramque hostilem tam e propinquo conspexerunt. itaque cum alacres, protinus duceret ad castra hostium, consulem hortarentur, dies unus fessis labore uiæ ad quietem datus est. tertio die parte copiarum ad præsidium castrorum relicta consul ad hostem ducit.
Hippias nuper ad tuendum saltum ab rege missus erat; qui ex quo castra Romana in tumulo conspexit, præparatis ad certamen animis suorum uenienti agmini consulis obuius fuit. et Romani expediti ad pugnam exierant, et hostes leuis armatura erat, promptissimum genus ad lacessendum certamen. congressi igitur extemplo tela coniecerunt; multa utrimque uolnera temerario incursu et accepta et inlata; pauci utriusque partis ceciderunt. inritatis in posterum diem animis maioribus copiis atque infestius concursum est; decreuissentque de summa belli, si loci satis ad explicandam aciem fuisset; sed iugum montis in angustum dorsum cuneatum uix ternis ordinibus armatorum in fronte patuit. itaque paucis pugnantibus cetera multitudo, præcipue qui grauium armorum erant, spectatores pugnæ stabant; leuis armatura etiam per anfractus iugi procurrere et ab lateribus cum leui armatura conserere per iniqua atque æqua loca pugnam poterat. pluribus ea die uolneratis quam interfectis prœlium nocte diremptum est.
Tertio die egere consilio Romanus imperator; nam neque manere in iugo inopi neque regredi sine flagitio atque etiam periculo, si cedenti ex superioribus locis instaret hostis, poterat; nec aliud restabat quam audacter commissum pertinaci audacia, quæ prudens interdum in exitu est, corrigere. uentum quidem erat eo, ut, si hostem similem antiquis Macedonum regibus habuisset consul, magna clades accipi potuerit. sed cum ad Dium per litora cum equitibus uagaretur rex et ab duodecim milibus prope clamorem et strepitum pugnantium audiret, nec auxit copias integros fessis summittendo neque ipse, quod plurimum intererat, certamini adfuit, cum Romanus imperator, maior sexaginta annis et prægrauis corpore, omnia militaria munera ipse inpigre obiret. egregie ad ultimum in audaciter commisso perseuerauit et Popilio relicto in custodia iugi per inuia transgressurus præmissis, qui repurgarent iter, Attalum et Misagenem cum suæ gentis utrumque auxiliaribus præsidio esse saltum aperientibus iubet; ipse equites impedimentaque præ se habens cum legionibus agmen cogit.
Inenarrabilis labor descendentibus cum ruina iumentorum sarcinarumque. progressis uixdum quattuor milia passuum nihil optabilius esse quam redire, qua uenerant, si possent. hostilem prope tumultum agmini elephanti præbebant, qui, ubi ad inuia uenerant, deiectis rectoribus cum horrendo stridore pauorem ingentem, equis maxime, incutiebant, donec traducendi eos ratio inita est. per procliue sumpto fastigio longi duo ualidi asseres ex inferiore parte in terra defigebantur, distantes inter se paulo plus, quam quanta beluæ latitudo est; in eos transuerso incumbente tigno asses tricenos longi pedes, ut pons esset, iniungebantur humusque insuper iniciebatur. modico deinde infra interuallo similis alter pons, dein tertius et plures ex ordine, qua rupes abscisæ erant, fiebant. solido procedebat elephantus in pontem; cuius priusquam in extremum procederet, succisis asseribus conlapsus pons usque ad alterius initium pontis prolabi eum leniter cogebat. alii elephanti pedibus insistentes, alii clunibus subsidentes prolabebantur. ubi planities altera pontis excepisset eos, rursus simili ruina inferioris pontis deferebantur, donec ad æquiorem uallem peruentum est. paulo plus septem milia eo die Romani processerunt; minimum pedibus itineris confectum. plerumque prouoluentes se simul cum armis aliisque oneribus cum omni genere uexationis processerunt, adeo ut ne dux quidem et auctor itineris infitiaretur parua manu deleri omnem exercitum potuisse. nocte ad modicam planitiem peruenerunt; nec, quam infestus is locus esset sæptus undique, circumspiciendi spatium fuit uix tandem ex insperato stabilem ad insistendum nanctis locum. postero quoque die in tam caua ualle opperiri Popilium ac relictas cum eo copias necesse fuit; quos et ipsos, cum ab nulla parte hostis terruisset, locorum asperitas hostiliter uexauit. tertio die coniunctis copiis eunt per saltum, quem incolæ Callipeucen appellant. quarto inde die per æque inuia, sed adsuetudine peritius et meliore cum spe, quod nec hostis usquam apparebat et mari adpropinquabant, degressi in campos inter Heracleum et Libethrum posuerunt castra [peditum], quorum pars maior tumulos tenebat. ibi pedes tendebat. uallo campi quoque partem, ubi eques tenderet, amplectebantur.
Lauanti regi dicitur nuntiatum hostis adesse. quo nuntio cum pauidus exiluisset e solio, uictum se sine prœlio clamitans proripuit; et subinde per alia atque alia pauida consilia et imperia trepidans duos ex amicis, Pellam alterum, ut, quæ ad Phacum pecunia deposita erat, in mare proiceret, Thessalonicam alterum, ut naualia incenderet, misit; Asclepiodotum et Hippiam, quique cum iis erant, ex præsidiis reuocat omnisque aditus aperit bello. ipse ab Dio auratis statuis omnibus raptis, ne præda hosti essent, incolas eius loci demigrare Pydnam cogit, et, quæ temeritas consulis uideri potuisset, quod eo processisset, unde inuito hoste regredi nequiret, eam non inconsultam audaciam fecit. duos enim saltus, per quos inde euadere possent, habebant Romani, unum per Tempe in Thessaliam, alterum in Macedoniam præter Dium; quæ utraque regiis tenebantur præsidiis. itaque si sua intrepidus defendens primam speciem adpropinquantis terroris sustinuisset, neque receptus Romanis per Tempe in Thessaliam neque commeatibus peruehendis ea patuisset iter. sunt enim Tempe saltus, etiamsi non bello fiat infestus, transitu difficilis. nam præter angustias per quinque milia, qua exiguum iumento onusto iter est, rupes utrimque ita abscisæ sunt, ut despici uix sine uertigine quadam simul oculorum animique possit. terret et sonitus et altitudo per mediam uallem fluentis Penei amnis. hic locus tam suapte natura infestus per quattuor distantia loca præsidiis regiis fuit insessus. unum in primo aditu ad Gonnum erat, alterum in Condylo, castello inexpugnabili, tertium circa Lapathunta, quem Characa appellant, quartum uiæ ipsi, qua et media et angustissima ualles est, inpositum, quam uel decem armatis tueri facile est. intercluso per Tempe simul aditu commeatibus, simul reditu ipsis, montes, per quos descenderant, repetendi erant. quod, ut furto fefellerant, ita propalam tenentibus superiora cacumina hostibus non poterant; et experta difficultas spem omnem incidisset. supererat nihil aliud in temere commisso quam in Macedoniam ad Dium per medios euadere hostis; quod, nisi di mentem regi ademissent, et ipsum ingentis difficultatis erat. nam cum Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum ad mare relinquant spatium, cuius dimidium loci occupat ostium late restagnans Baphyri amnis, partem planitiæ aut Iouis templum aut oppidum tenet, relicum perexiguum fossa modica ualloque claudi poterat, et saxorum ad manum siluestrisque materiæ tantum erat, ut uel murus obici turresque excitari potuerint. quorum nihil cum dispexisset cæcata mens subito terrore, nudatis omnibus præsidiis patefactisque bello ad Pydnam refugit.
Consul plurimum et præsidii et spei cernens in stultitia et segnitia hostis, remisso nuntio ad Sp. Lucretium Larisam, ut castella relicta ab hoste circa Tempe occuparet, præmisso Popilio ad explorandos transitus circa Dium, postquam patere omnia in omnis partes animaduertit, secundis castris peruenit ad Dium metarique sub ipso templo, ne quid sacro in loco uiolaretur, iussit. ipse urbem ingressus, sicut non magnam, ita exornatam publicis locis et multitudine statuarum munitamque egregie, uix satis credere in tantis rebus sine causa relictis non aliquem subesse dolum. unum diem ad exploranda circa omnia moratus castra mouet; satisque credens in Pieria frumenti copiam fore, eo die ad amnem nomine Mityn processit. postero die progressus Agassas urbem tradentibus sese ipsis recepit; et ut reliquorum Macedonum animos sibi conciliaret, obsidibus contentus sine præsidio relinquere se iis urbem inmunesque ac suis legibus uicturos est pollicitus. progressus inde diei iter ad Ascordum flumen posuit castra; et quantum procederet longius a Thessalia, eo maiorem rerum omnium inopiam sentiens, regressus ad Dium est dubitatione omnibus exempta, quid intercluso ab Thessalia patiendum fuisset, cui procul inde abscedere tutum non esset. Perseus coactis in unum omnibus copiis ducibusque increpare præfectos præsidiorum, ante omnes Asclepiodotum atque Hippiam; ab his dicere claustra Macedoniæ tradita Romanis esse; cuius culpæ reus nemo iustius quam ipse fuisset. consuli postquam ex alto conspecta classis spem fecit cum commeatu naues uenire—ingens enim caritas annonæ ac prope inopia erat—, ab inuectis iam portum audit onerarias naues Magnesiæ relictas esse. incerto inde, quidnam agendum foret—adeo sine ulla ope hostis, quæ adgrauaret, cum ipsa difficultate rerum pugnandum erat—, peropportune litteræ a Sp. Lucretio adlatæ sunt castella se, quæ super Tempe essent et circa Philan, tenere omnia frumentique in iis et aliarum in usum rerum copiam inuenisse.
His magno opere lætus consul ab Dio ad Philan ducit, simul ut præsidium eius firmaret, simul ut militi frumentum, cuius tarda subuectio erat, diuideret. ea profectio famam haudquaquam secundam habuit. nam alii metu recessisse eum ab hoste ferebant, quia manenti in Pieria prœlio dimicandum foret, alii ignarum, belli quæ in dies fortuna nouaret, ut opperientibus sese rebus, emisisse de manibus ea, quæ mox repeti non possent. simul enim cessit possessione Dii, excitauit hostem, ut tunc tandem sentiret recuperanda esse, quæ prius culpa amissa forent. audita enim profectione consulis regressus Dium, quæ disiecta ac uastata ab Romanis erant, reficit, pinnas mœnium decussas reponit, ab omni parte muros firmat; deinde quinque milia passuum ab urbe citra ripam Elpei amnis castra ponit, amnem ipsum transitu perdifficilem pro munimento habiturus. fluit ex ualle Olympi montis, æstate exiguus, hibernis idem incitatus pluuiis et supra rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam in mare euoluendo terram præaltas uoragines cauatoque medio alueo ripas utrimque præcipitis. hoc flumine sæptum iter hostis credens extrahere relicum tempus æstatis in animo habebat.
