Dum in Asia bellum geritur, ne in Ætolia quidem res quietæ fuerant, principio a gente Athamanum orto. Athamania ea tempestate pulso Amynandro sub præfectis Philippi regio tenebatur præsidio, qui superbo atque immodico imperio desiderium Amynandri fecerant. Exulanti tum Amynandro in Ætolia litteris suorum, indicantium statum Athamaniæ, spes recuperandi regni facta est. Remissique ab eo nuntiant principibus Argitheam—id enim caput Athamaniæ erat—, si popularium animos satis perspectos haberet, impetrato ab Ætolis auxilio in Athamaniam se uenturum. Non diffidere sibi facile conuenturum cum delectis, quod consilium est gentis, et Nicandro prætore. Quos ubi ad omnia paratos esse uidit, certiores suos inde facit, quo die cum exercitu Athamaniam ingressurus esset. Quattuor primo fuerunt coniurati aduersus Macedonum præsidium. Hi senos sibi adiutores ad rem gerendam adsumpserunt; dein paucitate parum freti, quæ celandæ rei quam agendæ aptior erat, parem priori numerum adiecerunt. Ita duo et quinquaginta facti quadrifariam se diuiserunt; pars una Heracleam, altera Tetraphyliam petit, ubi custodia regiæ pecuniæ esse solita erat, tertia Theudoriam, quarta Argitheam. Ita inter omnis conuenit, ut primo quieti, uelut ad priuatam rem agendam uenissent, in foro obuersarentur; die certa multitudinem omnem conuocarent ad præsidia Macedonum arcibus expellenda. Vbi ea dies aduenit, et Amynander cum mille Ætolis in finibus erat, ex composito quattuor simul locis præsidia Macedonum expulsa, litteræque in alias urbes passim dimissæ, ut uindicarent sese ab impotenti dominatione Philippi et restituerent in patrium ac legitimum regnum. Vndique Macedones expelluntur. Theium oppidum litteris a Xenone præfecto præsidii interceptis et arce ab regiis occupata paucos dies obsidentibus restitit; deinde id quoque traditum Amynandro est, et omnis Athamania in potestate erat præter Athenæum castellum, finibus Macedoniæ subiectum.
Philippus audita defectione Athamaniæ cum sex milibus armatorum profectus ingenti celeritate Gomphos peruenit. Ibi relicta maiore parte exercitus —neque enim ad tanta itinera sufficerent—cum duobus milibus Athenæum, quod unum a præsidio suo retentum fuerat, peruenit. Inde proximis temptatis cum facile animaduertisset cetera hostilia esse, Gomphos regressus omnibus copiis simul in Athamaniam redit. Xenonem inde cum mille peditibus præmissum Æthopiam occupare iubet, opportune Argitheæ imminentem; quem ubi teneri ab suis locum uidit, ipse circa templum Iouis Acræi posuit castra. Ibi unum diem fœda tempestate retentus, postero die ducere ad Argitheam intendit. Euntibus extemplo apparuere Athamanes in tumulos imminentis uiæ discurrentes. Ad quorum conspectum constitere prima signa, totoque agmine pauor et trepidatio erat, et pro se quisque, quidnam futurum esset, cogitare, si in ualles subiectas rupibus agmen foret demissum. Hæc tumultuatio regem cupientem, si se sequerentur, raptim euadere angustias, reuocare primos et eadem, qua uenerat, uia referre cœgit signa. Athamanes primo ex interuallo quieti sequebantur; postquam Ætoli se coniunxerunt, hos, ut ab tergo agmini instarent, reliquerunt, ipsi ab lateribus se circumfuderunt, quidam per notas calles breuiore uia prægressi transitus insedere; tantumque tumultus Macedonibus est iniectum, ut fugæ magis effusæ quam itineris ordinati modo multis armis uirisque relictis flumen traiecerint. Hic finis sequendi fuit. Inde tuto Macedones Gomphos et a Gomphis in Macedoniam redierunt. Athamanes Ætolique Æthopiam ad Xenonem ac mille Macedonas opprimendos undique concurrerunt. Macedones parum loco freti ab Æthopia in altiorem deruptioremque undique tumulum concessere; quo pluribus ex locis aditu inuento expulere eos Athamanes, dispersosque et per inuia atque ignotas rupes iter fugæ non expedientis partim ceperunt partim interfecerunt. Multi pauore in derupta præcipitati; perpauci cum Xenone ad regem euaserunt. Postea per indutias sepeliendi cæsos potestas facta est.
Amynander recuperato regno legatos et Romam ad senatum et ad Scipiones in Asiam, Ephesi post magnum cum Antiocho prœlium morantes, misit. Pacem petebat excusabatque sese, quod per Ætolos recuperasset paternum regnum; Philippum incusabat. Ætoli ex Athamania in Amphilochos profecti sunt et maioris partis uoluntate in ius dicionemque totam redegerunt gentem. Amphilochia recepta— nam fuerat quondam Ætolorum—eadem spe in Aperantiam transcenderunt; ea quoque magna ex parte sine certamine in deditionem uenit. Dolopes numquam Ætolorum fuerant, Philippi erant. Hi primo ad arma concurrerunt; ceterum postquam Amphilochos cum Ætolis esse fugamque ex Athamania Philippi et cædem præsidii eius accepere, et ipsi a Philippo ad Ætolos deficiunt. Quibus circumiectis gentibus iam undique se a Macedonibus tutos credentibus esse Ætolis fama adfertur Antiochum in Asia uictum ab Romanis; nec ita multo post legati ab Roma rediere sine spe pacis Fuluiumque consulem nuntiantes cum exercitu iam traiecisse. His territi, prius ab Rhodo et Athenis legationibus excitis, ut per auctoritatem earum ciuitatium suæ preces nuper repudiatæ faciliorem aditum ad senatum haberent, principes gentis ad temptandam spem ultimam Romam miserunt, nihil, ne bellum haberent, priusquam pæne in conspectu hostis erat, præmeditati. Iam M. Fuluius Apolloniam exercitu traiecto cum Epirotarum principibus consultabat, unde bellum inciperet. Epirotis Ambraciam placebat adgredi, quæ tum contribuerat se Ætolis: siue ad tuendam eam uenirent Ætoli, apertos circa campos ad dimicandum esse; siue detractarent certamen, oppugnationem fore haud difficilem; nam et copiam in propinquo materiæ ad aggeres excitandos et cetera opera esse, et Arethontem, nauigabilem amnem, opportunum ad comportanda, quæ usui sint, præter ipsa mœnia fluere, et æstatem aptam rei gerendæ adesse. His persuaserunt, ut per Epirum duceret.
Consuli ad Ambraciam aduenienti magni operis oppugnatio uisa est. Ambracia tumulo aspero subiecta est; Perranthem incolæ uocant. Vrbs, qua murus uergit in campos et flumen, occidentem, arx, quæ imposita tumulo est, orientem spectat. Amnis Aretho ex Athamania fluens cadit in sinum maris ab nomine propinquæ urbis Ambracium appellatum. Præterquam quod hinc amnis munit, hinc tumuli, muro quoque firmo sæpta erat, patente in circuitu paulo amplius quattuor milia passuum. Fuluius bina a campo castra, modico inter se distantia interuallo, unum castellum loco edito contra arcem obiecit; ea omnia uallo atque fossa ita iungere parat, ne exitus inclusis ab urbe neue aditus foris ad auxilia intromittenda esset. Ad famam oppugnationis Ambraciæ Stratum iam edicto Nicandri prætoris conuenerant Ætoli. Inde primo copiis omnibus ad prohibendam obsidionem uenire in animo fuerat; dein, postquam urbem iam magna ex parte operibus sæptam uiderunt, Epirotarum trans flumen loco plano castra posita esse, diuidere copias placuit. Cum mille expeditis Eupolemus Ambraciam profectus per nondum commissa inter se munimenta urbem intrauit. Nicandro cum cetera manu primo Epirotarum castra nocte adgredi consilium fuerat haud facili ab Romanis auxilio, quia flumen intererat; dein, periculosum inceptum ratus, ne qua sentirent Romani et regressus inde in tuto non esset, deterritus ab hoc consilio ad depopulandam Acarnaniam iter conuertit.
Consul iam munimentis,quibus sæpienda urbs erat, iam operibus, quæ admouere muris parabat, perfectis quinque simul locis mœnia est adgressus. Tria paribus interuallis, faciliore aditu a campo, aduersus Pyrrheum, quod uocant, admouit, unum e regione Æsculapii, unum aduersus arcem. Arietibus muros quatiebat; asseribus falcatis detergebat pinnas. Oppidanos primo et ad speciem et ad ictus mœnium cum terribili sonitu editos pauor ac trepidatio cepit; deinde, ut præter spem stare muros uiderunt, collectis rursus animis in arietes tollenonibus libramenta plumbi aut saxorum stipitesue robustos incutiebant; falces ancoris ferreis iniectis in interiorem partem muri trahentes asserem præfringebant; ad hoc eruptionibus et nocturnis in custodias operum et diurnis in stationes ultro terrorem inferebant. In hoc statu res ad Ambraciam cum essent, iam Ætoli a populatione Acarnaniæ Stratum redierant. Inde Nicander prætor spem nactus soluendæ incepto forti obsidionis, Nicodamum quendam cum Ætolis quingentis Ambraciam intromittit. Noctem certam tempusque etiam noctis constituit, quo et illi ab urbe opera hostium, quæ aduersus Pyrrheum erant, adgrederentur, et ipse ad castra Romana terrorem faceret, posse ratus ancipiti tumultu et nocte augente pauorem memorabilem rem geri. Et Nicodamus intempesta nocte, cum alias custodias fefellisset, per alias impetu constanti perrupisset, superato brachio in urbem penetrat, animique aliquantum ad omnia audenda et spei obsessis adiecit et, simul constituta nox uenit, ex composito repente opera est adgressus. Id inceptum conatu quam effectu grauius fuit, quia nulla ab exteriore parte uis admota est, seu metu deterrito prætore Ætolorum, seu quia potius uisum est Amphilochis nuper receptis ferre opem, quos Perseus, Philippi filius, missus ad Dolopiam Amphilochosque recipiendos, summa ui oppugnabat.
Tribus locis, sicut ante dictum est, ad Pyrrheum opera Romana erant, quæ omnia simul, sed nec apparatu nec ui simili, Ætoli adgressi sunt: alii cum ardentibus facibus, alii stuppam picemque et malleolos ferentes, tota collucente flammis acie, aduenere. Multos primo impetu custodes oppresserunt; dein, postquam clamor tumultusque in castra est perlatus datumque a consule signum, arma capiunt et omnibus portis ad opem ferendam effunduntur. [uno in loco] ferro ignique gesta res; ab duobus irrito incepto, cum temptassent magis quam inissent certamen, Ætoli abscesserunt; atrox pugna in unum inclinauerat locum. Ibi diuersis partibus duo duces Eupolemus et Nicodamus pugnantis hortabantur et prope certa fouebant spe iam Nicandrum ex composito adfore et terga hostium inuasurum. Hæc res aliquamdiu animos pugnantium sustinuit; ceterum, postquam nullum ex composito signum a suis accipiebant et crescere numerum hostium cernebant, destituti segnius instare; postremo re omissa iam uix tuto receptu fugientes in urbem compelluntur, parte operum incensa et pluribus aliquanto, quam ab ipsis ceciderant, interfectis. Quodsi ex composito acta res fuisset, haud dubium erat expugnari una utique parte opera cum magna cæde hostium potuisse. Ambracienses quique intus erant Ætoli non ab eius solum noctis incepto recessere, sed in reliquum quoque tempus uelut proditi ab suis segniores ad pericula erant. Iam nemo eruptionibus, ut ante, in stationes hostium, sed dispositi per muros et turres ex tuto pugnabant.
