Eadem æstate qua in Thessalia [hæc gesta sunt], * * * legatus in Illyricum a consule missus opulenta duo oppida oppugnauit. Ceremiam ui atque armis cœgit in deditionem; omniaque iis sua concessit, ut opinione clementiæ eos, qui Carnuntem, munitam urbem, incolebant, adliceret. Postquam nec, ut dederent se, conpellere neque capere obsidendo poterat, ne duabus oppugnationibus nequiquam fatigatus miles esset, quam prius intactam urbem reliquerat, diripuit. Alter consul C. Cassius nec in Gallia, quam sortitus erat, memorabile quicquam gessit et per Illyricum ducere legiones in Macedoniam uano incepto est conatus. Ingressum hoc iter consulem senatus ex Aquileiensium legatis cognouit, qui querentes coloniam suam nouam et infirmam necdum satis munitam inter infestas nationes Histrorum et Illyriorum esse, cum peterent, ut senatus curæ haberet, quomodo ea colonia muniretur, interrogati, uellentne eam rem C. Cassio consuli mandari, responderunt Cassium Aquileiam indicto exercitu profectum per Illyricum in Macedoniam esse. Ea res primo incredibilis uisa, et pro se quisque credere Carnis forsitan aut Histris bellum inlatum. Tum Aquileienses: nihil se ultra scire nec audere adfirmare, quam triginta dierum frumentum militi datum et duces, qui ex Italia itinera in Macedoniam nossent, conquisitos abductosque. Enimuero senatus indignari tantum consulem ausum, ut suam prouinciam relinqueret, in alienam transiret, exercitum nouo periculoso[que] itinere inter exteras gentes duceret, uiam tot nationibus in Italiam aperiret. Decernunt frequentes, ut C. Sulpicius prætor tris ex senatu nominet legatos, qui eo die proficiscantur ex urbe et, quantum adcelerare possint, Cassium consulem, ubicumque sit, persequantur; nuntient, ne bellum cum ulla gente moueat, nisi cum qua senatus gerendum censuerit. Legati hi profecti M. Cornelius Cethegus, M. Fuluius, P. Marcius Rex. Metus de consule atque exercitu distulit eo tempore muniendæ Aquileiæ curam.
Hispaniæ deinde utriusque legati aliquot populorum in senatum introducti. Ii de magistratuum Romanorum auaritia superbiaque conquesti, nixi genibus ab senatu petierunt, ne se socios fœdius spoliari uexarique quam hostes patiantur. Cum et alia indigna quererentur, manifestum autem esset pecunias captas, L. Canuleio prætori, qui Hispaniam sortitus erat, negotium datum est, ut in singulos, a quibus Hispani pecunias repeterent, quinos recuperatores ex ordine senatorio daret patronosque, quos uellent, sumendi potestatem faceret. Uocatis in curiam legatis recitatum est senatus consultum, iussique nominare patronos. Quattuor nominauerunt, M. Porcium Catonem, P. Cornelium Cn. F. Scipionem, L. Æmilium L. F. Paulum, C. Sulpicium Gallum. Cum M. Titinio primum, qui prætor A. Manlio M. Iunio consulibus in citeriore Hispania fuerat, recuperatores sumpserunt. Bis ampliatus, tertio absolutus est reus. Dissensio inter duarum prouinciarum legatos est orta; citerioris Hispaniæ populi M. Catonem et [P.] Scipionem, ulterioris L. Paulum et Gallum Sulpicium patronos sumpserunt. Ad recuperatores adducti a citerioribus populis P. Furius Philus, ab ulterioribus M. Matienus; ille Sp. Postumio Q. Mucio consulibus triennio ante, hic biennio prius L. Postumio M. Popilio consulibus prætor fuerat. Grauissimis criminibus accusati ambo ampliatique; cum dicenda de integro causa esset, excusati exilii causa solum uertisse. Furius Præneste, Matienus Tibur exulatum abierunt. Fama erat prohiberi a patronis nobiles ac potentes conpellare; auxitque eam suspicionem Canuleius prætor, quod omissa ea re dilectum habere instituit, dein repente in prouinciam abiit, ne plures ab Hispanis uexarentur. Ita præteritis silentio obliteratis in futurum tamen consultum ab senatu Hispanis, quod impetrarunt, ne frumenti æstimationem magistratus Romanus haberet neue cogeret uicensumas uendere Hispanos, quanti ipse uellet, et ne præfecti in oppida sua ad pecunias cogendas imponerentur.
Et alia noui generis hominum ex Hispania legatio uenit. Ex militibus Romanis et ex Hispanis mulieribus, cum quibus conubium non esset, natos se memorantes, supra quattuor milia hominum, orabant, ut sibi oppidum, in quo habitarent, daretur. Senatus decreuit, uti nomina sua apud L. Canuleium profiterentur eorumque, si quos manumisissent; eos Carteiam ad Oceanum deduci placere; qui Carteiensium domi manere uellent, potestatem fieri, uti numero colonorum essent, agro adsignato. Latinam eam coloniam esse libertinorumque appellari. Eodem tempore ex Africa et Gulussa regulus, Masinissæ filius, legatus patris, et Carthaginienses uenerunt. Gulussa prior in senatum introductus et, quæ missa erant ad bellum Macedonicum a patre suo, exposuit et, si qua præterea uellent imperare, præstaturum merito populi Romani est pollicitus et monuit patres conscriptos, ut a fraude Carthaginiensium cauerent: classis eos magnæ parandæ consilium cepisse, specie pro Romanis et aduersus Macedonas; ubi ea parata instructaque esset, ipsorum fore potestatis, quem hostem aut socium habeant. Hanc iniec . . .