Inter hæc consul a Phila Popilium cum duobus milibus armatorum Heracleum mittit. abest a Phila quinque milia ferme passuum, media regione inter Dium Tempeque in rupe amni inminente positum.
Popilius priusquam armatos muris admoueret, misit, qui magistratibus principibusque suaderent, fidem clementiamque Romanorum quam uim experiri mallent. nihil ea consilia mouerunt, quia ignes ad Elpeum ex regiis castris apparebant. tum terra marique—et classis adpulsa ab litore stabat—simul armis, simul operibus machinisque oppugnari cœpti. iuuenes etiam quidam Romani ludicro circensi ad usum belli uerso partem humillimam muri ceperunt. mos erat tum, nondum hac effusione inducta bestiis omnium gentium circum conplendi, uaria spectaculorum conquirere genera; nam semel quadrigis, semel desultore misso uix unius horæ tempus utrumque curriculum conplebat. inter cetera sexageni ferme iuuenes, interdum plures apparatioribus ludis, armati inducebantur. horum inductio ex parte simulacrum decurrentis exercitus erat, ex parte elegantioris [exercitus] quam militaris artis propiorque gladiatorium armorum usum. cum alios decursu edidissent motus, quadrato agmine facto, scutis super capita densatis, stantibus primis, secundis summissioribus, tertiis magis et quartis, postremis etiam genu nixis, fastigatam, sicut tecta ædificiorum sunt, testudinem faciebant. hinc quinquaginta ferme pedum spatio distantes duo armati procurrebant comminatique inter se, ab ima in summam testudinem per densata scuta cum euasissent, nunc uelut propugnantes per oras extremæ testudinis, nunc in media inter se concurrentes, haud secus quam stabili solo persultabant. huic testudo similis humillimæ parti muri admota. cum armati superstantes subissent, propugnatoribus muri fastigio altitudinis æquabantur; depulsisque iis in urbem duorum signorum milites transcenderunt. id tantum dissimile fuit, quod et in fronte extremi et ex lateribus soli non habebant super capita elata scuta, ne nudarent corpora, sed proiecta pugnantium more. ita nec ipsos tela ex muro missa subeuntis læserunt et testudini iniecta imbris in modum lubrico fastigio innoxia ad imum labebantur. et consul capto iam Heracleo castra eo promouit, tamquam Dium atque inde summoto rege in Pieriam etiam progressurus. sed hiberna iam præparans uias commeatibus subuehundis ex Thessalia muniri iubet et eligi horreis opportuna loca tectaque ædificari, ubi deuersari portantes commeatus possent.
Perseus tandem a pauore eo, quo attonitus fuerat, recepto animo malle imperiis suis non obtemperatum esse, cum trepidans gazam in mare deici Pellæ, Thessalonicæ naualia iusserat incendi. Andronicus Thessalonicam missus traxerat tempus, id ipsum, quod accidit, paenitentiæ relinquens locum. incautior Nicias Pellæ proiciendo pecuniæ partem, quæ fuerat ad Phacum; sed in re emendabili uisus lapsus esse, quod per urinatores omnis ferme extracta est. tantusque pudor regi pauoris eius fuit, ut urinatores clam interfici iusserit, deinde Andronicum quoque et Nician, ne quis tam dementis imperii conscius existeret. inter hæc C. Marcius cum classe ab Heracleo Thessalonicam profectus et agrum pluribus locis expositis per litora armatis late uastauit et procurrentes ab urbe secundis aliquot prœliis trepidos intra mœnia conpulit. iamque ipsi urbi terribilis erat, cum dispositis omnis generis tormentis non uagi modo circa muros, temere adpropinquantes, sed etiam qui in nauibus erant, saxis tormento emicantibus percutiebantur. reuocatis igitur in naues militibus omissaque Thessalonicæ oppugnatione Æniam inde petunt. quindecim milia passuum ea urbs abest, aduersus Pydnam posita, fertilis agro. peruastatis finibus eius legentes oram Antigoneam perueniunt. ibi egressi in terram primo et uastarunt agros passim et aliquantum praedæ contulerunt ad naues. dein palatos eos adorti Macedones, mixti pedites equitesque, fugientes effuse ad mare persecuti quingentos ferme occiderunt et non minus ceperunt. nec aliud quam ultima necessitas, cum recipere se tuto ad naues prohiberentur, animos militum Romanorum simul desperatione alia salutis simul indignitate inritauit. redintegrata in litore pugna est; adiuuere, qui in nauibus erant. ibi Macedonum ducenti ferme cæsi, par numerus captus. ab Antigonea classis profecta ad agrum Pallenensem escensionem ad populandum fecit. finium is ager Cassandrensium erat, longe fertilissimus omnis oræ, quam præteruecti fuerant. ibi Eumenes rex uiginti tectis nauibus ab Elæa profectus obuius fuit et quinque missæ a Prusia rege tectæ naues.
Hac uirium accessione animus creuit prætori, ut Cassandream oppugnaret. condita est a Cassandro rege in ipsis faucibus, quæ Pallenensem agrum ceteræ Macedoniæ iungunt, hinc Toronaico, hinc Macedonico sæpta mari. eminet namque in altum lingua, in qua sita est, nec minus quam ~inaltus magnitudine Atho mons excurrit, obuersa in regionem Magnesiæ duobus inparibus promunturiis, quorum maiori Posideum est nomen, minori Canastræum. diuisis partibus oppugnare adorti. Romanus ad Clitas, quas uocant, munimenta, ceruis etiam obiectis, ut uiam intercluderet, a Macedonico ad Toronaicum mare perducit. ab altera parte euripus est; inde Eumenes oppugnabat. Romanis in fossa conplenda, quam nuper obiecerat Perseus, plurimum erat laboris. ibi quærenti prætori, quia nusquam cumuli apparebant, quo regesta e fossa terra foret, monstrati sunt fornices: non ad eandem crassitudinem, qua ueterem murum, sed simplici laterum ordine structos esse. consilium igitur cepit transfosso pariete iter in urbem patefacere. fallere autem ita se posse, si muros a parte alia scalis adortus tumultu iniecto in custodiam eius loci propugnatores urbis auertisset. erant in præsidio Cassandreæ præter non contemnendam iuuentutem oppidanorum octingenti Agrianes et duo milia Penestarum Illyriorum, a Pleurato inde missi, bellicosum utrumque genus. his tuentibus muros, cum subire Romani summa ui niterentur, momento temporis parietes fornicum perfossi urbem patefecerunt. quod si, qui inrumperent, armati fuissent, extemplo cepissent. hoc ubi perfectum esse opus militibus nuntiatum est, clamorem alacres gaudio repente tollunt, alii parte alia in urbem inrupturi.
Hostis primum admiratio cepit, quidnam sibi repentinus clamor uellet. postquam patere urbem accepere præfecti præsidii Pytho et Philippus, pro eo, qui occupasset adgredi, opus factum esse rati, cum ualida manu Agrianum Illyriorumque erumpunt Romanosque, qui alii aliunde coibant conuocabanturque, ut signa in urbem inferrent, inconpositos atque inordinatos fugant persecunturque ad fossam, in quam conpulsos ruina cumulant. sescenti ferme ibi interfecti, omnesque prope, qui inter murum fossamque deprensi erant, uolnerantur. ita suo ipse conatu perculsus prætor segnior ad alia factus consilia erat. et ne Eumeni quidem simul a mari simul a terra adgredienti quidquam satis procedebat. placuit igitur utrique custodiis firmatis, ne quod præsidium ex Macedonia intromitti posset, quoniam uis aperta non processisset, operibus mœnia oppugnare. hæc parantibus iis decem regii lembi ab Thessalonica cum delectis Gallorum auxiliaribus missi, cum in salo stantes hostium naues conspexissent, ipsi obscura nocte, simplici ordine, quam poterant proxime litus tenentes, intrarunt urbem. huius noui præsidii fama absistere oppugnatione simul Romanos regemque cœgit. circumuecti promunturium ad Toronen classem appulerunt. eam quoque oppugnare adorti, ubi ualida defendi manu animaduerterunt, inrito incepto Demetriadem petunt. ibi cum adpropinquantes repleta mœnia armatis uidissent, præteruecti ad Iolcon classem appulerunt, inde agro uastato Demetriadem quoque adgressuri.
Inter hæc et consul, ne segnis sederet tantum in agro hostium, M. Popilium cum quinque milibus militum ad Melibœam urbem oppugnandam mittit. sita est in radicibus Ossæ montis, qua parte in Thessaliam uergit, opportune inminens super Demetriadem. primus aduentus hostium perculit incolas loci; collectis deinde ab necopinato pauore animis discurrunt armati ad portas ac mœnia, qua suspecti aditus erant, spemque extemplo inciderunt capi primo impetu posse. obsidio igitur parabatur, et opera ad oppugnationem fieri cœpta. Perseus cum audisset simul Melibœam a consulis exercitu oppugnari, simul classem Iolci stare, ut inde Demetriadem adgrederetur, Euphranorem quendam ex ducibus cum delectis duobus milibus Melibœam mittit. eidem imperatum, ut, si a Melibœa summouisset Romanos, Demetriadem prius occulto itinere intraret, quam ab Iolco ad urbem castra mouerent Romani. et ab oppugnatoribus Melibœæ, cum in superioribus locis repente apparuisset, cum trepidatione multa relicta opera sunt ignisque iniectus. ita a Melibœa abscessum est. Euphranor soluta unius urbis obsidione Demetriadem extemplo ducit. nocte mœnia intrat tantamque fiduciam incolentibus fecit, ut non mœnia modo, sed agros etiam confiderent se a populationibus tueri posse; et eruptiones in uagos populatores non sine uolneribus hostium factæ sunt. circumuecti tamen mœnia sunt prætor et rex, situm urbis contemplantes, si qua parte temptare aut opere aut ui possent. fama fuit per Cydantem Cretensem et Antimachum, qui Demetriadi præerat, tractatas inter Eumenen et Persea condiciones amicitiæ. ab Demetriade certe abscessum est. Eumenes ad consulem nauigat; gratulatusque, quod prospere Macedoniam intrasset, Pergamum in regnum abit. Marcius Figulus prætor parte classis in hiberna Sciathum missa cum reliquis nauibus Oreum Eubœæ petit, eam urbem aptissimam ratus, unde exercitibus, qui in Macedonia quique in Thessalia erant, mitti commeatus possent. de Eumene rege longe diuersa tradunt. si Ualerio Antiati credas, nec classe adiutum ab eo prætorem esse, cum sæpe eum litteris accersisset, tradit, nec cum gratia ab consule profectum in Asiam, indignatum, quod, ut iisdem castris tenderet, permissum non fuerit; ne ut equites quidem Gallos, quos secum adduxerat, relinqueret, impetrari ab eo potuisse. Attalum fratrem eius et remansisse apud consulem, et sinceram eius fidem æquali tenore egregiamque operam in eo bello fuisse.
