TITI LIVI AB VRBE CONDITA

LIBER XLII

1

L. Postumius Albinus M. Popilius Lænas consules cum omnium primum de prouinciis et exercitibus senatum rettulissent, Ligures utrique decreti sunt, ut nouas ambo, quibus eam prouinciam obtinerent, legionesbinæ singulis decretæet socium Latini nominis dena milia peditum et sescenos equites, et supplementum Hispaniæ tria milia peditum Romanorum scriberent et ducentos equites. hoc mille et quingenti pedites Romani cum centum equitibus scribi iussi, cum quibus prætor, cui Sardinia obtigisset, in Corsicam transgressus bellum gereret; interim M. Atilius, uetus prætor, prouinciam obtineret Sardiniam. prætores deinde prouincias sortiti sunt, A. Atilius Serranus urbanam, C. Cluuius Saxula inter ciues et peregrinos, N. Fabius Buteo Hispaniam citeriorem, M. Matienus ulteriorem, M. Furius Crassipes Siciliam, C. Cicereius Sardiniam. priusquam in prouincias magistratus proficiscerentur, senatui placuit, L. Postumium consulem agrum publicum a priuato terminandum in Campaniam ire, cuius ingentem modum possidere priuatos paulatim proferendo fines constabat. hic iratus Prænestinis, quod, cum eo priuatus sacrificii in templo Fortunæ faciundi causa profectus esset, nihil in se honorifice neque publice neque priuatim factum a Prænestinis esset, priusquam ab Roma proficisceretur, litteras Præneste misit, ut sibi magistratus obuiam exiret, locum publice pararent, ubi deuerteretur, iumentaque, cum exiret inde, præsto essent. ante hunc consulem nemo umquam sociis in ulla re oneri aut sumptui fuit. ideo magistratus mulis tabernaculisque et omni alio instrumento militari ornabantur, ne quid tale imperarent sociis. priuata hospitia habebant; ea benigne comiterque colebant, domusque eorum Romæ hospitibus patebant, apud quos ipsis deuerti mos esset. legati, qui repente aliquo mitterentur, singula iumenta per oppida, iter qua faciundum erat, imperabant; aliam inpensam socii in magistratus Romanos non faciebant. ira consulis, etiamsi iusta, non tamen in magistratu exercenda, et silentium nimis aut modestum aut timidum Prænestinorum ius, uelut probato exemplo, magistratibus fecit grauiorum in dies talis generis imperiorum.

2

Principio huius anni legati, qui in Ætoliam et Macedoniam missi erant, renuntiarunt, sibi conueniendi regis Persei, cum alii abesse eum, alii ægrum esse, falso utrumque, fingerent, potestatem non factam. facile tamen apparuisse sibi, bellum parari, nec ultra arma ire regem dilaturum. item in Ætolia seditionem gliscere in dies, neque discordiarum principes auctoritate sua cœrceri potuisse. cum bellum Macedonicum in expectatione esset, priusquam id susciperetur, prodigia expiari pacemque deum peti precationibus, qui editi ex fatalibus libris essent, placuit. Lanuui classis magnæ species in cælo uisa dicebatur, et Priuerni lana pulla terra enata, et in Ueienti apud Rementem lapidatum; Pomptinum omne uelut nubibus lucustarum coopertum esse; in Gallico agro, qua induceretur aratrum, sub existentibus glæbis pisces emersisse. ob hæc prodigia libri fatales inspecti, editumque ab decemuiris est, et quibus diis quibusque hostiis sacrificaretur, et ut supplicatio prodigiis expiandis fieret, alteraque, quæ priore anno ualetudinis populi causa uota esset, ea uti fieret feriæque essent. itaque sacrificatum est, ut decemuiri scriptum ediderant.

3

Eodem anno ædis Iunonis Laciniæ detecta. Q. Fuluius Flaccus censor ædem Fortunæ equestris, quam in Hispania prætor bello Celtiberico uouerat, faciebat enixo studio, ne ullum Romæ amplius aut magnificentius templum esset. magnum ornatum ei templo ratus adiecturum, si tegulæ marmoreæ essent, profectus in Bruttios ædem Iunonis Laciniæ partem dimidiam detegit, id satis fore ratus tegendum, quod ædificaretur. naues paratæ fuerunt, quæ tollerent atque asportarent, auctoritate censoria sociis deterritis id sacrilegium prohibere. postquam censor rediit, tegulæ expositæ de nauibus templum portabantur. quamquam, unde essent, silebatur, non tamen celari potuit. fremitus igitur in curia ortus est; ex omnibus partibus postulabatur, ut consules eam rem senatum referrent. ut uero accersitus in curiam censor uenit, multo infestius singuli uniuersique præsentem lacerare: templum augustissimum regionis eius, quod non Pyrrhus, non Hannibal uiolassent, uiolare parum habuisse, nisi detexisset fœde ac prope diruisset. detractum culmen templo, nudatum tectum patere imbribus putrefaciendum. id censorem moribus regendis creatum? cui sarta tecta exigere sacris publicis et loca * * tuenda more maiorum traditum esset, eum per sociorum urbes diruentem templa nudantemque tecta ædium sacrarum uagari. et quod, si in priuatis sociorum ædificiis faceret, indignum uideri posset, id eum templa deum immortalium demolientem facere, et obstringere religione populum Romanum, ruinis templorum templa ædificantem, tamquam non iidem ubique di immortales sint, sed spoliis aliorum alii colendi exornandique. cum, priusquam referretur, appareret, quid sentirent patres, relatione facta in unam omnes sententiam ierunt, ut tegulæ reportandæ in templum locarentur piaculariaque Iunoni fierent. quæ religionem pertinebant, cum cura facta; tegulas relictas in area templi, quia reponendarum nemo artifex inire rationem potuerit, redemptores nuntiarunt.

4

Ex prætoribus, qui in prouincias ierant, N. Fabius Massiliæ moritur, cum in citeriorem Hispaniam iret. itaque cum id nuntiatum a Massiliensibus legatis esset, senatus decreuit, ut P. Furius et Cn. Seruilius, quibus succedebatur, inter se sortirentur, uter citeriorem Hispaniam prorogato imperio obtineret. sors opportuna fuit, ut P. Furius idem, cuius ea prouincia fuerat, remaneret.

Eodem anno, cum agri Ligustini et Gallici, quod bello captum erat, aliquantum uacaret, senatus consultum factum, ut is ager uiritim diuideretur. decemuiros in eam rem ex senatus consulto creauit A. Atilius prætor urbanus M. Æmilium Lepidum C. Cassium T. Æbutium Parrum C. Tremellium P. Cornelium Cethegum Q. et L. Apuleios M. Cæcilium C. Salonium C. Munatium. diuiserunt dena iugera in singulos, sociis nominis Latini terna.

Per idem tempus, quo hæc agebantur, legati ex Ætolia Romam uenerunt de discordiis seditionibusque suis, et Thessali legati nuntiantes, quæ in Macedonia gererentur.

5

Perseus bellum iam uiuo patre cogitatum in animo uoluens omnis non gentes modo Graeciæ, sed ciuitates etiam legationibus mittendis, pollicendo plura quam præstando, sibi conciliabat. erant autem magnæ partis hominum fauorem eius inclinati animi, et aliquanto quam in Eumenem propensiores, cum Eumenis beneficiis muneribusque omnes Graeciæ ciuitates et plerique principum obligati essent, et ita se in regno suo gereret, ut, quæ sub dicione eius urbes essent, nullius liberæ ciuitatis fortunam secum mutatam uellent. contra Persea fama erat post patris mortem uxorem manu sua occidisse; Apellem, ministrum quondam fraudis in fratre tollendo atque ob id [et] quæsitum a Philippo supplicium, exulantem accersitum post patris mortem ingentibus promissis præmia tantæ perpetratæ rei clam interfecisse. intestinis externisque præterea multis cædibus infamem nec ullo commendabilem merito præferebant uulgo ciuitates tam pio erga propinquos, tam iusto in ciuis, tam munifico erga omnes homines regi, seu fama et maiestate Macedonum regum præoccupati spernendam originem noui regni, seu mutationis rerum cupidi, seu quia sua non obiecta esse Romanis uolebant. erant autem non Ætoli modo in seditionibus propter ingentem uim æris alieni, sed Thessali etiam; et contagione, uelut tabes, in Perrhæbiam quoque id peruaserat malum. cum Thessalos in armis esse nuntiatum esset, Ap. Claudium legatum eas res aspiciendas conponendasque senatus misit. qui utriusque partis principibus castigatis, cum iniusto fænore grauatum æs alienum, ipsis magna ex parte concedentibus, qui onerarant, leuasset, iusti crediti solutionem in decem annorum pensiones distribuit. per eundem Appium eodemque modo conpositæ in Perrhæbia res. Ætolorum causas M. Marcellus Delphis per idem tempus iisdem hostilibus actas animis, quos intestino gesserant bello, cognouit. cum certatum utrimque temeritate atque audacia cerneret, decreto quidem suo neutram partem aut leuare aut onerare uoluit; communiter ab utrisque petit, abstinerent bello et obliuione præteritorum discordias finirent. huius reconciliationis inter ipsos fides obsidibus ultro citroque datis firmata est. Corinthus, ubi deponerentur obsides, conuenit.

6

A Delphis et Ætolico concilio Marcellus in Peloponnesum traiecit Ægium, quo Achæis edixerat conuentum. ubi conlaudata gente, quod constanter uetus decretum de arcendis aditu finium regibus Macedonum tenuissent, insigne aduersus Persea odium Romanorum fecit; quod ut maturius erumperet, Eumenes rex commentarium ferens secum, quod de apparatibus belli omnia inquirens fecerat, Romam uenit. per idem tempus quinque legati regem missi, qui res in Macedonia aspicerent. Alexandriam iidem Ptolemæum renouandæ amicitiæ causa proficisci iussi. legati erant hi: C. Ualerius C. Lutatius Cerco Q. Bæbius Sulca M. Cornelius Mammula M. Cæcilius Denter. et ab Antiocho rege sub idem tempus legati uenerunt; quorum princeps Apollonius in senatum introductus multis iustisque causis regem excusauit, quod stipendium serius quam diem præstaret; id se omne aduexisse, ne cuius nisi temporis gratia regi fieret. donum præterea afferre, uasa aurea quingentum pondo. petere regem, ut, quæ cum patre suo societas atque amicitia fuisset, ea secum renouaretur, imperaretque sibi populus Romanus, quæ bono fidelique socio regi essent imperanda; se in nullo usquam cessaturum officio. ea merita in se senatus fuisse, cum Romæ esset, eam comitatem iuuentutis, ut pro rege, non pro obside omnibus ordinibus fuerit. legatis benigne responsum, et societatem renouare cum Antiocho, quæ cum patre eius fuerat, A. Atilius prætor urbanus iussus. quæstores urbani stipendium, uasa aurea censores acceperunt, eisque negotium datum est, ut ponerent ea, in quibus templis uideretur; legato centum milium æris munus missum et ædes liberæ hospitio datæ sumptusque decretus, donec in Italia esset. legati, qui in Syria fuerant, renuntiauerant, in maximo eum honore apud regem esse amicissimumque populo Romano.

7

In prouinciis eo anno hæc acta. C. Cicereius prætor in Corsica signis conlatis pugnauit; septem milia Corsorum cæsa, capti amplius mille et septingenti. uouerat in ea pugna prætor ædem Iunoni Monetæ. pax deinde data petentibus Corsis, et exacta ceræ ducenta milia pondo. ex Corsica subacta Cicereius in Sardiniam transmisit. et in Liguribus in agro Statellati pugnatum oppidum Carystum. eo se magnus exercitus Ligurum contulerat. primo sub aduentum M. Popili consulis mœnibus sese continebant; deinde, postquam oppidum oppugnaturum Romanum cernebant, progressi ante portas aciem struxerunt. nec consul, ut qui id ipsum oppugnatione comminanda quæsisset, moram certamini fecit. pugnatum amplius tris est horas ita, ut neutro inclinaret spes. quod ubi consul uidit nulla parte moueri Ligurum signa, imperat equitibus, ut equos conscendant ac tribus simul partibus in hostis, quanto maximo possent tumultu, incurrant. pars magna equitum mediam traiecit aciem et terga pugnantium peruasit. inde terror iniectus Liguribus; diuersi in omnes partes fugerunt, perpauci retro in oppidum, quia inde se maxime obiecerat eques. et pugna tam peruicax multos absumpserat Ligurum, et in fuga passim cæsi sunt. decem milia hominum cæsa traduntur, amplius septingenti [passim] capti, signa militaria relata octoginta duo. nec incruenta uictoria fuit: amplius tria milia militum amissa, cum cedentibus neutris ex parte utraque primores caderent.

8

Post hanc pugnam ex diuersa fuga in unum collecti Ligures, cum maiorem multo partem ciuium amissam quam superesse cernerentnec enim plus decem milia hominum erant—, dediderunt sese, nihil quidem illi pacti; sperauerant tamen, non atrocius quam superiores imperatores consulem in se sæuiturum. at ille arma omnibus ademit, oppidum diruit, ipsos bonaque eorum uendidit; litterasque senatui de rebus ab se gestis misit. quas cum A. Atilius prætor in curia recitassetnam consul alter Postumius agris recognoscendis in Campania occupatus aberat—, atrox res uisa senatui, Statellates, qui uni ex Ligurum gente non tulissent arma aduersus Romanos, tum quoque oppugnatos, non ultro inferentis bellum, deditos in fidem populi Romani omni ultimæ crudelitatis exemplo laceratos ac deletos esse, tot milia capitum innoxiorum, fidem inplorantia populi Romani, ne quis umquam se postea dedere auderet, pessumo exemplo uenisse, et distractos passim iustis quondam hostibus populi Romani pacatos seruire. quas ob res placere senatui, M. Popilium consulem Ligures, pretio emptoribus reddito, ipsos restituere in libertatem, bonaque ut iis, quod eius reciperari possit, reddantur curare; arma quoque reddi, eaque omnia primo quoque tempore fieri; nec ante consulem de prouincia decedere, quam deditos in sedem suam Ligures restituisset. claram uictoriam uincendo pugnantis, non sæuiendo in adflictos fieri.

9

Consul, qua ferocia animi usus erat in Liguribus, eandem non parendum senatui habuit. legionibus extemplo Pisas in hibernacula missis iratus patribus, infestus prætori Romam redit; senatuque extemplo ædem Bellonæ uocato, multis uerbis inuectus in prætorem, qui, cum ob rem bello bene gestam uti diis immortalibus honos haberetur referre senatum debuisset, aduersus se pro hostibus senatus consultum fecisset, quo uictoriam suam Ligures transferret dedique iis prope consulem prætor iuberet: itaque multam ei se dicere; a patribus postulare, ut senatus consultum in se factum tolli iuberent, supplicationemque, quam absente se ex litteris de bene gesta re publica missis decernere debuerint, præsente se honoris deorum primum causa, deinde et sui aliquo tamen respectu decernerent. nihilo lenioribus, quam absens, senatorum aliquot orationibus increpitus neutra impetrata re in prouinciam redit.

Alter consul Postumius consumpta æstate in recognoscendis agris, ne uisa quidem prouincia sua comitiorum causa Romam rediit. consules C. Popilium Lænatem P. Ælium Ligurem creauit. prætores exinde facti C. Licinius Crassus M. Iunius Pennus Sp. Lucretius Sp. Cluuius Cn. Sicinius C. Memmius iterum.

10

Eo anno lustrum conditum est; censores erant Q. Fuluius Flaccus A. Postumius Albinus; Postumius condidit. censa sunt ciuium Romanorum capita ducenta sexaginta nouem milia et quindecim, minor aliquanto numerus, quia L. Postumius consul pro contione edixerat, qui socium Latini nominis ex edicto C. Claudi consulis redire in ciuitates suas debuissent, ne quis eorum Romæ, et omnes in suis ciuitatibus censerentur. concors et e re publica censura fuit. omnes, quos senatu mouerunt quibusque equos ademerunt, ærarios fecerunt et tribu mouerunt; neque ab altero notatum alter probauit. Fuluius ædem Fortunæ equestris, quam proconsul in Hispania dimicans cum Celtiberorum legionibus uouerat, annis sex post, quam uouerat, dedicauit, et scænicos ludos per quadriduum, unum diem in circo fecit.