. . . tis tantum exinde pauorem ingressi castra, ostentantes capita fecerunt, ut, si admotus extemplo exercitus foret, capi castra potuerint. tum quoque fuga ingens facta est; et erant, qui legatos mittendos ad pacem precibus petendam censerent; ciuitatesque conplures eo nuntio audito in deditionem uenerunt. Quibus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam conferentibus, qui se ultro ad pœnam ipsi obtulissent, cum ueniam dedisset prætor, profectus extemplo ad alias ciuitates omnibus imperata facientibus quieto exercitu pacatum agrum, qui paulo ante ingenti tumultu arserat, peragrauit. Hæc lenitas prætoris, qua sine sanguine ferocissimam gentem domuerat, eo gratior plebi patribusque fuit, quo crudelius auariusque in Græcia bellatum et ab consule Licinio et ab Lucretio prætore erat. Lucretium tribuni plebis absentem contionibus adsiduis lacerabant, cum rei publicæ causa abesse excusaretur; sed tum adeo uicina etiam inexplorata erant, ut is eo tempore in agro suo Antiati esset aquamque ex manubiis Antium ex flumine Loracinæ duceret. Id opus centum triginta milibus æris locasse dicitur; tabulis quoque pictis ex præda fanum Æsculapi exornauit. Inuidiam infamiamque ab Lucretio auerterunt in Hortensium, successorem eius, Abderitæ legati flentes ante curiam querentesque oppidum suum ab Hortensio expugnatum ac direptum esse; causam excidii fuisse urbi, quod, cum centum milia denarium et tritici quinquaginta milia modium imperaret, spatium petierint, quo de ea re et ad Hostilium consulem et Romam mitterent legatos. Uixdum ad consulem se peruenisse et audisse oppidum expugnatum, principes securi percussos, sub corona ceteros uenisse. Indigna res senatui uisa, decreueruntque eadem de Abderitis, quæ de Coronæis decreuerant priore anno, eademque pro contione edicere Q. Mænium prætorem iusserunt. Et legati duo, C. Sempronius Blæsus Sex. Iulius Cæsar, ad restituendos in libertatem Abderitas missi. Iisdem mandatum, ut et Hostilio consuli et Hortensio prætori nuntiarent, senatum Abderitis iniustum bellum inlatum conquirique omnes, qui in seruitute sint, et restitui in libertatem æcum censere.
Eodem tempore de C. Cassio, qui consul priore anno fuerat, tum tribunus militum in Macedonia cum A. Hostilio erat, querellæ ad senatum delatæ sunt, et legati regis Gallorum Cincibili uenerunt. Frater eius uerba in senatu fecit questus Alpinorum populorum agros, sociorum suorum, depopulatum C. Cassium esse et inde multa milia hominum in seruitutem abripuisse. Sub idem tempus Carnorum Histrorumque et Iapydum legati uenerunt: duces sibi ab consule Cassio primum imperatos, qui in Macedoniam ducenti exercitum iter monstarent; pacatum ab se tamquam ad aliud bellum gerendum abisse. Inde ex medio regressum itinere hostiliter peragrasse fines suos; cædes passim rapinasque et incendia facta; nec se ad id locorum scire, propter quam causam consuli pro hostibus fuerint. Et regulo Gallorum absenti et his populis responsum est senatum ea, quæ facta querantur, neque scisse futura, neque, si sint facta, probare. Sed indicta causa damnari absentem consularem uirum iniurium esse, cum is rei publicæ causa absit; ubi ex Macedonia redisset C. Cassius, tum, si coram eum arguere uellent, cognita re senatum daturum operam, uti satisfiat. Nec responderi tantum iis gentibus, sed legatos mitti, duos ad regulum trans Alpis, tres circa eos populos placuit, qui indicarent, quæ patrum sententia esset. Munera mitti legatis ex binis milibus æris censuerunt; fratri reguli hæc præcipua, torques duo ex quinque pondo auri facti et uasa argentea quinque ex uiginti pondo et duo equi phalerati cum agasonibus et equestria arma ac sagula, et comitibus eorum uestimenta, liberis seruisque. Hæc missa; illa petentibus data, ut denorum equorum iis commercium esset educendique ex Italia potestas fieret. Legati cum Gallis missi trans Alpis C. Lælius, M. Æmilius Lepidus, ad ceteros populos C. Sicinius, P. Cornelius Blasio, T. Memmius.
Multarum simul Graeciæ Asiæque ciuitatium legati Romam conuenerunt. Primi Athenienses introducti; ii se, quod nauium habuerint militumque, P. Licinio consuli et C. Lucretio prætori misisse exposuerunt; quibus eos non usos frumenti sibi centum milia imperasse; quod, quamquam sterilem terram ararent, ipsosque etiam agrestis peregrino frumento alerent, tamen, ne deessent officio, confecisse; et alia, quæ imperarentur, præstare paratos esse. Milesii nihil, [quod] præstitissent, memorantes, si quid imperare ad bellum senatus uellet, præstare se paratos esse polliciti sunt. Alabandenses templum Urbis Romæ se fecisse commemorauere ludosque anniuersarios ei diuæ instituisse; et coronam auream quinquaginta pondo, quam in Capitolio ponerent donum Ioui optimo maximo, attulisse et scuta equestria trecenta; ea, cui iussissent, tradituros. Donum ut in Capitolio ponere et sacrificare liceret, petebant. Hoc [et] Lampsaceni, octoginta pondo coronam adferentes, petebant, commemorantes discessisse se a Perseo, postquam Romanus exercitus in Macedoniam uenisset, cum sub dicione Persei et ante Philippi fuissent. Pro eo et quod imperatoribus Romanis omnia præstitissent, id se tantum orare, ut in amicitiam populi Romani reciperentur, et, si pax cum Perseo fieret, exciperentur, ne in regiam potestatem reciderent. Ceteris legatis comiter responsum; Lampsacenos in sociorum formulam referre Q. Mænius prætor iussus. Munera omnibus in singulos binum milium æris data. Alabandenses scuta reportare ad A. Hostilium consulem in Macedoniam iussi. Et ex Africa legati simul Carthaginiensium [et Masinissæ uenerunt: legati Carthaginiensium] tritici deciens centum milia et hordei quingenta indicantes se ad mare deuecta habere, ut, quo senatus censuisset, deportarent; id munus officiumque suum scire minus esse quam pro meritis populi Romani et uoluntate sua; sed sæpe alias bonis in rebus utriusque populi se gratorum fideliumque socium muneribus functos esse. Item Masinissæ legati tritici eandem summam polliciti et mille et ducentos equites, duodecim elephantos; et si quid aliud opus esset, uti inperaret senatus: æque propenso animo et, quæ ipse ultro pollicitus sit, præstaturum esse. Gratiæ et Carthaginiensibus et regi actæ, rogatique, ut ea, quæ pollicerentur, ad Hostilium consulem in Macedoniam deportarent. legatis in singulos binum milium æris munera missa.