Dum bellum in Macedonia geritur, legati Transalpini ab regulo Gallorum—Balanus ipsius traditur nomen; gentis ex qua fuerit, non traditur—Romam uenerunt pollicentes ad Macedonicum bellum auxilia. gratiæ ab senatu actæ muneraque missa, torquis aureus duo pondo et pateræ aureæ quattuor pondo, equus phaleratus armaque equestria. secundum Gallos Pamphylii legati coronam auream ex uiginti milibus Philippeorum factam in curiam intulerunt, petentibusque iis, ut id donum in cella Iouis optimi maximi ponere et sacrificare in Capitolio liceret, permissum; benigneque amicitiam renouare uolentibus legatis responsum et binum milium æris singulis missum munus. tum ab rege Prusia et paulo post ab Rhodiis de eadem re longe aliter disserentes legati auditi sunt. utraque legatio de pace reconcilianda cum rege Perseo egit. Prusiæ preces magis quam postulatio fuere, profitentis et ad id tempus se cum Romanis stetisse et, quoad bellum foret, staturum; ceterum cum ad se a Perseo legati uenissent de finiendo cum Romanis bello, eis pollicitum deprecatorem apud senatum futurum; petere, si possent inducere in animum, ut finiant iras, se quoque ingratia reconciliatæ pacis ponerent. hæc regii legati. Rhodii superbe commemoratis meritis suis erga populum Romanum et pæne uictoriæ, utique de Antiocho rege, maiore parte ad se uindicata, adiecerunt: cum pax inter Macedonas Romanosque esset, sibi amicitiam cum rege Perseo cœptam; eam se inuitos, nullo eius in se merito, quoniam ita Romanis uisum sit in societatem se belli trahere, interrupisse. tertium se annum multa eius incommoda belli sentire mari intercluso; inopem insulam esse nec, nisi maritimis iuuetur commeatibus, colendam. itaque cum id ultra pati non possent, legatos alios ad Persea in Macedoniam misisse, qui ei denuntiarent Rhodiis placere pacem eum conponere cum Romanis; se Romam eadem nuntiatum missos. per quos stetisset, quo minus belli finis fieret, aduersus eos quid sibi faciendum esset, Rhodios consideraturos esse. ne nunc quidem hæc sine indignatione legi audiriue posse certum habeo; inde existimari potest, qui habitus animorum audientibus ea patribus fuerit.
Claudius nihil responsum auctor est, tantum senatus consultum recitatum, quo Caras et Lycios liberos esse iuberet populus Romanus litterasque extemplo ad utramque gentem [sciret indicatum] mitti; qua audita re principem legationis, cuius magniloquentiam uix curia paulo ante ceperat, corruisse. alii responsum esse tradunt, populum Romanum et principio eius belli haud uanis auctoribus conpertum habuisse Rhodios cum Perseo rege aduersus rem publicam suam occulta consilia inisse, et, si id ante dubium fuisset, legatorum paulo ante uerba ad certum redegisse, et plerumque ipsam se fraudem, etiamsi initio cautior fuerit, detegere. Rhodios nunc in orbe terrarum arbitria belli pacisque agere; Rhodiorum nutu arma sumpturos positurosque Romanos esse. iam non deos fœderum testis, sed Rhodios habituros. itane tandem? nisi pareatur iis exercitusque de Macedonia deportentur, uisuros esse, quid sibi faciendum sit? quid Rhodii uisuri sint, ipsos scire. populum certe Romanum deuicto Perseo, quod prope diem sperent fore, uisurum, ut pro meritis cuiusque in eo bello ciuitatis gratiam dignam referat. munus tamen legatis in singulos binum milium æris missum est, quod ii non acceperunt.
Litteræ deinde re citatæ Q. Marcii consulis sunt, quemadmodum saltu superato in Macedoniam transisset: ibi et ex aliis locis commeatus se prospectos in hiemem habere et ab Epirotis uiginti milia modium tritici, decem hordei sumpsisse, ut pro eo frumento pecunia Romæ legatis eorum curaretur. uestimenta militibus ab Roma mittenda esse; equis ducentis ferme opus esse, maxime Numidicis, nec sibi in his locis ullam copiam esse. senatus consultum, ut ea omnia ex litteris consulis fierent, factum est. C. Sulpicius prætor sex milia togarum, triginta tunicarum, equos ducentos deportanda in Macedoniam præbendaque arbitratu consulis locauit et legatis Epirotarum pecuniam pro frumento soluit et Onesimum, Pythonis filium, nobilem Macedonem, in senatum introduxit. is pacis semper auctor regi fuerat monueratque, sicut pater eius Philippus institutum usque ad ultimum uitæ diem seruarat cotidie, bis in die fœderis icti cum Romanis perlegendi, ut eum morem, si non semper, crebro tamen usurparet. postquam deterrere eum a bello nequiit, primo subtrahere sese per alias atque alias causas, ne interesset iis, quæ non probabat, cœpit; postremo, cum suspectum se esse cerneret et proditionis interdum crimine insimulari, ad Romanos transfugit et magno usui consuli fuit. ea introductus in curiam cum memorasset, senatus in formulam sociorum eum referri iussit, locum, lautia præberi, agri Tarentini, qui publicus populi Romani esset, ducenta iugera dari, et ædes Tarenti emi. uti ea curaret, C. Decimio prætori mandatum. censum idibus Decembribus seuerius quam ante habuerunt: multis equi adempti, inter quos P. Rutilio, qui tribunus plebis eos uiolenter accusarat; tribu quoque is motus et ærarius factus. ad opera publica facienda cum eis dimidium ex uectigalibus eius anni attributum ex senatus consulto a quæstoribus esset, Ti. Sempronius ex ea pecunia, quæ ipsi attributa erat, ædes P. Africani pone Ueteres ad Uortumni signum lanienasque et tabernas coniunctas in publicum emit basilicamque faciendam curauit, quæ postea Sempronia appellata est.
Iam in exitu annus erat, et propter Macedonici maxime belli curam in sermonibus homines habebant, quos in annum consules ad finiendum tandem id bellum crearent. itaque senatus consultum factum est, ut Cn. Seruilius primo quoque tempore ad comitia habenda ueniret. senatus consultum Sulpicius prætor ad consulem misit, litterasque allatas a consule post paucos dies recitauit, quibus in ante diem * * comitia edixit: se ante eum diem in urbem uenturum. et consul maturauit et comitia eo die, qui dictus erat, sunt perfecta. consules creati L. Æmilius Paulus iterum, quarto decumo anno postquam primo consul fuerat, et C. Licinius Crassus. prætores postero die facti Cn. Bæbius Tampilus, L. Anicius Gallus, Cn. Octauius, P. Fonteius Balbus, M. Æbutius Helua, C. Papirius Carbo. omnia ut maturius agerentur, belli Macedonici stimulabat cura. itaque designatos extemplo sortiri placuit prouincias, ut, cum, utri Macedonia consuli cuique prætori classis euenisset, sciretur, ii iam inde cogitarent pararentque, quæ bello usui forent, senatumque consulerent, si qua de re consulto opus esset. Latinas, ubi magistratum inissent, quod per religiones posset, primo quoque tempore fieri placere, ne quid consulem, cui eundum in Macedoniam esset, teneret. his decretis, consulibus Italia et Macedonia, prætoribus præter duas iurisdictiones in urbe classis et Hispania et Sicilia et Sardinia prouinciæ nominatæ sunt. consulum Æmilio Macedonia, Licinio Italia euenit. prætores Cn. Bæbius urbanam, L. Anicius peregrinam et si quo senatus censuisset, Cn. Octauius classem, P. Fonteius Hispaniam, M. Æbutius Siciliam, C. Papirius Sardiniam est sortitus.
Extemplo apparuit omnibus non segniter id bellum L. Æmilium gesturum, præterquam quod ~aliis uir erat, etiam quod dies noctesque intentus ea sola, quæ ad id bellum pertinerent, animo agitabat. iam omnium primum a senatu petit, ut legatos in Macedoniam mitterent ad exercitus uisendos classemque et conperta referenda, quid aut terrestribus aut naualibus copiis opus esset; præterea ut explorarent copias regias, quantum possent, qua prouincia nostra, qua hostium foret; utrum intra saltus castra Romani haberent, an iam omnes angustiæ exsuperatæ, et in æqua loca peruenissent; qui fideles nobis socii, qui dubii suspensæque ex fortuna fidei, qui certi hostes uiderentur; quanti præparati commeatus, et unde terrestri itinere, unde nauibus subportarentur; quid ea æstate terra marique rerum gestum esset: ex his bene cognitis certa in futurum consilia capi posse. senatus Cn. Seruilio consuli negotium dedit, ut tris in Macedoniam, quos L. Æmilio uideretur, legaret. legati biduo post profecti Cn. Domitius Ahenobarbus, A. Licinius Nerua, L. Bæbius.
Bis in exitu anni eius lapidatum esse nuntiatum est, semel in Romano agro, semel in Ueienti. bis nouemdiale sacrum factum est. sacerdotes eo anno mortui sunt P. Quinctilius Uarus flamen Martialis et M. Claudius Marcellus decemuir; in cuius locum Cn. Octauius suffectus. et iam magnificentia crescente notatum est ludis circensibus P. Corneli Scipionis Nasicæ et P. Lentuli ædilium curulium sexaginta tres Africanas et quadraginta ursos et elephantos lusisse.
L. Æmilio Paulo C. Licinio consulibus, idibus Martiis, principio insequentis anni, cum in expectatione patres fuissent, maxime quidnam consul de Macedonia, cuius ea prouincia esset, referret, nihil se habere Paulus, quod referret, nondum cum legati redissent, dixit. ceterum Brundisi legatos iam esse, bis ex cursu Dyrrachium reiectos. cognitis mox, quæ nosci prius in rem esset, relaturum; id fore intra perpaucos dies. et ne quid profectionem suam teneret, pridie idus Apriles Latinis esse constitutam diem. sacrificio rite perfecto et se et Cn. Octauium, simul senatus censuisset, exituros esse. C. Licinio collegæ suo fore curæ se absente, ut, si qua parari mittique ad id bellum opus sit, parentur mittanturque. interea legationes exterarum nationum audiri posse. primi Alexandrini legati ab Ptolemæo et Cleopatra regibus uocati sunt. sordidati, barba et capillo promisso, cum ramis oleæ ingressi curiam procubuerunt, et oratio quam habitus fuit miserabilior. Antiochus Syriæ rex, qui obses Romæ fuerat, per honestam speciem maioris Ptolemæi reducendi in regnum, bellum cum minore fratre eius, qui tum Alexandriam tenebat, gerens et ad Pelusium nauali prœlio superior fuerat et tumultuario opere ponte per Nilum facto transgressus cum exercitu obsidione ipsam Alexandream terrebat, nec procul abesse, quin poteretur regno opulentissimo, uidebatur. ea legati querentes orabant senatum, ut opem regno regibusque amicis impigre ferrent. ea merita populi Romani in Antiochum, eam apud omnes reges gentesque auctoritatem esse, ut, si legatos misissent, qui ei nuntiarent non placere senatui sociis regibus bellum fieri, extemplo abscessurus a mœnibus Alexandreæ abducturusque exercitum in Syriam esset. quod si cunctentur facere, breui extorres regno Ptolemæum et Cleopatram Romam uenturos, cum pudore quodam populi Romani, quod nullam opem in ultimo discrimine fortunarum tulissent. moti patres precibus Alexandrinorum extemplo C. Popilium Lænatem et C. Decimium et C. Hostilium legatos ad finiendum inter reges bellum miserunt. prius Antiochum, dein Ptolemæum adire iussi et nuntiare, ni absistatur bello, per utrum stetisset, eum non pro amico nec pro socio habituros esse.