Perseus ubi adesse Ætolos audiuit, omissa obsidione urbis, quam oppugnabat, depopulatus tantum agros Amphilochia excessit atque in Macedoniam redit. Et Ætolos inde auocauit populatio maritumæ oræ. Pleuratus, Illyriorum rex, cum sexaginta lembis Corinthium sinum inuectus adiunctis Achæorum quæ Patris erant nauibus marituma Ætoliæ uastabat. Aduersus quos mille Ætoli missi, quacumque se classis circumegerat per litorum amfractus, breuioribus semitis occurrebant. Et Romani ad Ambraciam pluribus locis quatiendo arietibus muros aliquantum urbis nudauerant, nec tamen penetrare in urbem poterant; nam et pari celeritate nouus pro diruto murus obiciebatur, et armati ruinis superstantes instar munimenti erant. Itaque cum aperta ui parum procederet consuli res, cuniculum occultum uineis ante contecto loco agere instituit; et aliquamdiu, cum dies noctesque in opere essent, non solum sub terra fodientes sed egerentes etiam humum fefellere hostem. Cumulus repente terræ eminens index operis oppidanis fuit, pauidique, ne iam subrutis muris facta in urbem uia esset, fossam intra murum e regione eius operis, quod uineis contectum erat, ducere instituunt. Cuius ubi ad tantam altitudinem, quantæ esse solum infimum cuniculi poterat, peruenerunt, silentio facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant. Quem ubi acceperunt, aperiunt rectam in cuniculum uiam nec fuit magni operis; momento enim ad inane suspenso fulturis ab hostibus muro peruenerunt. Ibi commissis operibus, cum e fossa in cuniculum pateret iter, primo ipsis ferramentis, quibus in opere usi erant, deinde celeriter armati etiam subeuntes occultam sub terra ediderunt pugnam; segnior deinde ea facta est intersæpientibus cuniculum, ubi uellent, nunc ciliciis prætentis nunc foribus raptim obiectis. Noua etiam haud magni operis aduersus eos, qui in cuniculo erant, excogitata res. Dolium a fundo pertusum, qua fistula modica inseri posset, et ferream fistulam operculumque dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt. Hoc tenui pluma completum dolium ore in cuniculum uerso posuerunt. Per operculi foramina praelongæ hastæ, quas sarisas uocant, ad summouendos hostes eminebant. Scintillam leuem ignis inditam plumæ folle fabrili ad caput fistulæ imposito flando accenderunt. Inde non solum magna uis fumi sed acrior etiam fœdo quodam odore ex adusta pluma cum totum cuniculum complesset, uix durare quisquam intus poterat.
Cum in hoc statu ad Ambraciam res esset,legati ab Ætolis Phæneas et Damoteles cum liberis mandatis decreto gentis ad consulem uenerunt. Nam prætor eorum, cum alia parte Ambraciam oppugnari cerneret, alia infestam oram nauibus hostium esse, alia Amphilochos Dolopiamque a Macedonibus uastari, nec Ætolos ad tria simul diuersa bella occursantis sufficere, conuocato concilio Ætoliæ principes, quid agendum esset, consuluit. Omnium eo sententiæ decurrererunt, ut pax, si posset, æquis, si minus, tolerandis condicionibus peteretur; Antiochi fiducia bellum susceptum; Antiocho terra marique superato et prope extra orbem terræ ultra iuga Tauri exacto quam spem esse sustinendi belli? Phæneas et Damoteles quod e re Ætolorum, ut in tali casu, fideque sua esse censerent, agerent; quod enim sibi consilium aut cuius rei electionem a fortuna relictam? Cum his mandatis legati missi orare consulem, ut parceret urbi, misereretur gentis quondam sociæ, nolle dicere iniuriis, miseriis certe coactæ insanire; non plus mali meritos Ætolos Antiochi bello, quam boni ante, cum aduersus Philippum bellatum sit, fecisse; nec tum large gratiam relatam sibi, nec nunc immodice pœnam iniungi debere. Ad ea consul respondit magis sæpe quam uere umquam Ætolos pacem petere. Imitarentur Antiochum in petenda pace, quem in bellum traxissent; non paucis urbibus eum, de quarum libertate certatum sit, sed omni Asia cis Taurum montem, opimo regno, excessisse. Ætolos nisi inermes de pace agentes non auditurum se; arma illis prius equosque omnis tradendos esse, deinde mille talentum argenti populo Romano dandum, cuius summæ dimidium præsens numeretur, si pacem habere uellent. Ad ea adiecturum etiam in fœdus esse, ut eosdem quos populus Romanus amicos atque hostis habeant.
Aduersus quæ legati, et quia grauia erant, et quia suorum animos indomitos ac mutabiles nouerant, nullo reddito responso domum regressi sunt, ut etiam atque etiam, quid agendum esset, re integra prætorem et principes consulerent. Clamore et iurgio excepti, quam diu rem traherent, qualemcumque pacem referre iussi, cum redirent Ambraciam, Acarnanum insidiis prope uiam positis, cum quibus bellum erat, circumuenti Thyrreum custodiendi deducuntur. Hæc mora iniecta est paci, cum iam Atheniensium Rhodiorumque legati, qui ad deprecandum pro iis uenerant, apud consulem essent. Amynander quoque Athamanum rex fide accepta uenerat in castra Romana, magis pro Ambracia urbe, ubi maiorem partem temporis exulauerat, quam pro Ætolis sollicitus. Per hos certior factus consul de casu legatorum adduci eos a Thyrreo iussit; quorum post aduentum agi cœptum est de pace. Amynander, quod sui maxime operis erat, impigre agebat, ut Ambracienses compelleret ad deditionem. ad id cum per colloquia principum succedens murum parum proficeret, postremo consulis permissu ingressus urbem partim consilio partim precibus euicit, ut permitterent se Romanis. Et Ætolos C. Valerius, Læuini filius, qui cum ea gente primum amicitiam pepigerat, consulis frater matre eadem genitus, egregie adiuuit. Ambracienses prius pacti, ut Ætolorum auxiliares sine fraude emitterent, aperuerunt portas. Dein Ætolis condiciones pacis dictæ: quingenta Euboica ut darent talenta, ex quibus ducenta præsentia, trecenta per annos sex pensionibus æquis; captiuos perfugasque redderent Romanis; urbem ne quam formulæ sui iuris facerent, quæ post id tempus, quo T. Quinctius traiecisset in Græciam, aut ui capta ab Romanis esset aut uoluntate in amicitiam uenisset; Cephallania insula ut extra ius fœderis esset. Hæc quamquam spe ipsorum aliquanto leuiora erant, petentibus Ætolis, ut ad concilium referrent, permissum est. Parua disceptatio de urbibus tenuit, quæ cum sui iuris aliquando fuissent, auelli uelut a corpore suo ægre patiebantur; ad unum omnes tamen accipi pacem iusserunt. Ambracienses coronam auream consuli centum et quinquaginta pondo dederunt. Signa ænea marmoreaque et tabulæ pictæ, quibus ornatior Ambracia, quia regia ibi Pyrrhi fuerat, quam ceteræ regionis eius urbes erant, sublata omnia auectaque; nihil præterea tactum uiolatumue.
Profectus ab Ambracia consul in mediterranea Ætoliæ ad Argos Amphilochium—uiginti duo milia ab Ambracia abest—castra posuit. Eo tandem legati Ætoli mirante consule, quod morarentur, uenerunt. Inde, postquam approbasse pacem concilium Ætolorum accepit, iussis proficisci Romam ad senatum permissoque, ut et Rhodii et Athenienses deprecatores irent, dato, qui simul cum iis proficisceretur, C. Valerio fratre ipse in Cephallaniam traiecit. Præoccupatas auris animosque principum Romæ criminibus Philippi inuenerunt, qui per legatos, per litteras Dolopas Amphilochosque et Athamaniam erepta sibi querens, præsidiaque sua, postremo filium etiam Persea ex Amphilochis pulsum, auerterat senatum ab audiendis precibus eorum. Rhodii tamen et Athenienses cum silentio auditi sunt. Atheniensis legatus Leon Hicesiæ filius eloquentia etiam dicitur mouisse; qui uulgata similitudine, mari tranquillo, quod uentis concitaretur, æquiperando multitudinem Ætolorum, usus, cum in fide Romanæ societatis mansissent, insita gentis tranquillitate quiesse eos aiebat; postquam flare ab Asia Thoas et Dicæarchus, ab Europa Menestas et Damocritus cœpissent, tum illam tempestatem coortam, quæ ad Antiochum eos sicuti in scopulum intulisset.
Diu iactati Ætoli tandem, ut condiciones pacis conuenirent, effecerunt. Fuerunt autem hæ: ‘imperium maiestatemque populi Romani gens Ætolorum conseruato sine dolo malo; ne quem exercitum, qui aduersus socios amicosque eorum ducetur, per fines suos transire sinito, neue ulla ope iuuato; hostis eosdem habeto quos populus Romanus, armaque in eos ferto, bellumque pariter gerito; perfugas fugitiuos captiuos reddito Romanis sociisque, præterquam si qui capti, cum domos redissent, iterum capti sunt, aut si qui eo tempore ex iis capti sunt, qui tum hostes erant Romanis, cum intra præsidia Romana Ætoli essent; aliorum qui comparebunt intra dies centum Corcyræorum magistratibus sine dolo malo tradantur; qui non comparebunt, quando quisque eorum primum inuentus erit, reddatur; obsides quadraginta arbitratu consulis Romanis dato ne minores duodecim annorum neu maiores quadraginta, obses ne esto prætor, præfectus equitum, scriba publicus, neu quis, qui ante obses fuit apud Romanos; Cephallania extra pacis leges esto.’ De pecuniæ summa, quam penderent, pensionibusque eius nihil ex eo, quod cum consule conuenerat, mutatum; pro argento si aurum dare mallent, darent, conuenit, dum pro argenteis decem aureus unus ualeret. ‘Quæ urbes, qui agri, qui homines Ætolorum iuris aliquando fuerunt, qui eorum T. Quinctio Cn. Domitio consulibus postue eos consules aut armis subacti aut uoluntate in dicionem populi Romani uenerunt, ne quem eorum Ætoli recepisse uelint; Œniadæ cum urbe agrisque Acarnanum sunto.’ His legibus fœdus ictum cum Ætolis est.