Cretensium legatis commemorantibus se, quantum sibi imperatum a P. Licinio consule esset sagittariorum, in Macedoniam misisse, cum interrogati non infitiarentur apud Persea maiorem numerum sagittariorum [suorum] quam apud Romanos militare, responsum est, si Cretenses bene ac nauiter destinarent potiorem populi Romani quam regis Persei amicitiam habere, senatum quoque Romanum iis tamquam certis sociis responsum daturum esse. Interea nuntiarent suis placere senatui dare operam Cretenses, ut, quos milites intra præsidia regis Persei haberent, eos primo quoque tempore domum reuocarent. Cretensibus cum hoc responso dimissis Chalcidenses uocati, quorum legatio ipso introitu mouit, quod Micythion, princeps eorum, pedibus captus lectica est introlatus; ultimæ necessitatis extemplo uisa res, in qua ita adfecto excusatio ualetudinis aut ne ipsi quidem petenda uisa foret aut data petenti non esset. Cum sibi nihil uiui relicum præterquam linguam ad deplorandas patriæ suæ calamitates præfatus esset, exposuit ciuitatis primum suæ benefacta et uetera et ea, quæ Persei bello præstitissent ducibus exercitibusque Romanis; tum quæ primo C. Lucretius in populares suos prætor Romanus superbe, auare, crudeliter fecisset; deinde quæ tum cum maxime L. Hortensius faceret. Quem ad modum omnia sibi, etiam iis, quæ patiantur, tristiora, patienda esse ducant potius, quam fide decedant, sic, quod ad Lucretium Hortensiumque attineret, scire tutius fuisse claudere portas quam in urbem eos accipere. Qui exclusissent eos, Emathiam, Amphipolim, Maroneam, Ænum incolumes esse. Apud se templa omnibus ornamentis spoliata; conpilataque sacrilegiis C. Lucretium nauibus Antium deuexisse; libera corpora in seruitutem abrepta; fortunas sociorum populi Romani direptas esse et cotidie diripi. Nam ex instituto C. Lucreti Hortensium quoque in tectis hieme pariter atque æstate naualis socios habere, et domos suas plenas turba nautica esse; uersari inter se, coniuges liberosque suos, quibus nihil neque dicere pensi sit neque facere.
Accersere in senatum Lucretium placuit, ut disceptaret coram purgaretque sese. Ceterum multo plura præsens audiuit, quam in absentem iacta erant; et grauiores potentioresque accessere accusatores duo tribuni plebis, M‘. Iuuentius Talna et Cn. Aufidius. Ii non in senatu modo eum lacerarunt, sed in contionem etiam pertracto multis obiectis probris diem dixerunt. Senatus iussu Chalcidensibus Q. Mænius prætor respondit, quæ bene meritos sese et ante et in eo bello, quod geratur, de populo Romano dicant, ea et scire uera eos referre senatum et perinde ac debeant grata esse. Quæ facta [a] C. Lucretio fierique ab L. Hortensio prætoribus Romanis querantur, ea neque facta neque fieri uoluntate senatus quem non posse existimare, qui sciat bellum Persei et ante Philippo, patri eius, intulisse populum Romanum pro libertate Graeciæ, non ut ea a magistratibus suis socii atque amici paterentur? litteras se ad L. Hortensium prætorem daturos esse, quæ Chalcidenses querantur acta, ea senatui non placere; si qui in seruitutem liberi uenissent, ut eos conquirendos primo quoque tempore restituendosque in libertatem curaret; sociorum naualium neminem præter magistros, in hospitia deduci æquum censere. Hæc Hortensio iussu senatus scripta. Munera binum milium æris legatis missa et uehicula Micythioni publice locata, quæ eum Brundisium commode perueherent. C. Lucretium, ubi dies, quæ dicta erat, uenit, tribuni ad populum accusarunt multamque deciens centum milium æris dixerunt. Comitiis habitis omnes quinque et triginta tribus eum condemnarunt.