His intra triduum simul cum legatis Alexandrinis profectis legati ex Macedonia quinquatribus ultimis adeo expectati uenerunt, ut, nisi uesper esset, extemplo senatum uocaturi consules fuerint. postero die senatus fuit legatique auditi sunt. ii nuntiant maiore periculo quam emolumento exercitum per inuios saltus in Macedoniam inductum. Pieriam, quo processisset, regem tenere; castra castris prope ita conlata esse, ut flumine Elpeo interiecto arceantur. neque regem pugnandi potestatem facere, nec nostris uim ad cogendum esse. hiemem etiam insuper rebus gerendis interuenisse. in otio militem ali, nec plus quam VI dierum frumentum habere. Macedonum dici triginta milia armatorum esse. si Ap. Claudio circa Lychnidum satis ualidus exercitus foret, potuisse eum ancipiti bello distinere regem: nunc et Appium, et quod cum eo præsidii sit, in summo periculo esse, nisi propere aut iustus exercitus eo mittatur, aut illi inde deducantur. ad classem se ex castris profectos sociorum naualium partem morbo audisse absumptam, partem, maxime qui ex Sicilia fuerint, domos suas abisse, et homines nauibus deesse; qui sint, neque stipendium accepisse neque uestimenta habere. Eumenen classemque eius, tamquam uento adlatas naues, sine causa et uenisse et abisse; nec animum eius regis constare satis uisum. sicut omnia de Eumene dubia, ita Attali egregie constantem fidem nuntiabant.
Legatis auditis tunc de bello referre sese L. Æmilius dixit. senatus decreuit, ut in octo legiones parem numerum tribunorum consules et populus crearent; creari autem neminem eo anno placere, nisi qui honorem gessisset. tum ex omnibus tribunis militum uti L. Æmilius in duas legiones in Macedoniam, quos eorum uelit, eligat, et ut sollemni Latinarum perfecto L. Æmilius consul, Cn. Octauius prætor, cui classis obtigisset, in prouinciam proficiscantur. additus est his tertius L. Anicius prætor, cuius inter peregrinos iurisdictio erat; eum in prouinciam Illyricum circa Lychnidum Ap. Claudio succedere placuit. dilectus cura C. Licinio consuli inposita. is septem milia ciuium Romanorum et equites ducentos scribere iussus et sociis nominis Latini septem milia peditum imperare, quadringentos equites, et Cn. Seruilio Galliam obtinenti prouinciam litteras mittere, ut sescentos equites conscriberet. hunc exercitum ad collegam primo quoque tempore mittere in Macedoniam iussus; neque in ea prouincia plus quam duas legiones esse; eas repleri, ut sena milia peditum, trecenos haberent equites; ceteros pedites equitesque in præsidiis disponi. qui eorum idonei ad militandum non essent, dimitti. decem præterea milia peditum imperata sociis et octingenti equites. id præsidii additum Anicio præter duas legiones, quas portare in Macedoniam est iussus, quina milia peditum et ducenos habentes, trecenos equites. et in classem quinque milia naualium socium sunt scripta. Licinius consul duabus legionibus obtinere prouinciam iussus; eo addere sociorum decem milia peditum et sescentos equites.
Senatus consultis perfectis L. Æmilius consul e curia in contionem processit orationemque talem habuit: ‘animaduertisse uideor, Quirites, maiorem mihi sortito Macedoniam prouinciam gratulationem factam, quam cum aut consul sum renuntiatus, aut quo die magistratum inii, neque id ob aliam causam, quam quia bello in Macedonia, quod diu trahitur, existimastis dignum maiestate populi Romani exitum per me inponi posse. deos quoque huic fauisse sorti spero eosdemque in rebus gerendis adfuturos esse. hæc partim ominari, partim sperare possum; illud adfirmare pro certo audeo, me omni ope adnisurum esse, ne frustra uos hanc spem de me conceperitis. quæ ad bellum opus sunt et senatus decreuit, et, quoniam extemplo proficisci placet neque ego in mora sum, C. Licinius collega, uir egregius, æque enixe parabit ac si ipse id bellum gesturus esset. uos quæ scripsero senatui ac uobis, iis modo credite et cauete rumores credulitate uestra alatis, quorum auctor nemo extabit. nam nunc quidem, quod uulgo fieri, hoc præcipue bello, animaduerti, nemo tam famæ contemptor est, cuius non debilitari animus possit. in omnibus circulis atque etiam, si dis placet, in conuiuiis sunt, qui exercitus in Macedoniam ducant, ubi castra locanda sint sciant, quæ loca præsidiis occupanda, quando aut quo saltu intranda Macedonia, ubi horrea ponenda, qua terra, mari subuehantur commeatus, quando cum hoste manus conserendæ, quando quiesse sit melius. nec, quid faciendum sit, modo statuunt, sed, quidquid aliter, quam ipsi censuere, factum est, consulem ueluti dicta die accusant. hæc magna impedimenta res gerentibus sunt: neque enim omnes tam firmi et constantis animi contra aduersum rumorem esse possunt, quam Q. Fabius fuit, qui suum imperium minui per uanitatem populi maluit, quam secunda fama male rem publicam gerere. non sum is, Quirites, qui non existumem admonendos duces esse: immo eum, qui de sua unius sententia omnia gerat, superbum iudico magis quam sapientem. quid ergo est? primum a prudentibus et proprie rei militaris peritis et usu doctis monendi imperatores sunt; deinde ab iis, qui intersunt gerendis rebus, qui loca, qui hostem, qui temporum opportunitatem uident, qui in eodem uelut nauigio participes sunt periculi. itaque si quis est, qui, quod e re publica sit, suadere se mihi in eo bello, quod gesturus sum, confidat, is ne deneget operam rei publicæ et in Macedoniam mecum ueniat. naue, equo, tabernaculo, uiatico etiam a me iuuabitur; si quem id facere piget et otium urbanum militiæ laboribus præoptat, e terra ne gubernauerit. sermonum satis ipsa præbet urbs; iis loquacitatem suam contineat: nos castrensibus consiliis contentos futuros esse sciat.’ ab hoc contione, Latinis, quæ pridie kal. Apriles fuerunt, in monte sacrificio rite perpetrato protinus inde et consul et prætor Cn. Octauius in Macedoniam profecti sunt. traditum memoriæ est maiore quam solita frequentia prosequentium consulem celebratum, ac prope certa spe ominatos esse homines, finem esse Macedonico bello maturumque reditum cum egregio triumpho consulis fore.
Dum hæc in Italia geruntur, Perseus quod iam inchoatum perficere, quia inpensa pecuniæ facienda erat, non inducebat in animum, ut Gentium Illyriorum regem sibi adiungeret, hoc, postquam intrasse saltum Romanos et adesse discrimen ultimum belli animaduertit, non ultra differendum ratus, cum per Hippiam legatum trecenta argenti talenta pactus esset, ita ut obsides ultro citroque darentur, Pantauchum misit ex fidissimis amicis ad ea perficienda. Meteone Labeatidis terræ Pantauchus regi Illyrio occurrit; ibi et iusiurandum ab rege et obsides accepit. missus et a Gentio est legatus nomine Olympio, qui iusiurandum a Perseo obsidesque exigeret. cum eodem ad pecuniam accipiendam missi sunt; et auctore Pantaucho, qui Rhodum legati cum Macedonibus irent, Parmenio et Morcus destinantur. quibus ita mandatum, ut iureiurando obsidibusque et pecunia accepta tum demum Rhodum proficiscerentur: duorum simul regum nomine incitari Rhodios ad bellum Romanum posse. adiunctam ciuitatem, penes quam unam tum rei naualis gloria esset, nec terra nec mari spem relicturam Romanis. uenientibus Illyriis Perseus ab Elpeo amni ex castris cum omni equitatu profectus ad Dium occurrit. ibi ea, quæ conuenerant, circumfuso agmine equitum facta, quos adesse fœderi sanciendo cum Gentio societatis uolebat rex, aliquantum eam rem ratus animorum iis adiecturam. et obsides in conspectu omnium dati acceptique; et Pellam ad thensauros regios missis, qui pecuniam acciperent, qui Rhodum irent cum Illyriis legatis Thessalonicæ conscendere iussi. ibi Metrodorus erat, qui nuper ab Rhodo uenerat, auctoribusque Dinone et Polyarato, principibus ciuitatis eius, adfirmabat Rhodios paratos ad bellum esse. is princeps iunctæ cum Illyriis legationis datus est.
Eodem tempore et ad Eumenen et ad Antiochum communia mandata, quæ subicere condicio rerum poterat: natura inimica inter se esse liberam ciuitatem et regem. singulos populum Romanum adgredi et, quod indignum sit, regum uiribus reges oppugnare. Attalo adiutore patrem suum oppressum; Eumene adiuuante et quadam ex parte etiam Philippo, patre suo, Antiochum oppugnatum; in se nunc et Eumenen et Prusian armatos esse. si Macedoniæ regnum sublatum foret, proxumam Asiam esse, quam iam ex parte sub specie liberandi ciuitates suam fecerint, deinde Syriam. iam Prusiam Eumeni honore præferri, iam Antiochum uictorem ab Ægypto, præmio belli, arceri. hæc cogitantem prouidere iubebat, ut aut ad pacem secum faciendam conpelleret Romanos aut perseuerantes in bello iniusto communes duceret omnium regum hostes. ad Antiochum aperta mandata erant; ad Eumenen per speciem captiuorum redimendorum missus legatus erat; re uera occultiora quædam agebantur, quæ in præsentia inuisum quidem et suspectum Romanis Eumenen falsis grauioribusque criminibus onerarunt; proditor enim ac prope hostis habitus, dum inter se duo reges captantes fraude et auaritia certant. Cydas erat Cretensis, ex intimis Eumenis. hic prius ad Amphipolim cum Chimaro quodam populari suo, militante apud Persea, inde postea ad Demetriadem semel cum Menecrate quodam, iterum cum Antimacho, regiis ducibus, sub ipsis mœnibus urbis conlocutus fuerat. Herophon quoque, qui tum missus est, duabus ad eundem Eumenen iam ante legationibus functus erat. quæ conloquia occulta et legationes infames quidem erant, sed, quid actum esset quidue inter reges conuenisset, ignorabatur. res autem ita sese habuit.