L. Cornelius Lentulus, decemuir sacrorum, eo anno mortuus est. in locum eius suffectus A. Postumius Albinus. lucustarum tantæ nubes a mari repente in Apuliam inlatæ sunt, ut examinibus suis agros late operirent. quam pestem frugum tollendam Cn. Sicinius, prætor designatus, cum imperio in Apuliam missus, ingenti agmine hominum colligendas eas coacto aliquantum temporis absumpsit.

Principium insequentis anni, quo C. Popilius et P. Ælius fuerunt consules, residuas contentiones ex priore anno habuit. patres referri de Liguribus renouarique senatus consultum uolebant, et consul Ælius referebat. Popilius et collegam et senatum pro fratre deprecabatur, præ se ferens, si quid decernerent, intercessurum. collegam deterruit; patres eo magis, utrique pariter consuli infensi, in incepto perstabant. itaque cum de prouinciis ageretur et Macedonia iam imminente Persei bello peteretur, Ligures ambobus consulibus decernunt; Macedoniam decreturos negant, ni de M. Popilio referretur. postulantibus deinde, ut nouos exercitus scribere aut supplementum ueteribus liceret, utrumque negatum est. prætoribus quoque in Hispaniam supplementum petentibus negatum M. Iunio in citeriorem, Sp. Lucretio in ulteriorem. C. Licinius Crassus urbanam iurisdictionem, Cn. Sicinius inter peregrinos erat sortitus, C. Memmius Siciliam, Sp. Cluuius Sardiniam. consules ob ea irati senatui, Latinis feriis in primam quamque diem indictis, in prouinciam abituros esse denuntiarunt, nec quicquam rei publicæ acturos, præterquam quod prouinciarum administrationem adtineret.

11

Attalum, regis Eumenis fratrem, legatum uenisse Romam Ualerius Antias his consulibus scribit deferenda de Perseo crimina indicandosque apparatus belli. plurium annales, et quibus credidisse malis, ipsum Eumenem uenisse tradunt. Eumenes igitur ut Romam uenit, exceptus cum tanto honore, quantum non meritis tantum eius, sed beneficiis etiam suis, ingentia quæ in eum congesta erant, existimabant deberi, a prætore in senatum est introductus. causam ueniendi sibi Romam fuisse dixit præter cupiditatem uidendi deos hominesque, quorum beneficio in ea fortuna esset, supra quam ne optare quidem auderet, etiam ut coram moneret senatum, ut Persei conatis obuiam iret. orsus inde a Philippi consiliis necem Demetri filii rettulit, aduersantis Romano bello; Bastarnarum gentem excitam sedibus suis, quorum auxiliis fretus in Italiam transiret. hæc secum uolutantem in animo, oppressum fato, regnum ei reliquisse, quem infestissimum esse sensisset Romanis. itaque Persea hereditarium a patre relictum bellum et simul cum imperio traditum, iamiam proximum alere ac fouere omnibus consiliis. florere præterea iuuentute, quam stirpem longa pax ediderit, florere opibus regni, florere etiam ætate. quæ cum corporis robore ac uiribus uigeat, animum esse inueteratum diutina arte atque usu belli. iam inde a puero patris contubernio Romanis quoque bellis, non finitumis tantum adsuetum, missum a patre in expeditiones multas uariasque. iam ex quo ipse accepisset regnum, multa, quæ non ui, non dolo Philippus omnia expertus potuisset moliri, admirando rerum successu tenuisse. accessisse uires eam, quæ longo tempore multis magnisque meritis pareretur, auctoritatem.

12

Nam apud Graeciæ atque Asiæ ciuitates uereri maiestatem eius omnes. nec pro quibus meritis, pro qua munificentia tantum ei tribuatur, cernere nec dicere pro certo posse, utrum felicitate id quadam eius accidat, an, quod ipse uereatur dicere, inuidia aduersus Romanos fauorem illi conciliet. inter ipsos quoque reges ingentem auctoritate esse, Seleuci filiam duxisse eum, non petentem, sed petitum ultro; sororem dedisse Prusiæ precanti atque oranti; celebratas esse utrasque nuptias gratulatione donisque innumerabilium legationum, et uelut auspicibus nobilissumis populis deductas esse. Bœotorum gentem, captatam Philippo, numquam scribendum amicitiæ fœdus adduci potuisse; tribus nunc locis cum Perseo fœdus incisum litteris esse, uno Thebis, altero Delium, augustissumo et celeberrumo in templo, tertio Delphis. in Achaico concilio uero, nisi discussa res per paucos Romanum imperium intentantis esset, eo rem prope adductam, ut aditus ei in Achaiam daretur. at hercule suos honores, cuius merita in eam gentem priuatim an publice sint maiora uix dici possit, partim desertos per incultum ac neglegentiam, partim hostiliter sublatos esse. iam Ætolos quem ignorare in seditionibus suis non ab Romanis, sed a Perseo præsidium petisse? his eum fultum societatibus atque amicitiis eos domesticos apparatus belli habere, ut externis non egeat. triginta milibus peditum, quinque milibus equitum in decem annos frumentum præparasse, ut abstinere et suo et hostium agro frumentandi causa possit. iam pecuniam tantam habere, ut decem milibus mercennariorum militum præter Macedonum copias stipendium in totidem annos præparatum habeat, præter annuum, quod ex metallis regiis capiat, uectigal. arma uel tribus tantis exercitibus in armamentaria congessisse. iuuentutem, ut iam Macedonia deficiat, uelut ex perenni fonte unde hauriat, Threciam subiectam esse.

13

Reliquom orationis adhortatio fuit.non ego hæc’ inquitincertis iactata rumoribus et cupidius credita, quia uera esse de inimico crimina uolebam, adfero uos, patres conscripti, sed conperta et explorata, haud secus quam si speculator missus a uobis subiecta oculis referrem; neque relicto regno meo, quod amplum et egregium uos fecistis, mare tantum traiecissem, ut uana uos adferendo fidem abrogarem mihi; cernebam nobilissimas Asiæ et Graeciæ ciuitates in dies magis denudantis iudicia sua, mox, si permitteretur, eo processuras, unde receptum pænitendum non haberent; cernebam Persea non continentem se Macedoniæ regno, alia armis occupantem, alia, quæ ui subigi non possent, fauore ac beniuolentia conplectentem; uidebam, quam inpar esset sors, cum ille uobis bellum pararet, uos ei securam pacem præstaretis, quamquam mihi quidem non parare, sed gerere pæne bellum uidebatur. Abrupolim, socium atque amicum uestrum, regno expulit; Arthetaurum Illyrium, quia scripta ab eo quædam uobis conperit, socium item atque amicum uestrum, interfecit; Euersam et Callicritum Thebanos, principes ciuitatis, quia liberius aduersus eum in concilio Bœotorum locuti fuerant delaturosque uos, quæ agerentur, professi erant, tollendos curauit; auxilium Byzantiis aduersus fœdus tulit; Dolopiæ bellum intulit; Thessaliam et Doridem cum exercitu peruasit, ut in bello intestino deterioris partis auxilio meliorem adfligeret; confudit et miscuit omnia in Thessalia Perrhæbiaque spe nouarum tabularum, ut manu debitorum obnoxia sibi optumates opprimeret. hæc cum uobis quiescentibus et patientibus fecerit et concessam sibi Græciam esse a uobis uideat, pro certo habet neminem sibi, antequam in Italiam traiecerit, armatum occursurum. hoc quam uobis tutum aut honestum sit, uos uideritis: ego certe mihi turpe esse duxi, prius Persea bellum inferendum, quam me socium prædicendum, ut caueretis, uenire in Italiam. functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum, quam uti deos deasque precer, ut uos et uestræ rei publicæ et nobis sociis atque amicis, qui ex uobis pendemus, consulatis?

14

Hæc oratio mouit patres conscriptos. ceterum in præsentia nihil, præterquam fuisse in curia regem, scire quisquam potuit: eo silentio clausa curia erat. bello denique perfecto, quæque dicta ab rege quæque responsa essent, emanauere.

Persei deinde regis legatis post paucos dies senatus datus est. ceterum præoccupatis non auribus magis quam animis ab Eumene rege, omnis et defensio et deprecatio legatorum respuebatur; et exasperauit animos ferocia nimia Harpali, qui princeps legationis erat. is uelle quidem et laborare dixit regem, ut purganti, se nihil hostile dixisse aut fecisse, fides habeatur: ceterum si peruicacius causam belli quæri uideat, forti animo defensurum se. Martem communem esse et euentum incertum belli.

Omnibus ciuitatibus Graeciæ atque Asiæ curæ erat, quid Persei legati, quid Eumenes in senatu egisset; et propter aduentum eius, quem moturum aliquid rebantur, miserant pleræque ciuitates alia in speciem præferentis legatos. et legatio Rhodiorum ~erat hac falsa iturus princeps, haud dubius, quin Eumenes ciuitatis quoque suæ crimina Persei criminibus iunxisset. itaque omni modo per patronos hospitesque disceptandi cum rege locum in senatu quærebat. quod cum non contigisset, libertate intemperanti inuectus in regem, quod Lyciorum gentem aduersus Rhodios concitasset grauiorque Asiæ esset, quam Antiochus fuisset, popularem quidem neque Asiæ ingratam populisnam eo quoque iam fauor Persei ueneratorationem habuit, ceterum inuisam senatui inutilemque sibi et ciuitati suæ. Eumeni uero conspiratio aduersus eum fauorem maiorem apud Romanos fecit. ita omnes ei honores habiti donaque quam amplissima data cum sella curuli atque eburneo scipione.

15

Legationibus dimissis cum Harpalus, quanta maxima celeritate poterat, regressus in Macedoniam nuntiasset regi, nondum quidem parantis bellum reliquisse se Romanos, sed ita infestos, ut facile appareret, non dilaturos, et ipse, præterquam quod et ita credebat futurum, iam etiam uolebat, in flore uirium se credens esse. Eumeni ante omnis infestus erat; a cuius sanguine ordiens bellum, Euandrum Cretensem, ducem auxiliorum, et Macedonas tres adsuetos ministeriis talium facinerum cædem regis subornat litterasque eis dat Praxo hospitam, principem auctoritate et opibus Delphorum. satis constabat, Eumenem, ut sacrificaret Apollini, Delphos escensurum. prægressi cum Euandro insidiatores nihil aliud peragendum inceptum quam loci opportunitatem, omnia circumeuntes, quærebant. escendentibus templum a Cirrha, priusquam perueniretur frequentia ædificiis loca, maceria erat ab læua semitam paulum extantem a fundamento, qua singuli transirent; dextra pars labe terræ in aliquantum altitudinis derupta erat. post maceriam se abdiderunt gradibus adstructis, ut ex ea uelut e muro tela in prætereuntem conicerent. primo a mari circumfusa turba amicorum ac satellitum procedebat, deinde extenuabant paulatim angustiæ agmen. ubi eum locum uentum est, qua singulis eundum erat, primus semitam ingressus Pantaleon, Ætoliæ princeps, cum quo institutus regi sermo erat. tum insidiatores exorti saxa duo ingentia deuoluunt, quorum altero caput ictum est regi, altero umerus; sopitusque ex semita procidit in decliue, multis super prolapsum iam saxis congestis. et ceteri quidem, etiam amicorum et satellitum turba, postquam cadentem uidere, diffugiunt; Pantaleon contra inpauidus mansit protegendum regem.

16

Latrones, cum breui circumitu maceriæ decurrere conficiendum saucium possent, uelut perfecta re in iugum Parnasi refugerunt eo cursu, ut, cum unus non facile sequendo per inuia atque ardua moraretur fugam eorum, ne ex conprenso indicium emanaret, occiderint comitem. corpus regis primo amici, deinde satellites ac serui concurrerunt; tollentes sopitum uolnere ac nihil sentientem, uiuere tamen ex calore et spiritu remanente in præcordiis senserunt: uicturum exigua ac prope nulla spes erat. quidam ex satellitibus secuti latronum uestigia, cum usque iugum Parnasi nequiquam fatigati peruenissent, re infecta redierunt. adgressi facinus Macedones ut non inconsulte ita audacter, cœptum nec consulte et timide reliquerunt. conpotem iam sui regem amici postero die deferunt nauem; inde Corinthum, ab Corintho per Isthmi iugum nauibus traductis, Æginam traiciunt. ibi adeo secreta eius curatio fuit, admittentibus neminem, ut fama mortuum in Asiam perferret. Attalus quoque celerius, quam dignum concordia fraterna erat, credidit; nam et cum uxore fratris et præfecto arcis tamquam iam haud dubius regni heres est locutus. quæ postea non fefellere Eumenen; et quamquam dissimulare et tacite habere et pati statuerat, tamen in primo congressu non temperauit, quin uxoris petendæ immaturam festinationem fratri obiceret. Romam quoque fama de morte Eumenis perlata est.

17

Sub idem tempus C. Ualerius ex Græcia, quo legatus uisendum statum regionis eius speculandaque consilia Persei regis ierat, rediit, congruentiaque omnia criminibus ab Eumene adlatis referebat. simul et adduxerat secum Praxo a Delphis, cuius domus receptaculum latronum fuerat, et L. Rammium Brundisinum, qui talis indicii delator erat. princeps Brundisi Rammius fuit; hospitioque et duces Romanos omnes et legatos, exterarum quoque gentium insignis, præcipue regios, accipiebat. ex eo notitia ei cum absente Perseo fuerat; litterisque spem amicitiæ interioris magnæque inde fortunæ facientibus regem profectus breui perfamiliaris haberi trahique magis, quam uellet, in arcanos sermones est cœptus. promissis enim ingentibus præmiis petere institit ab eo rex, quoniam duces omnes legatique Romani hospitio eius uti adsuessent, quibus eorum ipse scripsisset, ut uenenum dandum curaret. cuius scire se conparationem plurimum difficultatis et periculi habere; pluribus consciis conparari; euentu præterea incerto esse, ut aut satis efficacia rem peragendam aut tuta rem celandam dentur. se daturum, quod nec in dando nec datum ullo signo deprendi posset. Rammius ueritus, ne, si abnuisset, primus ipse ueneni experimentum esset, facturum pollicitus proficiscitur; nec Brundisium ante redire, quam conuento C. Ualerio legato, qui circa Chalcidem esse dicebatur, uoluit. eum primum indicio delato, iussu eius Romam simul uenit. introductus in curiam, quæ acta erant, exposuit.

18

Hæc ea, quæ ab Eumene delata erant, accessere, quo maturius hostis Perseus iudicaretur, quippe quem non iustum modo apparare bellum regio animo, sed per omnia clandestina grassari scelera latrociniorum ac ueneficiorum cernebant. belli administratio nouos consules reiecta est; in præsentia tamen Cn. Sicinium prætorem, cuius inter ciues et peregrinos iurisdictio erat, scribere milites placuit, qui Brundisium ducti primo quoque tempore Apolloniam in Epirum traicerentur occupandas maritimas urbes, ubi consul, cui prouincia Macedonia obuenisset, classem appellere tuto et copias per commodum exponere posset. Eumenes, aliquamdiu Æginæ retentus periculosa et difficili curatione, cum primum tuto potuit, profectus Pergamum, præter pristinum odium recenti etiam scelere Persei stimulante summa ui parabat bellum. legati eo ab Roma gratulantes, quod e tanto periculo euasisset, uenerunt. cum Macedonicum bellum in annum dilatum esset, ceteris prætoribus iam in prouincias profectis, M. Iunius et Sp. Lucretius, quibus Hispaniæ prouinciæ obuenerant, fatigantes sæpe idem petendo senatum, tandem peruicerunt, ut supplementum sibi exercitum daretur: tria milia peditum, centum et quinquaginta equites in Romanas legiones scribere, in socialem exercitum quinque milia peditum et trecentos equites imperare sociis iussi. hoc copiarum in Hispanias cum prætoribus nouis portatum est.