In Liguribus eo [anno] nihil memorabile gestum. Nam nec hostes mouerunt arma, neque consul in agrum eorum legiones induxit; et satis explorata pace eius anni milites duarum legionum Romanarum intra dies sexaginta, quam in prouinciam uenit, dimisit. Sociorum nominis Latini exercitu mature in hiberna Lunam et Pisas deducto ipse cum equitibus Galliæ prouinciæ pleraque oppida adit. Nusquam alibi quam in Macedonia bellum erat. Suspectum tamen Gentium, Illyriorum regem, habebant. Itaque et octo nauis ornatas a Brundisio senatus censuit mittendas ad C. Furium legatum Issam, qui cum præsidio duarum Issensium nauium insulæ præerat— duo milia militum in eas naues sunt inposita, quæ M. Ræcius prætor ex senatus consulto in ea parte Italiæ, quæ obiecta Illyrico est, conscripsit—, et consul Hostilius Ap. Claudium in Illyricum [cum] quattuor milibus peditum misit, ut accolas Illyrici tutaretur. Qui non contentus iis, quas adduxerat, copiis auxilia ab sociis conrogando ad octo milia hominum [ex] uario genere armauit peragrataque omni ea regione ad Lychnidum Dassaretiorum consedit.
Haud procul inde Uscana oppidum finium imperiique Persei erat. decem milia ciuium habebat et modicum custodiæ causa Cretensium præsidium. Inde nuntii ad Claudium occulti ueniebant, si propius copias admouisset, paratos fore, qui proderent urbem. Et operæ pretium esse: non se amicosque tantum, sed etiam milites præda expleturum. Spes cupiditati admota ita occæcauit animum, ut nec ex iis qui uenerant quemquam retineret nec obsides, pignus futuros afore fraudem agendæ rei, posceret nec mitteret exploratum nec fidem acciperet. Die tantum statuta profectus a Lychnido duodecim milia ab urbe, ad quam tendebat, posuit castra. Quarta inde uigilia signa mouit mille ferme ad præsidium castrorum relictis. Inconpositi, longo agmine effusi, infrequentes, cum nocturnus error dissiparet, ad urbem peruenerunt. Creuit neclegentia, postquam neminem armatum in muris uiderunt. Ceterum, ubi primum sub ictu teli fuerunt, duabus simul portis erumpitur; et ad clamorem erumpentium ingens strepitus e muris ortus ululantium mulierum cum crepitu undique æris, et incondita multitudo turba inmixta seruili uariis uocibus personabat. Hic tam multiplex undique obiectus terror effecit, ne sustinere primam procellam eruptionis Romani possent. Itaque fugientes plures quam pugnantes interempti sunt; uix duo milia hominum cum ipso legato in castra perfugerunt. Quo longius iter in castra erat, eo pluris fessos consectandi hostibus copia fuit. Ne moratus quidem in castris Appius, ut suos dissipatos fuga colligeret, quæ res palatis per agros saluti fuisset, ad Lychnidum protinus reliquias cladis reduxit.
Hæc et alia haud prospere in Macedonia gesta ex Sex. Digitio tribuno militum, qui sacrificii causa Romam uenerat, sunt audita. Propter quæ ueriti patres, ne qua maior ignominia acciperetur, legatos in Macedoniam M. Fuluium Flaccum et M. Caninium Rebilum miserunt, qui conperta, quæ agerentur, referrent; et ut A. Atilius consul comitia consulibus rogandis ita ediceret, uti mense Ianuario confici possent, et ut primo quoque tempore in urbem rediret. Interim M. Ræcio prætori mandatum, ut edicto senatores omnes ex tota Italia, nisi qui rei publicæ causa abessent, Romam reuocaret: qui Romæ essent, ne quis ultra mille passuum ab Roma abesset. Ea, uti senatus censuit, sunt facta. comitia consularia ante diem quintum kal. Febr. fuere. Creati consules sunt Q. Marcius Philippus iterum et Cn. Seruilius Cæpio. Post diem tertium prætores sunt facti C. Decimius, M. Claudius Marcellus, C. Sulpicius Gallus, C. Marcius Figulus, Ser. Cornelius Lentulus, P. Fonteius Capito. Designatis prætoribus præter duas urbanas quattuor prouinciæ sunt decretæ: Hispania et Sardinia et Sicilia et classis. Legati ex Macedonia exacto admodum mense Februario redierunt. Hi, quas res ea æstate prospere gessisset rex Perseus, referebant, quantusque timor socios populi Romani cepisset tot urbibus in potestatem regis redactis. Exercitum consulis infrequentem commeatibus uulgo datis per ambitionem esse; culpam eius rei consulem in tribunos militum, contra illos in consulem conferre. Ignominiam Claudi temeritate acceptam eleuare eos patres acceperunt, qui perpaucos Italici generis et magna [ex parte] tumultuario dilectu conscriptos ibi milites amissos referebant. Consules designati ubi primum magistratum inissent, de Macedonia referre ad senatum iussi; destinatæque prouinciæ iis sunt Italia et Macedonia. Hoc anno intercalatum est: tertio die post Terminalia kalendæ intercalariæ fuere. Sacerdotes intra eum annum mortui sunt L. Flamininus . . . pontifices duo decesserunt, L. Furius Philus et C. Liuius Salinator. In locum Furii T. Manlium Torquatum, in Liui M. Seruilium pontifices legerunt.
