Dum hæc, si modo hoc anno acta sunt, Romæ aguntur, consules ambo in Liguribus gerebant bellum. is hostis uelut natus ad continendam inter magnorum interualla bellorum Romanis militarem disciplinam erat; nec alia prouincia militem magis ad uirtutem acuebat. nam Asia et amœnitate urbium et copia terrestrium maritimarumque rerum et mollitia hostium regiisque opibus ditiores quam fortiores exercitus faciebat. præcipue sub imperio Cn. Manlii solute ac neglegenter habiti sunt. itaque asperius paulo iter in Thracia et exercitatior hostis magna clade eos castigauit. in Liguribus omnia erant, quæ militem excitarent, loca montana et aspera, quæ et ipsis capere labor erat et ex præoccupatis deicere hostem; itinera ardua, angusta, infesta insidiis; hostis leuis et uelox et repentinus, qui nullum usquam tempus, nullum locum quietum aut securum esse sineret; oppugnatio necessaria munitorum castellorum, laboriosa simul periculosaque; inops regio, quæ parsimonia astringeret milites, praedæ haud multum præberet. itaque non lixa sequebatur, non iumentorum longus ordo agmen extendebat. nihil præter arma et uiros omnem spem in armis habentes erat. nec deerat umquam cum iis uel materia belli uel causa, quia propter domesticam inopiam uicinos agros incursabant. nec tamen in discrimen summæ rerum pugnabatur.
C. Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus in agro eorum pluribus prœliis secundis factis, in deditionem gentem accepit et arma ademit. ea quia non sincera fide tradebant, cum castigarentur, relictis uicis in montem Auginum profugerunt. confestim secutus est consul. ceterum effusi rursus, et pars maxima inermes, per inuia et rupes deruptas præcipitantes fugerunt, qua sequi hostis non posset. ita trans Appenninum abierunt. qui castris se tenuerant, circumsessi et expugnati sunt. inde trans Appenninum ductæ legiones. ibi montis quem ceperant altitudine paulisper se tutati, mox in deditionem concesserunt. tum conquisita cum intentiore cura arma, et omnia adempta. translatum deinde ad Apuanos Ligures bellum, qui in agrum Pisanum Bononiensemque ita incursauerant, ut coli non possent. his quoque perdomitis consul pacem dedit finitimis. et quia a bello quieta ut esset prouincia effecerat, ne in otio militem haberet, uiam a Bononia perduxit Arretium. M. Æmilius alter consul agros Ligurum uicosque, qui in campis aut uallibus erant, ipsis montes duos Ballistam Suismontiumque tenentibus, deussit depopulatusque est. deinde eos, qui in montibus erant, adortus primo leuibus prœliis fatigauit, postremo coactos in aciem descendere iusto prœlio deuicit, in quo et ædem Dianæ uouit. subactis cis Appenninum omnibus, tum transmontanos adortus —in his et Friniates Ligures erant, quos non adierat C. Flaminius—omnes Æmilius subegit armaque ademit et de montibus in campos multitudinem deduxit. pacatis Liguribus exercitum in agrum Gallicum duxit, uiamque a Placentia, ut Flaminiæ committeret, Ariminum perduxit. prœlio ultimo, quo cum Liguribus signis collatis conflixit, ædem Iunoni reginæ uouit. hæc in Liguribus eo anno gesta.
In Gallia M. Furius prætor insontibus Cenomanis, in pace speciem belli quærens, ademerat arma. id Cenomani conquesti Romæ apud senatum reiectique ad consulem Æmilium, cui ut cognosceret statueretque senatus permiserat, magno certamine cum prætore habito obtinuerunt causam. arma reddere Cenomanis, decedere prouincia prætor iussus.
legatis deinde sociorum Latini nominis, qui toto undique ex Latio frequentes conuenerant, senatus datus est. his querentibus magnam multitudinem ciuium suorum Romam commigrasse et ibi censos esse, Q. Terentio Culleoni prætori negotium datum est, ut eos conquireret, et quem C. Claudio M. Liuio censoribus postue eos censores ipsum parentemue eius apud se censum esse probassent socii, ut redire eo cogeret, ubi censi essent. hac conquisitione duodecim milia Latinorum domos redierunt, iam tum multitudine alienigenarum urbem onerante.
Priusquam consules redirent Romam, M. Fuluius proconsul ex Ætolia redit; isque ad ædem Apollinis in senatu cum de rebus in Ætolia Cephallaniaque ab se gestis disseruisset, petit a patribus, ut, si æquum censerent, ob rem publicam bene ac feliciter gestam et diis immortalibus honorem haberi iuberent et sibi triumphum decernerent. M. Aburius tribunus plebis, si quid de ea re ante M. Æmilii consulis aduentum decerneretur, intercessurum se ostendit: eum contra dicere uelle, proficiscentemque in prouinciam ita sibi mandasse, ut ea disceptatio integra in aduentum suum seruaretur. Fuluium temporis iacturam facere: senatum etiam præsente consule quod uellet decreturum. tum Fuluius: si aut simultas M. Æmilii secum ignota hominibus esset, aut quam is eas inimicitias impotenti ac prope regia ira exerceret, tamen non fuisse ferendum absentem consulem et deorum immortalium honori obstare et meritum debitumque triumphum morari, imperatorem rebus egregie gestis uictoremque exercitum cum præda et captiuis ante portas stare, donec consuli ob hoc ipsum moranti redire Romam libitum esset. uerum enimuero cum sint notissimæ sibi cum consule inimicitiæ, quid ab eo quemquam posse æqui exspectare, qui per infrequentiam furtim senatus consultum factum ad ærarium detulerit, Ambraciam non uideri ui captam, quæ aggere ac uineis oppugnata sit, ubi incensis operibus alia de integro facta sint, ubi circa muros supra subterque terram per dies quindecim pugnatum, ubi a prima luce, cum iam transcendisset muros miles, usque ad noctem diu anceps prœlium tenuerit, ubi plus tria milia hostium sint cæsa. iam de deorum immortalium templis spoliatis in capta urbe qualem calumniam * * ad pontifices attulerit? nisi Syracusarum ceterarumque captarum ciuitatium ornamentis urbem exornari fas fuerit, in Ambracia una capta non ualuerit belli ius. se et patres conscriptos orare et ab tribuno petere, ne se superbissimo inimico ludibrio esse sinant.
Undique omnes alii deprecari tribunum, alii castigare. Ti. Gracchi collegæ plurimum oratio mouit. ne suas quidem simultates pro magistratu exercere boni exempli esse: alienarum uero simultatum tribunum plebis cognitorem fieri turpe et indignum collegii eius potestate et sacratis legibus esse. suo quemque iudicio et homines odisse aut diligere et res probare aut improbare debere, non pendere ex alterius uultu ac nutu nec alieni momentis animi circumagi, adstipularique irato consuli tribunum plebei; et quid priuatim M. Æmilius mandauerit, meminisse, tribunatum sibi a populo Romano mandatum obliuisci, et mandatum pro auxilio ac libertate priuatorum, non pro consulari regno. ne hoc quidem cernere eum, fore ut memoriæ ac posteritati mandetur eiusdem collegii alterum e duobus tribunis plebis suas inimicitias remisisse rei publicæ, alterum alienas et mandatas exercuisse. his uictus castigationibus tribunus cum templo excessisset, referente Ser. Sulpicio prætore triumphus M. Fuluio est decretus. is cum gratias patribus conscriptis egisset, adiecit ludos magnos se Ioui optimo maximo eo die quo Ambraciam cepisset uouisse; in eam rem sibi centum pondo auri a ciuitatibus collatum; petere ut ex ea pecunia, quam in triumpho latam in ærario positurus esset, id aurum secerni iuberent. senatus pontificum collegium consuli iussit, num omne id aurum in ludos consumi necesse esset. cum pontifices negassent ad religionem pertinere, quanta impensa in ludos fieret, senatus Fuluio quantum impenderet permisit, dum ne summam octoginta milium excederet. triumphare mense Ianuario statuerat: sed cum audisset consulem M. Æmilium, litteris M. Aburii tribuni plebis acceptis de remissa intercessione, ipsum ad impediendum triumphum Romam uenientem ægrum in uia substitisse, ne plus in triumpho certaminum quam in bello haberet, prætulit triumphi diem. triumphauit ante diem decimum Kal. Ianuarias de Ætolis et de Cephallania. aureæ coronæ centum duodecim pondo ante currum latæ sunt; argenti pondo milia octoginta tria, auri pondo ducenta quadraginta tria, tetrachma Attica centum octodecim milia, Philippei nummi duodecim milia trecenti uiginti duo, signa ænea septingenta octoginta quinque, signa marmorea ducenta triginta, arma tela cetera spolia hostium, magnus numerus, ad hoc catapultæ, ballistæ, tormenta omnis generis; duces aut Ætoli et Cephallanes aut regii ab Antiocho ibi relicti ad uiginti septem. multos eo die, priusquam in urbem inueheretur, in circo Flaminio tribunos præfectos equites centuriones, Romanos sociosque, donis militaribus donauit. militibus ex præda uicenos quinos denarios diuisit, duplex centurioni, triplex equiti.
Iam consularium comitiorum appetebat tempus; quibus quia M. Æmilius, cuius sortis ea cura erat, occurrere non potuit, C. Flaminius Romam uenit. ab eo creati consules Sp. Postumius Albinus Q. Marcius Philippus. prætores inde facti T. Mænius P. Cornelius Sulla C. Calpurnius Piso M. Licinius Lucullus C. Aurelius Scaurus L. Quinctius Crispinus.
Extremo anni, magistratibus iam creatis, ante diem tertium nonas Martias Cn. Manlius Uulso de Gallis qui Asiam incolunt triumphauit. serius ei triumphandi causa fuit, ne Q. Terentio Culleone prætore causam lege Petillia diceret, et incendio alieni iudicii, quo L. Scipio damnatus erat, conflagraret, eo infensioribus in se quam in illum iudicibus, quod disciplinam militarem seuere ab eo conseruatam successorem ipsum omni genere licentiæ corrupisse fama attulerat. neque ea sola infamiæ erant, quæ in prouincia procul ab oculis facta narrabantur, sed ea etiam magis, quæ in militibus eius quotidie aspiciebantur. luxuriæ enim peregrinæ origo ab exercitu Asiatico inuecta in urbem est. ii primum lectos æratos, uestem stragulam pretiosam, plagulas et alia textilia, et quæ tum magnificæ supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam aduexerunt. tunc psaltriæ sambucistriæque et conuiualia alia ludorum oblectamenta addita epulis; epulæ quoque ipsæ et cura et sumptu maiore apparari cœptæ. tum coquus, uilissimum antiquis mancipium et æstimatione et usu, in pretio esse, et quod ministerium fuerat, ars haberi cœpta. uix tamen illa quæ tum conspiciebantur, semina erant futuræ luxuriæ.
In triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas ducenta duodecim [pondo], argenti pondo ducenta uiginti milia, auri pondo duo milia centum tria, tetrachmum Atticum centum uiginti septem milia, cistophori ducenta quinquaginta, Philippeorum aureorum nummorum sedecim milia trecentos uiginti; et arma spoliaque multa Gallica carpentis trauecta, duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum. militibus quadragenos binos denarios diuisit, duplex centurioni, triplex in equites, et stipendium duplex [in pedites] dedit; multi omnium ordinum donati militaribus donis currum secuti sunt. carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile appareret in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici, triumphum esse militari magis fauore quam populari celebrem. sed ad populi quoque gratiam conciliandam amici Manlii ualuerunt; quibus adnitentibus senatus consultum factum est, ut ex pecunia quæ in triumpho translata esset, stipendium collatum a populo in publicum, quod eius solutum antea non esset, solueretur. uicenos quinos et semisses in milia æris quæstores urbani cum fide et cura soluerunt. per idem tempus tribuni militum duo ex duabus Hispaniis cum litteris C. Atinii et L. Manlii, qui eas prouincias obtinebant, uenerunt. ex iis litteris cognitum est Celtiberos Lusitanosque in armis esse et sociorum agros populari. de ea re consultationem integram senatus ad nouos magistratus reiecit.
Ludis Romanis eo anno, quos P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus faciebant, malus in circo instabilis in signum Pollentiæ procidit atque id deicit. ea religione moti patres et diem unum adiciendum ludorum censuerunt, et signa duo pro uno reponenda, et nouum auratum faciendum. et plebeii ludi ab ædilibus C. Sempronio Blæso et M. Furio Lusco diem unum instaurati sunt.
Insequens annus Sp. Postumium Albinum et Q. Marcium Philippum consules ab exercitu bellorumque et prouinciarum cura ad intestinæ coniurationis uindictam auertit. prætores prouincias sortiti sunt, T. Mænius urbanam, M. Licinius Lucullus inter ciues et peregrinos, C. Aurelius Scaurus Sardiniam, P. Cornelius Sulla Siciliam, L. Quinctius Crispinus Hispaniam citeriorem, C. Calpurnius Piso Hispaniam ulteriorem. consulibus ambobus quæstio de clandestinis coniurationibus decreta est. Græcus ignobilis in Etruriam primum uenit nulla cum arte earum, quas multas ad animorum corporumque cultum nobis eruditissima omnium gens inuexit, sacrificulus et uates; nec is qui aperta religione, propalam et quæstum et disciplinam profitendo, animos errore imbueret, sed occultorum et nocturnorum antistes sacrorum. initia erant, quæ primo paucis tradita sunt, deinde uulgari cœpta sunt per uiros mulieresque. additæ uoluptates religioni uini et epularum, quo plurium animi illicerentur. cum uinum animos incendissent, et nox et mixti feminis mares, ætatis teneræ maioribus, discrimen omne pudoris exstinxissent, corruptelæ primum omnis generis fieri cœptæ, cum ad id quisque, quo natura pronioris libidinis esset, paratam uoluptatem haberet. nec unum genus noxæ, stupra promiscua ingenuorum feminarumque erant, sed falsi testes, falsa signa testamentaque et indicia ex eadem officina exibant: uenena indidem intestinæque cædes, ita ut ne corpora quidem interdum ad sepulturam exstarent. multa dolo, pleraque per uim audebantur. occulebat uim quod præ ululatibus tympanorumque et cymbalorum strepitu nulla uox quiritantium inter stupra et cædes exaudiri poterat.