19

Eodem anno, quia per recognitionem Postumi consulis magna pars agri Campani, quem priuati sine discrimine passim possederant, recuperata in publicum erat, M. Lucretius tribunus plebis promulgauit, ut agrum Campanum censores fruendum locarent, quod factum tot annis post captam Capuam non fuerat, ut in uacuo uageretur cupiditas priuatorum.

Cum in expectatione senatus esset bello etsi non indicto, tamen iam decreto, qui regum suam, qui Persei secuturi amicitiam essent, legati Ariarathis puerum filium regis secum adducentes Romam uenerunt; quorum oratio fuit, regem educendum filium Romam misisse, ut iam inde a puero adsuesceret moribus Romanis hominibusque. petere, ut eum non sub hospitum modo priuatorum custodia, sed publicæ etiam curæ ac uelut tutelæ uellent esse. ea legatio grata senatui fuit; decreuerunt, ut Cn. Sicinius prætor ædis instruendas locaret, ubi filius regis comitesque eius habitare possent. et Threcum legatis, Mædis Cepnatisque et Astis societatem amicitiamque petentibus et, quod petebant, datum est, et munera binum milium æris [summæ] in singulos missa. hos utique populos, quod ab tergo Macedoniæ Threcia esset, adsumptos in societatem gaudebant. sed ut in Asia quoque et insulis explorata omnia essent, Ti. Claudium Neronem M. Decimium legatos miserunt. adire eos Cretam et Rhodum iusserunt, simul renouare amicitiam, simul speculari, num sollicitati animi sociorum ab rege Perseo essent.

20

In suspensa ciuitate expectationem noui belli, nocturna tempestate columna rostrata in Capitolio bello Punico priore posita ob uictoriam M. Æmili consulis, cui collega Ser. Fuluius fuit, tota imum fulmine discussa est. ea res prodigii loco habita senatum relata est; patres et haruspices referri et decemuiros adire libros iusserunt. decemuiri lustrandum oppidum, supplicationem obsecrationemque habendam, uictimis maioribus sacrificandum et in Capitolio Romæ et in Campania Mineruæ promunturium renuntiarunt; ludos per decem dies Ioui optimo maximo primo quoque die faciendos. ea omnia cum cura facta. haruspices in bonum uersurum id prodigium, prolationemque finium et interitum perduellium portendi responderunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea rostra, quæ tempestas disiecisset. accesserunt, quæ cumularent religiones animis: Saturniæ nuntiatum erat sanguine per triduum in oppido pluuisse; Calatiæ asinum tripedem natum, et taurum cum quinque uaccis uno ictu fulminis exanimatos; Auximi terra pluuisse. horum quoque prodigiorum causa res diuinæ factæ et supplicatio unum diem feriæque habitæ.

21

Consules id tempus in prouinciam non exierant, quia neque, uti de M. Popilio referrent, senatui obsequebantur, et nihil aliud decernere prius statutum patribus erat. aucta etiam inuidia est Popili litteris [eius], quibus iterum cum Statellatibus Liguribus proconsul pugnasse se scripsit ac sex milia eorum occidisse; propter cuius iniuriam belli ceteri quoque Ligurum populi arma ierunt. tum uero non absens modo Popilius, qui deditis contra ius ac fas bellum intulisset et pacatos rebellandum incitasset, sed consules, quod non exirent in prouinciam, in senatu increpiti. hoc consensu patrum accensi M. Marcius Sermo et Q. Marcius Scilla, tribuni plebis, et consulibus multam se dicturos, nisi in prouinciam exirent, denuntiarunt, et rogationem, quam de Liguribus deditis promulgare in animo haberent, in senatu recitarunt. sanciebatur, ut, qui ex Statellis deditis in libertatem restitutus ante kal. Sextiles primas non esset, cuius dolo malo is in seruitutem uenisset, ut iuratus senatus decerneret, qui eam rem quæreret animaduerteretque. ex auctoritate deinde senatus eam rogationem promulgarunt. priusquam proficiscerentur consules, C. Cicereio, prætori prioris anni, ædem Bellonæ senatus datus est. is expositis, quas in Corsica res gessisset, postulatoque frustra triumpho, in monte Albano, quod iam in morem uenerat, ut sine publica auctoritate fieret, triumphauit. rogationem Marciam de Liguribus magno consensu plebes sciuit iussitque. ex eo plebiscito C. Licinius prætor consuluit senatum, quem quærere ea rogatione uellet. patres ipsum eum quærere iusserunt.

22

Tum demum consules in prouinciam profecti sunt exercitumque a M. Popilio acceperunt. neque tamen M. Popilius reuerti Romam audebat, ne causam diceret aduerso senatu, infestiore populo, apud prætorem, qui de quæstione in se proposita senatum consuluisset. huic detractationi eius tribuni plebis alterius rogationis denuntiatione occurrerunt, ut, si non ante idus Nouembres in urbem Romam introisset, de absente eo C. Licinius statueret ac iudicaret. hoc tractus uinculo cum redisset, ingenti cum inuidia in senatum uenit. ibi cum laceratus iurgiis multorum esset, senatus consultum factum est, ut, qui Ligurum post Q. Fuluium L. Manlium consules hostes non fuissent, ut eos C. Licinius Cn. Sicinius prætores in libertatem restituendos curarent, agrumque iis trans Padum consul C. Popilius daret. multa milia hominum hoc senatus consulto restituta in libertatem, transductisque Padum ager est adsignatus. M. Popilius rogatione Marcia bis apud C. Licinium causam dixit; tertio prætor, gratia consulis absentis et Popiliæ familiæ precibus uictus, idibus Martiis adesse reum iussit, quo die noui magistratus inituri erant honorem, ne diceret ius, qui priuatus futurus esset. ita rogatio de Liguribus arte fallaci elusa est.

23

Legati Carthaginienses eo tempore Romæ erant et Gulussa, filius Masinissæ. inter eos magnæ contentiones in senatu fuere. Carthaginienses querebantur, præter agrum, de quo ante legati ab Roma, qui in re præsenti cognoscerent, missi essent, amplius septuaginta oppida castellaque agri Carthaginiensis biennio proxumo Masinissam ui atque armis possedisse: id illi, cui nihil pensi sit, facile esse. Carthaginienses fœdere inligatos silere; prohiberi enim extra fines efferre arma; quamquam sciant in suis finibus, si inde Numidas pellerent, se gesturos bellum, illo haud ambiguo capite fœderis deterreri, quo diserte uetentur cum sociis populi Romani bellum gerere. sed iam ultra superbiam crudelitatemque et auaritiam eius pati non posse Carthaginienses. missos esse se, qui orarent senatum, ut trium harum rerum unam ab se impetrari sinerent: ut uel ex æquo inter regem socium populumque Carthaginiensem, quid cuiusque esset, disceptarent; uel permitterent Carthaginiensibus, ut aduersus iniusta arma pio iustoque se tutarentur bello; uel extremum, si gratia plus quam ueritas apud eos ualeret, semel statuerent, quid donatum ex alieno Masinissæ uellent. modestius certe daturos eos, et se scituros, quid dedissent; ipsum nullum præterquam suæ libidinis arbitrio finem facturum. horum si nihil impetrarent, et aliquod suum post datam a P. Scipione pacem delictum esset, ipsi potius animaduerterent in se. tutam seruitutem se sub dominis Romanis quam libertatem expositam iniurias Masinissæ malle; perire denique semel ipsis satius esse, quam sub acerbissimi carnificis arbitrio spiritum ducere. sub hæc dicta lacrimantes procubuerunt stratique humi non sibi magis misericordiam quam regi inuidiam conciliarunt.

24

Interrogari Gulussam placuit, quid ea responderet, aut, si prius mallet expromere, super qua re Romam uenisset. Gulussa neque sibi facile esse dixit de iis rebus agere, de quibus nihil mandati a patre haberet, neque patri facile fuisse mandare, cum Carthaginienses nec, de qua re acturi essent, nec omnino ituros se Romam indicauerint. in æde Æsculapi clandestinum eos per aliquot noctes consilium principum habuisse, unde * * præterea legatos occultis cum mandatis Romam mitti. eam causam fuisse patri mittendi se Romam, qui deprecaretur senatum, ne quid communibus inimicis criminantibus se crederent, quem ob nullam aliam causam nisi propter constantem fidem erga populum Romanum odissent. his utrimque auditis senatus, de postulatis Carthaginiensium consultus, responderi ita iussit: Gulussam placere extemplo in Numidiam proficisci et nuntiare patri, ut de iis, de quibus Carthaginienses querantur, legatos quam primum senatum mittat denuntietque Carthaginiensibus, ut disceptandum ueniant. se alia, quæ possent, Masinissæ honoris causa et fecisse et facturos esse; ius gratiæ non dare. agrum, qua cuiusque sit, possideri uelle, nec nouos statuere fines, sed ueteres obseruare in animo habere. Carthaginiensibus uictis se et urbem et agros concessisse, non ut in pace eriperent per iniuriam, quæ iure belli non ademissent. ita regulus Carthaginiensesque dimissi. munera ex instituto data utrisque aliaque hospitalia comiter conseruata.

25

Sub idem tempus Cn. Seruilius Cæpio Ap. Claudius Cento T. Annius Luscus legati res repetendas in Macedoniam renuntiandamque amicitiam regi missi redierunt; qui iam sua sponte infestum Persei senatum insuper accenderunt, relatis ordine, quæ uidissent quæque audissent: uidisse se per omnes urbes Macedonum summa ui parari bellum. cum regem peruenissent, per multos dies conueniendi eius potestatem non factam; postremo, cum desperato iam conloquio profecti essent, tum demum se ex itinere reuocatos et eum introductos esse. suæ orationis summam fuisse: fœdus cum Philippo ictum esse, cum ipso eo post mortem patris renouatum, in quo diserte prohiberi eum extra fines arma efferre, prohiberi socios populi Romani lacessere bello. exposita deinde ab se ordine, quæ ipsi nuper in senatu Eumenen uera omnia et conperta referentem audissent. Samothracæ præterea per multos dies occultum consilium cum legationibus ciuitatium Asiæ regem habuisse. pro his iniuriis satisfieri senatum æcum censere, reddique sibi res sociisque suis, quas contra ius fœderis habeat. regem ea primo accensum ira inclementer locutum, auaritiam superbiamque Romanis obicientem frementemque, quod alii super alios legati uenirent speculatum dicta factaque sua, quod se nutum imperiumque eorum omnia dicere ac facere æcum censerent; postremo multum ac diu uociferatum reuerti postero die iussisse: scriptum se responsum dare uelle. tum ita sibi scriptum traditum esse: fœdus cum patre ictum se nihil pertinere; id se renouari, non quia probaret, sed quia in noua possessione regni patienda omnia essent, passum. nouom fœdus si secum facere uellent, conuenire prius de condicionibus debere; si in animum inducerent, ut ex æquo fœdus fieret, et se uisurum, quid sibi faciundum esset, et illos credere e re publica consulturos. atque ita se proripuisse, et summoueri e regia omnes cœptos. tum se amicitiam et societatem renuntiasse. qua uoce eum accensum restitisse atque uoce clara denuntiasse sibi, ut triduo regni sui decederent finibus. ita se profectos; nec sibi aut manentibus aut abeuntibus quidquam hospitaliter aut benigne factum. Thessali deinde Ætolique legati auditi. senatui, ut scirent quam primum, quibus ducibus usura res publica esset, litteras mitti consulibus placuit, ut, uter eorum posset, Romam magistratus creandos ueniret.

26

Nihil magnopere, quod memorari adtineat, rei publicæ eo anno consules gesserant. magis e re publica uisum erat, conprimi ac sedari exasperatos Ligures. cum Macedonicum bellum expectaretur, Gentium quoque, Illyriorum regem, suspectum Issæi legati fecerunt, simul questi fines suos eum depopulatum, simul nuntiantes uno animo uiuere Macedonum atque Illyriorum regem; communi consilio parare Romanis bellum; et specie legatorum Illyrios speculatores Romæ esse Perse auctore missos, ut, quid ageretur, scirent. Illyrii uocati in senatum; qui cum legatos se esse missos ab rege dicerent purganda crimina, si qua de rege Issæi deferrent, quæsitum est, quid ita non adissent magistratum, ut ex instituto loca, lautia acciperent, sciretur denique uenisse eos et super qua re uenissent? hæsitantibus in responso, ut curia excederent, dictum; responsum tamquam legatis, qui ut adirent senatum non postulassent, dari non placuit; mittendosque regem legatos censuerunt, qui nuntiarent, quid socii quererentur; senatum existumare non æcum eum facere, qui ab sociis suis non abstineret iniuriam. in hanc legationem missi A. Terentius Uarro C. Plætorius C. Cicereius. ex Asia, qui circa socios reges missi erant, redierunt legati, qui rettulerunt Eumenen Æginæ, Antiochum in Syria, Ptolemæum Alexandriæ sese conuenisse. omnes sollicitatos legationibus Persei, sed egregie in fide permanere pollicitosque omnia, quæ populus Romanus imperasset, præstaturos. et ciuitates socias adisse: ceteras satis fidas, Rhodios fluctuantis et inbutos Persei consiliis inuenisse. uenerant Rhodii legati purganda ea, quæ uolgo iactari de ciuitate sciebant; ceterum senatum iis non prius dari, quam noui consules magistratum inissent, placuit.

27

Belli apparatum non differendum censuerunt. C. Licinio prætori negotium datur, ut ex ueteribus quinqueremibus in naualibus Romæ subductis, quæ possent usui esse, reficeret pararetque naues quinquaginta. si quid eum numerum explendum deesset, C. Memmio collegæ in Siciliam scriberet, ut eas, quæ in Sicilia naues essent, reficeret atque expediret, ut Brundisium primo quoque tempore mitti possent. socios nauales libertini ordinis in uiginti et quinque naues exciuibus Romanis C. Licinius prætor scribere iussus; in quinque et uiginti parem numerum Cn. Sicinius sociis imperaret; idem prætor peditum octo milia, quadringentos equites ab sociis Latini nominis exigeret. hunc militem qui Brundisi acciperet atque in Macedoniam mitteret, A. Atilius Serranus, qui priore anno prætor fuerat, deligitur. Cn. Sicinius prætor ut exercitum paratum traiciendum haberet, C. Popilio consuli ex auctoritate senatus C. Licinius prætor scribit, ut et legionem secundam, quæ maxume ueterana in Liguribus erat, et ex sociis Latini nominis quattuor milia peditum, ducentos equites idibus Februariis Brundisi adesse iuberet. hac classe et hoc exercitu Cn. Sicinius prouinciam Macedoniam obtinere, donec successor ueniret, iussus, prorogato in annum imperio. ea omnia, quæ senatus censuit, inpigre facta sunt. duodequadraginta quinqueremes ex naualibus deductæ; qui deduceret eas Brundisium, L. Porcius Licinus præpositus; duodecim ex Sicilia missæ. frumentum classi exercituique cœmendum in Apuliam Calabriamque tres legati missi, Sex. Digitius T. Iuuentius M. Cæcilius. omnia præparata Cn. Sicinius prætor, paludatus ex urbe profectus, Brundisium uenit.