Principio insequentis anni cum consules noui Q. Marcius et Cn. Seruilius de prouinciis rettulissent, primo quoque tempore aut conparare eos inter se Italiam et Macedoniam aut sortiri placuit; priusquam id sors cerneret, in incertum, ne quid gratia momenti faceret, in utramque prouinciam, quod res desideraret supplementi decernunt in Macedoniam peditum Romanorum sex milia, sociorum nominis Latini sex milia, equites Romanos ducentos quinquaginta, socios trecentos; ueteres milites dimitti, ita ut in singulas Romanas legiones ne plus sena milia peditum, treceni equites essent. Alteri consuli nullus certus finitus numerus ciuium Romanorum, quem in supplementum legeret. id modo finitum, ut duas legiones scriberet, quæ quina milia peditum et ducenos haberent, equites trecenos. Latinorum maior quam collegæ decretus numerus, peditum decem milia et sescenti equites. Quattuor præterea legiones scribi iussæ, quæ, si quo opus esset, educerentur. Tribunos iis, non permissum, ut consules facerent: populus creauit. Sociis nominis Latini sedecim milia peditum et mille equites imperati. Hunc exercitum parari tantum placuit, ut exiret, si quo res posceret. Macedonia maxime curam præbebat. In classem mille socii nauales ciues Romani libertini ordinis, ex Italia [quingenti] scribi iussi; totidem ut ex Sicilia scriberentur; et cui ea prouincia euenisset, mandatum, ut eos in Macedoniam, ubicumque classis esset, deportandos curaret. In Hispaniam tria milia peditum Romanorum in supplementum, trecenti equites decreti. Finitus ibi quoque in legiones militum numerus, peditum quina milia duceni et treceni equites. Et sociis imperare prætor, cui Hispania obuenisset, iussus quattuor milia peditum et trecentos equites.
Non sum nescius ab eadem neclegentia, quia nihil deos portendere uulgo nunc credant, neque nuntiari admodum ulla prodigia in publicum neque in annales referri. Ceterum et mihi uetustas res scribenti nescio quo pacto anticus fit animus, et quædam religio tenet, quæ illi prudentissimi uiri publice suscipienda censuerint, ea pro indignis habere, quæ in meos annales referam. Anagnia duo prodigia eo anno sunt nuntiata, facem in cælo conspectam et bouem feminam locutam; [eam] publice ali. Menturnis quoque per eos dies cæli ardentis species affulserat. Reate imbri lapidauit. Cumis in arce Apollo triduum ac tris noctes lacrimauit. In urbe Romana duo æditui nuntiarunt, alter in æde Fortunæ anguem iubatum a conpluribus uisum esse, alter in æde Primigeniæ Fortunæ, quæ in Colle est, duo diuersa prodigia, palmam in area enatam et sanguine interdiu pluuisse. Duo non suscepta prodigia sunt, alterum, quod in priuato loco factum esset,—palmam enatam [in] inpluuio suo T. Marcius Figulus nuntiabat —, alterum, quod in loco peregrino: Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse, ita ut nihil eius ambureret ignis, dicebatur. Publicorum prodigiorum causa libri a decemuiris aditi: quadraginta maioribus hostiis quibus diis consules sacrificarent ediderunt, et uti supplicatio fieret cunctique magistratus circa omnia puluinaria uictumis maioribus sacrificarent populusque coronatus esset. Omnia, uti decemuiri præierunt, facta.
Censoribus deinde creandis comitia edicta sunt. Petierunt censuram principes ciuitatis, C. Ualerius Læuinus, L. Postumius Albinus, P. Mucius Scæuola, M. Iunius Brutus, C. Claudius Pulcher, Ti. Sempronius Gracchus. Hos duos censores creauit populus Romanus. Cum dilectus habendi maior quam alias propter Macedonicum bellum cura esset, consules plebem apud senatum accusabant, quod [et] iuniores non responderent. Aduersus quos C. Sulpicius et M. Claudius prætores plebis causam egerunt: non consulibus, sed ambitiosis consulibus dilectum difficilem esse; neminem inuitum militem ab iis fieri. Id ut ita esse scirent et patres conscripti, prætores se, quibus uis imperii minor et auctoritas esset, dilectum, si ita senatui uideretur, perfecturos esse. Id prætoribus magna patrum [approbatione], non sine suggillatione consulum mandatum est. Censores, ut eam rem adiuuarent, ita in contione edixerunt: legem censui censendo dicturos esse, ut præter commune omnium ciuium ius iurandum hæc adiurarent: ‘tu minor annis sex et quadraginta es tuque ex edicto C. Claudi Ti. Semproni censorum ad dilectum prodisti et, quotienscumque dilectus erit, quoad hi censores magistratum habebunt, si miles factus non eris, in dilectum prodibis?’ item, quia fama erat multos ex Macedonicis legionibus incertis commeatibus per ambitionem imperatorum ab exercitu abesse, edixerunt de militibus P. Ælio [C. Popilio] consulibus postue eos consules in Macedoniam scriptis, ut, qui eorum in Italia essent, intra dies triginta, censi prius apud sese, in prouinciam redirent; qui in patris aut aui potestate essent, eorum nomina ad se ederentur. Missorum quoque causas sese cognituros esse; et quorum ante emerita stipendia gratiosa missio sibi uisa esset, eos milites fieri iussuros. Hoc edicto litterisque censorum per fora et conciliabula dimissis tanta multitudo iuniorum Romam conuenit, ut grauis urbi turba insolita esset.
Præter dilectum eorum, quos in supplementum mitti oportebat, quattuor a C. Sulpicio prætore scriptæ legiones sunt, intraque undecim dies dilectus est perfectus. Consules deinde sortiti prouincias sunt. Nam prætores propter iurisdictionem maturius sortiti erant. Urbana C. Sulpicio, peregrina C. Decimio obtigerat; Hispaniam M. Claudius Marcellus, Siciliam Ser. Cornelius Lentulus, Sardiniam P. Fonteius Capito, classem C. Marcius Figulus erat sortitus. Consulum Cn. Seruilio Italia, Q. Marcio Macedonia obuenit; Latinisque actis Marcius extemplo est profectus. Cæpione deinde referente ad senatum, quas ex nouis legionibus duas legiones secum in Galliam duceret, decreuere patres, ut C. Sulpicius M. Claudius prætores ex iis, quas scripsissent, legionibus, quas uideretur, consuli darent. Indigne patiens prætorum arbitrio consulem subiectum, dimisso senatu ad tribunal prætorum stans postulauit, ex senatus consulto destinarent sibi duas legiones. Prætores consulis in eligendo arbitrium fecerunt. Senatum deinde censores legerunt: M. Æmilius Lepidus princeps ab tertiis iam censoribus lectus. septem de senatu eiecti sunt. In censu accipiendo populi milites ex Macedonico exercitu, qui quam multi abessent ab signis census docuit, in prouinciam [redire] cogebant; causas ~stipendiis missorum cognoscebant, et cuius nondum iusta missio uisa esset, ita iusiurandum adigebant: ‘ex tui animi sententia, tu ex edicto C. Claudi Ti. Semproni censorum in prouinciam Macedoniam redibis, quod sine dolo malo facere poteris?’