Eadem non æstate solum, sed etiam iisdem prope diebus, quibus hæc a M. Fuluio consule in Ætolia gesta sunt, consul alter Cn. Manlius in Gallogræcia bellum gessit, quod nunc ordiri pergam. Vere primo Ephesum consul uenit, acceptisque copiis ab L. Scipione et exercitu lustrato contionem apud milites habuit, qua collaudata uirtute eorum, quod cum Antiocho uno prœlio debellassent, adhortatus eos ad nouum cum Gallis suscipiendum bellum, qui et auxiliis iuuissent Antiochum, et adeo indomita haberent ingenia, ut nequiquam Antiochus emotus ultra iuga Tauri montis esset, nisi frangerentur opes Gallorum, de se quoque pauca, nec falsa nec immodica, adiecit. Læti milites cum frequenti adsensu consulem audiuerunt, partem uirium Antiochi fuisse Gallos credentes; rege superato nullum momentum in solis per se Gallorum copiis fore. Eumenen haud in tempore abesse —Romæ tum erat—credere consul, gnarum locorum hominumque, et cuius interesset frangi Gallorum opes. Attalum igitur fratrem eius accersit a Pergamo, hortatusque ad capessendum secum bellum pollicentem suam suorumque operam domum ad comparandum dimittit. Paucos post dies profecto ab Epheso consuli ad Magnesiam occurrit Attalus cum mille peditibus equitibusque quingentis, Athenæo fratre iusso cum ceteris copiis subsequi, commendata iis custodia Pergami, quos fratri regnoque fidos credebat. Consul collaudato iuuene cum omnibus copiis ad Mæandrum progressus castra posuit, quia uado superari amnis non poterat et contrahendæ naues erant ad exercitum traiciendum. Transgressi Mæandrum ad Hieran Comen peruenerunt.
Fanum ibi augustum Apollinis et oraculum; sortes uersibus haud inconditis dare uates dicuntur. Hinc alteris castris ad Harpasum flumen uentum est, quo legati ab Alabandis uenerunt, ut castellum, quod ab ipsis nuper descisset, aut auctoritate aut armis cogeret iura antiqua pati. Eodem et Athenæus, Eumenis et Attali frater, cum Cretense Leuso et Corrago Macedone uenit; mille pedites mixtarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt. Consul tribuno militum misso cum modica manu castellum ui cepit, captum Alabandensibus reddit. Ipse nihil uia degressus ad Antiochiam super Mæandrum amnem posuit castra. Huius amnis fontes Celænis oriuntur. Celaenæ urbs caput quondam Phrygiæ fuit; migratum inde haud procul ueteribus Celænis, nouæque urbi Apameæ nomen inditum ab Apama sorore Seleuci regis. Et Marsyas amnis, haud procul a Mæandri fontibus oriens, in Mæandrum cadit, famaque ita tenet, Celænis Marsyan cum Apolline tibiarum cantu certasse. Mæander ex arce summa Celænarum ortus, media urbe decurrens, per Caras primum, deinde Ionas in sinum maris editur, qui inter Prienen et Miletum est. Ad Antiochiam in castra consulis Seleucus, Antiochi filius, ex fœdere icto cum Scipione ad frumentum exercitui dandum uenit. Parua disceptatio de Attali auxiliaribus orta est, quod Romano tantum militi pactum Antiochum ut daretur frumentum Seleucus dicebat. Discussa ea quoque est constantia consulis, qui misso tribuno edixit, ne Romani milites acciperent, priusquam Attali auxilia accepissent. Inde ad Gordiutichos quod uocant processum est. Ex eo loco ad Tabas tertiis castris peruentum. In finibus Pisidarum posita urbs est, in ea parte, quæ uergit ad Pamphylium mare. Integris uiribus regionis eius feroces ad bellandum habebat uiros. Tum quoque equites in agmen Romanum eruptione facta haud modice primo impetu turbauere; deinde ut apparuit nec numero se nec uirtute pares esse, in urbem compulsi ueniam erroris petebant, dedere urbem parati. Quinque et uiginti talenta argenti et decem milia medimnum tritici imperata; ita in deditionem accepti.
Tertio inde die ad Casum amnem peruen tum; inde profecti Erizam urbem primo impetu ceperunt. Ad Thabusion castellum imminens flumini Indo uentum est, cui fecerat nomen Indus ab elephanto deiectus. Haud procul a Cibyra aberant, nec legatio ulla a Moagete, tyranno ciuitatis eius, homine ad omnia infido atque importuno, ueniebat. Ad temptandum eius animum C. Heluium cum quattuor milibus peditum et quingentis equitibus consul præmittit. Huic agmini iam finis ingredienti legati occurrerunt nuntiantes paratum esse tyrannum imperata facere; orabant, ut pacatus finis iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant. Heluius integros a populatione agros seruaturum pollicitus ire ad consulem legatos iussit. Quibus eadem referentibus consul ‘neque Romani’ inquit ‘bonæ uoluntatis ullum signum erga nos tyranni habemus, et ipsum talem esse inter omnes constat, ut de pœna eius magis quam de amicitia nobis cogitandum sit.’ Perturbati hac uoce legati nihil aliud petere, quam ut coronam acciperet ueniendique ad eum tyranno potestatem et copiam loquendi ac purgandi se faceret. Permissu consulis postero die in castra tyrannus uenit, uestitus comitatusque uix ad priuati modice locupletis habitum, et oratio fuit summissa et infracta, extenuantis opes suas urbiumque suæ dicionis egestatem querentis. Erant autem sub eo præter Cibyram Sylleum et ad Limnen quæ appellatur. Ex his, ut se suosque spoliaret, quinque et uiginti talenta se confecturum, prope ut diffidens, pollicebatur. ‘Enimuero’ inquit consul ‘ferri iam ludificatio ista non potest. Parum est non erubuisse absentem, cum per legatos frustrareris nos; præsens quoque in eadem perstas impudentia. Quinque et uiginti talenta tyrannidem tuam exhaurient? Quingenta ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta.’ Hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiæ. Et paulatim illiberali adiectione nunc per cauillationem, nunc precibus et simulatis lacrimis ad centum talenta est perductus. Adiecta decem milia medimnum frumenti. Hæc omnia intra sex dies exacta.
A Cibyra per agros Sindensium exercitus ductus, transgressusque Caularem amnem posuit castra. Postero die [et] præter Caralitin paludem agmen ductum; ad Madamprum manserunt. Inde progredientibus ab Lago, proxima urbe, metu incolæ fugerunt; uacuum hominibus et refertum rerum omnium copia oppidum diripuerunt. Inde ad Lysis fluminis fontes, postero die ad Cobulatum amnem progressi. Termessenses eo tempore Isiondensium arcem urbe capta oppugnabant. Inclusi, cum alia spes auxilii nulla esset, legatos ad consulem orantes opem miserunt: cum coniugibus ac liberis in arce inclusos se mortem in dies, aut ferro aut fame patiendam, expectare. Volenti consuli causa in Pamphyliam deuertendi oblata est. Adueniens obsidione Isiondensis exemit; Termesso pacem dedit quinquaginta talentis argenti acceptis; item Aspendiis ceterisque Pamphyliæ populis. Ex Pamphylia rediens ad fluuium Taurum primo die, postero ad Xylinen quam uocant Comen posuit castra. Profectus inde continentibus itineribus ad Cormasa urbem peruenit. Darsa proxima urbs erat; eam metu incolarum desertam, plenam omnium rerum copia inuenit. Progredienti præter paludes legati ab Lysinœ dedentes ciuitatem uenerunt. Inde in agrum Sagalassenum, uberem fertilemque omni genere frugum, uentum est. Colunt Pisidæ, longe optimi bello regionis eius. Cum ea res animos fecit, tum agri fecunditas et multitudo hominum et situs inter paucas munitæ urbis. Consul, quia nulla legatio ad finem præsto fuerat, prædatum in agros misit. Tum demum fracta pertinacia est, ut ferri agique res suas uiderunt; legatis missis pacti quinquaginta talentis et uiginti milibus medimnum tritici, uiginti hordei, pacem impetrauerunt. Progressus inde ad Rhotrinos fontes ad uicum, quem Acoridos Comen uocant, posuit castra. Eo Seleucus ab Apamea postero die uenit. Ægros inde et inutilia impedimenta cum Apameam dimisisset, ducibus itinerum ab Seleuco acceptis profectus eo die in Metropolitanum campum, postero die Dynias Phrygiæ processit. Inde Synnada uenit, metu omnibus circa oppidis desertis. Quorum præda iam graue agmen trahens uix quinque milium die toto itinere perfecto ad Beudos, quod uetus appellant, peruenit. Ad Anabura inde, et altero die ad Alandri fontes, tertio ad Abbassium posuit castra. Ibi plures dies statiua habuit, quia peruentum erat ad Tolostobogiorum fines.
Galli, magna hominum uis, seu inopia agri seu praedæ spe, nullam gentem, per quas ituri essent, parem armis rati, Brenno duce in Dardanos peruenerunt. Ibi seditio orta est; ad uiginti milia hominum cum Lonorio ac Lutario regulis secessione facta a Brenno in Thræciam iter auertunt. Vbi cum resistentibus pugnando, pacem petentibus stipendium imponendo Byzantium cum peruenissent, aliquamdiu oram Propontidis, uectigalis habendo regionis eius urbes, obtinuerunt. Cupido inde eos in Asiam transeundi, audientis ex propinquo, quanta ubertas eius terræ esset, cepit; et Lysimachia fraude capta Chersonesoque omni armis possessa ad Hellespontum descenderunt. Ibi uero exiguo diuisam freto cernentibus Asiam multo magis animi ad transeundum accensi; nuntiosque ad Antipatrum præfectum eius oræ de transitu mittebant. Quæ res cum lentius spe ipsorum traheretur, alia rursus noua inter regulos seditio orta est. Lonorius retro, unde uenerat, cum maiore parte hominum repetit Byzantium; Lutarius Macedonibus per speciem legationis ab Antipatro ad speculandum missis duas tectas naues et tris lembos adimit. Iis alios atque alios dies noctesque trauehendo intra paucos dies omnis copias traicit. Haud ita multo post Lonorius adiuuante Nicomede Bithyniæ rege a Byzantio transmisit. Cœunt deinde in unum rursus Galli et auxilia Nicomedi dant aduersus Zibœtam, tenentem partem Bithyniæ, gerenti bellum. Atque eorum maxime opera deuictus Zibœta est, Bithyniaque omnis in dicionem Nicomedis concessit. Profecti ex Bithynia in Asiam processerunt. Non plus ex uiginti milibus hominum quam decem armata erant. Tamen tantum terroris omnibus quæ cis Taurum incolunt gentibus iniecerunt, ut quas adissent quasque non adissent, pariter ultimæ propinquis, imperio parerent. Postremo cum tres essent gentes, Tolostobogii Trocmi Tectosages, in tris partis, qua cuique populorum suorum uectigalis Asia esset, diuiserunt. Trocmis Hellesponti ora data; Tolostobogii Æolida atque Ioniam, Tectosages mediterranea Asiæ sortiti sunt. Et stipendium tota cis Taurum Asia exigebant, sedem autem ipsi sibi circa Halyn flumen cepere. Tantusque terror eorum nominis erat, multitudine etiam magna subole aucta, ut Syriæ quoque ad postremum reges stipendium dare non abnuerent. Primus Asiam incolentium abnuit Attalus, pater regis Eumenis; audacique incepto præter opinionem omnium adfuit fortuna, et signis collatis superior fuit. Non tamen ita infregit animos eorum, ut absisterent imperio; eædem opes usque ad bellum Antiochi cum Romanis manserunt. Tum quoque, pulso Antiocho, magnam spem habuerunt, quia procul mari incolerent, Romanum exercitum ad se non peruenturum.