28

Exitu prope anni C. Popilius consul Romam redit aliquanto serius, quam senatus censuerat, cui primo quoque tempore magistratus creari, cum tantum bellum immineret, e re publica uisum erat. itaque non secundis auribus patrum auditus est consul, cum in æde Bellonæ de rebus in Liguribus gestis dissereret. succlamationes frequentes erant interrogationesque, cur scelere fratris oppressos Ligures in libertatem non restituisset. comitia consularia, in quam edicta erant diem, ante diem duodecimum kal. Martias sunt habita. creati consules P. Licinius Crassus C. Cassius Longinus. postero die prætores facti C. Sulpicius Galba L. Furius Philus L. Canuleius Diues C. Lucretius Gallus C. Caninius Rebilus L. Uillius Annalis. his prætoribus prouinciæ decretæ, duæ iure Romæ dicendo, Hispania et Sicilia et Sardinia, ut uni sors integra esset, quo senatus censuisset. consulibus designatis imperauit senatus, ut, qua die magistratum inissent, hostiis maioribus rite mactatis precarentur, ut, quod bellum populus Romanus in animo haberet gerere, ut id prosperum eueniret. eodem die decreuit senatus, C. Popilius consul ludos per dies decem Ioui optumo maxumo fieri uoueret donaque circa omnia puluinaria dari, si res publica decem annos in eodem statu fuisset. ita ut censuerant, in Capitolio uouit consul, ludos fieri donaque dari, quanta ex pecunia decresset senatus, cum centum et quinquaginta non minus adessent. præeunte uerba Lepido pontifice maxumo id uotum susceptum est. eo anno sacerdotes publici mortui L. Æmilius Papus decemuir sacrorum et Q. Fuluius Flaccus pontifex, qui priore anno fuerat censor. hic fœda morte perit. ex duobus filiis eius, qui tum in Illyrico militabant, nuntiatum alterum mortuum, alterum graui et periculoso morbo ægrum esse. obruit animum simul luctus metusque: mane ingressi cubiculum serui laqueo dependentem inuenere. erat opinio post censuram minus conpotem fuisse sui; uulgo Iunonis Laciniæ iram ob spoliatum templum alienasse mentem ferebant. suffectus in Æmili locum decemuir M. Ualerius Messalla; in Fului pontifex Cn. Domitius Ahenobarbus, oppido adulescens sacerdos, est lectus.

29

P. Licinio C. Cassio consulibus non urbs tantum Roma nec terra Italia, sed omnes reges ciuitatesque, quæ in Europa quæque in Asia erant, conuerterant animos in curam Macedonici ac Romani belli. Eumenen cum uetus odium stimulabat, tum recens ira, quod scelere regis prope ut uictuma mactatus Delphis esset. Prusias, Bithyniæ rex, statuerat abstinere armis et euentum expectare; nam neque Romanos posse æquom censere, aduersus fratrem uxoris se arma ferre, et apud Persea uictorem ueniam per sororem impetrabilem fore. Ariarathes, Cappadocum rex, præterquam quod Romanis suo nomine auxilia pollicitus erat, ex quo est iunctus Eumeni adfinitate, in omnia belli pacisque se consociauerat consilia. Antiochus inminebat quidem Ægypti regno, et pueritiam regis et inertiam tutorum spernens; et ambigendo de Cœle Syria causam belli se habiturum existumabat gesturumque id nullo impedimento occupatis Romanis in Macedonico bello; quod bellum tamen omnia et per suos legatos senatui et ipse legatis eorum enixe pollicitus erat. Ptolemæus propter ætatem alieni etiam tum arbitrii erat; tutores et bellum aduersus Antiochum parabant, quo uindicarent Cœlen Syriam, et Romanis omnia pollicebantur Macedonicum bellum. Masinissa et frumento iuuabat Romanos et auxilia cum elephantis Misagenenque filium mittere bellum parabat. consilia autem in omnem fortunam ita disposita habebat: si penes Romanos uictoria esset, sua quoque in eodem statu mansura esse, neque ultra quidquam mouendum; non enim passuros Romanos uim Carthaginiensibus adferri; si fractæ essent opes Romanorum, quæ tum protegerent Carthaginienses, suam omnem Africam fore. Gentius, rex Illyriorum, fecerat potius, cur suspectus esset Romanis, quam satis statuerat, utram foueret partem, impetuque magis quam consilio his aut illis se adiuncturus uidebatur. Cotys Thrax, Odrysarum rex, clam Macedonum partis erat.

30

Hæc sententia regibus cum esset de bello, in liberis gentibus populisque plebs ubique omnis ferme, ut solet, deterioris erat, regem Macedonasque inclinata; principum diuersa cerneres studia. pars ita in Romanos effusi erant, ut auctoritatem inmodico fauore corrumperent, pauci ex iis iustitia imperii Romani capti, plures ita, si præcipuam operam nauassent, potentes sese in ciuitatibus suis futuros rati. pars altera regiæ adulationis erat; quosdam æs alienum et desperatio rerum suarum eodem manente statu præcipites nouanda omnia agebat; quosdam uentosum ingenium, quia Persea magis aura popularis ierat. tertia pars, optuma eadem et prudentissima, si utique optio domini potioris daretur, sub Romanis quam sub rege malebat esse; si liberum in ea re arbitrium fortunæ esset, neutram partem uolebant potentiorem altera oppressa fieri, sed inlibatis potius uiribus utriusque partis pacem ex æquo manere; ita inter utrasque optimam condicionem ciuitatium fore. protegente altera semper inopem ab alterius iniuria. hæc sentientes certamina fautorum utriusque partis taciti ex tuto spectabant.

Consules, quo die magistratum inierunt, ex senatus consulto cum circa omnia fana, in quibus lectisternium maiorem partem anni esse solet, maioribus hostiis immolassent, inde preces suas acceptas ab diis immortalibus ominati, senatui rite sacrificatum precationemque de bello factam renuntiarunt. haruspices ita responderunt: si quid rei nouæ inciperetur, id maturandum esse; uictoriam, triumphum, propagationem imperii portendi. patres, quod bonum faustum felixque populo Romano esset, centuriatis comitiis primo quoque die ferre populum consules iusserunt, ut, quod Perseus Philippi filius, Macedonum rex, aduersus fœdus cum patre Philippo ictum et secum post mortem eius renouatum sociis populi Romani arma intulisset, agros uastasset urbesque occupasset, quodque belli parandi aduersus populum Romanum consilia inisset, arma milites classem eius rei causa comparasset, ut, nisi de iis rebus satisfecisset, bellum cum eo iniretur. hæc rogatio populum lata est.

31

Senatus consultum inde factum est, ut consules inter se prouincias Italiam et Macedoniam compararent sortirenturue; cui Macedonia obuenisset, ut is regem Persea quique eius sectam secuti essent, nisi populo Romano satisfecissent, bello persequeretur. legiones quattuor nouas scribi placuit, binas singulis consulibus. id præcipui prouinciæ Macedoniæ datum, quod, cum alterius consulis legionibus quina milia et duceni pedites ex uetere instituto darentur in singulas legiones, in Macedoniam sena milia peditum scribi iussa, equites treceni æqualiter in singulas legiones. et in sociali exercitu consuli alteri auctus numerus: sedecim milia peditum octingentos equites, præter eos, quos Cn. Sicinius duxisset, sescentos equites, in Macedoniam traiceret. Italiæ satis uisa duodecim milia sociorum peditum, sescenti equites. illud quoque præcipuum datum sorti Macedoniæ, ut centuriones militesque ueteres scriberet, quos uellet, consul usque quinquaginta annos. in tribunis militum nouatum eo anno propter Macedonicum bellum, quod consules ex senatus consulto populum tulerunt, ne tribuni militum eo anno suffragiis crearentur, sed consulum prætorumque in iis faciendis iudicium arbitriumque esset. inter prætores ita partita imperia: prætorem, cuius sors fuisset, ut iret, quo senatus censuisset, Brundisium classem ire placuit, atque ibi recognoscere socios nauales, dimissisque, si qui parum idonei essent, supplementum legere ex libertinis et dare operam, ut duæ partes ciuium Romanorum, tertia sociorum esset. commeatus classi legionibusque ut ex Sicilia Sardiniaque subueherentur, prætoribus, qui eas prouincias sortiti essent, mandari placuit, ut alteras decumas Siculis Sardisque imperarent, quod frumentum exercitum in Macedoniam portaretur. Siciliam C. Caninius Rebilus est sortitus, L. Furius Philus Sardiniam, L. Canuleius Hispaniam, C. Sulpicius Galba urbanam iurisdictionem, L. Uillius Annalis inter peregrinos; C. Lucretio Gallo, quo senatus censuisset, sors obuenit.

32

Inter consules magis cauillatio quam magna contentio de prouincia fuit. Cassius sine sorte se Macedoniam optaturum dicebat, nec posse collegam saluo iureiurando secum sortiri. prætorem eum, ne in prouinciam iret, in contione iurasse se stato loco statisque diebus sacrificia habere, quæ absente se recte fieri non possent; quæ non magis consule quam prætore absente recte fieri posse, si senatus non, quid uelit in consulatu, potius quam, quid in prætura iurauerit P. Licinius, animaduertendum esse censeat; se tamen futurum in senatus potestate. consulti patres, cui consulatum populus Romanus non negasset, ei ab se prouinciam negari, superbum rati, sortiri consules iusserunt. P. Licinio Macedonia, C. Cassio Italia obuenit. legiones inde sortiti sunt: prima et tertia ut in Macedoniam traicerentur, secunda et quarta ut in Italia remanerent. dilectum consules multo intentiore, quam alias, cura habebant. Licinius ueteres quoque scribebat milites centurionesque; et multi uoluntate nomina dabant, quia locupletes uidebant, qui priore Macedonico bello aut aduersus Antiochum in Asia stipendia fecerant. cum tribuni militum, qui centuriones * * , sed primum quemque citarent, tres et uiginti centuriones, qui primos pilos duxerant, citati tribunos plebis appellarunt. duo ex collegio, M. Fuluius Nobilior et M. Claudius Marcellus, consules rem reiciebant: eorum cognitionem esse debere, quibus dilectus quibusque bellum mandatum esset; ceteri cognituros se, de quo appellati essent, aiebant, et si iniuria fieret, auxilium ciuibus laturos.

33

subsellia tribunorum res agebatur; eo M. Popilius consularis, aduocatus centurionum, et centuriones et consul uenerunt. consule inde postulante, ut in contione ea res ageretur, populus in contionem aduocatus. pro centurionibus M. Popilius, qui biennio ante consul fuerat, ita uerba fecit: militares homines et stipendia iusta et corpora et ætate et adsiduis laboribus confecta habere; nihil recusare tamen, quo minus operam rei publicæ dent. id tantum deprecari, ne inferiores iis ordines, quam quos, cum militassent, habuissent, adtribuerentur. P. Licinius consul senatus consulta recitari iussit, primum, quo bellum senatus Perseo iussisset, deinde, quo ueteres centuriones quam plurimos id bellum scribi censuisset, nec ulli, qui non maior annis quinquaginta esset, uacationem militiæ esse. deprecatus est deinde, ne in nouo bello, tam propinquo Italiæ, aduersus regem potentissimum, aut tribunos militum dilectum habentis inpedirent, aut prohiberent consulem, quem cuique ordinem adsignari e re publica esset, eum adsignare. si quid in ea re dubium esset, senatum reicerent.

34

Postquam consul, quæ uoluerat, dixit, Sp. Ligustinus ex eo numero, qui tribunos plebis appellauerant, a consule et ab tribunis petit, ut sibi paucis populum agere liceret. permissu omnium ita locutus fertur: ‘Sp. Ligustinus [tribus] Crustumina ex Sabinis sum oriundus, Quirites. pater mihi iugerum agri reliquit et paruom tugurium, in quo natus educatusque sum, hodieque ibi habito. cum primum in ætatem ueni, pater mihi uxorem fratris sui filiam dedit, quæ secum nihil adtulit præter libertatem pudicitiamque, et cum his fecunditatem, quanta uel in diti domo satis esset. sex filii nobis, duæ filiæ sunt, utræque iam nuptæ. filii quattuor togas uiriles habent, duo prætextati sunt. miles sum factus P. Sulpicio C. Aurelio consulibus. in eo exercitu, qui in Macedoniam est transportatus, biennium miles gregarius fui aduersus Philippum regem; tertio anno uirtutis causa mihi T. Quinctius Flamininus decumum ordinem hastatum adsignauit. deuicto Philippo Macedonibusque cum in Italiam reportati ac dimissi essemus, continuo miles uoluntarius cum M. Porcio consule in Hispaniam sum profectus. neminem omnium imperatorum, qui uiuant, acriorem uirtutis spectatorem ac iudicem fuisse sciunt, qui et illum et alios duces longa militia experti sunt. hic me imperator dignum iudicauit, cui primum hastatum prioris centuriæ adsignaret. tertio iterum uoluntarius miles factus sum in eum exercitum, qui aduersus Ætolos et Antiochum regem est missus. a M’. Acilio mihi primus princeps prioris centuriæ est adsignatus. expulso rege Antiocho, subactis Ætolis reportati sumus in Italiam; et deinceps bis, quæ annua merebant legiones, stipendia feci. bis deinde in Hispania militaui, semel Q. Fuluio Flacco, iterum Ti. Sempronio Graccho prætore. a Flacco inter ceteros, quos uirtutis causa secum ex prouincia triumphum deducebat, deductus sum; a Ti. Graccho rogatus in prouinciam ii. quater intra paucos annos primum pilum duxi; quater et tricies uirtutis causa donatus ab imperatoribus sum; sex ciuicas coronas accepi. uiginti duo stipendia annua in exercitu emerita habeo, et maior annis sum quinquaginta. quodsi mihi nec stipendia omnia emerita essent necdum ætas uacationem daret, tamen, cum quattuor milites pro me uobis dare, P. Licini, possem, æcum erat me dimitti. sed hæc pro causa mea dicta accipiatis uelim; ipse me, quoad quisquam, qui exercitus scribit, idoneum militem iudicabit, numquam sum excusaturus. quo ordine me dignum iudicent tribuni militum, ipsorum est potestatis; ne quis me uirtute in exercitu præstet, dabo operam; et semper ita fecisse me et imperatores mei et, qui una stipendia fecerunt, testes sunt. uos quoque æcum est, commilitones, etsi appellatione uostrum usurpatis ius, cum adulescentes nihil aduersus magistratuum senatusque auctoritatem usquam feceritis, nunc quoque in potestate consulum ac senatus esse et omnia honesta loca ducere, quibus rem publicam defensuri sitis.

35

Hæc ubi dixit, conlaudatum multis uerbis P. Licinius consul ex contione in senatum duxit. ibi quoque ei ex auctoritate senatus gratiæ actæ, tribunique militares in legione prima primum pilum uirtutis causa ei adsignarunt. ceteri centuriones remissa appellatione dilectum obœdienter responderunt. quo maturius in prouincias magistratus proficiscerentur, Latinæ kalendis Iuniis fuere; eoque sollemni perfecto C. Lucretius prætor omnibus, quæ classem opus erant, præmissis Brundisium est profectus. præter eos exercitus, quos consules comparabant, C. Sulpicio Galbæ prætori negotium datum, ut quattuor legiones scriberet urbanas, iusto numero peditum equitumque, iisque quattuor tribunos militum ex senatu legeret, qui præessent; sociis Latini nominis imperaret quindecim milia peditum, mille et ducentos equites; is exercitus uti paratus esset, quo senatus censuisset. P. Licinio consuli exercitum ciuilem socialemque petenti addita auxilia, Ligurum duo milia, Cretenses sagittariiincertus numerus, quantum rogati [auxilia] Cretenses misissent—, Numidæ item equites elephantique. in eam rem legati Masinissam Carthaginiensesque missi L. Postumius Albinus Q. Terentius Culleo C. Aburius. in Cretam item legatos tres ire placuit, A. Postumium Albinum C. Decimium A. Licinium Neruam.

36

Per idem tempus legati ab rege Perseo uenerunt. eos in oppidum intromitti non placuit, cum iam bellum regi eorum et Macedonibus et senatus decresset et populus iussisset. in ædem Bellonæ in senatum introducti ita uerba fecerunt: mirari Persea regem, quid in Macedoniam exercitus transportati essent; si impetrari a senatu posset, ut ii reuocentur, regem de iniuriis, si quas sociis factas quererentur, arbitratu senatus satisfacturum esse. Sp. Caruilius, eam ipsam rem ex Græcia remissus ab Cn. Sicinio, in senatu erat. is Perrhæbiam expugnatam armis, Thessaliæ aliquot urbes captas, cetera, quæ aut ageret aut pararet rex, cum argueret, respondere ea legati iussi. postquam hæsitabant, negantes sibi ultra quidquam mandatum esse, iussi renuntiare regi, consulem P. Licinium breui cum exercitu futurum in Macedonia esse: eum, si satisfacere in animo esset, mitteret legatos. Romam quod præterea mitteret, non esse; nemini enim eorum per Italiam ire liciturum. ita dimissis P. Licinio consuli mandatum, ut intra undecimum diem iuberet eos Italia excedere, et Sp. Caruilium mitteret, qui, donec nauem conscendissent, custodiret. hæc Romæ acta nondum profectis in prouinciam consulibus. iam Cn. Sicinius, qui, priusquam magistratu abiret, Brundisium classem et exercitum præmissus erat, traiectis in Epirum quinque milibus peditum, trecentis equitibus, Nymphæum in agro Apolloniati castra habebat. inde tribunos cum duobus milibus militum occupanda Dassaretiorum et Illyriorum castella, ipsis accersentibus præsidia, ut tutiores a finitimorum impetu Macedonum essent, misit.