Huius mali labes ex Etruria Romam ueluti contagione morbi penetrauit. primo urbis magnitudo capacior patientiorque talium malorum ea celauit: tandem indicium hoc maxime modo ad Postumium consulem peruenit. P. Æbutius, cuius pater publico equo stipendia fecerat, pupillus relictus, mortuis deinde tutoribus sub tutela Duroniæ matris et uitrici T. Sempronii Rutili educatus fuerat. et mater dedita uiro erat, et uitricus, quia tutelam ita gesserat, ut rationem reddere non posset, aut tolli pupillum aut obnoxium sibi uinculo aliquo fieri cupiebat. uia una corruptelæ Bacchanalia erant. mater adulescentem appellat: se pro ægro eo uouisse, ubi primum conualuisset, Bacchis eum se initiaturam; damnatam uoti benignitate deum exsoluere id uelle. decem dierum castimonia opus esse: decimo die cenatum, deinde pure lautum in sacrarium deducturam. scortum nobile libertina Hispala Fæcenia, non digna quæstu, cui ancillula adsuerat, etiam postquam manumissa erat, eodem se genere tuebatur. huic consuetudo iuxta uicinitatem cum Æbutio fuit, minime adulescentis aut rei aut famæ damnosa: ultro enim amatus appetitusque erat, et maligne omnia præbentibus suis meretriculæ munificentia sustinebatur. quin eo processerat consuetudine capta, ut post patroni mortem, quia in nullius manu erat, tutore ab tribunis et prætore petito, cum testamentum faceret, unum Æbutium institueret heredem.
Hæc amoris pignora cum essent, nec quicquam secretum alter ab altero haberent, per iocum adulescens uetat eam mirari, si per aliquot noctes secubuisset: religionis se causa, ut uoto pro ualetudine sua facto liberetur, Bacchis initiari uelle. id ubi mulier audiuit, perturbata ‘dii meliora.’ inquit: mori et sibi et illi satius esse quam id faceret; et in caput eorum detestari minas periculaque, qui id suasissent. admiratus cum uerba tum perturbationem tantam adulescens parcere exsecrationibus iubet: matrem id sibi adsentiente uitrico imperasse. ‘uitricus ergo’ inquit ‘tuus—matrem enim insimulare forsitan fas non sit—pudicitiam famam spem uitamque tuam perditum ire hoc facto properat.’ eo magis mirabundo quærentique, quid rei esset, pacem ueniamque precata deorum dearumque, si coacta caritate eius silenda enuntiasset, ancillam se ait dominæ comitem id sacrarium intrasse, liberam numquam eo accessisse. scire corruptelarum omnis generis eam officinam esse; et iam biennio constare neminem initiatum ibi maiorem annis uiginti. ut quisque introductus sit, uelut uictimam tradi sacerdotibus. eos deducere in locum, qui circumsonet ululatibus cantuque symphoniæ et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne uox quiritantis, cum per uim stuprum inferatur, exaudiri possit. orare inde atque obsecrare, ut eam rem quocumque modo discuteret nec se eo præcipitaret, ubi omnia infanda patienda primum, deinde facienda essent. neque ante dimisit eum, quam fidem dedit adulescens ab his sacris se temperaturum.
Postquam domum uenit, et mater mentionem intulit, quid eo die, quid deinceps ceteris, quæ ad sacra pertinerent, faciendum esset, negat eorum se quicquam facturum, nec initiari sibi in animo esse. aderat sermoni uitricus. confestim mulier exclamat Hispalæ concubitu carere eum decem noctes non posse; illius excetræ delenimentis et uenenis imbutum nec parentis nec uitrici nec deorum uerecundiam habere. iurgantes hinc mater, hinc uitricus cum quattuor eum seruis domo exegerunt. adulescens inde ad Æbutiam se amitam contulit, causamque ei, cur esset a matre eiectus, narrauit, deinde ex auctoritate eius postero die ad consulem Postumium arbitris remotis rem detulit. consul post diem tertium redire ad se iussum dimisit; ipse Sulpiciam grauem feminam, socrum suam, percunctatus est, ecquam anum Æbutiam ex Auentino nosset. cum ea nosse probam et antiqui moris feminam respondisset, opus esse sibi ea conuenta dixit: mitteret nuntium ad eam, ut ueniret. Æbutia accita ad Sulpiciam uenit, et consul paulo post, uelut forte interuenisset, sermonem de Æbutio fratris eius filio infert. lacrimæ mulieri obortæ, et miserari casum adulescentis cœpit, qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud se tunc esset, eiectus a matre, quod probus adulescens —dii propitii essent—obscenis, ut fama esset, sacris initiari nollet.
Satis exploratum de Æbutio ratus consul non uanum auctorem esse, Æbutia dimissa socrum rogat, ut Hispalam indidem ex Auentino libertinam, non ignotam uiciniæ, arcesseret ad sese: eam quoque esse quæ percunctari uellet. ad cuius nuntium perturbata Hispala, quod ad tam nobilem et grauem feminam ignara causæ arcesseretur, postquam lictores in uestibulo turbamque consularem et consulem ipsum conspexit, prope exanimata est. in interiorem partem ædium abductam socru adhibita consul, si uera dicere inducere in animum posset, negat perturbari debere; fidem uel a Sulpicia, tali femina, uel ab se acciperet; expromeret sibi, quæ in luco Stimulæ Bacchanalibus in sacro nocturno solerent fieri. hoc ubi audiuit, tantus pauor tremorque omnium membrorum mulierem cepit, ut diu hiscere non posset. tandem confirmata puellam admodum se ancillam initiatam cum domina ait: aliquot annis, ex quo manumissa sit, nihil quid ibi fiat scire. iam id ipsum consul laudare, quod initiatam se non infitiaretur: sed et cetera eadem fide expromeret. neganti ultra quicquam scire, non eandem dicere, si coarguatur ab alio, ac per se fatenti ueniam aut gratiam fore; eum sibi omnia exposuisse, qui ab illa audisset.
Mulier haud dubie, id quod erat, Æbutium indicem arcani rata esse, ad pedes Sulpiciæ procidit, et eam primo orare cœpit, ne mulieris libertinæ cum amatore sermonem in rem non seriam modo sed capitalem etiam uerti uellet: se terrendi eius causa, non quod sciret quicquam, ea locutam esse. hic Postumius accensus ira tum quoque ait eam cum Æbutio se amatore cauillari credere, non in domo grauissimæ feminæ et cum consule loqui. et Sulpicia attollere pauentem, simul illam adhortari, simul iram generi lenire. tandem confirmata, multum incusata perfidia Æbutii, qui optime de ipso meritæ talem gratiam rettulisset, magnum sibi metum deorum, quorum occulta initia enuntiaret, maiorem multo dixit hominum esse, qui se indicem manibus suis discerpturi essent. itaque hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, ut se extra Italiam aliquo ablegarent, ubi reliquum uitæ degere tuto posset. bono animo esse iubere eam consul, et sibi curæ fore dicere, ut Romæ tuto habitaret. tum Hispala originem sacrorum expromit. primo sacrarium id feminarum fuisse, nec quemquam eo uirum admitti solitum. tres in anno statos dies habuisse, quibus interdiu Bacchis initiarentur; sacerdotes in uicem matronas creari solitas. Pacullam Anniam Campanam sacerdotem omnia, tamquam deum monitu, immutasse: nam et uiros eam primam filios suos initiasse, Minium et Herennium Cerrinios; et nocturnum sacrum ex diurno, et pro tribus in anno diebus quinos singulis mensibus dies initiorum fecisse. ex quo in promiscuo sacra sint et permixti uiri feminis, et noctis licentia accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii prætermissum. plura uirorum inter sese quam feminarum esse stupra. si qui minus patientes dedecoris sint et pigriores ad facinus, pro uictimis immolari. nihil nefas ducere, hanc summam inter eos religionem esse. uiros, uelut mente capta, cum iactatione fanatica corporis uaticinari; matronas Baccharum habitu crinibus sparsis cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam faces, quia uiuum sulpur cum calce insit, integra flamma efferre. raptos a diis homines dici, quos machinæ illigatos ex conspectu in abditos specus abripiant: eos esse, qui aut coniurare aut sociari facinoribus aut stuprum pati noluerint. multitudinem ingentem, alterum iam prope populum esse; in his nobiles quosdam uiros feminasque. biennio proximo institutum esse, ne quis maior uiginti annis initiaretur: captari ætates et erroris et stupri patientes.
Peracto indicio aduoluta rursus genibus preces easdem, ut se ablegaret, repetiuit. consul rogat socrum, ut aliquam partem ædium uacuam faceret, quo Hispala immigraret. cenaculum super ædes datum est, scalis ferentibus in publicum obseratis, aditu in ædes uerso. res omnes Faeceniæ extemplo translatæ et familia arcessita, et Æbutius migrare ad consulis clientem iussus.
Ita cum indices ambo in potestate essent, rem ad senatum Postumius defert, omnibus ordine expositis, quæ delata primo, quæ deinde ab se inquisita forent. patres pauor ingens cepit, cum publico nomine, ne quid eæ coniurationes cœtusque nocturni fraudis occultæ aut periculi importarent, tum priuatim suorum cuiusque uicem, ne quis adfinis ei noxæ esset. censuit autem senatus gratias consuli agendas, quod eam rem et cum singulari cura et sine ullo tumultu inuestigasset. quæstionem deinde de Bacchanalibus sacrisque nocturnis extra ordinem consulibus mandant; indicibus Æbutio ac Faeceniæ ne fraudi ea res sit curare et alios indices præmiis inuitare iubent; sacerdotes eorum sacrorum, seu uiri seu feminæ essent, non Romæ modo sed per omnia fora et conciliabula conquiri, ut in consulum potestate essent; edici præterea in urbe Roma et per totam Italiam edicta mitti, ne quis, qui Bacchis initiatus esset, coisse aut conuenisse sacrorum causa uelit, neu quid talis rei diuinæ fecisse. ante omnia ut quæstio de iis habeatur, qui coierint coniurauerintue, quo stuprum flagitiumue inferretur. hæc senatus decreuit. consules ædilibus curulibus imperarunt, ut sacerdotes eius sacri omnes conquirerent, comprehensosque libero conclaui ad quæstionem seruarent; ædiles plebis uiderent, ne qua sacra in operto fierent. triumuiris capitalibus mandatum est, ut uigilias disponerent per urbem seruarentque, ne qui nocturni cœtus fierent, utque ab incendiis caueretur; adiutores triumuiris quinqueuiri uls cis Tiberim suæ quisque regionis ædificiis præessent.
Ad hæc officia dimissis magistratibus consules in rostra escenderunt, et contione aduocata cum sollemne carmen precationis, quod præfari, priusquam populum adloquantur, magistratus solent, peregisset consul, ita cœpit. ‘nulli umquam contioni, Quirites, tam non solum apta sed etiam necessaria hæc sollemnis deorum comprecatio fuit, quæ uos admoneret hos esse deos, quos colere uenerari precarique maiores uestri instituissent, non illos, qui prauis et externis religionibus captas mentes uelut furialibus stimulis ad omne scelus et ad omnem libidinem agerent. equidem nec quid taceam nec quatenus proloquar inuenio. si aliquid ignorabitis, ne locum neglegentiæ dem, si omnia nudauero, ne nimium terroris offundam uobis, uereor. quidquid dixero, minus quam pro atrocitate et magnitudine rei dictum scitote esse: ut ad cauendum satis sit, dabitur opera a nobis. Bacchanalia tota iam pridem Italia et nunc per urbem etiam multis locis esse, non fama solum accepisse uos sed crepitibus etiam ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, certum habeo, ceterum quæ ea res sit, ignorare: alios deorum aliquem cultum, alios concessum ludum et lasciuiam credere esse, et qualecumque sit, ad paucos pertinere. quod ad multitudinem eorum attinet, si dixero multa milia hominum esse, ilico necesse est exterreamini, nisi adiunxero qui qualesque sint. primum igitur mulierum magna pars est, et is fons mali huiusce fuit; deinde simillimi feminis mares, stuprati et constupratores, fanatici, uigiliis, uino, strepitibus clamoribusque nocturnis attoniti. nullas adhuc uires coniuratio, ceterum incrementum ingens uirium habet, quod in dies plures fiunt. maiores uestri ne uos quidem, nisi cum aut uexillo in arce posito comitiorum causa exercitus eductus esset, aut plebi concilium tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad contionem uocasset, forte temere coire uoluerunt; et ubicumque multitudo esset, ibi et legitimum rectorem multitudinis censebant esse debere. quales primum nocturnos cœtus, deinde promiscuos mulierum ac uirorum esse creditis? si quibus ætatibus initientur mares sciatis, non misereat uos eorum solum, sed etiam pudeat. hoc sacramento initiatos iuuenes milites faciendos censetis, Quirites? his ex obsceno sacrario eductis arma committenda? hi cooperti stupris suis alienisque pro pudicitia coniugum ac liberorum uestrorum ferro decernent?