In equitibus recensendis tristis admodum eorum atque aspera censura fuit: multis equos ademerunt. In ea re cum equestrem ordinem offendissent, flammam inuidiæ adiecere edicto, quo edixerunt, ne quis eorum, qui Q. Fuluio A. Postumio censoribus publica uectigalia aut ultro tributa conduxissent, ad hastam suam accederet sociusue aut adfinis eius conductionis esset. Sæpe id querendo ueteres publicani cum impetrare nequissent ab senatu, ut modum potestati censoriæ inponerent, tandem tribunum plebis P. Rutilium, ex rei priuatæ contentione iratum censoribus, patronum causæ nancti sunt. Clientem [eius] libertinum parietem in Sacra uia aduersus ædes publicas demoliri iusserant, quod publico inædificatus esset. Appellati a priuato tribuni. cum præter Rutilium nemo intercederet, censores ad pignera capienda miserunt multamque pro contione priuato dixerunt. Hinc contentione orta cum ueteres publicani se ad tribunum contulissent, rogatio repente sub unius tribuni nomine promulgatur, quæ publica uectigalia [aut] ultro tributa C. Claudius et Ti. Sempronius locassent, ea rata locatio ne esset: ab integro locarentur, et ut omnibus redimendi et conducendi promiscue ius esset. Diem ad [eius] rogationem concilio tribunus plebis dixit. Qui postquam uenit ut censores ad dissuadendum processerunt, Graccho dicente silentium fuit; [cum] Claudio obstreperetur, audientiam facere præconem iussit. Eo facto auocatam a se contionem tribunus questus et in ordinem se coactum ex Capitolio, ubi erat concilium, abit. Postero die ingentis tumultus ciere. Ti. Gracchi primum bona consecrauit, quod in multa pignoribusque eius, qui tribunum appellasset, intercessioni non parendo se in ordinem cœgisset; C. Claudio diem dixit, quod contionem ab se auocasset; et utrique censori perduellionem se iudicare pronuntiauit diemque comitiis a C. Sulpicio prætore urbano petit. Non recusantibus censoribus, quominus primo quoque tempore iudicium de se populus faceret, in ante diem octauum et septimum kal. Octobres comitiis perduellionis dicta dies. Censores extemplo in atrium Libertatis escenderunt et ibi obsignatis tabellis publicis clausoque tabulario et dimissis seruis publicis negarunt se prius quidquam publici negotii gesturos, quam iudicium populi de se factum esset. Prior Claudius causam dixit; et cum ex duodecim centuriis equitum octo censorem condemnassent multæque aliæ primæ classis, extemplo principes ciuitatis in conspectu populi anulis aureis positis uestem mutarunt, ut supplices plebem circumirent. Maxime tamen sententiam uertisse dicitur Ti. Gracchus, quod, cum clamor undique plebis esset periculum Graccho non esse, conceptis uerbis iurauit, si collega damnatus esset, non expectato de se iudicio comitem exilii eius futurum. Adeo tamen ad extremum spei uenit reus, ut octo centuriæ ad damnationem defuerint. Absoluto Claudio tribunus plebis negauit se Gracchum morari.
Eo anno postulantibus Aquileiensium legatis, ut numerus colonorum augeretur, mille et quingentæ familiæ ex senatus consulto scriptæ triumuirique, qui eas deducerent, missi sunt T. Annius Luscus, P. Decius Subulo, M. Cornelius Cethegus. Eodem anno C. Popilius et Cn. Octauius legati, qui in Græciam missi erant, senatus consultum Thebis primum recitatum per omnes Peloponnesi urbes circumtulerunt, ne quis ullam rem in bellum magistratibus Romanis conferret, præterquam quod senatus censuisset. Hoc fiduciam in posterum quoque præbuerat, leuatos se oneribus[que] inpensisque, quibus, alia aliis inperantibus, exhauriebantur. Achaico concilio Ægi iis dato benigne locuti auditique, egregia spe futuri status fidissima gente relicta, in Ætoliam traiecerunt. Ibi nondum quidem seditio erat, sed omnia suspecta criminumque inter ipsos plena; ob quæ obsidibus postulatis neque exitu rei inposito in Acarnaniam inde profecti legati sunt. Thyrrei concilium legatis Acarnanes dederunt. Ibi quoque inter factiones erat certamen: quidam principum postulare, ut præsidia in urbes suas inducerentur aduersus amentiam eorum, qui ad Macedonas gentem trahebant; pars recusare, ne, quod bello captis et hostibus mos esset, id pacatæ et sociæ ciuitates ignominiæ acciperent. Iusta deprecatio hæc uisa. Larisam ad Hostilium proconsulem—ab eo enim missi erant—legati redierunt. Octauium retinuit secum, Popilium cum mille ferme militibus in hiberna Ambraciam misit.