37

Paucis post diebus Q. Marcius et A. Atilius et P. et Ser. Cornelii Lentuli et L. Decimius, legati in Græciam missi, Corcyram peditum mille secum aduexerunt; ibi inter se et regiones, quas obirent, et milites diuiserunt. L. Decimius missus est Gentium regem Illyriorum, quem si aliquem respectum amicitiæ cum populo Romano habere cerneret, retentare aut etiam belli societatem perlicere iussus. Lentuli in Cephallaniam missi, ut in Peloponnesum traicerent oramque maris in occidentem uersi ante hiemem circumirent. Marcio et Atilio Epirus, Ætolia, Thessalia circumeundæ adsignantur; inde Bœotiam atque Eubœam adspicere iussi, tum in Peloponnesum traicere; ibi congressuros se cum Lentulis constituunt. priusquam digrederentur a Corcyra, litteræ a Perseo adlatæ sunt, quibus quærebat, quæ causa Romanis aut in Græciam traiciendi copias aut urbes occupandi esset. cui rescribi non placuit, nuntio ipsius, qui litteras attulerat, dici, præsidii causa ipsarum urbium Romanos facere. Lentuli circumeuntes Peloponnesi oppida, cum sine discrimine omnes ciuitates adhortarentur, ut, quo animo, qua fide adiuuissent Romanos Philippi primum, deinde Antiochi bello, eodem aduersus Persea iuuarent, fremitum in contionibus mouebant, Achæis indignantibus eodem se loco esse, qui omnia a principiis Macedonici belli præstitissent Romanis, quo Messenii atque Elii, [qui] et [Macedonis] Philippi bello hostes fuissent Romanis et pro Antiocho postea arma aduersus populum Romanum tulissent ac, nuper in Achaicum contributi concilium, uelut præmium belli se uictoribus Achæis tradi quererentur.

38

Marcius et Atilius Gitana, Epiri oppidum, decem milia a mari cum escenderent, concilio Epirotarum habito cum magno omnium adsensu auditi sunt; et quadringentos iuuentutis eorum in Orestas, ut præsidio essent liberatis ab Macedonibus, miserunt. inde in Ætoliam progressi ac paucos ibi morati dies, dum in prætoris mortui locum alius sufficeretur, [et] Lycisco prætore facto, quem Romanorum fauere rebus satis conpertum erat, transierunt in Thessaliam. eo legati Acarnanes et Bœotorum exules uenerunt. Acarnanes nuntiare iussi, quæ Philippi primum, Antiochi deinde bello, decepti pollicitationibus regiis, aduersus populum Romanum commisissent, ea corrigendi occasionem illis oblatam. si male meriti clementiam populi Romani experti essent, bene merendo liberalitatem experirentur. Bœotis exprobratum, societatem eos cum Perseo iunxisse. cum culpam in Ismeniam, principem alterius partis, conferrent et quasdam ciuitates dissentientis in causam deductas, appariturum id esse Marcius respondit; singulis enim ciuitatibus de se ipsis consulendi potestatem facturos. Thessalorum Larisæ fuit concilium. ibi et Thessalis benigna materia gratias agendi Romanis pro libertatis munere fuit, et legatis, quod et Philippi prius et post Antiochi bello enixe adiuti a gente Thessalorum essent. hac mutua commemoratione meritorum accensi animi multitudinis omnia decernenda, quæ Romani uellent. secundum hoc concilium legati a Perseo rege uenerunt priuati maxime hospitii fiducia, quod ei paternum cum Marcio erat. ab huius necessitudinis commemoratione orsi petierunt legati, in conloquium ueniendi regi potestatem faceret. Marcius et se ita a patre suo accepisse dixit, amicitiam hospitiumque cum Philippo fuisse, et minime immemorem necessitudinis eius legationem eam suscepisse. conloquium, si satis commode ualeret, non fuisse se dilaturum; nunc, ubi primum posset, Peneum flumen, qua transitus ab Homolio Dium esset, præmissis, qui nuntiarent regi, uenturos.

39

Et tum quidem ab Dio Perseus in interiora regni recepit se, leui aura spei obiecta, quod Marcius ipsius causa suscepisse se legationem dixisset; post dies paucos constitutum locum uenerunt. magnus comitatus fuit regius cum amicorum tum satellitum turba stipante. non minore agmine legati uenerunt et ab Larisa multis prosequentibus et legationibus ciuitatium, quæ conuenerant Larisam et renuntiare domum certa, quæ audissent, uolebant. inerat cura insita mortalibus uidendi congredientis nobilem regem et populi principis terrarum omnium legatos. ut in conspectu steterunt, dirimente amni, paulisper internuntiando cunctatio fuit, utri transgrederentur. aliquid illi regiæ maiestati, aliquid hi populi Romani nomini, cum præsertim Perseus petisset conloquium, existumabant deberi. ioco etiam Marcius cunctantis mouit.minor’ inquit maiores et’quod Philippo ipsi cognomen erat—‘filius patrem transeat.facile persuasum id regi est. aliud deinde ambigebatur, cum quam multis transiret. rex cum omni comitatu transire æcum censebat; legati uel cum tribus uenire iubebant uel, si tantum agmen traduceret, obsides dare, nihil fraudis fore in conloquio. Hippian et Pantauchum, quos et legatos miserat, principes amicorum, obsides dedit. nec tam in pignus fidei obsides desiderati erant, quam ut appareret sociis nequaquam ex dignitate pari congredi regem cum legatis. salutatio non tamquam hostium, sed hospitalis ac benigna fuit, positisque sedibus consederunt.

40

Cum paulisper silentium fuisset,expectari nos’ inquit Marciusarbitror, ut respondeamus litteris tuis, quas Corcyram misisti, in quibus quæris, quid ita legati cum militibus uenerimus et præsidia in singulas urbes dimittamus. hanc interrogationem tuam et non respondere, uereor, ne superbum sit, et uera respondere ne nimis acerbum audienti tibi uideatur. sed cum aut uerbis castigandus aut armis sit, qui fœdus rumpit, sicut bellum aduersus te alii quam mihi mandatum malim, ita orationis acerbitatem aduersus hospitem, utcumque est, subibo, sicut medici, cum salutis causa tristiora remedia adhibent. ex quo regnum adeptus es, unam rem te, quæ facienda fuerit, senatus fecisse censet, quod legatos Romam renouandum fœdus miseris, quod tamen ipsum tibi non fuisse renouandum iudicat potius quam, cum renouatum esset, uiolandum. Abrupolim, socium atque amicum populi Romani, regno expulisti; Arthetauri interfectores, ut cæde, ne quid ultra dicam, te lætatum appareret, recepisti, qui omnium Illyriorum fidissimum Romanis regulum occiderant; per Thessaliam et Maliensem agrum cum exercitu contra fœdus Delphos isti; Byzantiis item contra fœdus misisti auxilia; cum Bœotis, sociis nostris, secretam tibi ipsi societatem, quam non licebat, iureiurando pepigisti; Thebanos legatos, Euersam et Callicritum, uenientis nos, quærere malo, quis interfecerit, quam arguere. in Ætolia bellum intestinum et cædes principum per quos, nisi per tuos, factæ uideri possunt? Dolopes a te ipso euastati sunt. Eumenes rex, ab Roma cum in regnum rediret, prope ut uictuma Delphis in sacrato loco ante aras mactatus, quem insimulet, piget referre; quæ hospes Brundisinus occulta facinora indicet, certum habeo et scripta tibi omnia ab Roma esse et legatos renuntiasse tuos. hæc ne dicerentur a me, uno modo uitare potuisti, non quærendo, quam ob causam exercitus in Macedoniam traicerentur, aut præsidia in sociorum urbes mitteremus. quærenti tibi superbius tacuissemus, quam uera respondimus. equidem pro paterno nostro hospitio faueo orationi tuæ et opto, ut aliquid mihi materiæ præbeas agendæ tuæ apud senatum causæ.

41

ea rex: ‘bonam causam, si apud iudice æquos ageretur, apud eosdem et accusatores et iudices agam. eorum autem, quæ obiecta sunt mihi, partim ea sunt, quibus nescio an gloriari debeam, neque quæ fateri erubescam, partim quæ uerbo obiecta uerbo negare satis sit. quid enim, si legibus uestris hodie reus sim, aut index Brundisinus aut Eumenes mihi obiciat, ut accusare potius uere quam conuiciari uideantur? scilicet nec Eumenes, cum tam multis grauis publice ac priuatim sit, alium quam me inimicum habuit; neque ego potiorem quemquam ministeria facinorum quam Rammium, quem neque umquam ante uideram nec eram postea uisurus, inuenire potui. et Thebanorum, quos naufragio perisse constat, et Arthetauri cædis mihi reddenda ratio est; in qua tamen nihil ultra obicitur, quam interfectores eius in regno exulasse meo. cuius condicionis iniquitatem ita non sum recusaturus, si uos quoque accipitis, ut, quicumque exules in Italiam aut Romam se contulerunt, his facinerum, propter quæ damnati sunt, auctores uos fuisse fateamini. si hoc et uos recusabitis et omnes aliæ gentes, ego quoque inter ceteros ero. et hercule, quid adtinet cuiquam exilium patere, si nusquam exuli futurus locus est? ego tamen istos, ut primum in Macedonia esse admonitus a uobis conperi, requisitos abire ex regno iussi et in perpetuum interdixi finibus meis. et hæc quidem mihi tamquam causam dicenti reo obiecta sunt; illa tamquam regi et quæ de fœdere, quod mihi est uobiscum, disceptationem habeant. nam si est in fœdere ita scriptum, ut ne si bellum quidem quis inferat, tueri me regnumque meum liceat, mihi fatendum est, quod me armis aduersus Abrupolim, socium populi Romani, defenderim, fœdus uiolatum esse. sin autem hoc et ex fœdere licuit et iure gentium ita comparatum est, ut arma armis propulsentur, quid tandem me facere decuit, cum Abrupolis fines mei regni usque Amphipolim peruastasset, multa libera capita, magnam uim mancipiorum, multa milia pecorum abegisset? quiescerem et paterer, donec Pellam et in regiam meam armatus peruenisset? at enim bello quidem iusto sum persecutus, sed uinci non oportuit eum, neque alia, quæ uictis accidunt, pati; quorum casum cum ego subierim, qui sum armis lacessitus, quid potest queri sibi accidisse, qui causa belli fuit? non sum eodem modo defensurus, Romani, quod Dolopas armis cœrcuerim; quia, etsi non merito eorum, iure feci meo, cum mei regni, meæ dicionis essent, uestro decreto patri adtributi meo. nec, si causa reddenda sit, non uobis nec fœderatis, sed iis, qui ne in seruos quidem sæua atque iniusta imperia probant, plus æquo et bono sæuisse in eos uideri possum; quippe Euphranorem, præfectum a me inpositum, ita occiderunt, ut mors pœnarum eius leuissima fuerit.

42

At cum processissem inde uisendas Larisam et Antronas et Pteleon, qua in propinquo Delphi sunt, sacrificandi causa, ut multo ante debita uota persoluerem, Delphos escendi. et his, criminis augendi causa, cum exercitu me isse adicitur; scilicet, ut, quod nunc uos facere queror, urbes occuparem, arcibus inponerem præsidia. uocate in concilium Graeciæ ciuitates, per quas iter feci, queratur unusquilibet militis mei iniuriam; non recusabo, quin simulato sacrificio aliud petisse uidear. Ætolis et Byzantiis præsidia misimus et cum Bœotis amicitiam fecimus. hæc, qualiacumque sunt, per legatos meos non solum indicata sed etiam excusata sunt sæpe in senatu uestro, ubi aliquos ego disceptatores non tam æquos quam te, Q. Marci, paternum amicum et hospitem, habebam. sed nondum Romam accusator Eumenes uenerat, qui calumniando omnia detorquendoque suspecta et inuisa efficeret et persuadere uobis conaretur, non posse Græciam in libertate esse et uestro munere frui, quoad regnum Macedoniæ incolume esset. circumagetur hic orbis; erit mox, qui arguat nequiquam Antiochum ultra iuga Tauri emotum; grauiorem multo Asiæ, quam Antiochus fuerit, Eumenen esse; conquiescere socios uestros non posse, quoad regia Pergami sit; eam arcem supra capita finitimarum ciuitatium impositam. ego hæc, Q. Marci et A. Atili, quæ aut a uobis obiecta aut purgata a me sunt, talia esse scio, ut aures, ut animi audientium sint, nec tam referre, quid ego aut qua mente fecerim, quam, quomodo id uos factum accipiatis. conscius mihi sum nihil me scientem deliquisse, et, si quid fecerim inprudentia lapsus, corrigi me et emendari castigatione hac posse. nihil certe insanabile nec, quod bello et armis persequendum esse censeatis, commisi; aut frustra clementiæ grauitatisque uestræ fama uolgata per gentes est, si talibus de causis, quæ uix querella et expostulatione dignæ sunt, arma capitis et regibus sociis bella infertis.

43

Hæc dicenti ei sum adsensum esset, Marcius auctor fuit mittendi Romam legatos; cum experienda omnia ultimum nec prætermittendam spem ullam censuisset rex, reliqua consultatio erat, quonam modo tutum iter legatis esset. id cum necessaria petitio indutiarum uideretur cuperetque Marcius neque aliud conloquio petisset, grauate et in magnam gratiam petentis concessit. nihil enim satis paratum bellum in præsentia habebant Romani, non exercitum, non ducem, cum Perseus, ni spes uana pacis occæcasset consilia, omnia præparata atque instructa haberet, et suo maxime tempore atque alieno hostibus incipere bellum posset. ab hoc conloquio, fide indutiarum interposita, legati Romani in Bœotiam ~comparati sunt. ibi iam motus cœperat esse discedentibus a societate communis concilii Bœotorum quibusdam populis, ex quo renuntiatum erat respondisse legatos appariturum, quibus populis proprie societatem cum rege iungi displicuisset. primi a Chæronia legati, deinde a Thebis in ipso itinere occurrerunt, adfirmantes non interfuisse se, quo societas ea decreta esset, concilio; quos legati, nullo in præsentia responso dato, Chalcidem se sequi iusserunt. Thebis magna contentio orta erat ex alio certamine. comitiis prætoris et Bœotarcharum uicta pars iniuriam persequens coacta multitudine decreuit, ne Bœotarchæ urbibus reciperentur. exules Thespias uniuersi concesserunt; inderecepti enim sine cunctatione erantThebas iam mutatis animis reuocati decretum faciunt, ut duodecim, qui priuati cœtum et concilium habuissent, exilio multarentur. nouus deinde prætorIsmenias is erat, uir nobilis ac potenscapitalis pœnæ absentis eos decreto damnat. Chalcidem fugerant; inde Romanos Larisam profecti causam cum Perseo societatis in Ismeniam contulerant; ex ea contentione ortum certamen. utriusque [tamen] partis legati Romanos uenerunt, et exules accusatoresque Ismeniæ et Ismenias ipse.