Minus tamen esset, si flagitiis tantum effeminati forent—ipsorum id magna ex parte dedecus erat—, a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent: numquam tantum malum in re publica fuit, nec ad plures nec ad plura pertinens. quidquid his annis libidine, quidquid fraude, quidquid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote ortum esse. necdum omnia, in quæ coniurarunt, edita facinora habent. adhuc priuatis noxiis, quia nondum ad rem publicam opprimendam satis uirium est, coniuratio sese impia tenet. crescit et serpit quotidie malum. iam maius est, quam ut capere id priuata fortuna possit: ad summam rem publicam spectat. nisi præcauetis, Quirites, iam huic diurnæ, legitime ab consule uocatæ, par nocturna contio esse poterit. nunc illi uos singuli uniuersos contionantes timent: iam ubi uos dilapsi domos et in rura uestra eritis, illi coierint, consultabunt de sua salute simul ac uestra pernicie: tum singulis uobis uniuersi timendi erunt. optare igitur unusquisque uestrum debet, ut bona mens suis omnibus fuerit. si quem libido, si furor in illum gurgitem abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus coniurauit, non suum iudicet esse. ne quis etiam errore labatur uestrum, Quirites, non sum securus. nihil enim in speciem fallacius est quam praua religio. ubi deorum numen prætenditur sceleribus, subit animum timor, ne fraudibus humanis uindicandis diuini iuris aliquid immixtum uiolemus. hac uos religione innumerabilia decreta pontificum, senatus consulta, haruspicum denique responsa liberant. quotiens hoc patrum auorumque ætate negotium est magistratibus datum, uti sacra externa fieri uetarent, sacrificulos uatesque foro circo urbe prohiberent, uaticinos libros conquirerent comburerentque, omnem disciplinam sacrificandi præterquam more Romano abolerent. iudicabant enim prudentissimi uiri omnis diuini humanique iuris nihil æque dissoluendæ religionis esse, quam ubi non patrio sed externo ritu sacrificaretur. hæc uobis prædicenda ratus sum, ne qua superstitio agitaret animos uestros, cum demolientes nos Bacchanalia discutientesque nefarios cœtus cerneretis. omnia diis propitiis uolentibusque [ea] faciemus; qui quia suum numen sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant, ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt, nec patefieri, ut impunita essent, sed ut uindicarentur et opprimerentur, uoluerunt. senatus quæstionem extra ordinem de ea re mihi collegæque meo mandauit. nos, quæ ipsis nobis agenda sunt, impigre exsequemur; uigiliarum nocturnarum curam per urbem minoribus magistratibus mandauimus. uos quoque æquum est, quæ uestra munia sunt, quo quisque loco positus erit, quod imperabitur, impigre præstare, et dare operam, ne quid fraude noxiorum periculi aut tumultus oriatur.‘
Recitari deinde senatus consulta iusserunt, indicique præmium proposuerunt, si quis quem ad se deduxisset absentis detulisset. qui nominatus profugisset, diem certam se finituros, ad quam nisi citatus respondisset, absens damnaretur. si quis eorum, qui tum extra terram Italiam essent, nominaretur, ei laxiorem diem daturos, si uenire ad causam dicendam uellet. edixerunt deinde, ne quis quid fugæ causa uendidisse neue emisse uellet; ne quis reciperet, celaret, ope ulla iuuaret fugientes.
Contione dimissa terror magnus urbe tota fuit, nec mœnibus se tantum urbis aut finibus Romanis continuit, sed passim per totam Italiam, litteris hospitum de senatus consulto et contione et edicto consulum acceptis, trepidari cœptum est. multi ea nocte, quæ diem insecuta est, quo in contione res palam facta est, custodiis circa portas positis fugientes a triumuiris comprehensi et reducti sunt: multorum delata nomina. quidam ex iis uiri feminæque mortem sibi consciuerunt. coniurasse supra septem milia uirorum ac mulierum dicebantur. capita autem coniurationis constabat esse M. et C. Atinios de plebe Romana et Faliscum L. Opicernium et Minium Cerrinium Campanum: ab his omnia facinora et flagitia orta, eos maximos sacerdotes conditoresque eius sacri esse. data opera, ut primo quoque tempore comprehenderentur. adducti ad consules fassique de se nullam moram indicio fecerunt.
Ceterum tanta fuga ex urbe facta erat, ut, quia multis actiones et res peribant, cogerentur prætores T. Mænius et M. Licinius per senatum res in diem tricesimum differre, donec quæstiones a consulibus perficerentur. eadem solitudo, quia Romæ non respondebant nec inueniebantur, quorum nomina delata erant, cœgit consules circa fora proficisci ibique quærere et iudicia exercere. qui tantum initiati erant et ex carmine sacro, præeunte uerba sacerdote, precationes fecerant, [in] quibus nefanda coniuratio in omne facinus ac libidinem continebatur, nec earum rerum ullam, in quas iureiurando obligati erant, in se aut alios admiserant, eos in uinculis relinquebant: qui stupris aut cædibus uiolati erant, qui falsis testimoniis, signis adulterinis, subiectione testamentorum, fraudibus aliis contaminati, eos capitali pœna adficiebant. plures necati quam in uincula coniecti sunt. magna uis in utraque causa uirorum mulierumque fuit. mulieres damnatas cognatis, aut in quorum manu essent, tradebant, ut ipsi in priuato animaduerterent in eas: si nemo erat idoneus supplicii exactor, in publico animaduertebatur. datum deinde consulibus negotium est, ut omnia Bacchanalia Romæ primum, deinde per totam Italiam diruerent, extra quam si qua ibi uetusta ara aut signum consecratum esset. in reliquum deinde senatus consulto cautum est, ne qua Bacchanalia Romæ neue in Italia essent. si quis tale sacrum sollemne et necessarium duceret, nec sine religione et piaculo se id omittere posse, apud prætorem urbanum profiteretur, prætor senatum consuleret. si ei permissum esset, cum in senatu centum non minus essent, ita id sacrum faceret, dum ne plus quinque sacrificio interessent, neu qua pecunia communis neu quis magister sacrorum aut sacerdos esset.
Aliud deinde huic coniunctum referente Q. Marcio consule senatus consultum factum est, ut de iis, quos pro indicibus consules habuissent, integra res ad senatum referretur, cum Sp. Postumius quæstionibus perfectis Romam redisset. Minium Cerrinium Campanum Ardeam in uincula mittendum censuerunt, magistratibusque Ardeatium prædicendum, ut intentiore eum custodia adseruarent, non solum ne effugeret, sed ne mortis consciscendæ locum haberet. Sp. Postumius aliquanto post Romam uenit: eo referente de P. Æbutii et Hispalæ Faeceniæ præmio, quod eorum opera indicata Bacchanalia essent, senatus consultum factum est, uti singulis his centena milia æris quæstores urbani ex ærario darent; utique consul cum tribunis plebis ageret, ut ad plebem primo quoque tempore ferrent, ut P. Æbutio emerita stipendia essent, ne inuitus militaret neue censor ei inuito equum publicum adsignaret; utique Faeceniæ Hispalæ datio, deminutio, gentis enuptio, tutoris optio item esset, quasi ei uir testamento dedisset; utique ei ingenuo nubere liceret, neu quid ei qui eam duxisset ob id fraudi ignominiæue esset; utique consules prætoresque, qui nunc essent quiue postea futuri essent, curarent, ne quid ei mulieri iniuriæ fieret, utique tuto esset. id senatum uelle et æquum censere, ut ita fieret. ea omnia lata ad plebem factaque sunt ex senatus consulto; [et] de ceterorum indicum impunitate præmiisque consulibus permissum est.
Et iam Q. Marcius quæstionibus suæ regionis perfectis in Ligures prouinciam proficisci parabat, tribus milibus peditum Romanorum, centum quinquaginta equitibus, et quinque milibus Latini nominis peditum ducentis equitibus in supplementum acceptis. eadem prouincia, idem numerus peditum equitumque et collegæ decretus erat. exercitus acceperunt, quos priore anno C. Flaminius et M. Æmilius consules habuerant. duas præterea legiones nouas ex senatus consulto scribere iussi sunt, et uiginti milia peditum sociis et nomini Latino imperarunt et equites octingentos, et tria milia peditum Romanorum, ducentos equites. totum hunc exercitum præter legiones in supplementum Hispaniensis exercitus duci placebat. itaque consules, dum ipsi quæstionibus impediebantur, T. Mænium dilectui habendo præfecerunt. perfectis quæstionibus prior Q. Marcius in Ligures Apuanos est profectus. dum penitus in abditos saltus, quæ latebræ receptaculaque illis semper fuerant, persequitur, in præoccupatis angustiis loco iniquo est circumuentus. quattuor milia militum amissa, et legionis secundæ signa tria, undecim uexilla socium Latini nominis in potestatem hostium uenerunt, et arma multa, quæ quia impedimento fugientibus per siluestres semitas erant, passim iactabantur. prius sequendi Ligures finem quam fugæ Romani fecerunt. consul ubi primum ex hostium agro euasit, ne, quantum deminutæ copiæ forent, appareret, in locis pacatis exercitum dimisit. non tamen obliterare famam rei male gestæ potuit: nam saltus, unde eum Ligures fugauerant, Marcius est appellatus.
Sub hunc nuntium ex Ligustinis uulgatum litteræ ex Hispania mixtam gaudio tristitiam adferentes recitatæ sunt. C. Atinius, qui biennio ante prætor in eam prouinciam profectus erat, cum Lusitanis in agro Hastensi signis collatis pugnauit: ad sex milia hostium sunt cæsa, ceteri fusi et fugati castrisque exuti. ad oppidum deinde Hastam oppugnandum legiones ducit: id quoque haud multo maiore certamine cepit quam castra; sed dum incautius subit muros, ictus ex uulnere post dies paucos moritur. litteris de morte proprætoris recitatis senatus censuit mittendum, qui ad Lunæ portum C. Calpurnium prætorem consequeretur, nuntiaretque senatum æquum censere, ne sine imperio prouincia esset, maturare eum proficisci. quarto die qui missus erat Lunam uenit: paucis ante diebus Calpurnius profectus erat. et in citeriore Hispania L. Manlius Acidinus, qui eodem tempore, quo C. Atinius in prouinciam ierat, cum Celtiberis acie conflixit. incerta uictoria discessum est, nisi quod Celtiberi castra inde nocte proxima mouerunt, Romanis et suos sepeliendi et spolia legendi ex hostibus potestas facta est. paucos post dies maiore coacto exercitu Celtiberi ad Calagurrim oppidum ultro lacessiuerunt prœlio Romanos. nihil traditur, quæ causa numero aucto infirmiores eos fecerit. superati prœlio sunt: ad duodecim milia hominum cæsa, plus duo capta, et castris Romanus potitur. et nisi successor aduentus suo inhibuisset impetum uictoris, subacti Celtiberi forent. noui prætores ambo in hiberna exercitus deduxerunt.
Per eos dies, quibus hæc ex Hispania nuntiata sunt, ludi Taurii per biduum facti religionis causa. decem deinde dies magno apparatu ludos M. Fuluius, quos uouerat Ætolico bello, fecit. multi artifices ex Græcia uenerunt honoris eius causa. athletarum quoque certamen tum primo Romanis spectaculo fuit, et uenatio data leonum et pantherarum, et prope huius sæculi copia ac uarietate ludicrum celebratum est. nouemdiale deinde sacrum tenuit, quod in Piceno per triduum lapidibus pluerat, ignesque cælestes multifariam orti adussisse complurium leui adflatu uestimenta maxime dicebantur. addita et unum diem supplicatio est ex decreto pontificum, quod ædis Opis in Capitolio de cælo tacta erat. hostiis maioribus consules procurarunt urbemque lustrauerunt. sub idem tempus et ex Umbria nuntiatum est semimarem duodecim ferme annos natum inuentum. id prodigium abominantes arceri Romano agro necarique quam primum iusserunt.
Eodem anno Galli Transalpini transgressi in Uenetiam sine populatione aut bello haud procul inde, ubi nunc Aquileia est, locum oppido condendo ceperunt. legatis Romanis de ea re trans Alpes missis responsum est neque profectos ex auctoritate gentis eos, nec quid in Italia facerent sese scire.
L. Scipio ludos eo tempore, quos bello Antiochi uouisse sese dicebat, ex collata ad id pecunia ab regibus ciuitatibusque per dies decem fecit. legatum eum post damnationem et bona uendita missum in Asiam ad dirimenda inter Antiochum et Eumenem reges certamina Ualerius Antias est auctor: tum collatas ei pecunias congregatosque per Asiam artifices, et quorum ludorum post bellum, in quo uotos diceret, mentionem non fecisset, de iis post legationem demum in senatu actum.
Cum iam in exitu annus esset, Q. Marcius absens magistratu abiturus erat, Sp. Postumius quæstionibus cum summa fide curaque perfectis comitia habuit. creati consules sunt Ap. Claudius Pulcher M. Sempronius Tuditanus. postero die prætores facti P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus C. Afranius Stellio C. Atilius Serranus L. Postumius Tempsanus M. Claudius Marcellinus. extremo anni, quia Sp. Postumius consul renuntiauerat peragrantem se propter quæstiones utrumque litus Italiæ desertas colonias Sipontum supero, Buxentum infero mari inuenisse, triumuiri ad colonos eo scribendos ex senatus consulto ab T. Mænio prætore urbano creati sunt L. Scribonius Libo M. Tuccius Cn. Bæbius Tamphilus.
Cum Perseo rege et Macedonibus bellum quod imminebat, non unde plerique opinantur, nec ab ipso Perseo causas cepit: inchoata initia a Philippo sunt; et is ipse, si diutius uixisset, id bellum gessisset. una eum res, cum uicto leges imponerentur, maxime angebat, quod qui Macedonum ab se defecerant in bello, in eos ius sæuiendi ademptum ei ab senatu erat, cum, quia rem integram Quinctius in condicionibus pacis distulerat, non desperasset impetrari posse. Antiocho rege deinde bello superato ad Thermopylas, diuisis partibus, cum per eosdem dies consul Acilius Heracleam, Philippus Lamiam oppugnasset, capta Heraclea quia iussus abscedere a mœnibus Lamiæ erat Romanisque oppidum deditum est, ægre eam rem tulerat. permulsit iram eius consul, quod ad Naupactum ipse festinans, quo se ex fuga Ætoli contulerant, Philippo permisit, ut Athamaniæ et Amynandro bellum inferret, et urbes quas Thessalis Ætoli ademerant, regno adiceret. haud magno certamine et Amynandrum Athamania expulerat et urbes receperat aliquot. Demetriadem quoque, urbem ualidam et ad omnia opportunam, et Magnetum gentem suæ dicionis fecit. inde et in Thracia quasdam urbes, nouæ atque insuetæ libertatis uitio seditionibus principum turbatas, partibus, quæ domestico certamine uincerentur, adiungendo sese cepit.