Perseus principio hiemis egredi Macedoniæ finibus non ausus, ne qua in regnum uacuum inrumperent Romani, sub tempus brumæ, cum inexsuperabilis ab Thessalia montes niuis altitudo facit, occasionem esse ratus frangendi finitimorum spes animosque, ne quid auerso se in Romanum bellum periculi ab iis esset, cum a Threcia pacem Cotys, ab Epiro Cephalus repentina defectione ab Romanis præstarent, Dardanos recens domuisset bellum, solum infestum esse Macedoniæ latus, quod ab Illyrico pateret, cernens, neque ipsis quietis Illyriis et aditum præbentibus Romano, si domuisset proximos Illyriorum, Gentium quoque regem iam diu dubium in societatem perlici posse, cum decem milibus peditum, quorum pars phalangitæ erant, et duobus milibus leuium armorum et quingentis equitibus profectus Stuberram uenit. Inde frumento conplurium dierum sumpto iussoque apparatu oppugnandarum urbium sequi, tertio die ad Uscanam—Penestianæ terræ ea maxima urbs est—posuit castra, prius tamen, quam uim admoueret, missis, qui temptarent nunc præfectorum præsidii, nunc oppidanorum animos. Erat autem ibi cum iuuentute Illyriorum Romanum [præsidium]. postquam nihil pacati referebant, oppugnare est adortus et corona eam capere conatus est. cum sine intermissione interdiu noctuque alii aliis succedentes, pars scalas muris, [pars] ignem portis inferrent, sustinebant tamen eam tempestatem propugnatores urbis, quia spes erat neque hiemis uim diutius pati Macedonas in aperto posse, nec ab Romano bello tantum regi laxamenti fore, ut posset morari. Ceterum postquam uineas agi turresque excitari uident, uicta pertinacia est. Nam præterquam quod aduersus uim pares non erant, ne frumenti quidem aut ullius alterius rei copia intus erat, ut in necopinata obsidione. Itaque cum spei nihil ad resistendum esset, C. Caruilius Spoletinus et C. Afranius a præsidio Romano missi, qui a Perseo peterent primo, ut armatos suaque secum ferentis abire sineret, dein, si id minus impetrarent, uitæ tantum libertatisque fidem acciperent. Promissum id benignius est ab rege quam præstitum; exire enim sua secum efferentibus iussis primum arma, [dein libertatem] ademit. His urbe egressis et Illyriorum cohors —quingenti erant—et Uscanenses se urbemque dediderunt.
Perseus præsidio Uscanæ inposito multitudinem omnem deditorum, quæ prope numero exercitum æquabat, Stuberram abducit. Ibi Romanis- quattuor milia autem hominum erant—præter principes in custodiam ciuitatum diuisis, Uscanensibus Illyriisque uenditis, in Penestas exercitum reducit ad Oæneum oppidum in potestatem redigendum, et alioqui opportune situm, et transitus ea est in Labeates, ubi Gentius regnabat. Prætereunti frequens castellum, Draudacum nomine, peritorum quidam regionis eius nihil Oæneo capto opus esse ait, nisi in potestate et Draudacum sit; opportunius etiam ad omnia positum esse. Admoto exercitu omnes extemplo dediderunt sese. [Ad] quam spe celeriorem deditionem erectus postquam animaduertit, quantus agminis sui terror esset, undecim alia castella eodem metu in potestatem redigit. Ad perpauca ui opus fuit, cetera uoluntate dedita; et in his recepti mille et quingenti dispositi per præsidia milites Romani. Magno usui Caruilius Spoletinus erat in conloquiis dicendo nihil in ipsos sæuitum. Deinde Oæneum peruentum est, quod sine iusta oppugnatione capi non poterat. Et maiore aliquanto, quam cetera, iuuentute et ualidum oppidum mœnibus erat, et hinc amnis, Artatus nomine, hinc mons præaltus et aditu difficilis cingebat. Hæc spem ad resistendum oppidanis dabant. Perseus circumuallato oppido aggerem a parte superiore ducere instituit, cuius altitudine muros superaret. Quod opus dum perficitur, crebris interim prœliis, quibus per excursiones et mœnia sua oppidani tutabantur et opera hostium inpediebant, magna eorum multitudo uariis casibus absumpta est, et qui supererant, labore diurno nocturnoque [et] uolneribus inutiles erant. Ubi primum agger iniunctus muro est, et cohors regia, quos Nicatoras appellant, transcendit, et scalis multis simul partibus inpetus in urbem est factus. Puberes omnes interfecti sunt; coniuges liberosque eorum in custodiam dedit; praedæ alia militum cessere. Stuberram inde uictor reuertens ad Gentium legatos Pleuratum Illyrium, exulantem apud se, et Adæum Macedonem a Berœa mittit; iis mandat, ut exponerent æstatis eius hiemisque acta sua aduersus Romanos Dardanosque; adicerent recentia in Illyrico hibernæ expeditionis opera; hortarentur Gentium in amicitiam secum et cum Macedonibus iungendam.
Hi transgressi iugum Scordi montis, per Illyrici solitudines, quas de industria populando Macedones fecerant, ne transitus faciles Dardanis in Illyricum aut Macedoniam essent, Scodram labore ingenti tandem peruenerunt. Lissi rex Gentius erat. Eo acciti legati, qui mandata exponentes benigne auditi sunt; responsum sine effectu tulerunt, uoluntatem sibi non deesse ad bellandum cum Romanis; ceterum ad conandum id, quod uelit, pecuniam maxime deesse. Hæc Stuberram rettulere regi tum maxime captiuos ex Illyrico uendenti. Extemplo iidem legati, addito Glaucia ex numero custodum corporis, remittuntur sine mentione pecuniæ, qua una barbarus inops inpelli ad bellum non poterat. Ancyram inde populatus Perseus in Penestas rursus exercitum reducit firmatisque Uscanæ et circa eam per omnia castella, quæ receperat, præsidiis in Macedoniam sese recipit.