44

Chalcidem ut uentum est, aliarum ciuitatium principes, id quod maxume gratum erat Romanis, suo quique proprie decreto regiam societatem aspernati Romanis se adiungebant; Ismenias gentem Bœotorum in fidem Romanorum permitti æcum censebat. inde certamine orto, nisi in tribunal legatorum perfugisset, haud multum afuit, quin ab exulibus fautoribusque eorum interficeretur. Thebæ quoque ipsæ, quod Bœotiæ caput est, in magno motu erant, aliis regem trahentibus ciuitatem, aliis Romanos; et turba Coronæorum Haliartiorumque conuenerat defendendum decretum regiæ societatis. sed constantia principum docentium cladibus Philippi Antiochique, quanta esset uis et fortuna imperii Romani, uicta tandem multitudo et, ut tolleretur regia societas, decreuit, et eos, qui auctores paciscendæ amicitiæ fuerant, satisfaciendum legatis Chalcidem misit fideique legatorum commendari ciuitatem iussit. Thebanos Marcius et Atilius læti audierunt auctoresque et his et separatim singulis fuerunt renouandam amicitiam mittendi Romam legatos. ante omnia exules restitui iusserunt et auctores regiæ societatis decreto suo damnarunt. ita, quod maxume uolebant, discusso Bœotico concilio in Peloponnesum proficiscuntur Ser. Cornelio Chalcidem accersito. Argis præbitum est iis concilium; ubi res * * * aliud a gente Achæorum petierunt, quam ut mille milites darent. id præsidium Chalcidem tuendam, dum Romanus exercitus in Græciam traiceretur, missum est. Marcius et Atilius peractis, quæ agenda in Græcia erant, principio hiemis Romam redierunt.

45

Inde legatio sub idem tempus in Asiam et circum insulas missa. tres erant legati, Ti. Claudius Sp. Postumius M. Iunius. ii circumeuntes hortabantur socios suscipiendum aduersus Persea pro Romanis bellum; et, quo quæque opulentior ciuitas erat, eo accuratius agebant, quia minores secuturæ maiorum auctoritatem erant. Rhodii maximi omnia momenti habebantur, quia non fouere tantum, sed adiuuare etiam uiribus suis bellum poterant, quadraginta nauibus auctore Hegesilocho præparatis; qui cum in summo magistratu essetprytanin ipsi uocant—, multis orationibus peruicerat Rhodios, ut omissa, quam sæpe uanam experti essent, regum fouendorum spe Romanam societatem, unam tum in terris uel uiribus uel fide stabilem, retinerent. bellum imminere cum Perseo; desideraturos Romanos eundem naualem apparatum, quem nuper Antiochi, quem Philippi ante bello uidissent. trepidaturos tum repente paranda classe, cum mittenda esset, nisi reficere naues, nisi instruere naualibus sociis cœpissent. id eo magis enixe faciundum esse, ut crimina delata ab Eumene fide rerum refellerent. his incitati quadraginta nauium classem instructam ornatamque legatis Romanis aduenientibus, ut non expectatam adhortationem esse appareret, ostenderunt. et hæc legatio magnum conciliandos animos ciuitatium Asiæ momentum fuit. Decimius unus sine ullo effectu, captarum etiam pecuniarum ab regibus Illyriorum suspicione infamis, Romam redit.

46

Perseus, cum ab conloquio Romanorum in Macedoniam recepisset sese, legatos Romam de incohatis cum Marcio condicionibus pacis misit; et Byzantium et Rhodum et * * legatis ferendas dedit. in litteris eadem sententia omnis erat, conlocutum se cum Romanorum legatis; quæ audisset quæque dixisset, ita disposita, ut superior fuisse in disceptatione uideri posset. apud Rhodios legati adiecerunt confidere pacem futuram; auctoribus enim Marcio atque Atilio missos Romam legatos. si pergerent Romani contra fœdus mouere bellum, tum omni gratia, omni ope adnitendum fore Rhodiis, ut reconcilient pacem; si nihil deprecando proficiant, id agendum, ne omnium rerum ius ac potestas unum populum perueniat. cum ceterorum id interesse, tum præcipue Rhodiorum, quo plus inter alias ciuitates dignitate atque opibus excellant; quæ serua atque obnoxia fore, si nullus alio sit quam Romanos respectus. magis et litteræ et uerba legatorum benigne sunt audita, quam momentum mutandos animos habuerunt; potentior esse partis melioris auctoritas cœperat. responsum ex decreto est optare pacem Rhodios; si bellum esset, ne quid ab Rhodiis speraret aut peteret rex, quod ueterem amicitiam, multis magnisque meritis pace belloque partam, diiungeret sibi ac Romanis. ab Rhodo redeuntes Bœotiæ quoque ciuitates, [et] Thebas et Coroneam et Haliartum, adierunt, quibus expressum inuitis existimabatur, ut relicta regia societate Romanis adiungerentur. Thebani nihil moti sunt, quamquam et damnatis principibus et restitutis exulibus suscensebant Romanis. Coronæi et Haliartii, fauore quodam insito in reges, legatos in Macedoniam miserunt præsidium petentes, quo se aduersus inpotentem superbiam Thebanorum tueri possint. cui legationi responsum ab rege est, præsidium se propter indutias cum Romanis factas mittere non posse; tamen ita suadere ab Thebanorum iniuriis, qua possent, ut se uindicarent, ne Romanis præberent causam in se sæuiendi.

47

Marcius et Atilius Romam cum uenissent, legationem in Capitolio ita renuntiarunt, ut nulla re magis gloriarentur quam decepto per indutias et spem pacis rege. adeo enim apparatibus belli fuisse instructum, ipsis nulla parata re, ut omnia opportuna loca præoccupari ante ab eo potuerint, quam exercitus in Græciam traiceretur. spatio autem indutiarum sumpto æcum bellum futurum: illum nihilo paratiorem, Romanos omnibus instructiores rebus cœpturos bellum. Bœotorum quoque se concilium arte distraxisse, ne coniungi amplius ullo consensu Macedonibus possent. hæc ut summa ratione acta magna pars senatus adprobabat; ueteres et moris antiqui memores negabant se in ea legatione Romanas agnoscere artes. non per insidias et nocturna prœlia, nec simulatam fugam inprouisosque incautum hostem reditus, nec ut astu magis quam uera uirtute gloriarentur, bella maiores gessisse: indicere prius quam gerere solitos bella, denuntiare etiam interdum pugnam et locum finire, in quo dimicaturi essent. eadem fide indicatum Pyrrho regi medicum uitæ eius insidiantem; eadem Faliscis uinctum traditum proditorem liberorum; religionis hæc Romanæ esse, non uersutiarum Punicarum neque calliditatis Graecæ, apud quos fallere hostem quam ui superare gloriosius fuerit. interdum in præsens tempus plus profici dolo quam uirtute; sed eius demum animum in perpetuum uinci, cui confessio expressa sit se neque arte neque casu, sed collatis comminus uiribus iusto ac pio esse bello superatum. hæc seniores, quibus noua ac nimis callida minus placebat sapientia; uicit tamen ea pars senatus, cui potior utilis quam honesti cura erat, ut conprobaretur prior legatio Marci, et eodem rursus in Græciam cum * quinqueremibus remitteretur iubereturque cetera, uti e re publica maxime uisum esset, agere. A. quoque Atilium miserunt occupandam Larisam in Thessaliam timentes, ne, si indutiarum dies exisset, Perseus præsidio eo misso caput Thessaliæ in potestate haberet. duo milia peditum Atilius ab Cn. Sicinio accersere eam rem agendam iussus. et P. Lentulo, qui ex Achaia redierat, trecenti milites Italici generis dati, ut Thebis daret operam, ut in potestate Bœotia esset.

48

His præparatis, quamquam bellum consilia erant destinata, senatum tamen præberi legatis placuit. eadem fere, quæ in conloquio ab rege dicta erant, relata ab legatis. insidiarum Eumeni factarum crimen et maxima cura et minime tamen probabilitermanifesta enim res eratdefensum; cetera deprecatio erat. sed non eis animis audiebantur, qui aut doceri aut flecti possent. denuntiatum, extemplo mœnibus urbis Romæ, Italia intra tricesimum diem excederent. P. Licinio deinde consuli, cui Macedonia prouincia obuenerat, denuntiatum, ut exercitui diem primam quamque diceret conueniendum. C. Lucretius prætor, cui classis prouincia erat, cum quadraginta quinqueremibus ab urbe profectus; nam ex refectis nauibus alias in alium usum retineri urbem placuit. præmissus a prætore est frater M. Lucretius cum quinqueremi una, iussusque ab sociis ex fœdere acceptis nauibus Cephallaniam classi occurrere. ab Reginis triremi una sumpta, ab Locris duabus, ab Uritibus quattuor, præter oram Italiæ superuectus Calabriæ extremum promunturium [in] Ionio mari Dyrrhachium traicit. ibi decem ipsorum Dyrrhachinorum, duodecim Issæorum, quinquaginta quattuor Genti regis lembos nanctus, simulans se credere eos in usum Romanorum conparatos esse, omnibus abductis die tertio Corcyram, inde protinus in Cephallaniam traicit. C. Lucretius prætor ab Neapoli profectus, superato freto, die quinto in Cephallaniam transmisit. ibi stetit classis, simul opperiens, ut terrestres copiæ traicerentur, simul ut onerariæ ex agmine suo per altum dissipatæ consequerentur.

49

Per hos forte dies P. Licinius consul uotis in Capitolio nuncupatis paludatus ab urbe profectus est. semper quidem ea res cum magna dignitate ac maiestate agitur; præcipue conuertit oculos animosque, cum magnum nobilemque aut uirtute aut fortuna hostem euntem consulem prosecuntur. contrahit enim non officii modo cura, sed etiam studium spectaculi, ut uideant ducem suum, cuius imperio consilioque summam rem publicam tuendam permiserunt. subit deinde cogitatio animos, qui belli casus, quam incertus fortunæ euentus communisque Mars belli sit; aduersa secundaque, quæ inscitia et temeritate ducum clades sæpe acciderint, quæ contra bona prudentia et uirtus attulerit. quem scire mortalium, utrius mentis, utrius fortunæ consulem bellum mittant? triumphantemne mox cum exercitu uictore scandentem in Capitolium eosdem deos, a quibus proficiscatur, uisuri, an hostibus eam præbituri lætitiam sint? Persei autem regi, aduersus quem ibatur, famam et bello clara Macedonum gens et Philippus pater, inter multa prospere gesta Romano etiam nobilitatus bello, præbebat; tum ipsius Persei numquam, ex quo regnum accepisset, desitum belli expectatione celebrari nomen. cum his cogitationibus omnium ordinum homines proficiscentem consulem prosecuti sunt. duo consulares tribuni militum cum eo missi, C. Claudius, Q. Mucius, et tres inlustres iuuenes, P. Lentulus et duo Manli Acidini: alter M. Manli, alter L. Manli filius erat. cum iis consul Brundisium exercitum profectus atque inde cum omnibus copiis transuectus Nymphæum in Apolloniatium agro posuit castra.

50

Paucos ante dies Perseus, postquam legati ab Roma regressi præciderant spem pacis, consilium habuit. ibi aliquamdiu diuersis sententiis certatum est. erant, quibus uel stipendium pendendum, si iniungeretur, uel agri parte cedendum, si multarent, quidquid denique aliud pacis causa patiendum esset, non recusandum uideretur, nec committendum, ut in aleam tanti casus se regnumque daret. si possessio haud ambigua regni maneret, multa diem tempusque adferre posse, quibus non amissa modo reciperare, sed timendus ultro iis esse, quos nunc timeret, posset. ceterum multo maior pars ferocioris sententiæ erat. quidquid cessisset, cum eo simul regno protinus cedendum esse adfirmabant. neque enim Romanos pecunia aut agro egere, sed hoc scire, cum omnia humana, tum maxima quæque et regna et imperia sub casibus multis esse. Carthaginiensium opes fregisse sese, et ceruicibus eorum præpotentem finitimum regem inposuisse; Antiochum progeniemque eius ultra iuga Tauri emotum; unum esse Macedoniæ regnum, et regione propincum, et quod, sicubi populo Romano sua fortuna labet, antiquos animos regibus suis uideatur posse facere. dum integræ res sint, statuere apud animum suum Persea debere, utrum singula concedendo nudatus extremum opibus extorrisque regno Samothraciam aliamue quam insulam petere ab Romanis, ubi priuatus superstes regno suo in contemptu atque inopia consenescat, malit, an armatus uindex fortunæ dignitatisque suæ, aut, ut uiro forti dignum sit, patiatur, quodcumque casus belli tulerit, aut uictor liberet orbem terrarum ab imperio Romano. non esse admirabilius Romanos Græcia pelli, quam Hannibalem Italia pulsum esse. neque hercule uidere, qui conueniat, fratri adfectanti per iniuriam regnum summa ui restitisse, alienigenis bene parto eo cedere. postremo ita de bello et pace quæri, ut inter omnes conueniat, nec turpius quicquam esse quam sine certamine cessisse regno nec præclarius quam pro dignitate ac maiestate omnem fortunam expertum esse.

51

Pellæ, in uetere regia Macedonum, hoc consilium erat.geramus ergo’ inquit,dis bene iuuantibus, quando ita uidetur, bellum’; litterisque circa præfectos dimissis, CitiumMacedoniæ oppidum estcopias omnis contrahit. ipse centum hostiis sacrificio regaliter Mineruæ, quam uocant Alcidemon, facto cum purpuratorum et satellitum manu profectus Citium est. eo iam omnes Macedonum et externorum auxiliorum conuenerant copiæ. castra ante urbem ponit omnisque armatos in campo instruxit; summa omnium quadraginta tria milia armata fuere; quorum pars ferme dimidia phalangitæ erant; Hippias Berœæus præerat. delecta deinde et uiribus et robore ætatis ex omni cætratorum numero duo milia erant: agema hanc ipsi legionem uocabant; præfectos habebat Leonnatum et Thrasippum Eulyestas. ceterorum cætratorum, trium ferme milium hominum, dux erat Antiphilus Edessæus. Pæones et ex Paroria et Parastrymoniasunt autem ea loca subiecta Thraciæet Agrianes, admixtis etiam Threcibus incolis, trium milium ferme et ipsi expleuerant numerum. armauerat contraxeratque eos Didas Pæon, qui adulescentem Demetrium occiderat. et armatorum duo milia Gallorum erant; præfectus Asclepiodotus ab Heraclea ex Sintis; tria milia Threcum liberorum suum ducem habebant. Cretensium par ferme numerus suos duces sequebatur, Susum Phalasarnæum et Syllum Gnosium. et Leonides Lacedæmonius quingentis ex Græcia, mixto generi hominum, præerat. regii is generis ferebatur, exul, damnatus frequenti concilio Achæorum litteris Persea deprensis. Ætolorum et Bœotorum, qui non explebant plus quam quingentorum omnes numerum, Lyco Achæus præfectus erat. ex his mixtis tot populorum, tot gentium auxiliis duodecim milia armatorum ferme efficiebantur. equitum ex tota Macedonia contraxerat tria milia. uenerat eodem Cotys, Seuthis filius, rex gentis Odrysarum, cum mille delectis equitibus, pari ferme peditum numero. ita summa totius exercitus triginta nouem milia peditum erant, quattuor equitum. satis constabat, secundum eum exercitum, quem magnus Alexander in Asiam traiecit, numquam ullius Macedonum regis copias tantas fuisse.