His sedata in præsentia regis ira in Romanos est. numquam tamen remisit animum a colligendis in pace uiribus, quibus, quandoque data fortuna esset, ad bellum uteretur. uectigalia regni non fructibus tantum agrorum portoriisque maritimis auxit, sed metalla etiam et uetera intermissa recoluit et noua multis locis instituit. ut uero antiquam multitudinem hominum, quæ belli cladibus amissa erat, restitueret, non subolem tantum stirpis parabat cogendis omnibus procreare atque educare liberos, sed Thracum etiam magnam multitudinem in Macedoniam traduxerat, quietusque aliquamdiu a bellis omni cura in augendas regni opes intentus fuerat. rediere deinde causæ, quæ de integro iram mouerent in Romanos. Thessalorum et Perrhæborum querellæ de urbibus suis ab eo possessis, et legatorum Eumenis regis de Thraciis oppidis per uim occupatis traductaque in Macedoniam multitudine, ita auditæ erant, ut eas non neglegi satis appareret. maxime mouerat senatum, quod iam Æni et Maroneæ adfectari possessionem audierant; minus Thessalos curabant. Athamanes quoque uenerant legati, non partis amissæ, non finium iacturam querentes, sed totam Athamaniam sub ius iudiciumque regis uenisse; et Maronitarum exules uenerant, pulsi, quia libertatis causam defendissent ab regio præsidio: ii non Maroneam modo sed etiam Ænum in potestate narrabant esse Philippi. uenerant et a Philippo legati ad purganda ea, qui nihil nisi permissu Romanorum imperatorum factum adfirmabant: ciuitates Thessalorum et Perrhæborum et Magnetum et cum Amynandro Athamanum gentem in eadem causa qua Ætolos fuisse; Antiocho rege pulso occupatum oppugnandis Ætolicis urbibus consulem ad recipiendas eas ciuitates Philippum misisse; armis subactos parere. senatus, ne quid absente rege statueret, legatos ad eas controuersias disceptandas misit Q. Cæcilium Metellum M. Bæbium Tamphilum Ti. Sempronium. quorum sub aduentum ad Thessalica Tempe omnibus iis ciuitatibus, quibus cum rege disceptatio erat, concilium indictum est.
Ibi cum Romani legati disceptatorum loco, Thessali Perrhæbique et Athamanes haud dubii accusatores, Philippus ad audienda crimina tamquam reus consedissent, pro ingenio quisque eorum, qui principes legationum erant, et gratia cum Philippo aut odio acerbius leniusue egerunt. in controuersiam autem ueniebant Philippopolis Tricca Phaloria et Eurymenæ et cetera circa eas oppida, utrum, Thessalorum iuris cum essent, ui ademptæ possessæque ab Ætolis forent —nam Philippum Ætolis ademisse eas constabat—, an Ætolica antiquitus ea oppida fuissent: ita enim Acilium regi concessisse, si Ætolorum fuissent, et si uoluntate, non si ui atque armis coacti cum Ætolis essent. eiusdem formulæ disceptatio de Perrhæborum Magnetumque oppidis fuit: omnium enim iura possidendo per occasiones Ætoli miscuerant. ad hæc, quæ disceptationis erant, querellæ Thessalorum adiectæ, quod ea oppida, si iam redderentur sibi, spoliata ac deserta redditurus esset: nam præter belli casibus amissos quingentos principes iuuentutis in Macedoniam abduxisse, et opera eorum in seruilibus abuti ministeriis; et quæ reddiderit coactus Thessalis, inutilia ut redderet curasse. Thebas Pthias unum maritimum emporium fuisse quondam Thessalis quæstuosum et frugiferum: ibi nauibus onerariis comparatis regem, quæ præter Thebas Demetriadem cursum derigerent, negotiationem maritimam omnem eo auertisse. iam ne a legatis quidem, qui iure gentium sancti sint, uiolandis abstinere: insidias positas euntibus ad T. Quinctium. itaque ergo in tantum metum omnes Thessalos coniectos, ut non in ciuitatibus suis, non in communibus gentis conciliis quisquam hiscere audeat. procul enim abesse libertatis auctores Romanos: lateri adhærere grauem dominum, prohibentem uti beneficiis populi Romani. quid autem, si uox libera non sit, liberum esse? nunc se fiducia et præsidio legatorum ingemiscere magis quam loqui. nisi prouideant aliquid Romani, quo et Græcis Macedoniam accolentibus metus et audacia Philippo minuatur, nequiquam et illum uictum et se liberatos esse. ut equum tenacem, non parentem frenis asperioribus castigandum esse. hæc acerbe postremi, cum priores leniter permulsissent iram eius petentes, ut ignosceret pro libertate loquentibus, et ut deposita domini acerbitate adsuesceret socium atque amicum sese præstare, et imitaretur populum Romanum, qui caritate quam metu adiungere sibi socios mallet. Thessalis auditis Perrhæbi Gonnocondylum, quod Philippus Olympiadem appellauerat, Perrhaebiæ fuisse, et ut sibi restitueretur, agebant; et de Mallœa et Ericinio eadem postulatio erat. Athamanes libertatem repetebant et castella Athenæum et Pœtneum.
Philippus, ut accusatoris potius quam rei speciem haberet, et ipse a querellis orsus Menelaidem in Dolopia, quæ regni sui fuisset, Thessalos ui atque armis expugnasse questus est; item Petram in Pieria ab iisdem Thessalis Perrhæbisque captam. Xynias quidem, haud dubie Ætolicum oppidum, sibi contribuisse eos; et Paracheloida, quæ sub Athamania esset, nullo iure Thessalorum formulæ factam. nam quæ sibi crimina obiciantur de insidiis legatorum et maritimis portubus frequentatis aut desertis, alterum ridiculum esse, se reddere rationem, quos portus mercatores aut nautici petant, alterum mores respuere suos. tot annos esse, per quos numquam cessauerint legati nunc ad imperatores Romanos nunc Romam ad senatum crimina de se deferre: quem umquam uerbo uiolatum esse? semel euntibus ad Quinctium insidias dici factas: sed quid iis acciderit, non adici. quærentium quod falso obiciant, cum ueri nihil habeant, ea crimina esse. insolenter et immodice abuti Thessalos indulgentia populi Romani, uelut ex diutina siti nimis auide meram haurientes libertatem: ita seruorum modo præter spem repente manumissorum licentiam uocis et linguæ experiri et iactare sese insectatione et conuiciis dominorum. elatus deinde ira adiecit nondum omnium dierum solem occidisse. id minaciter dictum non Thessali modo in sese, sed etiam Romani acceperunt. et cum fremitus post eam uocem ortus et tandem sedatus esset, Perrhæborum inde Athamanumque legatis respondit eandem, de quibus illi agant, ciuitatium causam esse. consulem Acilium et Romanos sibi dedisse eas, cum hostium essent. si suum munus qui dedissent adimere uelint, scire cedendum esse: sed meliori et fideliori amico in gratiam leuium et inutilium sociorum iniuriam eos facturos. nec enim ullius rei minus diuturnam esse gratiam quam libertatis, præsertim apud eos, qui male utendo eam corrupturi sint. causa cognita pronuntiarunt legati placere deduci præsidia Macedonum ex iis urbibus, et antiquis Macedoniæ terminis regnum finiri. de iniuriis, quas ultro citroque illatas querantur, quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, formulam iuris exsequendi constituendam esse.
Inde grauiter offenso rege Thessalonicen ad cognoscendum de Thraciæ urbibus proficiscuntur. ibi legati Eumenis, si liberas esse Ænum et Maroneam uelint Romani, nihil sui pudoris esse ultra dicere, quam ut admoneant, re, non uerbo eos liberos relinquant, nec suum munus intercipi ab alio patiantur. sin autem minor cura sit ciuitatium in Thracia positarum, multo uerius esse, quæ sub Antiocho fuerint, præmia belli Eumenem quam Philippum habere, uel pro patris Attali meritis bello, quod aduersus Philippum ipsum gesserit populus Romanus, uel suis, quod Antiochi bello terra marique laboribus periculisque omnibus interfuerit. habere eum præterea decem legatorum in eam rem præiudicium, qui cum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque Ænum profecto dedisse, quæ ipsa propinquitate regionis uelut appendices maioris muneris essent. nam Philippum quidem quo aut merito in populum Romanum aut iure imperii, cum tam procul a finibus Macedoniæ absint, ciuitatibus his præsidia imposuisse? uocari Maronitas iuberent: ab iis certiora omnia de statu ciuitatium earum scituros.
Legati Maronitarum uocati non uno tantum loco urbis præsidium regium esse, sicut in aliis ciuitatibus, dixerunt, sed pluribus simul, et plenam Macedonum Maroneam esse. itaque dominari adsentatores regios: his solis loqui et in senatu et in contionibus licere; eos omnes honores et capere ipsos et dare aliis. optimum quemque, quibus libertatis, quibus legum cura sit, aut exsulare pulsos patria aut inhonoratos et deterioribus obnoxios silere. de iure etiam finium pauca adiecerunt: Q. Fabium Labeonem, cum in regione ea fuisset, derexisse finem Philippo ueterem uiam regiam, quæ ad Thraciæ Paroreian subeat, nusquam ad mare declinantem: Philippum nouam postea deflexisse uiam, qua Maronitarum urbes agrosque amplectatur.
Ad ea Philippus longe aliam, quam aduersus Thessalos Perrhæbosque nuper, ingressus disserendi uiam ‘non cum Maronitis’ inquit ‘mihi aut cum Eumene disceptatio est, sed iam uobiscum, Romani, a quibus nihil æqui me impetrare iam diu animaduerto. ciuitates Macedonum, quæ a me inter indutias defecerant, reddi mihi æquum censebam, non quia magna accessio ea regni futura esset—sunt enim et parua oppida et in finibus extremis posita—sed quia multum ad reliquos Macedonas continedos exemplum pertinebat. negatum est mihi. bello Ætolico Lamiam oppugnare iussus a consule M’. Acilio cum diu fatigatus ibi operibus prœliisque essem, transcendentem me iam muros a capta prope urbe reuocauit consul et abducere copias inde cœgit. ad huius solacium iniuriæ permissum est, ut Thessaliæ Perrhaebiæque et Athamanum reciperem quædam castella magis quam urbes. ea quoque ipsa uos mihi, Q. Cæcili, paucos ante dies ademistis. pro non dubio paulo ante, si diis placet, legati Eumenis sumebant, quæ Antiochi fuerunt, Eumenem æquius esse quam me habere. id ego longe aliter iudico esse. Eumenes enim non, nisi uicissent Romani, sed nisi bellum gessissent, manere in regno suo non potuit. itaque ille uestrum meritum habet, non uos illius. mei autem regni tantum aberat ut ulla pars in discrimine fuerit, ut tria milia talentum et quinquaginta tectas naues et omnes Graeciæ ciuitates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro Antiochum in mercedem societatis sim aspernatus; hostemque ei me esse prius etiam quam M‘. Acilius exercitum in Græciam traiceret prætuli. et cum eo consule belli partem, quamcumque mihi delegauit, gessi, et insequenti consuli L. Scipioni, cum terra statuisset ducere exercitum ad Hellespontum, non iter tantum per regnum nostrum dedi, sed uias etiam muniui, pontes feci, commeatus præbui; nec per Macedoniam tantum, sed per Thraciam etiam, ubi inter cetera pax quoque præstanda a barbaris erat. pro hoc studio meo erga uos, ne dicam merito, utrum adicere uos, Romani, aliquid et amplificare et augere regnum meum munificentia uestra oportebat, an, quæ haberem aut meo iure aut beneficio uestro eripere, id quod nunc facitis? Macedonum ciuitates, quas regni mei fuisse fatemini, non restituuntur. Eumenes tamquam ad Antiochum spoliandum me uenit, et si diis placet, decem legatorum decretum calumniæ impudentissimæ prætendit, quo maxime et refelli et coargui potest. disertissime enim planissimeque in eo scriptum est Chersonesum et Lysimachiam Eumeni dari. ubi tandem Ænus et Maronea et Thraciæ ciuitates adscriptæ sunt? quod ab illis ne postulare quidem est ausus, id apud uos, tamquam ab illis impetrauerit, obtinebit? quo in numero me apud uos esse uelitis, refert. si tamquam inimicum et hostem insectari propositum est, pergite ut cœpistis facere: sin aliquis respectus est mei ut socii atque amici regis, deprecor, ne me tanta iniuria dignum iudicetis.’
Mouit aliquantum oratio regis legatos. itaque medio responso rem suspenderunt: si decem legatorum decreto Eumeni datæ ciuitates eæ essent, nihil se mutare; si Philippus bello cepisset eas, præmium uictoriæ iure belli habiturum; si neutrum eorum foret, cognitionem placere senatui reseruari et, ut omnia in integro manerent, præsidia, quæ in iis urbibus sint, deduci.