L. Cœlius, legatus Romanus, præerat Illyrico; qui moueri non ausus, cum in iis locis rex esset, post profectionem demum eius conatus in Penestis Uscanam recipere, a præsidio, quod ibi Macedonum erat, cum multis uolneribus repulsus Lychnidum copias reduxit. Inde post dies paucos M. Trebellium Fregellanum cum satis ualida manu [in] Penestas misit ad obsides ab iis urbibus, quæ in amicitia cum fide permanserant, accipiendos; procedere etiam in Parthinos— ii quoque obsides dare pepigerant—iussit. Ab utraque gente sine tumultu exigit. Penestarum equites Apolloniam, Parthinorum Dyrrachium,—tum Epidamni magis celebre nomen Græcis erat—missi. Ap. Claudius acceptam in Illyrico ignominiam corrigere cupiens Phanotam, Epiri castellum, adortus oppugnare est. Auxilia Chaonum Thesprotorumque præter Romanum exercitum, ad sex milia hominum, secum adduxit; neque operæ pretium fecit Cleua, qui relictus a Perseo erat, cum ualido præsidio defendente. Et Perseus, Elimeam profectus et circa eam exercitu lustrato ad Stratum uocantibus Epirotis ducit. Stratus ualidissima tum urbs Ætoliæ erat; sita est super Ambracium sinum prope amnem Inachum. Cum decem milibus peditum eo profectus est et equitibus trecentis, quos pauciores propter angustias uiarum et asperitatem duxit. Tertio die cum peruenisset ad Citium montem, uix transgressus propter altitudinem niuis locum quoque castris ægre inuenit. Profectus inde, magis quia manere non poterat, [quam] quod tolerabilis aut uia aut tempestas esset, cum ingenti uexatione præcipue iumentorum altero die ad templum Iouis, Nicæum quem uocant, posuit castra. Ad Aratthum inde flumen itinere ingenti emenso retentus altitudine amnis mansit. Quo spatio temporis ponte perfecto, traductis copiis diei progressus iter obuium Archidamum, principem Ætolorum, per quem ei Stratus tradebatur, habuit.
Eo die ad finem agri Ætolici castra posita; inde altero die ad Stratum peruentum; ubi prope Inachum amnem castris [positis], cum expectaret effusos omnibus portis Ætolos in fidem suam uenturos, clausas portas atque ipsa ea nocte, qua uenerat, receptum Romanum præsidium cum C. Popilio legato inuenit. Principes, qui præsentis Archidami auctoritate conpulsi regem arcessierant, obuiam egresso Archidamo segniores facti locum aduersæ factioni dederant ad Popilium cum mille peditibus ab Ambracia accersendum. In tempore et Dinarchus, præfectus equitum gentis Ætolorum, cum sescentis peditibus et equitibus centum [uenit]. Satis constabat eum tamquam ad Persea tendentem Stratum uenisse, mutato deinde cum fortuna animo Romanis se, aduersus quos uenerat, iunxisse. Nec Popilius securior, quam debebat esse, inter tam mobilia ingenia erat. Claues portarum custodiamque murorum suæ extemplo potestatis fecit; Dinarchum Ætolosque cum iuuentute Stratiorum in arcem per præsidii speciem amouit. Perseus ab imminentibus superiori parti urbis tumulis temptatis conloquiis, cum obstinatos atque etiam telis procul arcentis uideret, quinque milia passuum ab urbe trans Petitarum amnem posuit castra. Ibi consilio aduocato cum Archidamus Epirotarumque transfugæ retinerent, Macedonum principes non pugnandum cum infesto tempore anni censerent, nullis præparatis commeatibus, cum inopiam prius obsidentes quam obsessi sensuri essent, maxime quod hostium haud procul inde hiberna erant, territus in Aperantiam castra mouit. Aperanti eum propter Archidami magnam in ea gente gratiam auctoritatemque consensu omnium acceperunt; is ipse cum octingentorum militum præsidio his est præpositus.
Rex cum [non] minore uexatione iumentorum hominumque, quam uenerat, in Macedoniam redit; Appium tamen ab obsidione Phanotes fama ducentis ad Stratum Persei summouit. Cleuas cum præsidio inpigrorum iuuenum insecutus sub radicibus prope inuiis montium ad mille hominum ex agmine inpedito occidit, ad ducentos cepit. Appius superatis angustiis in campo, quem Meleona uocant, statiua dierum paucorum habuit. Interim Cleuas adsumpto Philostrato, qui [DC ex] Epirotarum gente habebat, in agrum Antigonensem transcendit. Macedones ad depopulationem profecti; Philostratus cum cohorte sua in insidiis loco obscuro consedit. In palatos populatores cum erupissent ab Antigonea armati, fugientes eos persequentes effusius in uallem insessam ab hostibus præcipitant. Ibi DCoccisis, centum ferme captis, et ubique prospere gesta re prope statiua Appi castra mouent, ne qua uis sociis suis ab Romano exercitu inferri possit. Appius nequiquam in his locis terens tempus, dimissis Chaonum [Thesprotorum]que et si qui alii Epirotæ erant præsidiis, cum Italicis militibus in Illyricum regressus, per Parthinorum socias urbes in hiberna militibus diuisis, ipse Romam sacrificii causa redit. Perseus ex Penestarum gente mille pedites, ducentos equites reuocatos Cassandream, præsidio ut essent, misit. Ab Gentio eadem adferentes redierunt. Nec deinde alios atque alios mittendo temptare eum destitit, cum appareret, quantum in eo præsidii esset, nec tamen impetrare ab animo posset, ut inpensam in rem maximi ad omnia momenti faceret.