52

Sextus et uicesimus annus agebatur, ex quo petenti Philippo data pax erat; per id omne tempus quieta Macedonia et progeniem ediderat, cuius magna pars matura militiæ esset, et leuibus bellis Thracum accolarum, quæ exercerent magis quam fatigarent, sub adsidua tamen militia fuerat. et diu meditatum Philippo primo, deinde et Persei Romanum bellum, omnia ut instructa parataque essent, effecerat. mota parumper acies, non iusto decursu tamen, ne stetisse tantum in armis uiderentur; armatosque, sicut erant, contionem uocauit. ipse constitit in tribunali, circa se habens filios duos, quorum maior Philippus natura frater, adoptione filius, minor, quem Alexandrum uocabant, naturalis erat. cohortatus est milites bellum; iniurias populi Romani in patrem seque commemorauit: illum omnibus indignitatibus conpulsum rebellandum, inter apparatum belli fato oppressum; se simul legatos, simul milites occupandas Graeciæ urbes missos. fallaci dein conloquio per speciem reconciliandæ pacis extractam hiemem, ut tempus conparandum haberent; consulem nunc uenire cum duabus legionibus Romanis, quæ singulæ sena milia peditum, trecenos equites habeant, et pari ferme numero sociorum peditum equitumque. eo ut accedant regum auxilia, Eumenis et Masinissæ, non plus triginta septem milia peditum, duo equitum futura. auditis hostium copiis respicerent suum ipsi exercitum, quantum numero, quantum genere militum præstarent tironibus raptim id bellum conscriptis ipsi, a pueris eruditi artibus militiæ, tot subacti atque durati bellis. auxilia Romanis Lydos et Phrygas et Numidas esse, sibi Thracas Gallosque, ferocissimas gentium. arma illos habere ea, quæ sibi quisque parauerit pauper miles, Macedonas prompta ex regio apparatu, per tot annos patris sui cura et inpensa facta. commeatum illis cum procul, tum omnibus sub casibus maritimis fore; se et pecuniam et frumentum, præter reditus metallorum, in decem annos seposuisse. omnia, quæ deorum indulgentia, quæ regia cura præparanda fuerint, plena cumulataque habere Macedonas; animos habendos esse, quos habuerint maiores eorum, qui Europa omni domita transgressi in Asiam incognitum famæ aperuerint armis orbem terrarum nec ante uincere desierint, quam Rubro mari inclusis, quod uincerent, defuerit. at hercule nunc non de ultimis Indiæ oris, sed de ipsius Macedoniæ possessione certamen fortunam indixisse. cum patre suo gerentis bellum Romanos speciosum Graeciæ liberandæ prætulisse titulum: nunc propalam Macedoniam in seruitutem petere, ne rex uicinus imperio sit Romano, ne gens bello nobilis arma habeat. hæc enim tradenda superbis dominis esse cum rege regnoque, si absistere bello et facere imperata uelint.

53

Cum per omnem orationem satis frequenti adsensu succlamatum esset, tum uero ea uociferatio simul indignantium minitantiumque, partim iubentium bonum animum habere regem, exorta est, ut finem dicendi faceret, tantum iussis iter se parare; iam enim dici mouere castra ab Nymphæo Romanos. contione dimissa audiendas legationes ciuitatium Macedoniæ se contulit. uenerant autem pecunias pro facultatibus quæque suis et frumentum pollicendum bellum. omnibus gratiæ actæ, remissum omnibus; satis regios apparatus ea dictum sufficere. uehicula tantum imperata, ut tormenta telorumque missilium ingentem uim præparatam bellicumque aliud instrumentum ueherent. profectus inde toto exercitu, Eordæam petens, Begorritim, quem uocant, lacum positis castris, postero die in Elimeam Haliacmona fluuium processit. deinde saltu angusto superatis montibus, quos Cambunios uocant, descendit Azorum, Pythoum, Dolichen: Tripolim uocant incolentes. hæc tria oppida paulisper cunctati, quia obsides Larisæis dederant, uicti tamen præsenti metu in deditionem concesserunt. benigne his appellatis, haud dubius Perrhæbos quoque idem facturos, * * urbem nihil cunctatis, qui incolebant, primo aduentu recipit. Cyretias oppugnare coactus primo [etiam] die acri concursu portas armatorum est repulsus; postero die omnibus copiis adortus in deditionem omnes ante noctem accepit.

54

Mylæ, proximum oppidum, ita munitum, ut inexsuperabilis munimenti spes incolas ferociores faceret, non portas claudere regi satis habuerunt, sed probris quoque in ipsum Macedonasque procacibus iaculati sunt. quæ res cum infestiorem hostem oppugnandum fecisset, ipsos desperatione ueniæ tuendos sese acrius accendit. itaque per triduum ingentibus utrimque animis et oppugnata est urbs et defensa. multitudo Macedonum subeundum in uicem prœlium haud difficulter suppetebat; oppidanos, diem noctem eosdem tuentis mœnia, non uulnera modo, sed etiam uigiliæ et continens labor conficiebat. quarto die cum et scalæ undique muros erigerentur et porta ui maiore oppugnaretur, oppidani depulsa ui muris portam tuendam concurrunt eruptionemque repentinam in hostis faciunt; quæ cum iræ magis inconsultæ quam ueræ fiduciæ uirium esset, pauci et fessi ab integris pulsi terga dederunt fugientesque per patentem portam hostes acceperunt. ita capta urbs ac direpta est; libera quoque corpora, quæ cædibus superfuerunt, uenum data. diruto magna ex parte et incenso oppido profectus Phalannam castra mouit, inde postero die Gyrtonem peruenit. quo cum T. Minucium Rufum et Hippiam, Thessalorum prætorem, cum præsidio intrasse accepisset, ne temptata quidem oppugnatione prætergressus, Elatiam et Gonnum perculsis inopinato aduentu oppidanis recepit. utraque oppida in faucibus sunt, qua Tempe adeuntur, magis Gonnus. itaque et firmiore id præsidio tutum equitum peditumque, hoc fossa triplici ac uallo munitum reliquit. ipse Sycurium progressus opperiri ibi hostium aduentum statuit; simul et frumentari passim exercitum iubet in subiecto hostium agro. namque Sycurium est sub radicibus Ossæ montis. is, qua in meridiem uergit, subiectos habet Thessaliæ campos, ab tergo Macedoniam atque Magnesiam. has opportunitates accedit summa salubritas et copia pluribus circumiectis fontibus perennium aquarum.

55

Consul Romanus, per eosdem dies Thessaliam cum exercitu petens, iter expeditum primo per Epirum habuit; deinde, postquam in Athamaniam est transgressus, asperi ac prope inuii soli, cum ingenti difficultate paruis itineribus ægre Gomphos peruenit; cui si uexatis hominibus equisque tironem exercitum ducenti acie instructa et loco suo et tempore obstitisset rex, ne Romani quidem abnuunt magna sua cum clade fuisse pugnaturos. postquam Gomphos sine certamine uentum est, præter gaudium periculosi saltus superati, contemptus quoque hostium adeo ignoruntium opportunitates suas accessit. sacrificio rite perfecto consul et frumento dato militibus paucos requiem iumentorum hominumque moratus dies, cum audiret uagari Macedonas effusos per Thessaliam uastarique sociorum agros, satis iam refectum militem Larisam ducit. inde cum tria milia ferme abesset, TripolimScæam uocant—, super Peneum amnem posuit castra. per idem tempus Eumenes Chalcidem nauibus accessit cum Attalo atque Athenæo fratribus, Philetæro fratre relicto Pergami tutelam regni. Chalcide cum Attalo et quattuor milibus peditum, mille equitum consulem uenit; Chalcide relicta duo milia peditum, quibus Athenæus præpositus. et alia eodem auxilia Romanis ex omnibus undique Graeciæ populis conuenerunt, quorum pleraqueadeo parua erantin obliuionem adducta. Apolloniatæ trecentos equites, centum pedites miserunt. Ætolorum alæ unius instar erat, quantum ab tota gente equitum uenerat, et Thessalorum, quorum omnis equitatus speratus erat, non plus quam trecenti erant equites in castris Romanis. Achæi iuuentutis suæ, Cretico maxime armatu, mille quingentos dederunt.

56

Sub idem tempus et C. Lucretius prætor, qui nauibus præerat Cephallaniam, M. Lucretio fratre cum classe super Maleum Chalcidem iusso petere, ipse triremem conscendit, sinum Corinthium petens præoccupandas in Bœotia res. tardior ei nauigatio propter infirmitatem corporis fuit. M. Lucretius, Chalcidem adueniens, cum a P. Lentulo Haliartum oppugnari audisset, nuntium, prætoris uerbis qui abscedere eum inde iuberet, misit. Bœotorum iuuentute, quæ pars cum Romanis stabat, eam rem adgressus legatus a mœnibus abscessit. hæc soluta obsidio locum alteri nouæ obsidioni dedit; namque extemplo M. Lucretius cum exercitu nauali, decem milibus armatorum, hoc duobus milibus regiorum, qui sub Athenæo erant, Haliartum circumsedit; parantibusque iam oppugnare superuenit a Creusa prætor. idem fere tempus et ab sociis naues Chalcidem conuenerunt, duæ Punicæ quinqueremes, duæ ab Heraclea ex Ponto triremes, quattuor Chalcedone, totidem Samo, tum quinque Rhodiæ quadriremes. has prætor, quia nusquam erat maritumum bellum, remisit sociis. et Q. Marcius Chalcidem nauibus uenit, Alope Pthiotica capta, Larisa, quæ Cremaste dicitur, oppugnata.

Cum hic status in Bœotia esset, Perseus, cum Sycurium, sicut ante dictum est, statiua haberet, frumento undique circa ex agris conuecto, uastandum Pheræorum agrum misit, ratus iuuandas sociorum urbes longius a castris abstractos deprehendi Romanos posse. quos cum eo tumultu nihil motos animaduertisset, * * * * prædam quidem præterquam hominumpecora autem maxume omnis generis fuerediuisit epulandum militibus * * * .

57

Sub idem deinde tempus consilium et consul et rex habuerunt, unde bellum ordirentur. regiis creuerant animi uastatione concessa sibi ab hoste Pheræi agri; itaque eundum inde castra nec dandum ultra spatium cunctandi censebant. et Romani sentiebant cunctationem suam infamem apud socios esse, maxume indigne ferentis non latam Pheræis opem. consultantibus, quid agerentaderant autem Eumenes et Attalus in consilio—, trepidus nuntius adfert hostem magno agmine adesse. consilio dimisso signum extemplo datur, ut arma capiant. interim placet ex regiis auxiliis centum equites et parem numerum iaculatorum peditum exire. Perseus hora ferme diei quarta, cum paulo plus mille passus abesset a castris Romanis, consistere signa peditum iussit; prægressus ipse cum equitibus ac leui armatura; et Cotys cum eo ducesque aliorum auxiliorum præcesserunt. minus quingentos passus ab castris aberant, cum in conspectu fuere hostium equites; duæ alæ erant magna ex parte GallorumCassignatus præeratet leuis armaturæ centum fere et quinquaginta Mysi et Cretenses. constitit rex, incertus, quantæ hostium copiæ essent. duas inde ex agmine turmas Threcum, duas Macedonum cum binis Cretensium cohortibus et Threcum misit. prœlium, cum pares numero essent neque ab hac aut illa parte noua auxilia subuenirent, incerta uictoria finitum est. Eumenis ferme triginta interfecti, inter quos Cassignatus dux Gallorum cecidit. et tunc quidem Perseus Sycurium copias reduxit; postero die circa eandem horam in eundem locum rex copias admouit plaustris cum aqua sequentibus; nam duodecim milium passuum uia omnis sine aqua et plurimi pulueris erat; aduectosque siti, si primo in conspectu dimicassent, pugnaturos fuisse apparebat. cum Romani quiessent, stationibus etiam intra uallum reductis, regii quoque in castra redeunt. hoc per aliquot dies fecerunt, sperantes fore, ut Romani equites abeuntium nouissimum agmen adgrederentur; inde certamine orto, cum longius a castris eos elicuissent, facile, ubiubi essent, se, qui equitatu et leui armatura plus possent, conuersuros aciem.

58

Postquam inceptum non succedebat, castra propius hostem mouit rex et a quinque milibus passuum communiuit. inde luce prima in eodem, quo solebat, loco peditum acie instructa, equitatum omnem leuemque armaturam castra hostium ducit. uisus et plurium et propior solito puluis trepidationem in castris Romanis fecit. et primo uix creditum nuntianti est, quia prioribus continuis diebus numquam ante horam quartam hostis apparuerat; tum solis ortus erat. deinde ut plurium clamore et cursu a portis dubitatio exempta est, tumultus ingens oboritur. tribuni præfectique et centuriones in prætorium, miles sua quisque tentoria discurrit. minus quingentos passus a uallo instruxerat Perseus suos circa tumulum, quam Callinicum uocant. læuo cornu Cotys rex præerat cum omnibus suæ gentis; equitum ordines leuis armatura interposita distinguebat. in dextro cornu Macedones erant equites, intermixti turmis eorum Cretenses; huic armaturæ Midon Berœæus, equitibus et summæ partis eius Meno Antigonensis præerat. proximi cornibus constiterant regii equites, et, mixtum genus, delecta plurium gentium auxilia; Patrocles Antigonensis his et Paeoniæ præfectus Didas erant præpositi. medius omnium rex erat; circa eum agema quod uocant, equitumque sacræ alæ. ante se statuit funditores iaculatoresque: quadringentorum manus utraque numerum explebat; Ionem Thessalonicensem et Artemona Dolopem iis præfecit. sic regii constiterant. consul intra uallum peditum acie instructa et ipse equitatum omnem cum leui armatura emisit; pro uallo instructi sunt. dextro cornu præpositus C. Licinius Crassus, consulis frater, cum omni Italico equitatu, uelitibus intermixtis; sinistro M. Ualerius Læuinus sociorum ex Græcis populis equites habebat et eiusdem gentis leuem armaturam; mediam autem aciem cum delectis equitibus extraordinariis tenebat Q. Mucius. ducenti equites Galli ante signa horum instructi et de auxiliis Eumenis Cyrtiorum gentis trecenti. Thessali quadringenti equites paruo interuallo super læuum cornu locati. Eumenes rex Attalusque cum omni manu sua ab tergo inter postremam aciem ac uallum steterunt.

59

In hunc modum maxime instructæ acies, par ferme utrimque numerus equitum ac leuis armaturæ, concurrunt, a funditoribus iaculatoribusque, qui præcesserant, prœlio orto. primi omnium Thraces, haud secus quam diu claustris retentæ feræ, ita concitati cum ingenti clamore in dextrum cornu, Italicos equites, incurrerunt, ut usu belli et ingenio inpauida gens turbaretur * * gladiis hastas petere pedites * * nunc succidere crura equis, nunc ilia suffodere. Perseus, in mediam inuectus aciem, Græcos primo impetu auertit; quibus fusis cum grauis ab tergo instaret hostis, Thessalorum equitatus, qui a læuo cornu breui spatio diiunctus in subsidiis fuerat extra concursum, primo spectator certaminis, deinde inclinata re maxumo usui fuit. cedentes enim sensim integris ordinibus, postquam se Eumenis auxiliis adiunxerunt, et cum eo tutum inter ordines suos receptum sociis fuga dissipatis dabant et, cum minus conferti hostes instarent, progredi etiam ausi multos fugientium obuios exceperunt. nec regii, sparsi iam ipsi passim sequendo, cum ordinatis et certo incedentibus gradu manus conserere audebant. cum uictor equestri prœlio rex * * * * paruo momento si adiuuisset debellatum esse, et opportune adhortanti superuenit phalanx, quam sua sponte, ne audaci cœpto deessent, Hippias et Leonnatus raptim adduxerant, postquam prospere pugnasse equitem acceperunt. fluctuante rege inter spem metumque tantæ rei conandæ Cretensis Euander, quo ministro Delphis insidias Eumenis regis usus erat, postquam agmen peditum uenientium sub signis uidit, regem accurrit et monere institit, ne elatus felicitate summam rerum temere in non necessariam aleam daret; si contentus bene re gesta quiesset eo die, uel pacis honestæ condicionem habiturum uel plurimos belli socios, qui fortunam sequerentur, si bellare mallet. in hoc consilium pronior erat animus regis. itaque conlaudato Euandro signa referri peditumque agmen redire in castra iubet, equitibus receptui canere.