Hæ causæ maxime animum Philippi alienauerunt ab Romanis, ut non a Perseo filio eius nouis causis motum, sed ob has a patre bellum relictum filio uideri possit. Romæ nulla Macedonici belli suspicio erat. L. Manlius proconsul ex Hispania redierat; cui postulanti ab senatu in æde Bellonæ triumphum rerum gestarum magnitudo impetrabilem faciebat; exemplum obstabat, quod ita comparatum more maiorum erat, ne quis, qui exercitum non deportasset, triumpharet, nisi perdomitam pacatamque prouinciam tradidisset successori. medius tamen honos Manlio habitus, ut ouans urbem iniret. tulit coronas aureas quinquaginta duas, auri præterea pondo centum triginta duo, argenti sedecim milia trecenta, et pronuntiauit in senatu decem milia pondo argenti et octoginta auri Q. Fabium quæstorem aduehere: id quoque se in ærarium delaturum.
Magnus motus seruilis eo anno in Apulia fuit. Tarentum prouinciam L. Postumius prætor habebat. is de pastorum coniuratione, qui uias latrociniis pascuaque publica infesta habuerant, quæstionem seuere exercuit. ad septem milia hominum condemnauit: multi inde fugerunt, de multis sumptum est supplicium. consules diu retenti ad urbem dilectibus tandem in prouincias profecti sunt.
Eodem anno in Hispania prætores C. Calpurnius et L. Quinctius, cum primo uere ex hibernis copias eductas in Bæturia iunxissent, in Carpetaniam, ubi hostium castra erant, progressi sunt, communi animo consilioque parati rem gerere. haud procul Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est, quibus dum utrimque subuenitur a castris, paulatim omnes copiæ in aciem eductæ sunt. in eo tumultuario certamine et loca sua et genus pugnæ pro hoste fuere. duo exercitus Romani fusi atque in castra compulsi sunt. non institere perculsis hostes. prætores Romani, ne postero die castra oppugnarentur, silentio proximæ noctis tacito signo exercitum abduxerunt. luce prima Hispani acie instructa ad uallum accesserunt, uacuaque præter spem castra ingressi, quæ relicta inter nocturnam trepidationem erant, diripuerunt, regressique in castra sua paucos dies quieti statiuis manserunt. Romanorum sociorumque in prœlio fugaque ad quinque milia occisa, quorum se spoliis hostes armarunt. inde ad Tagum flumen profecti sunt. prætores interim Romani omne id tempus contrahendis ex ciuitatibus sociis Hispanorum auxiliis et reficiendis ab terrore aduersæ pugnæ militum animis consumpserunt. ubi satis placuere uires et iam miles quoque ad delendam priorem ignominiam hostem poscebat, duodecim milia passuum ab Tago flumine posuerunt castra. inde tertia uigilia sublatis signis quadrato agmine principio lucis ad Tagi ripam peruenerunt. trans fluuium in colle hostium castra erant. extemplo, qua duobus locis uada nudabat amnis, dextra parte Calpurnius, læua Quinctius exercitus traduxerunt quieto hoste, dum miratur subitum aduentum consultatque, qui tumultum inicere trepidantibus in ipso transitu amnis potuisset. interim Romani, impedimentis quoque omnibus traductis contractisque in unum locum, quia iam moueri uidebant hostem nec spatium erat castra communiendi, aciem instruxerunt. in medio locatæ quinta Calpurnii legio et octaua Quinctii: id robur totius exercitus erat. campum apertum usque ad hostium castra habebant, liberum a metu insidiarum.
Hispani postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se iungere atque instruere possent, occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam tendunt. atrox in principio pugna fuit, et Hispanis recenti uictoria ferocibus et insueta ignominia milite Romano accenso. acerrime media acies, duæ fortissimæ legiones, dimicabant. quas cum aliter moueri loco non posse hostis cerneret, cuneo institit pugnare; et usque plures confertioresque medios urgebant. ibi postquam laborare aciem Calpurnius prætor uidit, T. Quinctilium Uarum et L. Iuuentium Talnam legatos ad singulas legiones adhortandas propere mittit; docere et monere iubet in illis spem omnem uincendi et retinendæ Hispaniæ esse: si illi loco cedant, neminem eius exercitus non modo Italiam, sed ne Tagi quidem ulteriorem ripam umquam uisurum. ipse cum equitibus duarum legionum paulum circumuectus in cuneum hostium, qui mediam urgebat aciem, ab latere incurrit. Quinctius cum sociis equitibus alterum hostium latus inuadit. sed longe acrius Calpurniani equites pugnabant, et prætor ante alios: nam et primus hostem percussit, et ita se immiscuit mediis, ut uix, utrius partis esset, nosci posset; et equites prætoris eximia uirtute et equitum pedites accensi sunt. pudor mouit primos centuriones, qui inter tela hostium prætorem conspexerunt. itaque urgere signiferos pro se quisque, iubere inferre signa et confestim militem sequi. renouatur ab omnibus clamor: impetus fit uelut ex superiore loco. haud secus ergo quam torrentis modo fundunt sternuntque perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese possunt. fugientes in castra equites persecuti sunt, et permixti turbæ hostium intra uallum penetrauerunt; ubi ab relictis in præsidio castrorum prœlium instauratum, coactique sunt Romani equites descendere ex equis. dimicantibus iis legio quinta superuenit; deinde, ut quæque potuerant, copiæ adfluebant. cæduntur passim Hispani per tota castra; nec plus quam quattuor milia hominum effugerunt. inde tria milia fere, qui arma retinuerant, montem propinquum ceperunt; mille semiermes maxime per agros palati sunt. supra triginta quinque milia hostium fuerant, ex quibus tam exigua pars pugnæ superfuit. signa capta centum triginta tria. Romani sociique paulo plus sescenti et prouincialium auxiliorum centum quinquaginta ferme ceciderunt. tribuni militum quinque amissi et pauci equites Romani cruentæ maxime uictoriæ speciem fecerunt. in castris hostium, quia ipsis spatium sua communiendi non fuerat, manserunt. pro contione postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites phaleris, pronuntiauitque eorum maxime opera hostes fusos, castra capta et expugnata esse. Quinctius alter prætor suos equites catellis ac fibulis donauit. donati et centuriones ex utriusque exercitu permulti, maxime qui mediam aciem tenuerant.
Consules dilectibus aliisque, quæ Romæ agendæ erant, peractis rebus in Ligures prouinciam exercitum duxerunt. Sempronius a Pisis profectus in Apuanos Ligures, uastando agros urendoque uicos et castella eorum aperuit saltum usque ad Macram fluuium et Lunæ portum. hostes montem, antiquam sedem maiorum suorum, ceperunt; et inde superata locorum iniquitate prœlio deiecti sunt. et Ap. Claudius felicitatem uirtutemque collegæ in Liguribus Ingaunis æquauit secundis aliquot prœliis. sex præterea oppida eorum expugnauit; multa milia hominum in iis cepit; belli auctores tres et quadraginta securi percussit. iam comitiorum appetebat tempus. prior tamen Claudius quam Sempronius, cui sors comitia habendi obtigerat, Romam uenit, quia P. Claudius frater eius consulatum petebat. competitores habebat patricios L. Æmilium Q. Fabium Ser. Sulpicium Galbam, ueteres candidatos, et ab repulsis eo magis debitum, quia primo negatus erat, honorem repetentes. etiam quia plus quam unum ex patriciis creari non licebat, artior petitio quattuor petentibus erat. plebeii quoque gratiosi homines petebant, L. Porcius Q. Terentius Culleo Cn. Bæbius Tamphilus, et hi repulsis in spem impetrandi tandem aliquando honoris dilati. Claudius ex omnibus unus nouus candidatus erat. opinione hominum haud dubie destinabantur Q. Fabius Labeo et L. Porcius Licinus. sed Claudius consul sine lictoribus cum fratre toto foro uolitando, clamitantibus aduersariis et maiore parte senatus, meminisse eum debere se prius consulem populi Romani quam fratrem P. Claudii esse: quin ille sedens pro tribunali aut arbitrum aut tacitum spectatorem comitiorum se præberet?—cœrceri tamen ab effuso studio nequit. magnis contentionibus tribunorum quoque plebis, qui aut contra consulem aut pro studio eius pugnabant, comitia aliquotiens turbata, donec peruicit Appius, ut deiecto Fabio fratrem traheret. creatus P. Claudius Pulcher præter spem suam et ceterorum. locum suum tenuit L. Porcius Licinus, quia moderatis studiis, non ui Claudiana inter plebeios certatum est. prætorum inde comitia sunt habita: C. Decimius Flauus P. Sempronius Longus P. Cornelius Cethegus Q. Næuius Matho C. Sempronius Blæsus A. Terentius Uarro prætores facti. hæc eo anno, quo Ap. Claudius M. Sempronius consules fuerunt, domi militiæque gesta.
Principio insequentis anni P. Claudius L. Porcius consules, cum Q. Cæcilius M. Bæbius Ti. Sempronius, qui ad disceptandum inter Philippum et Eumenem reges Thessalorumque ciuitates missi erant, legationem renuntiassent, regum quoque eorum ciuitatiumque legatos in senatum introduxerunt. eadem utrimque iterata, quæ dicta apud legatos in Græcia erant. aliam deinde nouam legationem patres, cuius princeps Ap. Claudius fuit, in Græciam et Macedoniam decreuerunt ad uisendum, redditæne ciuitates Thessalis et Perrhæbis essent. iisdem mandatum, ut ab Æno et Maronea præsidia deducerentur, maritimaque omnis Thraciæ ora a Philippo et Macedonibus liberaretur. Peloponnesum quoque adire iussi, unde prior legatio discesserat incertiore statu rerum, quam si non uenissent: nam super cetera etiam sine responso dimissi, nec datum petentibus erat Achæorum concilium. de qua re querente grauiter Q. Cæcilio et simul Lacedæmoniis deplorantibus mœnia diruta, abductam plebem in Achaiam et uenumdatam, ademptas, quibus ad eam diem ciuitas stetisset, Lycurgi leges, Achæi maxime concilii negati crimen excusabant recitando legem, quæ nisi belli pacisue causa, et cum legati ab senatu cum litteris aut scriptis mandatis uenirent, uetaret indici concilium. ea ne postea excusatio esset, ostendit senatus curæ iis esse debere, ut legatis Romanis semper adeundi concilium gentis potestas fieret, quem ad modum et illis, quotiens uellent, senatus daretur.
Dimissis iis legationibus, Philippus a suis certior factus cedendum ciuitatibus deducendaque præsidia esse, infensus omnibus in Maronitas iram effundit. Onomasto, qui præerat maritimæ oræ, mandat, ut partis aduersæ principes interficeret. ille per Casandrum quendam, unum ex regiis iam diu habitantem Maroneæ, nocte Thracibus intromissis uelut in bello capta urbe cædem fecit. idem apud Romanos legatos querentes tam crudeliter aduersus innoxios Maronitas, tam superbe aduersus populum Romanum factum, ut, quibus libertatem restituendam senatus censuisset, ii pro hostibus trucidarentur, abnuebat quicquam eorum ad se aut quemquam suorum pertinere; seditione inter ipsos dimicatum, cum ad se alii, alii ad Eumenem ciuitatem traherent; id facile scituros esse; percunctarentur ipsos Maronitas—, haud dubius, perculsis omnibus terrore tam recentis cædis, neminem hiscere aduersus se ausurum. negare Appius rem euidentem pro dubia quærendam. si ab se culpam remouere uellet, Onomastum et Casandrum, per quos acta res diceretur, mitteret Romam, ut eos senatus percunctari posset. primo adeo perturbauit ea uox regem, ut non color, non uultus ei constaret; deinde collecto tandem animo Casandrum, qui Maroneæ fuisset, si utique uellent, se missurum dixit: ad Onomastum quidem quid eam rem pertinere, qui non modo Maroneæ, sed ne in regione quidem propinqua fuisset? et parcebat magis Onomasto, honoratiori amico, et eundem indicem haud paulo plus timebat, quia et ipse sermonem cum eo contulerat et multorum talium ministrum et conscium habebat. Casander quoque, missis qui per Epirum ad mare prosequerentur eum, ne qua indicium emanaret, ueneno creditur sublatus.
Et legati a Philippi colloquio ita digressi sunt, ut præ se ferrent nihil eorum sibi placere, et Philippus minime, quin rebellandum esset, dubius. quia tamen immaturæ ad id uires erant, ad moram interponendam Demetrium minorem filium mittere Romam simul ad purganda crimina, simul ad deprecandam iram senatus statuit, satis credens ipsum etiam iuuenem, quod Romæ obses specimen indolis regiæ dedisset, aliquid momenti facturum. interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi, re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniciendum profectus, perculsis iis uno prœlio et Amadoco duce capto in Macedoniam rediit, missis ad accolas Histri fluminis barbaros, ut in Italiam irrumperent, sollicitandos. et in Peloponneso aduentus legatorum Romanorum, qui ex Macedonia in Achaiam ire iussi erant, exspectabatur; aduersus quos ut præparata consilia haberent, Lycortas prætor concilium indixit. ibi de Lacedæmoniis actum: ex hostibus eos accusatores factos, et periculum esse, ne uicti magis timendi forent, quam bellantes fuissent. quippe in bello sociis Romanis Achæos usos: nunc eosdem Romanos æquiores Lacedæmoniis quam Achæis esse, ubi Areus etiam et Alcibiades, ambo exsules, suo beneficio restituti, legationem Romam aduersus gentem Achæorum ita de ipsis meritam suscepissent, adeoque infesta oratione usi essent, ut pulsi patria, non restituti in eam uiderentur. clamor undique ortus, referret nominatim de iis; et cum omnia ira, non consilio gererentur, capitis damnati sunt. paucos post dies Romani legati uenerunt. his Clitore in Arcadia datum est concilium.