Eumenes neque fauit uictoriæ Persei, neque bello eam iuuare in animo habuit, non tam quia paternæ inter eos inimicitiæ erant, quam ipsorum odiis inter se accensæ: non ea regum æmulatio, ut æquo animo Persea tantas apisci opes tantamque gloriam, quanta Romanis uictis eum manebat, Eumenes uisurus fuerit. cernebat et Persea iam inde ab initio belli omni modo spem pacis temptasse et in dies magis, quo propior admoueretur terror, nihil neque agere aliud neque cogitare; Romanos quoque, quia traheretur diutius spe ipsorum bellum, et ipsos duces et senatum, non abhorrere a finiendo tam incommodo ac difficili bello. hac utriusque partis uoluntate explorata, quod fieri etiam sua sponte tædio ualidioris, metu infirmioris credebat posse, in eo suam operam uenditare conciliandæ gratia pacis cupiit. nam modo ne iuuaret bello Romanos terra marique, modo pacis patrandæ cum Romanis paciscebatur mercedem: ne bello interesset, mille talenta, ut pacem conciliaret, mille et quingenta. in utrumque non fidem modo se, sed obsides quoque dare paratum esse ostendebat. Perseus ad rem inchoandam promptissimus erat cogente metu et de obsidibus accipiendis sine dilatione agebat, conueneratque, ut accepti Cretam mitterentur. ubi ad pecuniæ mentionem uentum erat, ibi hæsitabat; et utique alteram [in] tanti nominis regibus turpem ac sordidam et danti et magis accipienti mercedem esse aiebat; in spem Romanæ pacis non recusare inpensam, sed eam pecuniam perfecta re daturum, interea Samothracæ in templo depositurum. ea insula cum ipsius dicionis esset, uidere Eumenes nihil interesse, ibi an Pellæ pecunia esset; id agere, ut partem aliquam præsentem ferret. ita nequiquam inter se captati nihil præter infamiam mouerunt.
Nec hæc tantum Persei per auaritiam est dimissa res, cum pecunia soluta aut pacem habere per Eumenen, quæ uel parte regni redimenda esset, aut deceptus protrahere inimicum mercede onustum et hostes merito ei Romanos posset facere; sed et ante Genti regis parata societas et tum Gallorum effusorum per Illyricum ingens oblatum auxilium auaritia dimissum est. ueniebant decem milia equitum, par numerus peditum et ipsorum iungentium cursum equis et in uicem prolapsorum equitum uacuos capientium ad pugnam equos. hi pacti erant eques denos præsentes aureos, pedes quinos, mille dux eorum. uenientibus his Perseus ab Elpeo ex castris profectus obuiam cum dimidia copiarum parte denuntiare per uicos urbesque, quæ uiæ propinquæ sunt, cœpit, ut commeatus expedirent, frumenti, uini, pecorum ut copia esset. ipse equos phalerasque et sagula donum principibus ferre et paruom auri, quod inter paucos diuideret, multitudinem credens trahi spe posse. ad Almanam urbem peruenit et in ripa fluminis Axi posuit castra. circa Desudabam in Mædica exercitus Gallorum consederat, mercedem pactam opperiens. eo mittit Antigonum, ex purpuratis unum, qui iuberet multitudinem Gallorum ad Bylazora—Paeoniæ is locus est—castra mouere, principes ad se uenire frequentes. septuaginta quinque milia ab Axio flumine et castris regis aberant. hæc mandata ad eos cum pertulisset Antigonus adiecissetque, per quantam omnium præparatam cura regis copiam ituri forent quibusque muneribus principes aduenientes uestis, argenti equorumque excepturus rex esset, de his quidem se coram cognituros respondent, illud, quod præsens pepigissent, interrogant, ecquid aurum, quod in singulos pedites equitesque diuidendum esset, secum aduexisset. cum ad id nihil responderetur, Clondicus, regulus eorum, ‘abi, renuntia ergo’ inquit ‘regi, nisi aurum obsidesque accepissent, nusquam inde Gallos longius uestigium moturos.’ hæc relata regi cum esset, aduocato consilio cum, quid omnes suasuri essent, appareret, ipse pecuniæ quam regni melior custos institit de perfidia et feritate Gallorum disserere, multorum iam ante cladibus experta: periculosum esse tantam multitudinem in Macedoniam accipere, ne grauiores eos socios habeant quam hostes Romanos. quinque milia equitum satis esse, quibus et uti ad bellum possent, et quorum multitudinem ipsi non timeant.
Apparebat omnibus mercedem timeri nec quicquam aliud; sed cum suadere consulenti nemo auderet, remittitur Antigonus, qui nuntiaret quinque milium equitum opera tantum uti regem, non tenere multitudinem aliam. quod ubi audiuere barbari, ceterorum quidem fremitus fuit indignantium se frustra excitos sedibus suis; Clondicus rursus interrogat, ecquid ipsis quinque milibus, quod conuenisset, numeraret? cum aduersus id quoque misceri ambages cerneret, inuiolato fallaci nuntio, quod uix sperauerat ipse posse contingere, retro ad Histrum perpopulati Threciam, qua uicina erat uiæ, redierunt. quæ manus, quieto sedente rege ad Elpeum aduersus Romanos, per Perrhaebiæ saltum in Thessaliam traducta non agros tantum nudare populando potuit, ne quos inde Romani commeatus expectarent, sed ipsas excindere urbes tenente ad Elpeum Perseo Romanos, ne urbibus sociis opitulari possent. ipsis quoque Romanis de se cogitandum fuisset, quando neque manere amissa Thessalia, unde exercitus alebatur, potuissent, neque progredi, cum ex aduerso castra Macedonum essent. hoc amisso auxilio Perseus animos Macedonum, qui ea pependerant spe, haud mediocriter debilitauit. eadem auaritia Gentium regem sibi alienauit. nam cum trecenta talenta Pellæ missis a Gentio numerasset, signare eos pecuniam passus est; inde decem talenta ad Pantauchum missa, eaque præsentia dari regi iussit; reliquam pecuniam signatam Illyriorum signo portantibus suis præcipit, paruis itineribus ueherent, dein cum ad finem Macedoniæ uentum esset, subsisterent ibi ac nuntios ab se opperirentur. Gentius exigua parte pecuniæ accepta cum adsidue a Pantaucho ad lacessendos hostili facto Romanos stimularetur, M. Perpennam et L. Petilium legatos, qui tum forte ad eum uenerant, in custodiam coniecit. hoc audito Perseus contraxisse eum necessitatem ratus ad bellandum utique cum Romanis, ad reuocandum, qui pecuniam portabat, misit, uelut nihil aliud agens, quam ut quanta maxima posset præda ex se uicto Romanis reseruaretur. et ab Eumene Herophon ignotis, quæ occulte acta erant, redit. de captiuis actum esse et ipsi euolgauerant et Eumenes consulem uitandæ suspicionis causa certiorem fecit.
Perseus post reditum ab Eumene Herophontis spe deiectus Antenorem et Callippum præfectos classis cum quadraginta lembis—adiectæ ad hunc numerum quinque pristes erant—Tenedum mittit, ut inde sparsas per Cycladas insulas naues, Macedoniam cum frumento petentes, tutarentur. Cassandreæ deductæ naues in portus primum, qui sub Atho monte sunt, inde Tenedum placido mari cum traiecissent, stantis in portu Rhodias apertas naues Eudamumque, præfectum earum, inuiolatos atque etiam benigne appellatos dimiserunt. cognito deinde in latere altero quinquaginta onerarias suarum stantibus in ostio portus Eumenis rostratis, quibus Damius præerat, inclusas esse, circumuectus propere ac summotis terrore hostium nauibus, onerarias datis, qui prosequerentur, decem lembis in Macedoniam mittit, ita ut in tutum prosecuti redirent Tenedum. nono post die ad classem iam ad Sigeum stantem redierunt. inde Subota—insula est interiecta Elaeæ et Chio—traiciunt. forte postero die, quam Subota classis tenuit, quinque et triginta naues, quas hippagogus uocant, ab Elæa profectæ cum equitibus Gallis equisque Phanas promunturium Chiorum petebant, unde transmittere in Macedoniam possent. Attalo ab Eumene mittebantur. has naues per altum ferri cum ex specula signum datum Antenori esset, profectus ab Subotis inter Erythrarum promunturium Chiumque, qua artissimum fretum est, iis occurrit. nihil minus credere præfecti Eumenis, quam Macedonum classem in illo uagari mari: nunc Romanos esse, nunc Attalum aut remissos aliquos ab Attalo ex castris Romanis Pergamum petere. sed cum iam adpropinquantium forma lemborum haud dubia esset et concitatio remorum derectæque in se proræ hostis adpropinquare aperuissent, tunc iniecta trepidatio est. cum resistendi spes nulla esset inhabilique nauium genere et Gallis uix quietem ferentibus in mari, pars eorum, qui propiores continentis litori erant, in Erythræam enarunt, pars uelis datis ad Chium naues eiecere relictisque equis effusa fuga urbem petebant. sed propius urbem lembi accessuque commodiore cum exposuissent armatos, partim in uia fugientes Gallos adepti Macedones ceciderunt, partim ante portam exclusos. clauserant enim Chii portas ignari, qui fugerent aut sequerentur. octingenti ferme Gallorum occisi, ducenti uiui capti; equi pars in mari fractis nauibus absumpti, parti neruos succiderunt in litore Macedones. uiginti eximiæ equos formæ cum captiuis eosdem decem lembos, quos ante miserat, Antenor deuehere Thessalonicam iussit et primo quoque tempore ad classem reuerti; Phanis se eos expectaturum. triduum ferme classis ad urbem stetit. Phanas inde progressi sunt et spe celerius regressis decem lembis euecti Ægæo mari Delum traiecerunt.
Dum hæc geruntur, legati Romani, C. Popilius et C. Decimius et C. Hostilius, a Chalcide profecti tribus quinqueremibus Delum cum uenissent, lembos ibi Macedonum quadraginta et quinque regis Eumenis quinqueremis inuenerunt. sanctitas templi insulæque inuiolatos præstabat omnes. itaque permixti Romanique et Macedones et Eumenis nauales socii [et] in templo indutias religione loci præbente uersabantur. Antenor, Persei præfectus, cum aliquas alto præferri onerarias naues ex speculis significatum foret, parte lemborum ipse insequens, parte per Cyclades disposita, præterquam si quæ Macedoniam peterent, omnes aut supprimebat aut spoliabat naues. quibus poterat Popilius aut suis aut Eumenis nauibus succurrebat; sed euecti nocte binis aut ternis plerumque lembis Macedones fallebant. per id fere tempus legati Macedones Illyriique simul Rhodum uenerunt, quibus auctoritatem addidit non lemborum modo aduentus passim per Cycladas atque Ægæum uagantium mare, sed etiam coniunctio ipsa regum Persei Gentique et fama cum magno numero peditum equitumque uenientium Gallorum. et iam cum accessissent animi Dinoni ac Polyarato, qui Persei partium erant, non benigne modo responsum regibus est, sed palam pronuntiatum bello finem se auctoritate sua inposituros esse; itaque ipsi quoque reges æquos adhiberent animos ad pacem accipiendam.