60

Cecidere eo die ab Romanis ducenti equites, duo milia haud minus peditum; capti sescenti ferme. ex regiis autem uiginti equites, quadraginta pedites interfecti. postquam rediere in castra uictores, omnes quidem læti, ante alios Thracum insolens lætitia eminebat; cum cantu enim superfixa hastis capita hostium portantes redierunt. apud Romanos non mæstitia tantum ex male gesta re, sed pauor etiam erat, ne extemplo castra hostis adgrederetur. Eumenes consuli suadere, ut trans Peneum transferret castra, ut pro munimento amnem haberet, dum perculsi milites animos colligerent. consul moueri flagitio timoris fatendi; uictus tamen ratione, silentio noctis transductis copiis, castra in ulteriore ripa communiuit. rex postero die lacessendos prœlio hostes progressus, postquam trans amnem in tuto posita castra animaduertit, fatebatur quidem peccatum, quod pridie non institisset uictis, sed aliquanto maiorem culpam esse, quod nocte foret cessatum; nam, ut neminem alium suorum moueret, leui armatura inmissa, trepidantium in transitu fluminis hostium deleri magna ex parte copias potuisse. Romanis quidem præsens pauor demptus erat, in tuto castra habentibus; damnum inter cetera præcipue famæ mouebat. et in consilio apud consulem pro se quisque in Ætolos conferebant causam: ab iis fugæ terrorisque principium ortum; secutos pauorem Ætolorum et ceteros socios Græcorum populorum. quinque principes Ætolorum, qui primi terga uertentes conspecti dicebantur, Romam missi. Thessali pro contione laudati, ducesque eorum etiam uirtutis causa donati.

61

regem spolia cæsorum hostium referebantur. [dona] ex his aliis arma insignia, aliis equos, quibusdam captiuos dono dabat. scuta erant supra mille quingenta; loricæ thoracesque mille amplius summam explebant; galearum gladiorumque et missilium omnis generis maior aliquanto numerus. hæc per se ampla lætaque multiplicata uerbis regis, quæ contionem uocato exercitu habuit.præiudicatum euentum belli habetis. meliorem partem hostium, equitatum Romanum, quo inuictos se esse gloriabantur, fudistis. equites enim illis principes iuuentutis, equites seminarium senatus; inde lectos in patres consules, inde imperatores creant: horum spolia paulo ante diuisimus inter uos. nec minorem de legionibus peditum uictoriam habetis, quæ nocturna fuga uobis subtractæ naufragorum trepidatione passim natantium flumen compleuerunt. sed facilius nobis sequentibus uictos Peneum superare erit, quam illis trepidantibus fuit; transgressique extemplo castra oppugnabimus, quæ hodie cepissemus, ni fugissent; aut si acie decernere uolent, eundem pugnæ pedestris euentum expectate, qui equitum in certamine fuit.et qui uicerant, alacres, spolia cæsorum hostium umeris gerentes, decora sua audiuere, ex eo, quod acciderat, spem futuri præcipientes, et pedites aliena gloria accensi, præcipue qui Macedonum phalangis erant, sibi quoque et nauandæ regi operæ et similem gloriam ex hoste pariendi occasionem optabant. contione dimissa, postero die profectus inde Mopselum posuit castra. tumulus hic ante Tempe eminet et Larisa medius abest Gonnum eunti.

62

Romani non abscedentes ab ripa Penei transtulerunt in locum tutiorem castra. eo Misagenes Numida uenit cum mille equitibus, pari peditum numero, hoc elephantis duobus et uiginti. per eos dies consilium habenti regi de summa rerum, cum iam consedisset ferocia ab re bene gesta, ausi sunt quidam amicorum consilium dare, ut secunda fortuna in condicionem honestæ pacis uteretur potius, quam spe uana euectus in casum inreuocabilem se daret. modum inponere secundis rebus nec nimis credere serenitati præsentis fortunæ, prudentis hominis et merito felicis esse. mitteret consulem, qui fœdus in easdem leges renouarent, quibus Philippus pater eius pacem ab T. Quinctio uictore accepisset. neque finiri bellum magnificentius quam ab tam memorabili pugna posse, neque spem firmiorem pacis perpetuæ dari, quam quæ perculsos aduerso prœlio Romanos molliores factura sit paciscendum. quodsi Romani tum quoque insita pertinacia æqua aspernarentur, deos hominesque et moderationis Persei et illorum peruicacis superbiæ futuros testes. numquam ab talibus consiliis abhorrebat regis animus. itaque ut plurium adsensu conprobata est sententia, legati consulem missi; adhibito frequenti consilio auditi sunt. pacem petiere, uectigal, quantum Philippus pactus esset, daturum Persea Romanis pollicentes; urbibus, agris locisque, quibus Philippus cessisset, cessurum quam primum. hæc legati. summotis his cum consultarent, Romana constantia uicit in consilio. ita tum mos erat, in aduersis rebus uoltum secundæ fortunæ gerere, moderari animo in secundis. responderi placuit, ita pacem dari, si de summa rerum liberum senatui permittat rex de se deque uniuersa Macedonia statuendi ius. hæc cum renuntiassent legati, miraculo ignaris Romani moris pertinacia esse, et plerique uetare amplius mentionem pacis facere; ultro mox quæsituros, quod oblatum fastidiant. Perseus hanc ipsam superbiamquippe ex fiducia uirium essetimere, et summam pecuniæ augens, si pretio pacem emere posset, non destitit animum consulis temptare. postquam nihil ex eo, quod primo responderat, mutabat, desperata pace Sycurium, unde profectus erat, redit, belli casum de integro temptaturus.

63

Fama equestris pugnæ uulgata per Græciam nudauit uoluntates hominum. non enim solum qui partis Macedonum erant, sed plerique ingentibus Romanorum obligati beneficiis, quidam uim superbiamque experti Persei, læti eam famam accepere, non ob aliam causam quam prauo studio, quo etiam in certaminibus ludicris uulgus utitur, deteriori atque infirmiori fauendo.

Eodem tempore in Bœotia summa ui Haliartum Lucretius prætor oppugnabat; et quamquam nec habebant externa auxilia obsessi præter Coronæorum iuniores, qui prima obsidione mœnia intrauerant, neque sperabant, tamen ipsi animis magis quam uiribus resistebant. nam et eruptiones in opera crebro faciebant, et arietem admotum nunc saxis ingentibus, nunc libramento plumbi grauatum terram urguebant, et si qua declinare nequiuerant ictum, pro diruto muro nouum tumultuario opere, raptim ex ipsa ruinæ strage congestis saxis, extruebant. cum operibus lentior oppugnatio esset, scalas per manipulos diuidi prætor iussit, ut corona undique mœnia adgressurus, eo magis suffecturam id multitudinem ratus, quod, qua parte palus urbem cingit, nec adtinebat oppugnari nec poterat. ipse ab ea parte, qua duæ turres quodque inter eas muri erat, corruerat, duo milia militum delectorum admouit, ut eodem tempore, quo ipse transcendere ruinas conaretur, concursu aduersus se oppidanorum facto, scalis uacua defensoribus mœnia capi parte aliqua possent. haud segniter oppidani uim eius arcere parant. nam super stratum ruinis locum fascibus aridis sarmentorum iniectis stantes cum ardentibus facibus accensuros eam se sæpem minabantur, ut, incendio intersæpti ab hoste, spatium obiciendum interiorem murum haberent. quod inceptum eorum fors inpediit; nam tantus repente effusus est imber, ut nec accendi facile pateretur et extingueret accensa. itaque et transitus per distracta fumantia uirgulta patuit, et in unius loci præsidium omnibus uersis mœnia quoque pluribus simul partibus scalis capiuntur. in primo tumultu captæ urbis seniores inpubesque, quos casus obuios obtulit, passim cæsi; armati in arcem confugerunt; et postero die, cum spei nihil superesset, deditione facta sub corona uenierunt. fuerunt autem duo milia ferme et quingenti. ornamenta urbis, statuæ et tabulæ pictæ, et quidquid pretiosæ praedæ fuit, naues delatum; urbs diruta a fundamentis. inde Thebas ductus exercitus; quibus sine certamine receptis urbem tradidit exulibus et qui Romanorum partis erant; aduersæ factionis hominum fautorumque regis ac Macedonum familias sub corona uendidit. his gestis in Bœotia mare ac naues redit.

64

Cum hæc in Bœotia gererentur, Perseus Sycurium statiua dierum aliquot habuit. ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum conuehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentis aceruos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces tædamque et malleolos stuppæ inlitos pice parari iubet; atque ita media nocte profectus, ut prima luce adgressus falleret. nequiquam primæ stationes oppressæ: tumultu ac terrore suo ceteros excitauerunt, signumque datum est arma extemplo capiendi; simulque in uallo, portas miles instructus erat. tum uero pudore cœptæ temere et inconsulte oppugnationis castrorum Perseus [et] extemplo circumegit aciem et prima impedimenta ire, deinde peditum signa ferri iussit; ipse cum equitatu et leui armatura substitit agmen cogendum, ratus, id quod accidit, insecuturos extrema ab tergo carpenda hostis. breue certamen leuis armaturæ maxime cum procursatoribus fuit; equites peditesque sine tumultu in castra redierunt.

Demessis circa segetibus Romani Crannona, intactum agrum, castra mouent. ibi cum securi et propter longinquitatem et uiæ inopis aquarum difficultatem, quæ inter Sycurium et Crannona est, statiua haberent, repente prima luce in imminentibus tumulis equitatus regius cum leui armatura uisus ingentem tumultum fecit. pridie per meridiem profecti ab Sycurio erant; peditum agmen sub lucem reliquerant in proxuma planitie. stetit paulisper Perseus in tumulis, elici posse ratus equestre certamen Romanos; qui postquam nihil mouebant, equitem mittit, qui pedites referre Sycurium signa iuberet; ipse mox insecutus. Romani equites modico interuallo sequentes, sicubi sparsos ac dissipatos inuadere possent, postquam confertos abire signa atque ordines seruantes uiderunt, et ipsi in castra redeunt.

65

Inde offensus longinquitate itineris rex Mopselum castra mouit; et Romani demessis Crannonis segetibus in Phalannæum agrum transeunt. ibi cum ex transfuga cognosset rex sine ullo armato præsidio passim uagantis per agros Romanos metere, cum mille equitibus, duobus milibus Thracum et Cretensium profectus, cum, quantum adcelerare poterat, effuso agmine isset, inprouiso adgressus est Romanos. iuncta uehicula, pleraque onusta, mille admodum capiuntur, sescenti ferme homines. prædam custodiendam ducendamque in castra trecentis Cretensium dedit; ipse reuocato ab effusa cæde equite et reliquis peditum ducit proximum præsidium, ratus haud magno certamine opprimi posse. L. Pompeius tribunus militum præerat, qui perculsos milites repentino hostium aduentu in propinquum tumulum recepit, loci se præsidio, quia numero et uiribus impar erat, defensurus. ibi cum in orbem milites cœgisset, ut densatis scutis ab ictu sagittarum et iaculorum sese tuerentur, Perseus circumdato armatis tumulo alios ascensum undique temptare iubet et comminus prœlium conserere, alios eminus tela ingerere. ingens Romanos terror circumstabat; nam neque conferti propellere eos, qui in tumulum conitebantur, poterant et, ubi ordines procursando soluissent, patebant iaculis sagittisque. maxime cestrosphendonis uulnerabantur. hoc illo bello nouum genus teli inuentum est. bipalme spiculum hastili semicubitali infixum erat, crassitudine digiti; huic abiegnæ breues pinnæ tres, uelut sagittis solent, circumdabantur; funda media duo scutalia inparia habebat; cum maiori nisu libratum funditor habena rotaret, excussum uelut glans emicabat. cum et hoc et alio omni genere telorum pars uulnerata militum esset nec facile iam arma fessi sustinerent, instare rex, ut dederent se, fidem dare, præmia interdum polliceri. nec cuiusquam deditionem flectebatur animus, cum ex insperato iam obstinatis mori spes adfulsit. nam cum ex frumentatoribus refugientes quidam in castra nuntiassent consuli circumsideri præsidium, motus periculo tot ciuiumnam octingenti ferme et omnes Romani erantcum equitatu ac leui armatura (accesserant noua auxilia, Numidæ pedites equitesque et elephanti) castris egreditur et tribunis militum imperat, ut legionum signa sequantur. ipse uelitibus firmanda leuium armorum auxilia adiectis tumulum præcedit. consulis latera tegunt Eumenes et Attalus et Misagenes, regulus Numidarum.

66

Cum in conspectu prima signa suorum circumsessis fuerunt, Romanis quidem ab ultuma desperatione recreatus est animus. Perseus, cui primum omnium fuerat, ut contentus fortuito successu, captis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret tempus in obsidione præsidii, secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto abire, et ipse hostium aduentum elatus successu mansit et, qui phalangem arcesserent, propere misit; quæ et serius, quam res postulabat, et raptim acta, turbata cursu aduersus instructos et præparatos erat aduentura. consul anteueniens extemplo prœlium conseruit. primo resistere Macedones; deinde, ut nulla re pares erant, amissis trecentis peditibus, uiginti quattuor primoribus equitum ex ala, quam sacram uocant, inter quos Antimachus etiam præfectus alæ cecidit, abire conantur. ceterum iter prope ipso prœlio tumultuosius fuit. phalanx trepido nuntio accita cum raptim duceretur, primo in angustiis captiuorum agmini oblata uehiculisque frumento onustis hæsit. ingens ibi uexatio partis utriusque fuit, nullo expectante, dum utcumque explicaretur agmen, sed armatis deicientibus in præceps inpedimentaneque enim aliter uia aperiri poterat—, iumentis, cum stimularentur, in turba sæuientibus. uix ab incondito agmine captiuorum expedierant sese, cum regio agmini perculsisque equitibus occurrunt. ibi uero clamor iubentium referre signa ruinæ [quoque] prope similem trepidationem fecit, ut, si hostes intrare angustias ausi longius insecuti essent, magna clades accipi potuerit. consul recepto ex tumulo præsidio contentus modico successu in castra copias reduxit. sunt, qui eo die magno prœlio pugnatum auctores sint; octo milia hostium cæsa, in his Sopatrum et Antipatrum, regios duces; uiuos captos circiter duo milia octingentos, signa militaria capta uiginti septem. nec incruentam uictoriam fuisse; supra quattuor milia et trecentos de exercitu consulis cecidisse; signa sinistræ alæ quinque amissa.

67

Hic dies et Romanis refecit animos et Persea perculit, ut dies paucos Mopselum moratus sepulturæ maxume militum amissorum cura, præsidio satis ualido Gonnum relicto, in Macedoniam reciperet copias. Timotheum quendam ex regiis præfectis cum modica manu relinquit Philam, iussum Magnetas ex propinquo temptare. cum Pellam uenisset, exercitu in hiberna dimisso ipse cum Cotye Thessalonicam est profectus. eo fama adfertur, Autlesbim, regulum Thracum, et Corragum, Eumenis præfectum, in Cotyis fines impetum fecisse et regionem, Marenen quam uocant, cepisse. itaque dimittendum Cotyn sua tuenda ratus, magnis proficiscentem donis prosequitur. ducenta talenta, semestre stipendium, equitatui numerat, cum primo annuum dare constituisset.

Consul postquam profectum Persea audiuit, Gonnum castra mouet, si potiri oppido posset. ante ipsa Tempe in faucibus situm Macedoniæ claustra tutissima præbet et in Thessaliam opportunum Macedonibus decursum. cum et loco et præsidio ualido inexpugnabilis urbs esset, abstitit incepto. in Perrhæbiam flexis itineribus Mallœa primo impetu capta ac direpta, Tripoli aliaque Perrhæbia recepta, Larisam redit. inde Eumene atque Attalo domum remissis, Misageni Numidisque hiberna in proxumis Thessaliæ urbibus distribuit, et partem exercitus ita per totam Thessaliam diuisit, ut et hiberna commoda omnes haberent et præsidio urbibus essent. Q. Mucium legatum cum duobus milibus obtinendam Ambraciam misit. Græcarum ciuitatium socios omnes præter Achæos dimisit. cum exercitus parte profectus in Achaiam Pthiotim Pteleum desertum fuga oppidanorum diruit a fundamentis, Antronas uoluntate incolentium recepit. Larisam deinde exercitum admouit. urbs deserta erat; in arcem omnis multitudo concesserat; eam oppugnare adgreditur. primi omnium Macedones, regium præsidium, metu excesserant: a quibus relicti oppidani in deditionem extemplo ueniunt. dubitantem inde, utrum Demetrias prius adgredienda foret, an in Bœotia aspiciendæ res, Thebani uexantibus eos Coronæis in Bœotiam arcessebant. et horum preces et quia hibernis aptior regio quam Magnesia erat, in Bœotiam duxit.