Priusquam agerent quicquam, terror Achæis iniectus erat et cogitatio, quam non ex æquo disceptatio futura esset, quod Areum et Alcibiadem capitis ab se concilio proximo damnatos cum legatis uidebant; nec hiscere quisquam audebat. Appius ea, quæ apud senatum questi erant Lacedæmonii, displicere senatui ostendit: cædem primum ad Compasium factam eorum, qui a Philopœmene ad causam dicendam euocati uenissent; deinde cum in homines ita sæuitum esset, ne ulla parte crudelitas eorum cessaret, muros dirutos urbis nobilissimæ esse, leges uetustissimas abrogatas, inclutamque per gentes disciplinam Lycurgi sublatam. hæc cum Appius dixisset, Lycortas, et quia prætor et quia Philopœmenis, auctoris omnium quæ Lacedæmone acta fuerant, factionis erat, ita respondit. ‘difficilior nobis, Ap. Claudi, apud uos oratio est quam Romæ nuper apud senatum fuit. tunc enim Lacedæmoniis accusantibus respondendum erat: nunc a uobis ipsis accusati sumus, apud quos causa est dicenda. quam iniquitatem condicionis subimus illa spe, iudicis animo te auditurum esse, posita contentione qua paulo ante egisti. ego certe, cum ea, quæ et hic antea apud Q. Cæcilium et postea Romæ questi sunt Lacedæmonii, a te paulo ante relata sint, non tibi sed illis me apud te respondere credam. cædem obicitis eorum, qui a Philopœmene prætore euocati ad causam dicendam interfecti sunt. hoc ego crimen non modo a uobis, Romani, sed ne apud uos quidem nobis obiciendum fuisse arbitror. quid ita? quia in uestro fœdere erat, ut maritimis urbibus abstinerent Lacedæmonii. quo tempore armis captis urbes, a quibus abstinere iussi erant, nocturno impetu occupauerunt, si T. Quinctius, si exercitus Romanus, sicut antea, in Peloponneso fuisset, eo nimirum capti et oppressi confugissent. cum uos procul essetis, quo alio nisi ad nos, socios uestros, quos antea Gytheo opem ferentes, quos Lacedæmonem uobiscum simili de causa oppugnantes uiderant, confugerent? pro uobis igitur iustum piumque bellum suscepimus. quod cum alii laudent, reprehendere ne Lacedæmonii quidem possint, dii quoque ipsi comprobauerint, qui nobis uictoriam dederunt, quonam modo ea, quæ belli iure acta sunt, in disceptationem ueniunt? quorum tamen maxima pars nihil pertinet ad nos. nostrum est, quod euocauimus ad causam dicendam eos, qui ad arma multitudinem exciuerant, qui expugnauerant maritima oppida, qui diripuerant, qui cædem principum fecerant. quod uero illi uenientes in castra interfecti sunt, uestrum est, Areu et Alcibiade, qui nunc nos, si diis placet, accusatis, non nostrum. exsules Lacedæmoniorum, quo ex numero hi quoque duo fuerunt, et tunc nobiscum erant, et quod domicilio sibi delegerant maritima oppida, se petitos credentes, in eos, quorum opera patria extorres ne in tuto quidem exsilio posse consenescere se indignabantur, impetum fecerunt. Lacedæmonii igitur Lacedæmonios, non Achæi interfecerunt; nec iure an iniuria cæsi sint, argumentari refert.
At enim illa certe uestra sunt, Achæi, quod leges disciplinamque uetustissimam Lycurgi sustulistis, quod muros diruistis. quæ utraque ab iisdem obici qui possunt, cum muri Lacedæmoniis non ab Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissoluendam Lycurgi disciplinam exstructi sint? tyranni enim nuper eos arcem et munimentum sibi, non ciuitati parauerunt; et si exsistat hodie ab inferis Lycurgus, gaudeat ruinis eorum, et nunc se patriam et Spartam antiquam agnoscere dicat. non Philopœmenem exspectare nec Achæos, sed uos ipsi Lacedæmonii, uestris manibus amoliri et diruere omnia uestigia tyrannidis debuistis. uestræ enim illæ deformes ueluti notæ seruitutis erant, et cum sine muris per octingentos prope annos liberi, aliquando etiam principes Graeciæ fuissetis, muris uelut compedibus circumdatis uincti per centum annos seruistis. quod ad leges ademptas attinet, ego antiquas Lacedæmoniis leges tyrannos ademisse arbitror; nos non suas ademisse, quas non habebant, sed nostras leges dedisse; nec male consuluisse ciuitati, cum concilii nostri eam fecerimus et nobis miscuerimus, ut corpus unum et concilium totius Peloponnesi esset. tunc, ut opinor, si aliis ipsi legibus uiueremus, alias istis iniunxissemus, queri se iniquo iure esse et indignari possent. scio ego, Ap. Claudi, hanc orationem, qua sum adhuc usus, neque sociorum apud socios neque liberæ gentis esse, sed uere seruorum disceptantium apud dominos. nam si non uana illa uox præconis fuit, qua liberos esse omnium primos Achæos iussistis, si fœdus ratum est, si societas et amicitia ex æquo obseruatur, cur ego, quid Capua capta feceritis Romani, non quæro, uos rationem reposcitis, quid Achæi Lacedæmoniis bello uictis fecerimus? interfecti aliqui sunt, finge, a nobis: quid? uos senatores Campanos securi non percussistis? at muros diruimus: uos non muros tantum sed urbem agrosque ademistis. specie, inquis, æquum est fœdus: re apud Achæos precaria libertas, apud Romanos etiam imperium est. sentio, Appi, et, si non oportet, non indignor: sed oro uos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achæos, modo ne in æquo hostes uestri nostrique apud uos sint ac nos socii, immo ne meliore iure sint. nam ut in æquo essent nos fecimus, cum leges iis nostras dedimus, cum, ut Achaici concilii essent, effecimus parum est uictis, quod uictoribus satis est; plus postulant hostes quam socii habent. quæ iureiurando, quæ monumentis litterarum in lapide insculptis in æternam memoriam sancta atque sacrata sunt, ea cum periurio nostro tollere parant. ueremur quidem uos, Romani, et si ita uultis, etiam timemus: sed plus et ueremur et timemus deos immortales.‘ cum adsensu maximæ partis est auditus, et locutum omnes pro maiestate magistratus censebant, ut facile appareret molliter agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse. tum Appius suadere se magnopere Achæis dixit, ut, dum liceret uoluntate sua facere, gratiam inirent, ne mox inuiti et coacti facerent. hæc uox audita quidem cum omnium gemitu est, sed metum iniecit imperata recusandi. id modo petierunt, ut Romani, quæ uiderentur, de Lacedæmoniis mutarent nec Achæos religione obstringerent irrita ea, quæ iureiurando sanxissent, faciendi. damnatio tantum Arei et Alcibiadis, quæ nuper facta erat, sublata est.
Romæ principio eius anni, cum de prouinciis consulum et prætorum actum est, consulibus Ligures, quia bellum nusquam alibi erat, decreti. prætores C. Decimius Flauus urbanam, P. Cornelius Cethegus inter ciues et peregrinos sortiti sunt, C. Sempronius Blæsus Siciliam, Q. Næuius Matho Sardiniam et ut idem quæreret de ueneficiis, A. Terentius Uarro Hispaniam citeriorem, P. Sempronius Longus Hispaniam ulteriorem. de iis duabus prouinciis legati per id fere tempus L. Iuuentius Talna et T. Quinctilius Uarus uenerunt, qui, quantum bellum iam profligatum in Hispania esset, senatu edocto postularunt simul, ut pro rebus tam prospere gestis diis immortalibus haberetur honos et ut prætoribus exercitum deportare liceret. supplicatio in biduum decreta est: de legionibus deportandis, cum de consulum prætorumque exercitibus ageretur, rem integram referri iusserunt. paucos post dies consulibus in Ligures binæ legiones, quas Ap. Claudius et M. Sempronius habuerant, decretæ sunt. de Hispaniensibus exercitibus magna contentio fuit inter nouos prætores et amicos absentium, Calpurnii Quinctiique. utraque causa tribunos plebis, utraque consulem habebat. hi se intercessuros senatus consulto, si deportandos censerent exercitus, denuntiabant: illi, si hæc intercessio fieret, nullam rem aliam se decerni passuros. uicta postremo absentium gratia est et senatus consultum factum, ut prætores quattuor milia peditum Romanorum scriberent, trecentos equites, et quinque milia peditum sociorum Latini nominis, quingentos equites, quos secum in Hispaniam portarent. cum ea quattuor milia in legiones discripsissent, quo plus quam quina milia peditum, treceni equites in singulis legionibus esset, dimitterent, eos primum, qui emerita stipendia haberent, deinde ut cuiusque fortissima opera Calpurnius et Quinctius in prœlio usi essent.
Hac sedata contentione alia subinde C. Decimii prætoris morte exorta est. Cn. Sicinius et L. Pupius, qui ædiles proximo anno fuerant, et C. Ualerius flamen Dialis et Q. Fuluius Flaccus—is quia ædilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed maxima ex omnibus contentione—petebant; certamenque ei cum flamine erat. et postquam primo æquare, mox superare etiam est uisus, pars tribunorum plebis negare rationem eius habendam esse, quod duos simul unus magistratus, præsertim curules, neque capere posset nec gerere; pars legibus eum solui æquum censere, ut quem uellet prætorem creandi populo potestas fieret. L. Porcius consul primo in ea sententia esse, ne nomen eius acciperet; deinde, ut ex auctoritate senatus idem faceret, conuocatis patribus referre se ad eos dixit, quod nec iure ullo nec exemplo tolerabili liberæ ciuitati ædilis curulis designatus præturam peteret; sibi, nisi quid aliud iis uideretur, in animo esse e lege comitia habere. patres censuerunt, uti L. Porcius consul cum Q. Fuluio ageret, ne impedimento esset, quo minus comitia prætoris in locum C. Decimii subrogandi e lege haberentur. agenti consuli ex senatus consulto respondit Flaccus nihil, quod se indignum esset, facturum. medio responso spem ad uoluntatem interpretantibus fecerat cessurum patrum auctoritati esse. comitiis acrius etiam quam ante petebat criminando, extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium, et inuidiam fieri geminati honoris, tamquam non appareret, ubi designatus prætor esset, extemplo ædilitate se abdicaturum. consul cum et pertinaciam petentis crescere et fauorem populi magis magisque in eum inclinari cerneret, dimissis comitiis senatum uocauit. censuerunt frequentes, quoniam Flaccum auctoritas patrum nihil mouisset, ad populum cum Flacco agendum. contione aduocata cum egisset consul, ne tum quidem de sententia motus gratias populo Romano egit, quod tanto studio, quotienscumque declarandæ uoluntatis potestas facta esset, prætorem se uoluisset facere: ea sibi studia ciuium suorum destituere non esse in animo. hæc uero tam obstinata uox tantum ei fauorem accendit, ut haud dubius prætor esset, si consul accipere nomen uellet. ingens certamen tribunis et inter se ipsos et cum consule fuit, donec senatus a consule est habitus decretumque: quoniam prætoris subrogandi comitia ne legibus fierent, pertinacia Q. Flacci et praua studia hominum impedirent, senatum censere satis prætorum esse; P. Cornelius utramque in urbe iurisdictionem haberet, Apollinique ludos faceret.
His comitiis prudentia et uirtute senatus sublatis, alia maioris certaminis, quo et maiore de re et inter plures potentioresque uiros, sunt exorta. censuram summa contentione petebant L. Ualerius Flaccus P. et L. Scipiones Cn. Manlius Uulso L. Furius Purpurio patricii, plebeii autem M. Porcius Cato M. Fuluius Nobilio Ti. et M. Sempronii, Longus et Tuditanus. sed omnes patricios plebeiosque nobilissimarum familiarum M. Porcius longe anteibat. in hoc uiro tanta uis animi ingeniique fuit, ut quocumque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse uideretur. nulla ars neque priuatæ neque publicæ rei gerendæ ei defuit; urbanas rusticasque res pariter callebat. ad summos honores alios scientia iuris, alios eloquentia, alios gloria militaris prouexit: huic uersatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres, quodcumque ageret: in bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis, idem postquam ad magnos honores peruenit, summus imperator, idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus, nec is tantum, cuius lingua uiuo eo uiguerit, monumentum eloquentiæ nullum exstet: uiuit immo uigetque eloquentia eius sacrata scriptis omnis generis. orationes et pro se multæ et pro aliis et in alios: nam non solum accusando sed etiam causam dicendo fatigauit inimicos. simultates nimio plures et exercuerunt eum et ipse exercuit eas; nec facile dixeris, utrum magis presserit eum nobilitas, an ille agitauerit nobilitatem. asperi procul dubio animi et linguæ acerbæ et immodice liberæ fuit, sed inuicti a cupiditatibus animi, rigidæ innocentiæ, contemptor gratiæ, diuitiarum. in parsimonia, in patientia laboris periculique ferrei prope corporis animique, quem ne senectus quidem, quæ soluit omnia, fregerit, qui sextum et octogesimum annum agens causam dixerit, ipse pro se orauerit scripseritque, nonagesimo anno Ser. Galbam ad populi adduxerit iudicium.
Hunc, sicut omni uita, tum petentem premebat nobilitas; coierantque præter L. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat, candidati omnes ad deiciendum honore, non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur nouum hominem censorem uidere, sed etiam quod tristem censuram periculosamque multorum famæ et ab læso a plerisque et lædendi cupido exspectabant. etenim tum quoque minitabundus petebat, refragari sibi, qui liberam et fortem censuram timerent, criminando. et simul L. Ualerio suffragabatur: illo uno collega castigare se noua flagitia et priscos reuocare mores posse. his accensi homines, aduersa nobilitate, non M. Porcium modo censorem fecerunt, sed collegam ei L. Ualerium Flaccum adiecerunt.