Iam ueris principium erat nouique duces in prouincias uenerant, consul Æmilius in Macedoniam, Octauius Oreum ad classem, Anicius in Illyricum, cui bellandum aduersus Gentium erat. Gentius patre Pleurato, rege Illyriorum, et matre Eurydica genitus fratres duos, Platorem utroque parente, Carauantium matre eadem natum, habuit. hoc propter ignobilitatem paternam minus suspecto Platorem occidit et duos amicos eius, Ettritum et Epicadum, impigros uiros, quo tutius regnaret. fama fuit Monuni, Dardanorum principis, filiam Etutam pacto fratri eum inuidisse, tamquam his nuptiis adiungenti sibi Dardanorum gentem; et simillimum id uero fecit ducta ea uirgo Platore interfecto. grauis deinde dempto a fratre metu popularibus esse cœpit; et uiolentiam insitam ingenio intemperantia uini accendebat. ceterum, sicut ante dictum est, ad Romanum incitatus bellum Lissum omnis copias contraxit. quindecim milia armatorum fuerunt. inde fratre in Cauiorum gentem ui aut terrore subigendam cum mille peditibus et quinquaginta equitibus misso, ipse ad Bassaniam urbem quinque milia ab Lisso ducit. socii erant Romanorum; itaque per præmissos nuntios prius temptati obsidionem pati quam dedere sese maluerunt. Carauantium in Cauiis Durnium oppidum aduenientem benigne accepit; Carauandis, altera urbs, exclusit; et agros eorum cum effuse uastaret, aliquot palati milites agrestium concursu interfecti sunt. iam et Ap. Claudius adsumptis ad eum exercitum, quem habebat, Bullinorum et Apolloniatium et Dyrrachinorum auxiliis profectus ex hibernis circa Genusum amnem castra habebat, audito fœdere inter Persea et Gentium et legatorum uiolatorum iniuria accensus, bellum haud dubie aduersus eum gesturus. Anicius prætor eo tempore Apolloniæ auditis, quæ in Illyrico gererentur, præmissisque ad Appium litteris, ut se ad Genusum opperiretur, triduo et ipse in castra uenit et ad ea, quæ habebat, auxilia e Parthinorum iuuentute adiunctis duobus milibus peditum et equitibus ducentis—peditibus Epicadus, equitibus Algalsus præerat—parabat ducere in Illyricum, maxime ut Bassanitas solueret obsidione. tenuit impetum eius fama lemborum uastantium maritimam oram. octoginta erant lembi, auctore Pantaucho missi a Gentio ad Dyrrachinorum et Apolloniatium agros populandos. tum classis ad * * * * * to eo tradiderunt se.
Deinceps et urbes regionis eius idem faciebant, adiuuante inclinationem animorum clementia in omnis et iustitia prætoris Romani. ad Scodram inde uentum est, quod belli caput erat, non eo solum, quod Gentius eam sibi ceperat uelut regni totius arcem, sed etiam quod Labeatium gentis munitissima longe est et difficilis aditu. duo cingunt eam flumina, Clausal a latere urbis, quod in orientem patet, præfluens, Barbanna ab regione occidentis, ex Labeatide palude oriens. hi duo amnes confluentes incidunt ~Oriundi flumini, quod ortum ex monte Scordo, multis et aliis auctum aquis, mari Hadriatico infertur. mons Scordus, longe altissimus regionis eius, ab oriente Dardanicam subiectam habet, a meridie Macedoniam, ab occasu Illyricum. quamquam munitum situ naturali oppidum erat gensque id tota Illyriorum et rex ipse tuebatur, tamen prætor Romanus, quia prima successerant prospere, fortunam totius rei principia secuturam esse ratus et repentinum ualiturum terrorem, instructo exercitu ad mœnia succedit. quod si clausis portis muros portarumque turris dispositi armati defendissent, uano cum incepto mœnibus pepulissent Romanos: nunc porta egressi prœlium loco æquo maiore animo commiserunt quam sustinuerunt. pulsi enim et fuga conglobati, cum ducenti amplius in ipsis faucibus portæ cecidissent, tantum intulerunt terrorem, ut oratores extemplo ad prætorem mitteret Gentius Teuticum et Bellum, principes gentis, per quos indutias peteret, ut deliberare de statu rerum suarum posset. triduo in hoc dato, cum castra Romana quingentos ferme passus ab urbe abessent, nauem conscendit et flumine Barbanna nauigat in lacum Labeatum, uelut secretum locum petens ad consultandium, sed, ut apparuit, falsa spe excitus Carauantium fratrem multis milibus armatorum coactis ex ea regione, in quam missus erat, aduentare. qui postquam euanuit rumor, tertio post die nauem eandem secundo amni Scodram demisit; præmissisque nuntiis, ut sibi appellandi prætoris potestas fieret, copia facta in castra uenit. et principium orationis ab accusatione stultitiæ orsus suæ, postremo ad preces lacrimasque effusus, genibus prætoris accidens in potestatem sese dedit. primo bonum animum habere iussus, ad cenam etiam inuitatus in urbem ad suos redit. et cum prætore eo die honorifice est epulatus, deinde in custodiam C. Cassio tribuno militum traditus, uix gladiatorio accepto, decem talentis, ab rege rex, ut in eam fortunam recideret.
Anicius Scodra recepta nihil prius quam requisitos Petilium Perpennamque legatos ad se duci iussit. quibus splendore suo restituto Perpennam extemplo mittit ad conprehendendos amicos cognatosque regis; qui Meteonem, Labeatium gentis urbem, profectus Etleuam uxorem cum filiis duobus, Scerdilædo Pleuratoque, et Carauantium fratrem Scodram in castra adduxit. Anicius bello Illyrico intra triginta dies perfecto nuntium uictoriæ Perpennam Romam misit et post dies paucos Gentium regem ipsum cum parente, coniuge ac liberis ac fratre aliisque principibus Illyriorum hoc unum bellum prius perpetratum quam cœptum Romæ auditum est.
Quibus diebus hæc agebantur, Perseus quoque in magno terrore erat propter aduentum simul Æmili noui consulis, quem cum ingentibus minis aduentare audiebat, simul Octaui prætoris. nec minus terroris a classe Romana et periculo maritumæ oræ habebat. Thessalonicæ Eumenes et Athenagoras præerant cum paruo præsidio duorum milium cætratorum. eo et Androclen præfectum mittit iussum sub ipsis naualibus castra habere. Ænean mille equites et Creon Antigonensis missi ad tutandam maritumam oram, ut, quocumque litore adplicuisse naues hostium audissent, extemplo ferrent agrestibus opem. quinque milia Macedonum missa ad præsidium Pythoi et Petræ, quibus præpositi erant Histiæus et Theogenes et Midon. his profectis ripam munire Elpei fluminis adgressus est, quia sicco alueo transiri poterat. huic rei ut omnis multitudo uacaret, feminæ ex propinquis urbibus coactæ cibaria in castra adferebant; miles iussus ex propinquis siluis benigne * * * * .
Hæc cum ita fieri placere contione aduocata pronuntiasset, adiecit urbanæ contioni conuenientem orationem: unum imperatorem in exercitu prouidere et consulere, quid agendum sit, debere, nunc per se, nunc cum iis, quos aduocauerit in consilium; qui non sint aduocati, eos nec palam nec secreto iactare consilia sua. militem hæc tria curare debere, corpus ut quam ualidissimum et pernicissimum habeat, arma apta, cibum paratum ad subita imperia; cetera scire de se dis immortalibus et imperatori suo curæ esse. in quo exercitu milites consultent, imperator rumoribus uulgi circumagatur, ibi nihil salutare esse. se, quod sit officium imperatoris, prouisurum, ut bene gerendæ rei occasionem iis præbeat: illos nihil, quid futurum sit, quærere, ubi datum signum sit, tum militarem nauare operam debere. ab his præceptis contionem dimisit, uolgo etiam ueteranis fatentibus se illo primum die, tamquam tirones, quid agendum esset in re militari, didicisse. non sermonibus tantum his, cum quanto adsensu audissent uerba consulis, ostenderunt, sed rerum præsens effectus erat. neminem totis mox castris quietum uideres: acuere alii gladios, alii galeas bucculasque [scutorum], alii loricas tergere, alii aptare corpori arma experirique sub his membrorum agilitatem, quatere alii pila, alii micare gladiis mucronemque intueri, ut facile quis cerneret, ubi primum conserendi manum cum hoste data occasio esset, aut uictoria egregia aut morte memorabili finituros bellum. Perseus quoque, cum aduentu consulis simul et ueris principio strepere omnia mouerique apud hostes uelut nouo bello cerneret, mota a Phila castra in aduersa ripa posita, nunc ad contemplanda opera sua circumire ducem haud dubie transitus speculantem, nunc * * * * * * Romanorum esse.
Quæ res Romanis auxit animos. Macedonibus regique eorum haud mediocrem attulit terrorem. et primo supprimere in occulto famam eius rei est conatus, missis, qui Pantauchum inde uenientem adpropinquare castris uetarent. sed iam et pueri quidam uisi ab suis erant inter obsides Illyrios ducti, et quo quæque accuratius celantur, eo facilius loquacitate regiorum ministrorum emanant.