Cum hoc hoste, tam terribili omnibus regionis eius, quia bellum gerendum erat, pro contione milites in hunc maxime modum adlocutus est consul: ‘non me præterit, milites, omnium quæ Asiam colunt gentium Gallos fama belli præstare. Inter mitissimum genus hominum ferox natio peruagata bello prope orbem terrarum sedem cepit. Procera corpora, promissæ et rutilatæ comæ, uasta scuta, prælongi gladii; ad hoc cantus ineuntium prœlium et ululatus et tripudia, et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum crepitus, omnia de industria composita ad terrorem. Sed hæc, quibus insolita atque insueta sunt, Græci et Phryges et Cares timeant; Romanis Gallici tumultus adsueti, etiam uanitates notæ sunt. Semel primo congressu ad Aliam eos olim fugerunt maiores nostri; ex eo tempore per ducentos iam annos pecorum in modum consternatos cædunt fugantque, et plures prope de Gallis triumphi quam de toto orbe terrarum acti sunt. Iam usu hoc cognitum est: si primum impetum, quem feruido ingenio et cæca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et lassitudine membra, labant arma; mollia corpora, molles, ubi ira consedit, animos sol puluis sitis, ut ferrum non admoueas, prosternunt. Non legionibus legiones eorum solum experti sumus, sed uir unus cum uiro congrediendo T. Manlius, M. Valerius, quantum Gallicam rabiem uinceret Romana uirtus, docuerunt. Iam M. Manlius unus agmine scandentis in Capitolium detrusit Gallos. Et illis maioribus nostris cum haud dubiis Gallis, in sua terra genitis, res erat; hi iam degeneres sunt, mixti, et Gallogræci uere, quod appellantur; sicut in frugibus pecudibusque non tantum semina ad seruandam indolem ualent, quantum terræ proprietas cælique, sub quo aluntur, mutat. Macedones, qui Alexandriam in Ægypto, qui Seleuciam ac Babyloniam, quique alias sparsas per orbem terrarum colonias habent, in Syros Parthos Ægyptios degenerarunt; Massilia, inter Gallos sita, traxit aliquantum ab accolis animorum; Tarentinis quid ex Spartana dura illa et horrida disciplina mansit? Est generosius, in sua quidquid sede gignitur; insitum alienæ terræ in id, quo alitur, natura uertente se, degenerat. Phrygas igitur Gallicis oneratos armis, sicut in acie Antiochi cecidistis, uictos uictores, cædetis. Magis uereor, ne parum inde gloriæ, quam ne nimium belli sit. Attalus eos rex sæpe fudit fugauitque. Nolite existimare beluas tantum recens captas feritatem illam siluestrem primo seruare, dein, cum diu manibus humanis aluntur, mitescere, in hominum feritate mulcenda non eandem naturam esse. Eosdemne hos creditis esse, qui patres eorum auique fuerunt? Extorres inopia agrorum profecti domo per asperrimam Illyrici oram, Pæoniam inde et Thræciam pugnando cum ferocissimis gentibus emensi, has terras ceperunt. Duratos eos tot malis exasperatosque accepit terra, quæ copia omnium rerum saginaret. Vberrimo agro, mitissimo cælo, clementibus accolarum ingeniis omnis illa, cum qua uenerant, mansuefacta est feritas. Vobis mehercule, Martiis uiris, cauenda ac fugienda quam primum amœnitas est Asiæ: tantum hæ peregrinæ uoluptates ad extinguendum uigorem animorum possunt; tantum contagio disciplinæ morisque accolarum ualet. Hoc tamen feliciter euenit, quod sicut uim aduersus uos nequaquam, ita famam apud Græcos parem illi antiquæ obtinent, cum qua uenerunt, bellique gloriam uictores eandem inter socios habebitis, quam si seruantis anticum specimen animorum Gallos uicissetis.’
Contione dimissa missisque ad Eposognatum legatis, qui unus ex regulis et in Eumenis manserat amicitia et negauerat Antiocho aduersus Romanos auxilia, castra mouit. Primo die ad Alandrum flumen, postero ad uicum quem uocant Tyscon uentum. Eo legati Oroandensium cum uenissent amicitiam petentes, ducenta talenta his sunt imperata, precantibusque, ut domum renuntiarent, potestas facta. Ducere inde exercitum consul ad Pliten intendit; deinde ad Alyattos castra posita. Eo missi ad Eposognatum redierunt, et legati reguli orantes, ne Tectosagis bellum inferret; ipsum in eam gentem iturum Eposognatum persuasurumque, ut imperata faciant. Data uenia regulo, duci inde exercitus per Axylon quam uocant terram cœptus. Ab re nomen habet: non ligni modo quicquam, sed ne spinas quidem aut ullum aliud alimentum fert ignis; fimo bubulo pro lignis utuntur. Ad Cuballum, Gallograeciæ castellum, castra habentibus Romanis apparuere cum magno tumultu hostium equites, nec turbarunt tantum Romanas stationes repente inuecti, sed quosdam etiam occiderunt. Qui tumultus cum in castra perlatus esset, effusus repente omnibus portis equitatus Romanus fudit fugauitque Gallos et aliquot fugientis occidit. Inde consul, ut qui iam ad hostis peruentum cerneret, explorato deinde et cum cura coacto agmine procedebat. Et continentibus itineribus cum ad Sangarium flumen uenisset, pontem, quia uado nusquam transitus erat, facere instituit. Sangarius ex Adoreo monte per Phrygiam fluens miscetur ad Bithyniam Tymbri fluuio; inde maior iam geminatis aquis per Bithyniam fertur et in Propontidem sese effundit, non tamen tam magnitudine memorabilis, quam quod piscium accolis ingentem uim præbet. Transgressis ponte perfecto flumen præter ripam euntibus Galli Matris Magnæ a Pessinunte occurrere cum insignibus suis, uaticinantes fanatico carmine deam Romanis uiam belli et uictoriam dare imperiumque eius regionis. Accipere se omen cum dixisset consul, castra eo ipso loco posuit. Postero die ad Gordium peruenit. Id haud magnum quidem oppidum est, sed plus quam mediterraneum celebre et frequens emporium. Tria maria pari ferme distantia interuallo habet, ad Hellespontum, ad Sinopen, et alterius oræ litora, qua Cilices maritimi colunt; multarum magnarumque præterea gentium finis contigit, quarum commercium in eum maxime locum mutui usus contraxere. Id tum desertum fuga incolarum oppidum, refertum idem copia rerum omnium inuenerunt. Ibi statiua habentibus legati ab Eposognato uenerunt nuntiantes profectum eum ad regulos Gallorum nihil æqui impetrasse; ex campestribus uicis agrisque frequentes demigrare et cum coniugibus ac liberis, quæ ferre atque agere possint, præ se agentis portantisque Olympum montem petere, ut inde armis locorumque situ sese tueantur.
Certiora postea Oroandensium legati attulerunt, Tolostobogiorum ciuitatem Olympum montem cepisse; diuersos Tectosagos alium montem, Magaba qui dicatur, petisse; Trocmos coniugibus ac liberis apud Tectosagos depositis armatorum agmine Tolostobogiis statuisse auxilium ferre. Erant autem tunc trium populorum reguli Ortiago et Combolomarus et Gaulotus. Iis hæc maxime ratio belli sumendi fuerat, quod cum montes editissimos regionis eius tenerent, conuectis omnibus, quæ ad usum quamuis longi temporis sufficerent, tædio se fatigaturos hostem censebant: nam neque ausuros per tam ardua atque iniqua loca subire eos, et, si conarentur, uel parua manu prohiberi aut deturbari posse, nec quietos in radicibus montium gelidorum sedentes frigus aut inopiam laturos. Et cum ipsa altitudo locorum eos tutaretur, fossam quoque et alia munimenta uerticibus iis, quos insederant, circumiecere. Minima apparatus missilium telorum cura fuit, quod saxa adfatim præbituram asperitatem ipsam locorum credebant.
Consul quia non comminus pugnam sed procul locis oppugnandis futuram præceperat animo, ingentem uim pilorum, uelitarium hastarum, sagittarum glandisque et modicorum, qui funda mitti possent, lapidum parauerat, instructusque missilium apparatu ad Olympum montem ducit et a quinque ferme milibus castra locat. Postero die cum quadringentis equitibus et Attalo progressum eum ad naturam montis situmque Gallicorum castrorum uisendum equites hostium, duplex numerus, effusi e castris, in fugam auerterunt; occisi quoque pauci fugientium, uulnerati plures. Tertio die cum omnibus ad loca exploranda profectus, quia nemo hostium extra munimenta processit, tuto circumuectus montem, animaduertit meridiana regione terrenos et placide accliues ad quendam finem colles esse, a septentrione arduas et rectas prope rupes, atque omnibus ferme aliis inuiis itinera tria esse, unum medio monte, qua terrena erant, duo difficilia ab hiberno solis ortu et ab æstiuo occasu. Hæc contemplatus eo die sub ipsis radicibus posuit castra; postero, sacrificio facto, cum primis hostiis litasset, trifariam exercitum diuisum ducere ad hostem pergit. Ipse cum maxima parte copiarum, qua æquissimum aditum præbebat mons, ascendit; L. Manlium fratrem ab hiberno ortu, quoad loca patiantur et tuto possit, subire iubet; si qua periculosa et prærupta occurrant, non pugnare cum iniquitate locorum neque inexsuperabilibus uim adferre, sed obliquo monte ad se declinare et suo agmini coniungi; C. Heluium cum tertia parte circuire sensim per infima montis, deinde ab occasu æstiuo erigere agmen. Et Attali auxilia trifariam æquo numero diuisit, secum esse ipsum iuuenem iussit. Equitatum cum elephantis in proxima tumulis planitie reliquit; edictum præfectis, ut intenti, quid ubique geratur, animaduertant opemque ferre, quo postulet res, possint.