Secundum comitia censorum consules prætoresque in prouincias profecti præter Q. Næuium, quem quattuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret, quæstiones ueneficii, quarum magnam partem extra urbem per municipia conciliabulaque habuit, quia ita aptius uisum erat, tenuerunt. si Antiati Ualerio credere libet, ad duo milia hominum damnauit. et L. Postumius prætor, cui Tarentum prouincia euenerat, magnas pastorum coniurationes uindicauit, et reliquias Bacchanalium quæstionis cum cura exsecutus est. multos, qui aut citati non adfuerant aut uades deseruerant, in ea regione Italiæ latentes partim noxios iudicauit, partim comprehensos Romam ad senatum misit. in carcerem omnes a P. Cornelio coniecti sunt.
In Hispania ulteriore fractis proximo bello Lusitanis quietæ res fuerunt: in citeriore A. Terentius in Suessetanis oppidum Corbionem uineis et operibus expugnauit, captiuos uendidit: quieta deinde hiberna et citerior prouincia habuit. ueteres prætores C. Calpurnius Piso et L. Quinctius Romam redierunt. utrique magno patrum consensu triumphus est decretus. prior C. Calpurnius de Lusitanis et Celtiberis triumphauit: coronas aureas tulit octoginta tres et duodecim milia pondo argenti. paucos post dies L. Quinctius Crispinus ex iisdem Lusitanis et Celtiberis triumphauit: tantundem auri atque argenti in eo triumpho prælatum. censores M. Porcius et L. Ualerius metu mixta exspectatione senatum legerunt; septem mouerunt senatu, ex quibus unum insignem et nobilitate et honoribus, L. Quinctium Flamininum consularem. patrum memoria institutum fertur, ut censores motis senatu adscriberent notas. Catonis et aliæ quidem acerbæ orationes exstant in eos, quos aut senatorio loco mouit aut quibus equos ademit, longe grauissima in L. Quinctium oratio, qua si accusator ante notam, non censor post notam usus esset, retinere L. Quinctium in senatu ne frater quidem T. Quinctius, si tum censor esset, potuisset. inter cetera obiecit ei Philippum Pœnum, carum ac nobile scortum, ab Roma in Galliam prouinciam spe ingentium donorum perductum. eum puerum, per lasciuiam cum cauillaretur, exprobrare consuli [per]sæpe solitum, quod sub ipsum spectaculum gladiatorium abductus ab Roma esset, ut obsequium amatori uenditaret. forte epulantibus iis, cum iam uino incaluissent, nuntiatum in conuiuio esse nobilem Boium cum liberis transfugam uenisse; conuenire consulem uelle, ut ab eo fidem præsens acciperet. introductum in tabernaculum per interpretem adloqui consulem cœpisse. inter cuius sermonem Quinctius scorto ‘uis tu’, inquit ‘quoniam gladiatorium spectaculum reliquisti, iam hunc Gallum morientem uidere?’ et cum is uixdum serio adnuisset, ad nutum scorti consulem stricto gladio, qui super caput pendebat, loquenti Gallo caput primum percussisse, deinde, fugienti fidemque populi Romani atque eorum, qui aderant, imploranti latus transfodisse.
Ualerius Antias, ut qui nec orationem Catonis legisset et fabulæ tantum sine auctore editæ credidisset, aliud argumentum, simile tamen et libidine et crudelitate peragit. Placentiæ famosam mulierem, cuius amore deperiret, in conuiuium arcessitam scribit. ibi iactantem sese scorto inter cetera rettulisse, quam acriter quæstiones exercuisset, et quam multos capitis damnatos in uinculis haberet, quos securi percussurus esset. tum illam infra eum accubantem negasse umquam uidisse quemquam securi ferientem, et peruelle id uidere. hic indulgentem amatorem unum ex illis miseris attrahi iussum securi percussisse. facinus, siue eo modo, quo censor obiecit, siue, ut Ualerius tradit, commissum est, sæuum atque atrox: inter pocula atque epulas, ubi libare diis dapes, ubi bene precari mos esset, ad spectaculum scorti procacis, in sinu consulis recubantis, mactatam humanam uictimam esse et cruore mensam respersam. in extrema oratione Catonis condicio Quinctio fertur, ut si id factum negaret ceteraque, quæ obiecisset, sponsione defenderet sese: sin fateretur, ignominiane sua quemquam doliturum censeret, cum ipse uino et uenere amens sanguine hominis in conuiuio lusisset?
In equitatu recognoscendo L. Scipioni Asiatico ademptus equus. in censibus quoque accipiendis tristis et aspera in omnes ordines censura fuit. ornamenta et uestem muliebrem et uehicula, quæ pluris quam quindecim milium æris essent, deciens tanto pluris quam quanti essent in censum referre iuratores iussi; item mancipia minora annis uiginti, quæ post proximum lustrum decem milibus æris aut pluris eo uenissent, uti ea quoque deciens tanto pluris quam quanti essent æstimarentur, et his rebus omnibus terni in milia æris attribuerentur. aquam publicam omnem in priuatum ædificium aut agrum fluentem ademerunt; et quæ in loca publica inædificata immolitaue priuati habebant, intra dies triginta demoliti sunt. opera deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia, lacus sternendos lapide, detergendasque, qua opus esset, cloacas, in Auentino et in aliis partibus, qua nondum erant, faciendas locauerunt. et separatim Flaccus molem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et uiam per Formianum montem, Cato atria duo, Mænium et Titium, in lautumiis, et quattuor tabernas in publicum emit basilicamque ibi fecit, quæ Porcia appellata est. et uectigalia summis pretiis, ultro tributa infimis locauerunt. quas locationes cum senatus precibus et lacrimis uictus publicanorum induci et de integro locari iussisset, censores, edicto summotis ab hasta qui ludificati priorem locationem erant, omnia eadem paulum imminutis pretiis locauerunt. nobilis censura fuit simultatiumque plena, quæ M. Porcium, cui acerbitas ea adsignabatur, per omnem uitam exercuerunt. eodem anno coloniæ duæ, Potentia in Picenum, Pisaurum in Gallicum agrum, deductæ sunt. sena iugera in singulos data. diuiserunt agrum coloniasque deduxerunt iidem tresuiri, Q. Fabius Labeo, et M. et Q. Fuluii, Flaccus et Nobilior. consules eius anni nec domi nec militiæ memorabile quicquam egerunt.
In insequentem annum crearunt consules M. Claudium Marcellum Q. Fabium Labeonem. M. Claudius Q. Fabius idibus Martiis, quo die consulatum inierunt, de prouinciis suis prætorumque rettulerunt. prætores creati erant C. Ualerius flamen Dialis, qui et priore anno petierat, et Sp. Postumius Albinus et P. Cornelius Sisenna L. Pupius L. Iulius Cn. Sicinius. consulibus Ligures cum iisdem exercitibus, quos P. Claudius et L. Porcius habuerant, prouincia decreta est. Hispaniæ extra sortem prioris anni prætoribus cum suis exercitibus seruatæ. prætores ita sortiri iussi, uti flamini Diali utique altera iuris dicendi Romæ prouincia esset: peregrinam est sortitus. Sisennæ Cornelio urbana, Sp. Postumio Sicilia, L. Pupio Apulia, L. Iulio Gallia, Cn. Sicinio Sardinia euenit. L. Iulius maturare est iussus. Galli Transalpini per saltus ignotæ antea uiæ, ut ante dictum est, in Italiam transgressi oppidum in agro, qui nunc est Aquileiensis, ædificabant. id eos ut prohiberet, quod eius sine bello posset, prætori mandatum est. si armis prohibendi essent, consules certiores faceret: ex his placere alterum aduersus Gallos ducere legiones.
extremo prioris anni [comitia auguris creandi habita erant]. augur in demortui Cn. Cornelii Lentuli locum creatus erat Sp. Postumius Albinus.
Huius principio anni P. Licinius Crassus pontifex maximus mortuus est, in cuius locum M. Sempronius Tuditanus pontifex est cooptatus; pontifex maximus est creatus C. Seruilius Geminus. P. Licinii funeris causa uisceratio data, et gladiatores centum uiginti pugnauerunt, et ludi funebres per triduum facti, post ludos epulum. in quo cum toto foro strata triclinia essent, tempestas cum magnis procellis coorta cœgit plerosque tabernacula statuere in foro: eadem paulo post, cum undique disserenasset, sublata; defunctosque uulgo ferebant quod inter fatalia uates cecinissent, necesse esse tabernacula in foro statui. hac religione leuatis altera iniecta, quod sanguine per biduum pluuisset in area Uulcani; et per decemuiros supplicatio indicta erat eius prodigii expiandi causa.
Priusquam consules in prouincias proficiscerentur, legationes transmarinas in senatum introduxerunt. nec umquam ante tantum regionis eius hominum Romæ fuerat. nam ex quo fama per gentes, quæ Macedoniam accolunt, uulgata est crimina querimoniasque de Philippo non neglegenter ab Romanis audiri, multis operæ pretium fuisse queri, pro se quæque ciuitates gentesque, singuli etiam priuatim—grauis enim accola omnibus erat—Romam aut ad spem leuandæ iniuriæ aut ad deflendæ solacium uenerunt. et ab Eumene rege legatio cum fratre eius Athenæo uenit ad querendum simul quod non deducerentur ex Thracia præsidia, simul quod in Bithyniam Prusiæ bellum aduersus Eumenem gerenti auxilia missa forent.
Respondendum ad omnia iuueni tum admodum Demetrio erat. cum haud facile esset aut ea, quæ obicerentur, aut quæ aduersus ea dicenda erant, memoria complecti—nec enim multa solum, sed etiam pleraque oppido quam parua erant, de controuersia finium, de hominibus raptis pecoribusque abactis, de iure aut dicto per libidinem aut non dicto, de rebus per uim aut gratiam iudicatis—, nihil horum neque Demetrium docere dilucide nec se satis liquido discere ab eo senatus cum cerneret posse, simul et tirocinio et perturbatione iuuenis moueretur, quæri iussit ab eo, ecquem de his rebus commentarium a patre accepisset. cum respondisset accepisse se, nihil prius nec potius uisum est quam regis ipsius de singulis responsa accipere. librum extemplo poposcerunt, deinde ut ipse recitaret permiserunt. erant autem de singulis rebus in breue coactæ causæ, ut alia fecisse se secundum decreta legatorum diceret, alia non per se stetisse, quo minus faceret, sed per eos ipsos, qui accusarent. interposuerat et querellas de iniquitate decretorum, et quam non ex æquo disceptatum apud Cæcilium foret indigneque sibi nec ullo suo merito insultatum ab omnibus esset. has notas irritati eius animi collegit senatus: ceterum alia excusanti iuueni, alia recipienti futura ita, ut maxime uellet senatus, responderi placuit nihil patrem eius neque rectius nec magis quod ex uoluntate senatus esset fecisse, quam quod, utcumque ea gesta essent, per Demetrium filium satisfieri uoluisset Romanis. multa et dissimulare et obliuisci et pati præterita senatum posse, et credere etiam Demetrio [credendum esse]. obsidem enim se animum eius habere, etsi corpus patri reddiderit, et scire, quantum salua in patrem pietate possit, amicum eum populi Romani esse, honorisque eius causa missuros in Macedoniam legatos, ut si quid minus factum sit quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum prætermissarum fiat. uelle etiam sentire Philippum integra omnia sibi cum populo Romano Demetrii filii beneficio esse.
Hæc, quæ augendæ amplitudinis eius causa facta erant, extemplo in inuidiam, mox etiam in perniciem adulescenti uerterunt. Lacedæmonii deinde introducti sunt. multæ et paruæ disceptationes iactabantur: sed quæ maxime rem continerent, erant, utrum restituerentur, quos Achæi damnauerant, necne; inique an iure occidissent, quos occiderant, [uertebatur] et utrum manerent in Achaico concilio Lacedæmonii, an, ut ante fuerat, secretum eius unius in Peloponneso ciuitatis ius esset. restitui iudiciaque facta tolli placuit, Lacedæmonem manere in Achaico concilio scribique id decretum et consignari a Lacedæmoniis et Achæis.
Legatus in Macedoniam Q. Marcius est missus, iussus idem in Peloponneso sociorum res aspicere. nam ibi quoque et ex ueteribus discordiis residui motus erant, et Messene desciuerat a concilio Achaico. cuius belli et causas et ordinem si expromere uelim, immemor sim propositi, quo statui non ultra attingere externa, nisi qua Romanis cohærerent rebus.
Euentus memorabilis est, quod, cum bello superiores essent, Achæi, Philopœmen prætor eorum capitur, ad præoccupandam Coronen, quam hostes petebant, inita ualle iniqua cum equitibus paucis oppressus. ipsum potuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt: sed pudor relinquendi equites, nobilissimos gentis, ab ipso nuper lectos, tenuit. quibus dum locum ad euadendas angustias cogendo ipse agmen præbet, sustinens impetus hostium, prolapso equo et suo ipse casu et onere equi super eum ruentis haud multum afuit, quin exanimaretur, septuaginta annos iam natus et diutino morbo, ex quo tum primum reficiebatur, uiribus admodum attenuatis. iacentem hostes superfusi oppresserunt; cognitumque [primum] a uerecundia memoriaque meritorum haud secus quam ducem suum attollunt reficiuntque et ex ualle deuia in uiam portant, uix sibimet ipsi præ necopinato gaudio credentes; pars nuntios Messenen præmittunt debellatum esse, Philopœmenem captum adduci. primum adeo incredibilis uisa res, ut non pro uano modo sed uix pro sano nuntius audiretur. deinde ut super alium alius idem omnes adfirmantes ueniebant, tandem facta fides; et priusquam appropinquare urbi satis scirent, ad spectaculum omnes simul liberi ac serui, pueri quoque cum feminis, effunduntur. itaque clauserat portam turba, dum pro se quisque, nisi ipse oculis suis credidisset, uix pro comperta tantam rem habiturus uidetur. ægre summouentes obuios intrare portam, qui adducebant Philopœmenem, potuerunt. æque conferta turba iter reliquum clauserat; et cum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod propinquum uiæ erat, compleuerunt, et, ut eo adduceretur in conspectum populi, una uoce omnes exposcebant. magistratus et principes ueriti, ne quem motum misericordia præsentis tanti uiri faceret, cum alios uerecundia pristinæ maiestatis collatæ præsenti fortunæ, alios recordatio ingentium meritorum motura esset, procul in conspectu eum statuerunt, deinde raptim ex oculis hominum abstraxerunt, dicente prætore Dinocrate esse, quæ pertinentia ad summam belli percunctari eum magistratus uellent. inde abducto eo in curiam et senatu uocato consultari cœptum.