Sub idem tempus Rhodii legati in castra uenerunt cum isdem de pace mandatis, quæ Romæ ingentem iram patrum excitauerant. multo iniquioribus animis a castrensi consilio auditi sunt. itaque cum alii legatos in uincula coniciendos censerent, alii præcipites sine responso agendos e castris, pronuntiauit consul post diem quintum decimum se responsum daturum. interim, ut appareret, quantum pacificantium Rhodiorum auctoritas ualuisset, consultare de ratione belli gerendi cœpit. placebat quibusdam et maxime minoribus natu per Elpei ripam munitionesque uim facere: confertis et uno agmine impetum facientibus resistere Macedonas non posse, ex tot castellis aliquanto altioribus ac munitioribus, quæ ualidis præsidiis insedissent, priore anno deiectos. aliis placebat Octauium cum classe Thessalonicam petere et populatione maritumæ oræ distringere copias regias, ut altero ab tergo se ostendente bello circumactus ad interiorem partem regni tuendam nudare aliqua parte transitus Elpei cogeretur. ipsi natura et operibus inexsuperabilis ripa uidebatur, et præterquam quod tormenta ubique disposita essent, missilibus etiam melius et certiore ictu hostis uti audierat. alio spectabat mens tota ducis; dimissoque consilio Perrhæbos mercatores Cœnum et Menophilum, notæ iam sibi et fidei et prudentiæ homines, accersitos secreto percunctatur, quales ad Perrhæbiam transitus sint. cum loca non iniqua esse dicerent, præsidiis autem regiis obsideri, spem cepit, si nocte inprouiso ualida manu adgressus necopinantis esset, deici præsidia posse: iacula enim et sagittas et cetera missilia in tenebris, ubi, quid petatur, procul prouideri nequeat, inutilia esse; gladio comminus geri rem in permixta turba, quo miles Romanus uincat. his ducibus usurus prætorem Octauium accersitum, exposito, quid pararet, Heracleum cum classe petere iubet et mille hominibus decem dierum cocta cibaria habere. ipse P. Scipionem Nasicam, Q. Fabium Maximum filium suum cum quinque milibus delectis militum Heracleum mittit, uelut classem conscensuros ad maritumam oram interioris Macedoniæ, quod in consilio agitatum erat, uastandam. secreto indicatum cibaria his præparata ad classem esse, ne quid eos moraretur. inde iussi duces itineris ita diuidere uiam, ut quarta uigilia tertio die Pythoum adoriri possent. ipse postero die, ut detineret regem ab circumspectu rerum aliarum, prima luce medio in alueo cum stationibus hostium prœlium commisit; pugnatumque utrimque est leui armatura. nec grauioribus armis in tam inæquali alueo pugnari poterat. descensus ripæ utriusque in alueum trecentorum ferme passuum erat; medium spatium torrentis alibi aliter cauati paulo plus quam mille passus patebat. ibi in medio spectantibus utrimque ex uallo castrorum hinc rege, hinc consule cum suis legionibus pugnatum est. missilibus procul regia auxilia melius pugnabant; comminus stabilior et tutior aut parma aut scuto Ligustico Romanus erat. meridie fere receptui cani suis consul iussit. ita eo die diremptum prœlium est haud paucis utrimque interfectis. sole orto postero die inritatis certamine animis etiam acrius concursum est. sed Romani non ab iis tantum, cum quibus contractum certamen erat, sed multo magis ab ea multitudine, quæ disposita in turribus stabat, omni genere missilium telorum ac saxis maxime uolnerabantur. ubi propius ripam hostium subissent, tormentis missa etiam ad ultimos perueniebant. multo pluribus eo die amissis consul paulo serius recepit suos. tertio die prœlio abstinuit, degressus ad imam partem castrorum, ueluti per deuexum in mare bracchium transitum temptaturus. Perseus, quod in oculis erat * * * * * .
tempus anni post circumactum solstitium erat; hora diei iam ad meridiem uergebat; iter multo puluere et incalescente sole factum erat. lassitudo et sitis iam sentiebatur et meridiem æstum magis accensurum cum mox adpareret, statuit sic adfectos recenti atque integro hosti non abicere; sed tantus ardor in animis ad dimicandum utcumque erat, ut consuli non minore arte ad suos eludendos quam ad hostes opus esset. nondum omnibus instructis instabat tribunis militum, ut maturarent instruere; circumibat ipse ordines; animos militum hortando in pugnam accendebat. ibi primo alacres signum poscebant; deinde, quantum incresceret æstus, et uoltus minus uigentes et uoces segniores erant, et quidam incumbentes scutis nixique pilis stabant tum iam aperte primis ordinibus inperat, metarentur frontem castrorum et inpedimenta constituerent. quod ubi fieri milites sensere, alii gaudere palam, quod fessos uiæ labore flagrantissimo æstu non cœgisset pugnare; legati circa imperatorem ducesque externi erant, inter quos et Attalus, omnes adprobantes, dum pugnaturum consulem credebant—neque enim ne his quidem cunctationem aperuerat suam—; tunc mutatione consilii subita cum alii silerent, Nasica unus ex omnibus ausus est monere consulem, ne hostem ludificatum priores imperatores fugiendo certamen manibus emitteret: uereri, ne, si nocte abeat, sequendus maximo labore ac periculo in intima Macedoniæ sit, æstasque, sicut prioribus ducibus, per calles saltusque Macedonicorum montium uagando circumagatur. se magnopere suadere, dum in campo patenti hostem habeat, adgrediatur, nec oblatam occasionem uincendi amittat. consul nihil offensus libera admonitione tam clari adulescentis ‘et ego’ inquit ‘animum istum habui, Nasica, quem tu nunc habes, et, quem ego nunc habeo, tu habebis. multis belli casibus didici, quando pugnandum, quando abstinendum pugna sit. non operæ est stanti nunc in acie docere, quibus de causis hodie quiesse melius sit. rationes alias reposcito; nunc auctoritate ueteris imperatoris contentus eris.’ conticuit adulescens: haud dubie uidere aliqua impedimenta pugnæ consulem, quæ sibi non apparerent.
Paulus postquam metata castra impedimentaque conlocata animaduertit, ex postrema acie triarios primos subducit, deinde principes, stantibus in prima acie hastatis, si quid hostis moueret, postremo hastatos, ab dextro primum cornu singulorum paulatim signorum milites subtrahens. ita pedites equitibus cum leui armatura ante aciem hosti oppositis sine tumultu abducti, nec ante, quam prima frons ualli ac fossa perducta est, ex statione equites reuocati sunt. rex quoque, cum sine detractatione paratus pugnare eo die fuisset, contentus eo, quod per hostem moram fuisse scirent, et ipse in castra copias reduxit.
Castris permunitis C. Sulpicius Gallus, tribunus militum secundæ legionis, qui prætor superiore anno fuerat, consulis permissu ad contionem militibus uocatis pronuntiauit, nocte proxima, ne quis id pro portento acciperet, ab hora secunda usque ad quartam horam noctis lunam defecturam esse. id quia naturali ordine statis temporibus fiat, et sciri ante et prædici posse. itaque quem ad modum, quia certi solis lunæque et ortus et occasus sint, nunc pleno orbe, nunc senescentem exiguo cornu fulgere lunam non mirarentur, ita ne obscurari quidem, cum condatur umbra terræ, trahere in prodigium debere. nocte, quam pridie nonas Septembres insecuta est dies, edita hora luna cum defecisset, Romanis militibus Galli sapientia prope diuina uideri; Macedonas ut triste prodigium, occasum regni perniciemque gentis portendens, mouit nec aliter uates. clamor ululatusque in castris Macedonum fuit, donec luna in suam lucem emersit.
Postero die—tantus utrique ardor exercitui ad concurrendum fuerat, ut et regem et consulem suorum quidam, quod sine prœlio discessum esset, accusarent— regi prompta defensio erat, non eo solum, quod hostis prior aperte pugnam detractans in castra copias reduxisset, sed etiam quod eo loco signa constituisset, quo phalanx, quam inutilem uel mediocris iniquitas loci efficeret, promoueri non posset. consul ad id, quod pridie prætermisisse pugnandi occasionem uidebatur et locum dedisse hosti, si nocte abire uellet, tunc quoque per speciem immolandi terere uidebatur tempus, cum luce prima ad signum propositum pugnæ exeundum in aciem fuisset. tertia demum hora sacrificio rite perpetrato ad consilium uocauit; atque ibi, quod rei gerendæ tempus esset, loquendo et intempestiue consultando uidebatur quibusdam extrahere. aduersus eos sermones talem consul orationem habuit.
‘P. Nasica, egregius adulescens, ex omnibus unus, quibus hesterno die pugnari placuit, denudauit mihi suum consilium; idem postea, ita ut transisse in sententiam meam uideri posset, tacuit. quibusdam aliis absentem carpere imperatorem quam præsentem monere melius uisum est. et tibi, P. Nasica, et quicumque idem, quod tu, occultius senserunt, non grauabor reddere dilatæ pugnæ rationem. nam tantum abest, ut me hesternæ quietis pæniteat, ut seruatum a me exercitum eo consilio credam. in qua me opinione sine causa esse ne quis uestrum credat, recognoscat agedum mecum, si uidetur, quam multa pro hoste et aduersus nos fuerint. iam omnium primum, quantum numero nos præstent, neminem uestrum nec ante ignorasse et hesterno die explicatam intuentis aciem animaduertisse certum habeo. ex hac nostra paucitate quarta pars militum præsidio inpedimentis relicta erat; nec ignauissimum quemque relinqui ad custodiam sarcinarum scitis. sed fuerimus omnes: paruom hoc tandem esse credimus, quod ex his castris, in quibus hac nocte mansimus, exituri in aciem hodierno aut summum crastino die, si ita uidebitur, diis bene iuuantibus sumus? nihilne interest, utrum militem, quem neque uiæ labor eo die neque operis fatigauerit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum uirium, uigentem et corpore et animo educas, an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis puluere, torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas uires ad prœlium adferat? quis, pro deum fidem, ita conparatus, uel iners atque inbellis, fortissimum uirum non uicerit? quid, quod hostes per summum otium instruxerant aciem, præparauerant animos, stabant conpositi suis quisque ordinibus, nobis tunc repente trepidandum in acie instruenda erat et incompositis concurrendum?