Galli [et] ab duobus lateribus satis fidentes inuia esse, ab ea parte, quæ in meridiem uergeret, ut armis clauderent uiam, quattuor milia fere armatorum ad tumulum imminentem uiæ minus mille passuum a castris occupandum mittunt, eo se rati ueluti castello iter impedituros. Quod ubi Romani uiderunt, expediunt sese ad pugnam. Ante signa modico interuallo uelites eunt et ab Attalo Cretenses sagittarii et funditores et Tralli et Thræces; signa peditum ut per arduum, leni gradu ducuntur, ita præ se habentium scuta, ut missilia tantum uitarent, pede collato non uiderentur pugnaturi. Missilibus ex interuallo loci prœlium commissum est, primo par, Gallos loco adiuuante, Romanos uarietate et copia telorum; procedente certamine nihil iam æqui erat. Scuta longa ceterum ad amplitudinem corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos. Nec tela iam alia habebant præter gladios, quorum, cum manum hostis non consereret, nullus usus erat. Saxis nec modicis, ut quæ non præparassent, sed quod cuique temere trepidanti ad manum uenisset, et ut insueti, nec arte nec uiribus adiuuantes ictum, utebantur. Sagittis glande iaculis incauti [et] ab omni parte configebantur nec, quid agerent, ira et pauore occæcatis animis cernebant, et erant deprensi genere pugnæ, in quod minime apti sunt. Nam quemadmodum comminus, ubi in uicem pati et inferre uulnera licet, accendit ira animos eorum, ita, ubi ex occulto et procul leuibus telis uulnerantur, nec, quo ruant cæco impetu, habent, uelut feræ transfixæ in suos temere incurrunt. Detegebat uulnera eorum, quod nudi pugnant, et sunt fusa et candida corpora, ut quæ numquam nisi in pugna nudentur; ita et plus sanguinis ex multa carne fundebatur, et fœdiores patebant plagæ, et candor corporum magis sanguine atro maculabatur. Sed non tam patentibus plagis mouentur; interdum insecta cute, ubi latior quam altior plaga est, etiam gloriosius se pugnare putant; iidem, cum aculeus sagittæ aut glandis abditæ introrsus tenui uulnere in speciem urit, et scrutantis, qua euellant, telum non sequitur, tum in rabiem et pudorem tam paruæ perimentis uersi pestis prosternunt corpora humi, sicut tum passim procumbebant; alii ruentes in hostem undique configebantur et, cum comminus uenerant, gladiis a uelitibus trucidabantur. Hic miles tripedalem parmam habet et in dextera hastas, quibus eminus utitur; gladio Hispaniensi est cinctus; quodsi pede collato pugnandum est, translatis in læuam hastis stringit gladium. Pauci iam supererant Gallorum, qui, postquam ab leui armatura superatos se uiderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt pauoris et tumultus iam plena, ut ubi feminæ puerique et alia imbellis turba permixta esset. Romanos uictores deserti fuga hostium acceperunt tumuli.
Sub idem tempus L. Manlius et C. Heluius, cum, quoad uiam colles obliqui dederunt, escendissent, postquam ad inuia uentum est, flexere iter in partem montis, quæ una habebat iter, et sequi consulis agmen modico uterque interuallo uelut ex composito cœperunt, quod primo optimum factu fuisset, in id necessitate ipsa compulsi; subsidia enim in talibus iniquitatibus locorum maximo sæpe usui fuerunt, ut primis forte deturbatis secundi et tegant pulsos et integri pugnam excipiant. Consul, postquam ad tumulos ab leui armatura captos prima signa legionum peruenerunt, respirare et conquiescere paulisper militem iubet; simul strata per tumulos corpora Gallorum ostentat, et, cum leuis armatura prœlium tale ediderit, quid ab legionibus, quid ab iustis armis, quid ab animis fortissimorum militum expectari? Castra illis capienda esse, in quæ compulsus ab leui armatura hostis trepidet. Præcedere tamen iubet leuem armaturam, quæ, cum staret agmen, colligendis per tumulos telis, ut missilia sufficerent, haud segne id ipsum tempus consumpserat. Iam castris appropinquabant; et Galli, ne parum se munimenta sua tegerent, armati pro uallo constiterant. Obruti deinde omni genere telorum, cum, quo plures atque densiores erant, eo minus uani quicquam intercideret teli, intra uallum momento temporis compelluntur stationibus tantum firmis ad ipsos aditus portarum relictis. In multitudinem compulsam in castra uis ingens missilium telorum coniciebatur, et uulnerari multos clamor permixtus mulierum atque puerorum ploratibus significabat. In eos, qui portas stationibus suis clauserant, legionum antesignani pila coniecerunt. Iis uero non uulnerabantur, sed transuerberatis scutis plerique inter se conserti hærebant; nec diutius impetum Romanorum sustinuerunt.
Patentibus iam portis, priusquam irrumperent uictores, fuga e castris Gallorum in omnis partes facta est. Ruunt cæci per uias, per inuia; nulla præcipitia saxa, nullæ rupes obstant; nihil præter hostem metuunt; itaque plerique, præcipites per uastam altitudinem prolapsi, contusi aut debilitati exanimantur. Consul captis castris direptione prædaque abstinet militem; sequi pro se quemque et instare et perculsis pauorem addere iubet. Superuenit et alterum cum L. Manlio agmen; nec eos castra intrare sinit; protinus ad persequendos hostis mittit, et ipse paulo post tradita captiuorum custodia tribunis militum sequitur, debellatum ratus, si in illo pauore quam plurimi cæsi forent aut capti. Egresso consule C. Heluius cum tertio agmine aduenit, nec continere suos ab direptione castrorum ualuit, prædaque eorum, iniquissima sorte, qui pugnæ non interfuerant, facta est. Equites diu ignari et pugnæ et uictoriæ suorum steterunt; deinde et ipsi, quantum equis subire poterant, sparsos fuga Gallos circa radices montis consectati cecidere aut cepere. Numerus interfectorum haud facile iniri potuit, quia late per omnis amfractus montium fugaque et cædes fuit, et magna pars rupibus inuiis in profundæ altitudinis conualles delapsa est, pars in siluis uepribusque occisa. Claudius, qui bis pugnatum in Olympo monte scribit, ad quadraginta milia hominum auctor est cæsa, Ualerius Antias, qui magis immodicus in numero augendo esse solet, non plus decem milia. Numerus captiuorum haud dubie milia quadraginta expleuit, quia omnis generis ætatisque turbam secum traxerant demigrantium magis quam in bellum euntium modo. Consul armis hostium [in] uno concrematis cumulo ceteram prædam conferre omnis iussit, et aut uendidit, quod eius in publicum redigendum erat, aut cum cura, ut quam æquissima esset, per milites diuisit. Laudati quoque pro contione omnes sunt, donatique pro merito quisque, ante omnis Attalus summo ceterorum adsensu; nam singularis eius iuuenis cum uirtus et industria in omnibus laboribus periculisque tum modestia etiam fuerat.
Supererat bellum integrum cum Tectosagis. Ad eos profectus consul tertiis castris Ancyram, nobilem in illis locis urbem, peruenit, unde hostes paulo plus decem milia aberant. Vbi cum statiua essent, facinus memorabile a captiua factum est. Orgiagontis reguli uxor forma eximia custodiebatur inter plures captiuos; cui custodiæ centurio præerat et libidinis et auaritiæ militaris. Is primo animum temptauit; quem cum abhorrentem a uoluntario uideret stupro, corpori, quod seruum fortuna erat, uim fecit. Deinde ad leniendam indignitatem iniuriæ spem reditus ad suos mulieri facit, et ne eam quidem, ut amans, gratuitam. Certo auri pondere pactus, ne quem suorum conscium haberet, ipsi permittit, ut, quem uellet, unum ex captiuis nuntium ad suos mitteret. Locum prope flumen constituit, quo duo ne plus necessarii captiuæ cum auro uenirent nocte insequenti ad eam accipiendam. Forte ipsius mulieris seruus inter captiuos eiusdem custodiæ erat. Hunc nuntium primis tenebris extra stationes centurio educit. Nocte insequenti et duo necessarii mulieris ad constitutum locum et centurio cum captiua uenit. Vbi cum aurum ostenderent, quod summam talenti Attici—tanti enim pepigerat—expleret, mulier lingua sua, stringerent ferrum et centurionem pensantem aurum occiderent, imperauit. Iugulati præcisum caput ipsa inuolutum ueste ferens ad uirum Orgiagontem, qui ab Olympo domum refugerat, peruenit; quem priusquam complecteretur, caput centurionis ante pedes eius abiecit, mirantique, cuiusnam id caput hominis aut quod id facinus haudquaquam muliebre esset, et iniuriam corporis et ultionem uiolatæ per uim pudicitiæ confessa uiro est, aliaque, ut traditur, sanctitate et grauitate uitæ huius matronalis facinoris decus ad ultimum conseruauit.
Ancyram in statiua oratores Tectosagum ad consulem uenerunt petentes, ne ante [ab Ancyra] castra moueret, quam collocutus cum suis regibus esset: nullas condiciones pacis iis non bello fore potiores. Tempus in posterum diem constituitur locusque, qui medius maxime inter castra Gallorum et Ancyram est uisus. Quo cum consul ad tempus cum præsidio quingentorum equitum uenisset nec ullo Gallorum ibi uiso regressus in castra esset, oratores idem redeunt, excusantes religione obiecta uenire reges non posse; principes gentis, per quos æque res transigi posset, uenturos. Consul se quoque Attalum missurum dixit. Ad hoc colloquium utrimque uentum est. Trecentos equites Attalus præsidii causa cum adduxisset, iactatæ sunt pacis condiciones; finis rei quia absentibus ducibus imponi non poterat, conuenit, uti consul regesque eo loco postero die congrederentur. Frustratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent tempus, donec res suas, quibus periclitari nolebant, cum coniugibus et liberis trans Halyn flumen traicerent, deinde quod ipsi consuli, parum cauto aduersus colloquii fraudem, insidiabantur. Mille ad eam rem ex omni numero audaciæ expertæ delegerunt equites; et successisset fraudi, ni pro iure gentium, cuius uiolandi consilium initum erat, stetisset fortuna. Pabulatores lignatoresque Romani in eam partem, in qua colloquium futurum erat, ducti sunt, tutius id futurum tribunis ratis, quia consulis præsidium et ipsum pro statione habituri erant hosti oppositum; suam tamen alteram stationem propius castra sescentorum equitum posuerunt. Consul, adfirmante Attalo uenturos reges et transigi rem posse, profectus e castris, cum eodem quo antea præsidio equitum quinque milia fere processisset nec multum a constituto loco abesset, repente concitatis equis cum impetu hostili uidet Gallos uenientis. Constituit agmen, et expedire tela animosque equitibus iussis primo constanter initium pugnæ excepit nec cessit; dein, cum prægrauaret multitudo, cedere sensim nihil confusis turmarum ordinibus cœpit; postremo, cum iam plus in mora periculi quam in ordinibus conseruandis præsidii esset, omnes passim in fugam effusi sunt. Tum uero instare dissipatis Galli et cædere; magnaque pars oppressa foret, ni statio pabulatorum, sescenti equites occurrissent. Ii procul clamore pauido suorum audito cum tela equosque expedissent, integri profligatam pugnam acceperunt. Itaque uersa extemplo fortuna est, uersus a uictis in uictores terror. Et primo impetu fusi Galli sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, et undique obuius hostis Gallis erat, ut ne fugam quidem tutam aut facilem haberent, quia recentibus equis Romani fessos sequebantur. Pauci ergo effugerunt; captus est nemo maior multo pars per fidem uiolati colloquii pœnas morte luerunt. Romani ardentibus ira animis postero die omnibus copiis ad hostem perueniunt.
Biduum natura montis per se ipsum exploranda, ne quid ignoti esset, absumpsit consul; tertio die, cum auspicio operam dedisset, deinde immolasset, in quattuor partes diuisas copias educit, duas, ut medio monte duceret, duas ab lateribus, ut aduersus cornua Gallorum erigeret. Hostium quod roboris erat, Tectosagi et Trocmi, mediam tenebant aciem, milia hominum quinquaginta; equitatum, quia equorum nullus erat inter inæquales rupes usus, ad pedes deductum, decem milia hominum, ab dextro locauerunt cornu; Ariarathis Cappadoces et Morzi auxiliares in læuo quattuor ferme milium numerum explebant. Consul, sicut in Olympo monte, prima in acie locata leui armatura, telorum omnis generis ut æque magna uis ad manum esset, curauit. Vbi appropinquarunt, omnia eadem utrimque, quæ fuerant in priore prœlio, erant præter animos et uictoribus ab re secunda auctos et hostibus fractos, quia, etsi non ipsi uicti erant, suæ gentis hominum cladem pro sua ducebant. Itaque a paribus initiis cœpta res eundem exitum habuit. Velut nubes leuium telorum coniecta obruit aciem Gallorum. Nec aut procurrere quisquam ab ordinibus suis, ne nudarent undique corpus ad ictus, audebant, et stantes, quo densiores erant, hoc plura, uelut destinatum petentibus, uulnera accipiebant. Consul iam per se turbatis si legionum signa ostendisset, uersuros extemplo in fugam omnis ratus receptis inter ordines uelitibus et alia turba auxiliorum aciem promouit.