Iam inuesperascebat, et non modo cetera, sed ne in proximam quidem noctem ubi satis tuto custodiretur, expediebant. obstupuerant ad magnitudinem pristinæ eius fortunæ uirtutisque, et neque ipsi domum recipere custodiendum audebant, nec cuiquam uni custodiam eius satis credebant. admonent deinde quidam esse thesaurum publicum sub terra, saxo quadrato sæptum. eo uinctus demittitur, et saxum ingens, quo operitur, machina superimpositum est. ita loco potius quam homini cuiquam credendam custodiam rati, lucem insequentem exspectauerunt. postero die multitudo quidem integra, memor pristinorum eius in ciuitatem meritorum, parcendum ac per eum remedia quærenda esse præsentium malorum censebant: defectionis auctores, quorum in manu res publica erat, in secreto consultantes omnes ad necem eius consentiebant. sed utrum maturarent an differrent, ambigebatur. uicit pars auidior pœnæ, missusque qui uenenum ferret. accepto poculo nihil aliud locutum ferunt quam quæsisse, si incolumis Lycortas— is alter imperator Achæorum erat—equitesque euasissent. postquam dictum est incolumes esse, ‘bene habet’ inquit et poculo impauide exhausto haud ita multo post exspirauit. non diuturnum mortis eius gaudium auctoribus crudelitatis fuit. uicta namque Messene bello exposcentibus Achæis dedidit noxios, ossaque reddita Philopœmenis sunt, et sepultus ab uniuerso Achaico est concilio, adeo omnibus humanis congestis honoribus, ut ne diuinis quidem abstineretur. ab scriptoribus rerum Græcis Latinisque tantum huic uiro tribuitur, ut a quibusdam eorum, uelut ad insignem notam huius anni, memoriæ mandatum sit tres claros imperatores eo anno decessisse, Philopœmenem, Hannibalem, P. Scipionem: adeo in æquo eum duarum potentissimarum gentium summis imperatoribus posuerunt.
Ad Prusiam regem legatus T. Quinctius Flamininus uenit, quem suspectum Romanis et receptus post fugam Antiochi Hannibal et bellum aduersus Eumenem motum faciebat. ibi seu quia a Flaminino inter cetera obiectum Prusiæ erat hominem omnium, qui uiuerent, infestissimum populo Romano apud eum esse, qui patriæ suæ primum, deinde fractis eius opibus Antiocho regi auctor belli aduersus populum Romanum fuisset; seu quia ipse Prusias, ut gratificaretur præsenti Flaminino Romanisque, per se necandi aut tradendi eius in potestatem consilium cepit; a primo colloquio Flaminini milites extemplo ad domum Hannibalis custodiendam missi sunt. semper talem exitum uitæ suæ Hannibal prospexerat animo et Romanorum inexpiabile odium in se cernens, et fidei regum nihil sane confisus: Prusiæ uero leuitatem etiam expertus erat; Flaminini quoque aduentum uelut fatalem sibi horruerat. ad omnia undique infesta ut iter semper aliquod præparatum fugæ haberet, septem exitus e domo fecerat, et ex iis quosdam occultos, ne custodia sæpirentur. sed graue imperium regum nihil inexploratum, quod uestigari uolunt, efficit. totius circuitum domus ita custodiis complexi sunt, ut nemo inde elabi posset. Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in uestibulo esse, postico, quod deuium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsæptum sensit et omnia circa clausa custodiis dispositis esse uenenum, quod multo ante præparatum ad tales habebat casus, poposcit. ‘liberemus’ inquit ‘diuturna cura populum Romanum, quando mortem senis exspectare longum censent. nec magnam nec memorabilem ex inermi proditoque Flamininus uictoriam feret. mores quidem populi Romani quantum mutauerint, uel hic dies argumento erit. horum patres Pyrrho regi, hosti armato, exercitum in Italia habenti, ut a ueneno caueret prædixerunt: hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiæ per scelus occidendi hospitis, miserunt.’ exsecratus deinde in caput regnumque Prusiæ, et hospitales deos uiolatæ ab eo fidei testes inuocans, poculum exhausit. hic uitæ exitus fuit Hannibalis.
Scipionem et Polybius et Rutilius hoc anno mortuum scribunt. ego neque his neque Ualerio adsentior, his, quod censoribus M. Porcio L. Ualerio L. Ualerium principem senatus ipsum censorem lectum inuenio, cum superioribus duobus lustris Africanus fuisset, quo uiuo, nisi ut ille senatu moueretur, quam notam nemo memoriæ prodidit, alius princeps in locum eius lectus non esset. Antiatem auctorem refellit tribunus plebis M. Næuius, aduersus quem oratio inscripta P. Africani est. hic Næuius in magistratuum libris est tribunus plebis P. Claudio L. Porcio consulibus, sed iniit tribunatum Ap. Claudio M. Sempronio consulibus ante diem quartum idus Decembres. inde tres menses ad idus Martias sunt, quibus P. Claudius L. Porcius consulatum inierunt. ita uixisse in tribunatu Næuii uidetur, diesque ei dici ab eo potuisse, decessisse autem ante L. Ualerii et M. Porcii censuram. trium clarissimorum suæ cuiusque gentis uirorum non tempore magis congruente comparabilis mors uidetur esse, quam quod nemo eorum satis dignum splendore uitæ exitum habuit. iam primum omnes non in patrio solo mortui nec sepulti sunt. ueneno absumpti Hannibal et Philopœmen; exsul Hannibal, proditus ab hospite, captus Philopœmen in carcere et in uinculis exspirauit: Scipio etsi non exsul neque damnatus, die tamen dicta, ad quam non adfuerat reus, absens citatus, uoluntarium non sibimet ipse solum sed etiam funeri suo exsilium indixit.
Dum ea in Peloponneso, a quibus deuertit oratio, geruntur, reditus in Macedoniam Demetrii legatorumque aliter aliorum adfecerat animos. uulgus Macedonum, quos belli ab Romanis imminentis metus terruerat, Demetrium ut pacis auctorem cum ingenti fauore conspiciebant, simul et spe haud dubia regnum ei post mortem patris destinabant. nam etsi minor ætate quam Perseus esset, hunc iusta matre familiæ, illum pælice ortum esse; illum ut ex uulgato corpore genitum nullam certi patris notam habere, hunc insignem Philippi similitudinem præ se ferre. ad hoc Romanos Demetrium in paterno solio locaturos, Persei nullam apud eos gratiam esse. hæc uulgo loquebantur. itaque et Persea cura angebat, ne parum pro se una ætas ualeret, cum aliis omnibus rebus frater superior esset; et Philippus ipse, uix sui arbitrii fore, quem heredem regni relinqueret credens, sibi quoque grauiorem esse quam uellet minorem filium aiebat. offendebatur interdum concursu Macedonum ad eum, et alteram iam se uiuo regiam esse indignabatur. et ipse iuuenis haud dubie inflatior redierat, subnisus erga se iudiciis senatus, concessisque sibi, quæ patri negata essent; et omnis mentio Romanorum quantam dignitatem ei apud ceteros Macedonas, tantam inuidiam non apud fratrem modo sed etiam apud patrem conciliabat, utique postquam legati [alii] Romani uenerunt, et cogebatur decedere Thracia præsidiaque deducere et alia aut ex decreto priorum legatorum aut ex noua constitutione senatus facere. sed omnia mærens quidem et gemens, eo magis quod filium frequentiorem prope cum illis quam secum cernebat, obœdienter tamen aduersus Romanos faciebat, ne quam mouendi extemplo belli causam præberet. auertendos etiam animos a suspicione talium consiliorum ratus, mediam per Thraciam exercitum in Odrysas et Dentheletos et Bessos duxit: Philippopolin urbem fuga desertam oppidanorum, qui in proxima montium iuga cum familiis receperant sese, cepit, campestresque barbaros, depopulatus agros eorum, in deditionem accepit. relicto inde ad Philippopolin præsidio, quod haud multo post ab Odrysis expulsum est, oppidum in Deuriopo condere instituit —Paeoniæ ea regio est—, prope Erigonum fluuium, qui ex Illyrico per Pelagoniam fluens in Axium amnem editur, haud procul Stobis, uetere urbe: nouam urbem Perseida, ut is filio maiori haberetur honos, appellari iussit.
Dum hæc in Macedonia geruntur, consules in prouincias profecti. Marcellus nuntium præmisit ad L. Porcium proconsulem, ut ad nouum Gallorum oppidum legiones admoueret. aduenienti consuli Galli sese dediderunt. duodecim milia armatorum erant: plerique arma ex agris rapta habebant: ea ægre patientibus iis adempta, quæque alia aut populantes agros rapuerant aut secum attulerant. de his rebus qui quererentur, legatos Romam miserunt. introducti in senatum a C. Ualerio prætore exposuerunt se superante in Gallia multitudine inopia coactos agri et egestate ad quærendam sedem Alpes transgressos, quæ inculta per solitudines uiderent, ibi sine ullius iniuria consedisse. oppidum quoque ædificare cœpisse, quod indicium esset nec agro nec urbi ulli uim adlaturos uenisse. nuper M. Claudium ad se nuntium misisse bellum se cum iis, ni dederentur, gesturum. se certam, etsi non speciosam pacem quam incerta belli præoptantes dedidisse se prius in fidem quam in potestatem populi Romani. post paucos dies iussos et urbe et agro decedere sese tacitos abire, quo terrarum possent, in animo habuisse. arma deinde sibi, et postremo omnia alia, quæ ferrent agerentque, adempta. orare se senatum populumque Romanum, ne in se innoxios deditos acerbius quam in hostes sæuirent. huic orationi senatus ita responderi iussit, neque illos recte fecisse, cum in Italiam uenerint oppidumque in alieno agro, nullius Romani magistratus, qui ei prouinciæ præesset, permissu ædificare conati sint; neque senatui placere deditos spoliari. itaque se cum iis legatos ad consulem missuros, qui, si redeant, unde uenerint, omnia iis sua reddi iubeant, quique protinus eant trans Alpes, et denuntient Gallicis populis, multitudinem suam domi contineant: Alpes prope inexsuperabilem finem in medio esse: non utique iis melius fore quam qui eas primi peruias fecissent. legati missi L. Furius Purpurio Q. Minucius L. Manlius Acidinus. Galli, redditis omnibus, quæ sine cuiusquam iniuria habebant, Italia excesserunt.
Legatis Romanis Transalpini populi benigne responderunt. seniores eorum nimiam lenitatem populi Romani castigarunt, quod eos homines, qui gentis iniussu profecti occupare agrum imperii Romani et in alieno solo ædificare oppidum conati sint, impunitos dimiserint: debuisse grauem temeritatis mercedem statui. quod uero etiam sua reddiderint, uereri ne tanta indulgentia plures ad talia audenda impellantur. et exceperunt et prosecuti cum donis legatos sunt.
M. Claudius consul Gallis ex prouincia exactis Histricum bellum moliri cœpit litteris ad senatum missis, ut sibi in Histriam traducere legiones liceret. id senatui non placuit. illud agitabant, uti colonia Aquileia deduceretur, nec satis constabat, utrum Latinam an ciuium Romanorum deduci placeret. postremo Latinam potius coloniam deducendam patres censuerunt. triumuiri creati sunt P. Scipio Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus. eodem anno Mutina et Parma coloniæ ciuium Romanorum sunt deductæ. bina milia hominum in agro, qui proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona iugera Parmæ, quina Mutinæ acceperunt. deduxerunt triumuiri M. Æmilius Lepidus T. Æbutius Parrus L. Quinctius Crispinus. et Saturnia colonia ciuium Romanorum in agrum Caletranum est deducta. deduxerunt triumuiri Q. Fabius Labeo C. Afranius Stellio Ti. Sempronius Gracchus. in singulos iugera data dena.
Eodem anno A. Terentius proconsul haud procul flumine Hibero, in agro Ausetano, et prœlia secunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quæ ibi communierant, aliquot expugnauit. ulterior Hispania eo anno in pace fuit, quia et P. Sempronius proconsul diutino morbo est implicitus, et nullo lacessente peropportune quieuerunt Lusitani. nec in Liguribus memorabile quicquam a Q. Fabio consule gestum.
Ex Histria reuocatus M. Marcellus exercitu dimisso Romam comitiorum causa rediit. creauit consules Cn. Bæbium Tamphilum et L. Æmilium Paulum. cum M. Æmilio Lepido hic ædilis curulis fuerat; a quo consule quintus annus erat, cum is ipse Lepidus post duas repulsas consul factus esset. prætores inde facti Q. Fuluius Flaccus M. Ualerius Læuinus P. Manlius iterum M. Ogulnius Gallus L. Cæcilius Denter C. Terentius Istra.
Supplicatio extremo anno fuit prodigiorum causa, quod sanguine per biduum pluuisse in area Concordiæ satis credebant, nuntiatumque erat haud procul Sicilia insulam, quæ non ante fuerat, nouam editam e mari esse. Hannibalem hoc anno Antias Ualerius decessisse est auctor legatis ad eam rem ad Prusiam missis præter T. Quinctium Flamininum, cuius in ea re celebre est nomen, L. Scipione Asiatico et P. Scipione Nasica.