At hercule aciem quidem inconditam inordinatamque habuissemus, sed castra munita, prouisam aquationem, tutum ad eam iter præsidiis inpositis, explorata circa omnia; an nihil nostri habentes præter nudum campum, in quo pugnaremus * * * . maiores uestri castra munita portum ad omnis casus exercitus ducebant esse, unde ad pugnam exirent, quo iactati tempestate pugnæ receptum haberent. ideo, cum munimentis ea sæpsissent, præsidio quoque ualido firmabant, quod, qui castris exutus erat, etiamsi pugnando acie uicisset, pro uicto haberetur. castra sunt uictori receptaculum, uicto perfugium. quam multi exercitus, quibus minus prospera pugnæ fortuna fuit, intra uallum conpulsi tempore suo, interdum momento post, eruptione facta uictorem hostem pepulerunt? patria altera militaris est hæc sedes, uallumque pro mœnibus et tentorium suum cuique militi domus ac penates sunt. sine ulla sede uagi dimicassemus, ut quo uicti, quo uictores nos reciperemus? his difficultatibus et impedimentis pugnæ illud opponitur: quid, si hostis hac interposita nocte abisset, quantum rursus sequendo eo penitus in ultimam Macedoniam exhauriendum laboris erat? ego autem neque mansurum eum neque in aciem copias educturum fuisse certum habeo, si cedere hinc statuisset. quanto enim facilius abire fuit, cum procul abessemus, quam nunc, cum in ceruicibus sumus, nec fallere nos interdiu aut nocte abeundo potest? quid autem est nobis optatius quam ut, quorum castra præalta fluminis ripa tuta, uallo insuper sæpta crebrisque turribus oppugnare adorti sumus, eos relictis munimentis, agmine effuso abeuntis in patentibus campis ab tergo adoriamur? hæ dilatæ pugnæ ex hesterno die in hodiernum causæ fuerunt. pugnare enim et ipsi mihi placet; et ideo, quia per Elpeum amnem sæpta ad hostem uia erat, alio saltu deiectis hostium præsidiis nouom iter aperui, neque prius, quam debellauero, absistam.‘
Post hanc orationem silentium fuit, partim traductis in sententiam eius, partim uerentibus nequiquam offendere in eo, quod utcumque prætermissum reuocari non posset. ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut regi pugnare placebat, regi, quod nec fessos, ut pridie, ex uia neque trepidantis in acie instruenda et uixdum compositos adgressurus erat, consuli, quod in nouis castris non ligna, non pabulum conuectum erat, ad quæ petenda ex propinquis agris magna pars militum e castris exierat. neutro imperatorum uolente fortuna, quæ plus consiliis humanis pollet, contraxit certamen. flumen erat haud magnum propius hostium castra, ex quo et Macedones et Romani aquabantur præsidiis ex utraque ripa positis, ut id facere tuto possent. duæ cohortes a parte Romanorum erant, Marrucina et Pæligna, duæ turmæ Samnitium equitum, quibus præerat M. Sergius Silus legatus; et aliud pro castris statiuom erat præsidium sub C. Cluuio legato, tres cohortes, Firmana, Uestina, Cremonensis, duæ turmæ equitum, Placentina et Æsernina. cum otium ad flumen esset neutris lacessentibus, hora circiter nona iumentum e manibus curantium elapsum in ulteriorem ripam effugit. quod cum per aquam ferme genu tenus altam tres milites sequerentur, Threces duo id iumentum ex medio alueo in suam ripam trahentes caperent, hos persecuti illi altero eorum occiso receptoque [eo] iumento ad stationem suorum se recipiebant. octingentorum Thracum præsidium in hostium ripa erat. ex his pauci primo, ægre passi popularem in suo conspectu cæsum, ad persequendos interfectores fluuium transgressi sunt, dein plures, postremo omnes, et cum præsidio * * * * .
Ceterum sicut peditum passim cædes fiebant, nisi qui abiectis armis fugerunt, sic equitatus prope integer pugna excessit. princeps fugæ rex ipse erat. iam a Pydna cum sacris alis equitum Pellam petebat; confestim eos Cotys sequebatur Odrysarumque equitatus. ceteræ quoque Macedonum alæ integris abibant ordinibus, quia interiecta peditum acies, cuius cædes uictores tenebat, inmemores fecerat sequendi equites. diu phalanx a fronte, a lateribus, ab tergo cæsa est. postremo qui ex hostium manibus elapsi erant, inermes ad mare fugientes, quidam aquam etiam ingressi, manus ad eos, qui in classe erant, tendentes, suppliciter uitam orabant; et cum scaphas concurrere undique ab nauibus cernerent, ad excipiendos sese uenire rati, ut caperent potius quam occiderent, longius in aquam, quidam etiam natantes, progressi sunt. sed cum hostiliter e scaphis cæderentur, retro, qui poterant, nando repetentes terram in aliam fœdiorem pestem incidebant; elephanti enim ab rectoribus ad litus acti exeuntis obterebant elidebantque. facile conuenit ab Romanis numquam una acie tantum Macedonum interfectum. cæsa enim ad uiginti milia hominum sunt; ad sex milia, qui Pydnam ex acie perfugerant, uiui in potestatem peruenerunt, et uagi ex fuga quinque milia hominum capta. ex uictoribus ceciderunt non plus centum, et eorum multo maior pars Pæligni; uolnerati aliquanto plures sunt. quod si maturius pugnari cœptum esset, ut satis diei uictoribus ad persequendum superesset, deletæ omnes copiæ forent: nunc imminens nox et fugientes texit et Romanis pigritiem ad sequendum locis ignotis fecit.
Perseus ad Pieriam siluam uia militari frequenti agmine equitum et regio comitatu fugit. simul in siluam uentum est, ubi plures diuersæ semitæ erant, et nox adpropinquabat, cum perpaucis maxime fidis uia deuertit. equites sine duce relicti alii alia in ciuitates suas dilapsi sunt; perpauci inde Pellam celerius quam ipse Perseus, quia recta et expedita uia ierant, peruenerunt. rex ad mediam ferme noctem errore et uariis difficultatibus uiæ est uexatus; in regia Perseo, qui Pellæ præerant, Euctus Eulæusque et regii pueri præsto erant. contra ea amicorum, qui alii alio casu seruati ex prœlio Pellam uenerant, cum sæpe arcessiti essent, nemo ad eum uenit. tres erant tantum cum eo fugæ comites, Euander Cretensis, Neo Bœotus et Archidamus Ætolus. cum iis iam metuens, ne, qui uenire ad se abnuerent, maius aliquid mox auderent, quarta uigilia profugit. secuti eum sunt admodum quingenti Cretenses. petebat Amphipolim; sed nocte a Pella exierat, properans ante lucem Axium amnem traicere, eum finem sequendi propter difficultatem transitus fore ratus Romanis.
Consulem, cum se in castra uictor recepisset, ne sincero gaudio frueretur, cura de minore filio stimulabat. P. Scipio is erat, Africanus et ipse postea deleta Carthagine appellatus, naturalis consulis Pauli filius, adoptione Africani nepos. is septumum decumum tunc annum agens, quod ipsum curam augebat, dum effuse sequitur hostes, in partem aliam turba ablatus erat; et serius cum redisset, tunc demum, recepto sospite filio, uictoriæ tantæ gaudium consul sensit. Amphipolim cum iam fama pugnæ peruenisset concursusque matronarum in templum Dianæ, quam Tauropolon uocant, ad opem exposcendam fieret, Diodorus, qui præerat urbi, metuens, ne Thraces, quorum duo milia in præsidio erant, urbem in tumultu diriperent, ab subornato ab se per fallaciam in tabellarii speciem litteras in foro medio accepit. scriptum in iis erat ad Emathiam classem Romanam adpulsam esse agrosque circa uexari; orare præfectos Emathiæ, ut præsidium aduersus populatores mittat. his lectis hortatur Thracas, ut ad tuendam Emathiæ oram proficiscantur: magnam eos cædem prædamque palatis passim per agros Romanis facturos. simul eleuat famam aduersæ pugnæ: quæ si uera foret, alium super alium recentes ex fuga uenturos fuisse. per hanc causam Thracibus ablegatis, simul transgressos eos Strymonem uidit, portas clausit.
Tertio die Perseus, quam pugnatum erat, Amphipolim uenit. inde oratores cum caduceo ad Paulum misit. interim Hippias et Midon et Pantauchus, principes amicorum regis, Berœa, quo ex acie confugerant, ipsi ad consulem profecti Romanis se dedunt. hoc idem et alii deinceps metu perculsi parabant facere. consul nuntiis uictoriæ Q. Fabio filio et L. Lentulo et Q. Metello cum litteris Romam missis spolia iacentis hostium exercitus peditibus concessit, equitibus prædam circumiecti agri, dum ne amplius duabus noctibus a castris abessent. ipse propius mare ad Pydnam castra mouit. Berœa primum, deinde Thessalonica et Pella et deinceps omnis ferme Macedonia intra biduum dedita. Pydnaci, qui proximi erant, nondum miserant legatos; multitudo incondita plurium simul gentium turbaque, quæ ex acie fuga in unum conpulsa erat, consilium et consensum ciuitatis inpediebat; nec clausæ modo portæ, sed etiam inaedificatæ erant. missi Midon et Pantauchus sub muros ad conloquium Solonis, qui præsidio præerat; per eum emittitur militaris turba. oppidum deditum militibus datur diripiendum. Perseus una tantum spe Bisaltarum auxilii temptata, ad quos nequiquam miserat legatos, in contionem processit Philippum secum filium habens, ut et ipsos Amphipolitanos et equitum peditumque, qui aut se persecuti aut fuga eodem delati erant, adhortando animos confirmaret. sed aliquotiens dicere incipientem cum lacrimæ præpedissent, quia ipse hiscere nequiit, Euandro Cretensi editis, quæ agi cum multitudine uellet, de templo descendit. multitudo, sicut ad conspectum regis fletumque tam miserabilem et ipsa ingemuerat lacrimaueratque, ita Euandri orationem aspernabatur; et quidam ausi sunt media ex contione succlamare ‘abite hinc, ne, qui pauci supersumus, propter uos pereamus.’ horum ferocia uocem Euandri clausit. rex inde domum se recepit pecuniaque et auro argentoque in lembos, qui in Strymone stabant, delatis et ipse ad flumen descendit. Thraces nauibus se committere non ausi domos dilapsi et alia militaris generis turba; Cretenses spe pecuniæ secuti. et quoniam in diuidendo plus offensionum quam gratiæ erat, quinquaginta talenta iis posita sunt in ripa diripienda. ab hac direptione cum per tumultum naues conscenderent, lembum unum in ostio amnis multitudine grauatum merserunt. Galepsum eo die, postero Samothracam, quam petebant, perueniunt; ad duo milia talentum peruecta eo dicuntur.
Paulus per omnes deditas ciuitates dimissis, qui præessent, ne qua iniuria in noua pace uictis fieret, retentisque apud se caduceatoribus regis P. Nasicam, ignarus fugæ regis, Amphipolim misit cum modica peditum equitumque manu, simul ut Sinticen euastaret et ad omnes conatus regi impedimento esset. inter hæc Melibœa a Cn. Octauio capitur diripiturque; ad Æginium, ad quod oppugnandum Cn. Anicius legatus missus erat, ducenti eruptione ex oppido facta amissi sunt ignaris Æginiensibus debellatum esse. consul a Pydna profectus cum toto exercitu die altero Pellam peruenit et cum castra mille passus inde posuisset, per aliquot dies ibi statiua habuit, situm urbis undique aspiciens, quam non sine causa delectam esse regiam animaduertit. sita est in tumulo uergente in occidentem hibernum; cingunt paludes inexsuperabilis altitudinis æstate et hieme, quas restagnantes faciunt amnes. arx Phacus in ipsa palude, qua proxima urbi est, uelut insula eminet, aggeri operis ingentis imposita, qui et murum sustineat et umore circumfusæ paludis nihil lædatur. muro urbis coniuncta procul uidetur; diuisa est intermurali amni et eadem ponte iuncta, ut nec oppugnante externo aditum ab ulla parte habeat, nec, si quem ibi rex includat, ullum nisi per facillimæ custodiæ pontem effugium. et gaza regia in eo loco erat; sed tum nihil præter trecenta talenta, quæ missa Gentio regi, deinde retenta fuerant, inuentum est. per quos dies ad Pellam statiua fuerunt. legationes frequentes, quæ ad gratulandum conuenerant, maxime ex Thessalia, auditæ sunt. nuntio deinde accepto Persea Samothracam traiecisse, profectus a Pella consul quartis castris Amphipolim peruenit. effusa omnis obuiam turba cuiuis indicio erat non bono ac iusto rege orba * * .