Galli et memoria Tolostobogiorum cladis territi et inhærentia corporibus gerentes tela fessique et stando et uulneribus ne primum quidem impetum et clamorem Romanorum tulerunt. Fuga ad castra inclinauit; sed pauci intra munimenta sese recepere; pars maior dextra læuaque prælati, qua quemque impetus tulit, fugerunt. Victores usque ad castra secuti ceciderunt terga; deinde in castris cupiditate praedæ hæserunt, nec sequebatur quisquam. In cornibus Galli diutius steterunt, quia serius ad eos peruentum est; ceterum ne primum quidem coniectum telorum tulerunt. Consul quia ingressos in castra ab direptione abstrahere non poterat, eos, qui in cornibus fuerant, protinus ad sequendos hostis misit. Per aliquantum spatium secuti non plus tamen octo milia hominum in fuga—nam pugna nulla fuit—ceciderunt; reliqui flumen Halyn traiecerunt. Romanorum pars magna ea nocte in castris hostium mansit; ceteros in sua castra consul reduxit. Postero die captiuos prædamque recensuit, quæ tanta fuit, quantam auidissima rapiendi gens, cum cis montem Taurum omnia armis per multos annos tenuisset, coaceruare potuit. Galli ex dissipata passim fuga in unum locum congregati, magna pars saucii aut inermes, nudati omnibus rebus, oratores de pace ad consulem miserunt. Eos Manlius Ephesum uenire iussit; ipse—iam enim medium autumni erat —locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans uictorem exercitum in hiberna maritimæ oræ reduxit.
Dum hæc in Asia geruntur, in ceteris prouinciis tranquillæ res fuerunt. Censores Romæ T. Quinctius Flamininus et M. Claudius Marcellus senatum legerunt; princeps in senatu tertium lectus P. Scipio Africanus; quattuor soli præteriti sunt, nemo curuli usus honore. Et in equitatu recensendo mitis admodum censura fuit. Substructionem super Æquimelium in Capitolio et uiam silice sternendam a porta Capena ad Martis locauerunt. Campani, ubi censerentur, senatum consuluerunt; decretum, uti Romæ censerentur. Aquæ ingentes eo anno fuerunt; Tiberis duodeciens campum Martium planaque urbis inundauit. Ab Cn. Manlio consule bello in Asia cum Gallis perfecto, alter consul M. Fuluius perdomitis Ætolis cum traiecisset in Cephallaniam, circa ciuitates insulæ misit percontatum, utrum se dedere Romanis an belli fortunam experiri mallent. Metus ad omnes ualuit, ne deditionem recusarent. Obsides inde imperatos pro uiribus inopes populi * * uicenos autem Cranii et Palenses et Samæi dederunt. Insperata pax Cephallaniæ adfulserat, cum repente una ciuitas, incertum quam ob causam, Samæi desciuerunt. Quia opportuno loco urbs posita esset, timuisse se aiebant, ne demigrare cogerentur ab Romanis. Ceterum ipsine sibi eum finxerint metum et timore uano quietum excitauerint malum, an iactata sermonibus res apud Romanos perlata ad eos sit, nihil comperti est, nisi quod datis iam obsidibus repente portas clauserunt et ne suorum quidem precibus—miserat enim sub muros consul ad temptandam misericordiam parentium populariumque—desistere ab incepto uoluerunt. Oppugnari deinde, postquam nihil pacati respondebatur, cœpta urbs est. Apparatum omnem tormentorum machinarumque trauectum ab Ambraciæ oppugnatione habebat, et opera quæ facienda erant, inpigre milites perfecerunt. Duobus igitur locis admoti arietes quatiebant muros.
Nec ab Samæis quicquam, quo aut opera aut hostis arceri posset, prætermissum est. Duabus tamen maxime resistebant rebus, una, interiorem semper iuxta ualidum pro diruto nouum obstruentes murum, altera, eruptionibus subitis nunc in opera hostium, nunc in stationes; et plerumque his prœliis superiores erant. Vna ad cœrcendos inuenta, haud magna memoratu, res est. Centum funditores ab Ægio et Patris et Dymis acciti. A pueris ii more quodam gentis saxis globosis, quibus ferme harenæ immixtis strata litora sunt, funda mare apertum incessentes exercebantur. Itaque longius certiusque et ualidiore ictu quam Baliaris funditor eo telo usi sunt. Et est non simplicis habenæ, ut Baliarica aliarumque gentium funda, sed triplex scutale, crebris suturis duratum, ne fluxa habena uolutetur in iactu glans, sed librata cum sederit, uelut neruo missa excutiatur. Coronas modici circuli magno ex interuallo loci adsueti traicere non capita solum hostium uulnerabant, sed quem locum destinassent oris. Hæ fundæ Samæos cohibuerunt, ne tam crebro neue tam audacter erumperent, adeo ut precarentur ex muris Achæos, ut parumper abscederent et se cum Romanis stationibus pugnantis quiete spectarent. Quattuor menses obsidionem Same sustinuit. Cum ex paucis cotidie aliqui eorum caderent aut uulnerarentur, et qui supererant fessi et corporibus et animis essent, Romani nocte per arcem, quam Cyneatidem uocant—nam urbs in mare deuexa in occidentem uergit—, muro superato in forum peruenerunt. Samæi postquam captam partem urbis ab hostibus senserunt, cum coniugibus ac liberis in maiorem refugerunt arcem. Inde postero die dediti direpta urbe sub corona omnes uenierunt.
Consul compositis rebus Cephallaniæ, præsidio Samæ imposito, in Peloponnesum iam diu accersentibus Ægiensibus maxime ac Lacedæmoniis traiecit. Ægium a principio Achaici concilii semper conuentus gentis indicti sunt, seu dignitati urbis id seu loci opportunitati datum est. Hunc morem Philopœmen eo primum anno labefactare conatus legem parabat ferre, ut in omnibus ciuitatibus, quæ Achaici concilii essent, in uicem conuentus agerentur. Et sub ad uentum consulis damiurgis ciuitatium, qui summus est magistratus, Ægium euocantibus Philopœmen— prætor tum erat—Argos conuentum edixit. Quo cum appareret omnes ferme conuenturos, consul quoque, quamquam Ægiensium fauebat causæ, Argos uenit; ubi cum disceptatio fuisset, et rem inclinatam cerneret, incepto destitit. Lacedæmonii deinde eum in sua certamina auerterunt. Sollicitam eam ciuitatem exules maxime habebant, quorum magna pars in maritimis Laconicæ oræ castellis, quæ omnis adempta erat, habitabant. Id ægre patientes Lacedæmonii, ut aliqua liberum ad mare haberent aditum, si quando Romam alioue quo mitterent legatos, simul ut emporium et receptaculum peregrinis mercibus ad necessarios usus esset, nocte adorti uicum maritimum nomine Lan improuiso occupauerunt. Vicani quique ibi exules habitabant primo inopinata re territi sunt; deinde sub lucem congregati leui certamine expulerunt Lacedæmonios. Terror tamen omnem maritimam oram peruasit, legatosque communiter et castella omnia uicique et exules, quibus ibi domicilia erant, ad Achæos miserunt.
Philopœmen prætor, iam inde ab initio exulum causæ [et] amicus, et auctor semper Achæis minuendi opes et auctoritatem Lacedæmoniorum, concilium querentibus dedit, decretumque referente eo factum est, cum in fidem Achæorum tutelamque T. Quinctius et Romani Laconicæ oræ castella et uicos tradidissent, et, cum abstinere iis ex fœdere Lacedæmonii deberent, Las uicus oppugnatus esset, cædesque ibi facta, qui eius rei auctores adfinesque essent, nisi dederentur Achæis, uiolatum uideri fœdus. Ad exposcendos eos legati extemplo Lacedæmonem missi sunt. Id imperium adeo superbum et indignum Lacedæmoniis uisum est, ut, si antiqua ciuitatis fortuna esset, haud dubie arma extemplo capturi fuerint. Maxime autem consternauit eos metus, si semel primis imperiis obœdiendo iugum accepissent, ne, id quod iam diu moliretur Philopœmen, exulibus Lacedæmonem traderet. Furentes igitur ira triginta hominibus ex factione, cum qua consiliorum aliqua societas Philopœmeni atque exulibus erat, interfectis decreuerunt renuntiandam societatem Achæis legatosque extemplo Cephallaniam mittendos, qui consuli M. Fuluio quique Romanis Lacedæmonem dederent orarentque eum, ut ueniret in Peloponnesum ad urbem Lacedæmonem in fidem dicionemque populi Romani accipiendam.
Id ubi legati ad Achæos rettulerunt, omnium ciuitatium, quæ eius concilii erant, consensu bellum Lacedæmoniis indictum est. Ne extemplo gereretur, hiems impediit; incursionibus tamen paruis, latrocinii magis quam belli modo, non terra tantum sed etiam nauibus a mari fines eorum uastati. Hic tumultus consulem Peloponnesum adduxit, iussuque eius Elin concilio indicto Lacedæmonii ad disceptandum acciti. Magna ibi non disceptatio modo sed altercatio fuit, cui consul, cum alia satis ambitiose partem utramque fouendo incerta respondisset, una denuntiatione, ut bello abstinerent, donec Romam ad senatum legatos misissent, finem imposuit. Vtrimque legatio missa Romam est. Exules quoque Lacedæmoniorum suam causam legationemque Achæis iniunxerunt. Diophanes et Lycortas, Megalopolitani ambo, principes legationis Achæorum fuerunt, qui, dissidentes in re publica, tum quoque minime inter se conuenientis orationes habuerunt. Diophanes senatui disceptationem omnium rerum permittebat: eos optime controuersias inter Achæos ac Lacedæmonios finituros esse; Lycortas ex præceptis Philopœmenis postulabat, ut Achæis ex fœdere ac legibus suis, quæ decressent, agere liceret, libertatemque sibi illibatam, cuius ipsi auctores essent, præstarent. Magnæ auctoritatis apud Romanos tum gens Achæorum erat; nouari tamen nihil de Lacedæmoniis placebat. Ceterum responsum ita perplexum fuit, ut et Achæi sibi de Lacedæmone permissum acciperent, et Lacedæmonii non omnia concessa iis interpretarentur. Hac potestate immodice Achæi ac superbe usi sunt. Philopœmeni continuatur magistratus.
Qui ueris initio exercitu indicto castra in finibus Lacedæmoniorum posuit, legatos deinde misit ad deposcendos auctores defectionis, et ciuitatem in pace futuram, si id fecisset, pollicentis, et illos nihil indicta causa passuros. Silentium præ metu ceterorum fuit; quos nominatim depoposcerat, ipsi se ituros professi sunt, fide accepta a legatis uim abfuturam, donec causam dixissent. Ierunt etiam alii illustres uiri, et aduocati priuatis, et quia pertinere causam eorum ad rem publicam censebant. Numquam alias exules Lacedæmoniorum Achæi secum adduxerant in finis, quia nihil æque alienaturum animos ciuitatis uidebatur; tunc exercitus totius prope antesignani exules erant. Hi uenientibus Lacedæmoniis ad portam castrorum agmine facto occurrerunt; et primo lacessere iurgiis, deinde, altercatione orta, cum accenderentur iræ, ferocissimi exulum impetum in Lacedæmonios fecerunt. Cum illi deos et fidem legatorum testarentur, et legati et prætor summouere turbam et protegere Lacedæmonios uinclaque iam quosdam inicientis arcere. Crescebat tumultu concitato turba; et Achæi ad spectaculum primo concurrebant; deinde uociferantibus exulibus, quæ passi forent, et orantibus opem adfirmantibusque simul numquam talem occasionem habituros, si eam prætermisissent; fœdus, quod in Capitolio, quod Olympiæ, quod in arce Athenis sacratum fuisset, irritum per illos esse; priusquam alio de integro fœdere obligarentur, noxios puniendos esse, accensa his uocibus multitudo ad uocem unius, qui, ut ferirent, inclamauit, saxa coniecit. Atque ita decem septem, quibus uincula per tumultum iniecta erant, interfecti sunt. Sexaginta tres postero die comprehensi, a quibus prætor uim arcuerat, non quia saluos uellet, sed quia perire causa indicta nolebat, obiecti multitudini iratæ, cum auersis auribus pauca locuti essent, damnati omnes et traditi sunt ad supplicium.
Hoc metu iniecto Lacedæmoniis imperatum primum, uti muros diruerent; deinde, ut omnes externi auxiliares, qui mercede apud tyrannos militassent, terra Laconica excederent; tum uti quæ seruitia tyranni liberassent—ea magna multitudo erat—ante diem certam abirent; qui ibi mansissent, eos prendendi abducendi uendendi Achæis ius esset; Lycurgi leges moresque abrogarent, Achæorum adsuescerent legibus institutisque: ita unius eos corporis fore et de omnibus rebus facilius consensuros. Nihil obœdientius fecerunt, quam ut muros diruerent, nec ægrius passi sunt quam exules reduci. Decretum Tegeæ in concilio communi Achæorum de restituendis iis factum est; et mentione illata externos auxiliares dimissos ac Lacedæmoniis adscriptos—ita enim uocabant qui ab tyrannis liberati erant—urbe excessisse et in agros dilapsos, priusquam dimitteretur exercitus, ire prætorem cum expeditis et comprehendere id genus hominum et uendere iure praedæ placuit. Multi comprehensi uenierunt. Porticus ex ea pecunia Megalopoli permissu Achæorum refecta est, quam Lacedæmonii diruerant. Et ager Belbinates, quem iniuria tyranni Lacedæmoniorum possederant, restitutus eidem ciuitati ex decreto uetere Achæorum, quod factum erat Philippo Amyntæ filio regnante. Per hæc uelut eneruata ciuitas Lacedæmoniorum diu Achæis obnoxia fuit; nulla tamen res tanto erat damno quam disciplina Lycurgi, cui per octingentos annos adsuerant, sublata.
A concilio, ubi ad consulem inter Achæos Lacedæmoniosque disceptatum est, M. Fuluius, quia iam in exitu annus erat, comitiorum causa profectus Romam creauit consules M. Valerium Messalam et C. Liuium Salinatorem, cum M. Æmilium Lepidum inimicum eo quoque anno petentem deiecisset. Prætores inde creati Q. Marcius Philippus M. Claudius Marcellus C. Stertinius C. Atinius P. Claudius Pulcher L. Manlius Acidinus. Comitiis perfectis consulem M. Fuluium in prouinciam et ad exercitum redire placuit, eique et collegæ Cn. Manlio imperium in annum prorogatum est. Eo anno in æde Herculis signum dei ipsius ex decemuirorum responso, et seiuges in Capitolio aurati a P. Cornelio positi; consulem dedisse inscriptum est. Et duodecim clipea aurata ab ædilibus curulibus P. Claudio Pulchro et Ser. Sulpicio Galba sunt posita ex pecunia, qua frumentarios ob annonam compressam damnarunt; et ædilis plebi Q. Fuluius Flaccus duo signa aurata uno reo damnato—nam separatim accusauerant—posuit; collega eius A. Cæcilius neminem condemnauit. Ludi Romani ter, plebei quinquiens toti instaurati. M. Valerius Messala inde et C. Liuius Salinator consulatum idibus Martiis cum inissent, de re publica deque prouinciis et exercitibus senatum consuluerunt. De Ætolia et Asia nihil mutatum est; consulibus alteri Pisæ cum Liguribus, alteri Gallia prouincia decreta est. Comparare inter se aut sortiri iussi et nouos exercitus, binas legiones, scribere, et ut sociis Latini nominis quina dena milia peditum imperarent et mille et ducentos equites. Messalæ Ligures, Salinatori obtigit Gallia. Prætores inde sortiti sunt: M. Claudio urbana, P. Claudio peregrina iurisdictio euenit; Q. Marcius Siciliam, C. Stertinius Sardiniam, L. Manlius Hispaniam citeriorem, C. Atinius ulteriorem est sortitus.
De exercitibus ita placuit: ex Gallia legiones, quæ sub C. Lælio fuerant, ad M. Tuccium proprætorem in Bruttios traduci, et, qui in Sicilia esset, dimitti exercitum, et classem, quæ ibi esset, Romam reduceret M. Sempronius proprætor. Hispaniis singulæ legiones, quæ tum in iis prouinciis erant, decretæ, et ut terna milia peditum, ducenos equites ambo prætores in supplementum sociis imperarent secumque transportarent. Priusquam in prouincias noui magistratus proficiscerentur, supplicatio triduum pro collegio decemuirorum imperata fuit in omnibus compitis, quod luce inter horam tertiam ferme et quartam tenebræ obortæ fuerant. Et nouemdiale sacrificium indictum est, quod in Auentino lapidibus pluuisset. Campani, cum eos ex senatus consulto, quod priore anno factum erat, censores Romæ censeri cœgissent—nam antea incertum fuerat, ubi censerentur—, petierunt, ut sibi ciues Romanas ducere uxores liceret, et, si qui prius duxissent, ut habere eas, et nati ante eam diem uti iusti sibi liberi heredesque essent. Vtraque res impetrata. De Formianis Fundanisque municipibus et Arpinatibus C. Valerius Tappo tribunus plebis promulgauit, ut iis suffragii latio— nam antea sine suffragio habuerant ciuitatem—esset. Huic rogationi quattuor tribuni plebis, quia non ex auctoritate senatus ferretur, cum intercederent, edocti, populi esse, non senatus ius suffragium, quibus uelit, impertire, destiterunt incepto. Rogatio perlata est, ut in Æmilia tribu Formiani et Fundani, in Cornelia Arpinates ferrent; atque in his tribubus tum primum ex Ualerio plebiscito censi sunt. M. Claudius Marcellus censor sorte superato T. Quinctio lustrum condidit. Censa sunt ciuium capita CCLVIIICCCXVIII. Lustro perfecto consules in prouincias profecti sunt.
Hieme ea, qua hæc Romæ gesta sunt, ad Cn. Manlium consulem primum, dein pro consule, hibernantem in Asia, legationes undique ex omnibus ciuitatibus gentibusque, quæ cis Taurum montem incolunt, conueniebant. Et ut clarior nobiliorque uictoria Romanis de rege Antiocho fuit quam de Gallis, ita lætior sociis erat de Gallis quam de Antiocho. Tolerabilior regia seruitus fuerat quam feritas immanium barbarorum incertusque in dies terror, quo uelut tempestas eos populantis inferret. Itaque, ut quibus libertas Antiocho pulso, pax Gallis domitis data esset, non gratulatum modo uenerant, sed coronas etiam aureas pro suis quæque facultatibus attulerant. Et ab Antiocho legati et ab ipsis Gallis, ut pacis leges dicerentur, et ab Ariarathe rege Cappadocum uenerunt ad ueniam petendam luendamque pecunia noxam, quod auxiliis Antiochum iuuisset. Huic sescenta talenta argenti sunt imperata; Gallis responsum, cum Eumenes rex uenisset, tum daturum iis leges. Ciuitatium legationes cum benignis responsis, lætiores etiam quam uenerant, dimissæ. Antiochi legati pecuniam in Pamphyliam frumentumque ex pacto cum L. Scipione fœdere iussi aduehere; eo se cum exercitu uenturum. Principio deinde ueris lustrato exercitu profectus die octauo Apameam uenit. Ibi triduum statiuis habitis, tertiis rursus ab Apamea castris in Pamphyliam, quo pecuniam frumentumque regios conuehere iusserat, peruenit. duo milia et quingenta talenta argenti accepta Apameam deportantur; frumentum exercitui diuiditur. Inde ad Pergam ducit, quæ una in iis locis regio tenebatur præsidio. Appropinquanti præfectus præsidii obuius fuit, triginta dierum tempus petens, ut regem Antiochum de urbe tradenda consuleret. Dato tempore ad eam diem præsidio decessum est. A Perga L. Manlio fratre cum quattuor milibus militum Oroanda ad reliquum pecuniæ ex eo, quod pepigerant, exigendum misso, ipse, quia Eumenem regem et decem legatos ab Roma Ephesum uenisse audierat, iussis sequi Antiochi legatis Apameam exercitum reduxit.
Ibi ex decem legatorum sententia fœdus in hæc uerba fere cum Antiocho conscriptum est: ‘amicitia regi Antiocho cum populo Romano his legibus et condicionibus esto: ne quem exercitum, qui cum populo Romano sociisue bellum gesturus erit, rex per fines regni sui eorumue, qui sub dicione eius erunt, transire sinito, neu commeatu neu qua alia ope iuuato; idem Romani sociique Antiocho et iis, qui sub imperio eius erunt, præstent. Belli gerendi ius Antiocho ne esto cum iis, qui insulas colunt, neue in Europam transeundi. Excedito urbibus agris uicis castellis cis Taurum montem usque ad Halyn amnem, et a ualle Tauri usque ad iuga, qua in Lycaoniam uergit. Ne qua præter arma efferto ex iis oppidis agris castellisque, quibus excedat; si qua extulit, quo quæque oportebit, recte restituito. Ne militem neu quem alium ex regno Eumenis recipito. Si qui earum urbium ciues, quæ regno abscedunt, cum rege Antiocho intraque fines regni eius sunt, Apameam omnes ante diem certam redeunto; qui ex regno Antiochi apud Romanos sociosque sunt, iis ius abeundi manendique esto; seruos seu fugitiuos seu bello captos, seu quis liber captus aut transfuga erit, reddito Romanis sociisque. Elephantos tradito omnis neque alios parato. Tradito et naues longas armamentaque earum, neu plures quam decem naues tectas neue plures quam naues actuarias, quarum nulla plus quam triginta remis agatur, habeto, neue monerem [ex] belli causa, quod ipse illaturus erit. Ne nauigato citra Calycadnum neu Sarpedonium promunturia, extra quam si qua nauis pecuniam in stipendium aut legatos aut obsides portabit. Milites mercede conducendi ex iis gentibus, quæ sub dicione populi Romani sunt, Antiocho regi ius ne esto, ne uoluntarios quidem recipiendi. Rhodiorum sociorumue quæ ædes ædificiaque intra fines regni Antiochi sunt, quo iure ante bellum fuerunt, eo Rhodiorum sociorumue sunto; si quæ pecuniæ debentur, earum exactio esto; si quid ablatum est, id conquirendi cognoscendi repetendique item ius esto. Si quas urbes, quas tradi oportet, ii tenent, quibus Antiochus dedit, et ex iis præsidia deducito, utique recte tradantur, curato. Argenti probi talenta Attica duodecim milia dato intra duodecim annos pensionibus æquis—talentum ne minus pondo octoginta Romanis ponderibus pendat—et tritici quingenta quadraginta milia modium. Eumeni regi talenta trecenta quinquaginta intra quinquennium dato, et pro frumento, quod æstimatione fit, talenta centum uiginti septem. Obsides Romanis uiginti dato et triennio mutato, ne minores octonum denum annorum neu maiores quinum quadragenum. Si qui sociorum populi Romani ultro bellum inferent Antiocho, uim ui arcendi ius esto, dum ne quam urbem aut belli iure teneat aut in amicitiam accipiat. Controuersias inter1 se iure ac iudicio disceptando, aut, si utrisque placebit, bello.’ De Hannibale Pœno et Ætolo Thoante et Mnasilocho Acarnane et Chalcidensibus Eubulida et Philone dedendis in hoc quoque fœdere adscriptum est, et ut, si quid postea addi demi mutariue placuisset, ut id saluo fœdere fieret.
Consul in hoc fœdus iurauit; ab rege qui exigerent iusiurandum, profecti Q. Minucius Thermus et L. Manlius, qui tum forte ab Oroandis rediit. Et Q. Fabio Labeoni, qui classi præerat, scripsit, ut Patara extemplo proficisceretur, quæque ibi naues regiæ essent, concideret cremaretque. Profectus ab Epheso quinquaginta tectas naues aut concidit aut incendit. Telmessum eadem expeditione territis subito aduentu classis oppidanis recipit. Ex Lycia protinus, iussis ab Epheso sequi, qui ibi relicti erant, per insulas in Græciam traiecit. Athenis paucos moratus dies, dum Piræum ab Epheso naues uenirent, totam inde classem in Italiam reduxit. Cn. Manlius cum inter cetera, quæ accipienda ab Antiocho erant, elephantos quoque accepisset donoque Eumeni omnis dedisset, causas deinde ciuitatium, multis inter nouas res turbatis, cognouit. Et Ariarathes rex parte dimidia pecuniæ imperatæ beneficio Eumenis, cui desponderat per eos dies filiam, remissa in amicitiam est acceptus. Ciuitatium autem cognitis causis decem legati aliam aliarum fecerunt condicionem. Quæ stipendiariæ regi Antiocho fuerant et cum populo Romano senserant, iis immunitatem dederunt; quæ partium Antiochi fuerant aut stipendiariæ Attali regis, eas omnes uectigal pendere Eumeni iusserunt. Nominatim præterea Colophoniis, qui in Notio habitant, et Cymæis et Mylasenis immunitatem concesserunt; Clazomeniis super immunitatem et Drymussam insulam dono dederunt, et Milesiis quem sacrum appellant agrum restituerunt, et Iliensibus Rhœteum et Gergithum addiderunt, non tam ob recentia ulla merita quam originum memoria. Eadem et Dardanum liberandi causa fuit. Chios quoque et Zmyrnæos et Erythræos pro singulari fide, quam eo bello præstiterunt, et agro donarunt et in omni præcipuo honore habuerunt. Phocæensibus et ager, quem ante bellum habuerant, redditus, et ut legibus antiquis uterentur permissum. Rhodiis adfirmata, quæ data priore decreto erant; Lycia et Caria datæ usque ad Mæandrum amnem præter Telmessum. Regi Eumeni Chersonesum in Europa et Lysimachiam, castella, uicos, agrum, quibus finibus tenuerat Antiochus, adiecerunt; in Asia Phrygiam utramque—alteram ad Hellespontum, maiorem alteram uocant—et Mysiam, quam Prusia rex ademerat, ei restituerunt, et Lycaoniam et Milyada et Lydiam et nominatim urbes Tralles atque Ephesum et Telmessum. De Pamphylia disceptatum inter Eumenem et Antiochi legatos cum esset, quia pars eius citra pars ultra Taurum est, integra res ad senatum reicitur.
His fœderibus decretisque datis Manlius cum decem legatis omnique exercitu ad Hellespontum profectus, euocatis eo regulis Gallorum, leges, quibus pacem cum Eumene seruarent, dixit, denuntiauit, ut morem uagandi cum armis finirent agrorumque suorum terminis se continerent. Contractis deinde ex omni ora nauibus et Eumenis etiam classe per Athenæum fratrem regis ab Elæa adducta copias omnes in Europam traiecit. Inde per Chersonesum modicis itineribus graue præda omnis generis agmen trahens Lysimachiæ statiua habuit, ut quam maxime recentibus et integris iumentis Thræciam, per quam iter uulgo horrebant, ingrederetur. Quo profectus est ab Lysimachia die, ad amnem Melana quem uocant, inde postero die Cypsela peruenit. A Cypselis uia decem milium fere siluestris angusta confragosa excipiebat, propter cuius difficultatem itineris in duas partes diuisus exercitus, et præcedere una iussa, altera magno interuallo cogere agmen, media impedimenta interposuit; plaustra cum pecunia publica erant pretiosaque alia præda. Ita cum per saltum iret, Thræcum decem haud amplius milia ex quattuor populis, Astii et Cæni et Maduateni et Coreli, ad ipsas angustias uiam circumsederunt. Opinio erat non sine Philippi Macedonum regis fraude id factum; eum scisse non alia quam per Thræciam redituros Romanos, et quantam pecuniam secum portarent. In primo agmine imperator erat, sollicitus propter iniquitatem locorum. Thræces nihil se mouerunt, donec armati transirent; postquam primos superasse angustias uiderunt, postremos nondum appropinquantis, impedimenta et sarcinas inuadunt, cæsisque custodibus partim ea, quæ in plaustris erant, diripere, partim sub oneribus iumenta abstrahere. Vnde postquam clamor primum ad eos, qui iam ingressi saltum sequebantur, deinde etiam ad primum agmen est perlatus, utrimque in medium concurritur, et inordinatum pluribus simul locis prœlium conseritur. Thræcas præda ipsa impeditos oneribus et plerosque, ut ad rapiendum uacuas manus haberent, inermes ad cædem præbet; Romanos iniquitas locorum barbaris per calles notas obcursantibus et latentibus interdum per cauas ualles prodebat. Ipsa etiam onera plaustraque, ut fors tulit, his aut illis incommode obiecta pugnantibus impedimento sunt. Alibi prædo, alibi praedæ uindex cadit. Prout locus iniquus æquusue his aut illis, prout animus pugnantium est, prout numerus- alii enim pluribus, quam ipsi erant, alii paucioribus occurrerant—, uaria fortuna pugnæ est; multi utrimque cadunt. Iam nox 1 appetebat, cum prœlio excedunt Thræces, non fuga uulnerum aut mortis, sed quia satis praedæ habebant.
Romanorum primum agmen extra saltum circa templum Bendidium castra loco aperto posuit; pars altera ad custodiam impedimentorum medio in saltu, duplici circumdato uallo, mansit. Postero die prius explorato saltu, quam mouerent, primis se coniungunt. In eo prœlio cum et impedimentorum et calonum pars et milites aliquot, cum passim toto prope saltu pugnaretur, cecidissent, plurimum Q. Minucii Thermi morte damni est acceptum, fortis ac strenui uiri. Eo die ad Hebrum flumen peruentum est. Inde Æniorum finis præter Apollinis, Zerynthium quem uocant incolæ, templum superant. Aliæ angustiæ circa Tempyra excipiunt—hoc loco nomen est—, nec minus confragosæ quam priores; sed, quia nihil siluestre circa est, ne latebras quidem ad insidiandum præbent. Huc ad eandem spem praedæ Thrausi, gens et ipsa Thræcum, conuenere; sed, quia nudæ ualles, procul ut conspicerentur angustias obsidentes, efficiebant, minus terroris tumultusque fuit apud Romanos; quippe etsi iniquo loco, prœlio tamen iusto, acie aperta, signis collatis dimicandum erat. Conferti subeunt et cum clamore impetu facto primum expulere loco hostis, deinde auertere; fuga inde cædesque suis ipsos impedientibus angustiis fieri cœpta est. Romani uictores ad uicum Maronitarum—Salen appellant—posuerunt castra. Postero die patenti itinere Priaticus campus eos excepit, triduumque ibi frumentum accipientes manserunt, partem ex agris Maronitarum, conferentibus ipsis, partem ex nauibus suis, quæ cum omnis generis commeatu sequebantur. Ab statiuis diei uia Apolloniam fuit. Hinc per Abderitarum agrum Neapolim peruentum est. Hoc omne per Græcorum colonias pacatum iter fuit; reliquum inde per medios Thræcas dies noctesque, etsi non infestum, tamen suspectum, donec in Macedoniam peruenerunt. Mitiores Thræcas idem exercitus, cum a Scipione eadem uia duceretur, habuerat, nullam ob aliam causam, quam quod praedæ minus, quod peteretur, fuerat; quamquam tunc quoque Claudius auctor est ad quindecim milia Thræcum præcedenti ad exploranda loca agmen Muttini Numidæ occurrisse. Quadringentos equites fuisse Numidas, paucos elephantos; Muttinis filium per medios hostes cum centum quinquaginta delectis equitibus perrupisse; eundem mox, cum iam Muttines in medio elephantis locatis, in cornua equitibus dispositis manum cum hoste conseruisset, terrorem ab tergo præbuisse, atque inde turbatos equestri uelut procella hostis ad peditum agmen non accessisse. Cn. Manlius per Macedoniam in Thessaliam exercitum traduxit. Inde per Epirum Apolloniam cum peruenisset, nondum adeo hiberno contempto mari, ut traicere auderet, Apolloniæ hibernauit.
Exitu prope anni M. Valerius consul ex Liguribus ad magistratus subrogandos Romam uenit nulla memorabili in prouincia gesta re, ut ea probabilis moræ causa esset, quod solito serius ad comitia uenisset. Comitia consulibus rogandis fuerunt a. D. XII. Kal. Martias; creati M. Æmilius Lepidus C. Flaminius. Postero die prætores facti Ap. Claudius Pulcher Ser. Sulpicius Galba Q. Terentius Culleo L. Terentius Massaliota Q. Fuluius Flaccus M. Furius Crassipes. Comitiis perfectis, quas prouincias prætoribus esse placeret, retulit ad senatum consul. Decreuerunt duas Romæ iuris dicendi causa, duas extra Italiam, Siciliam ac Sardiniam, duas in Italia, Tarentum et Galliam; et extemplo, priusquam inirent magistratum, sortiri iussi. Ser. Sulpicius urbanam, Q. Terentius peregrinam est sortitus, L. Terentius Siciliam, Q. Fuluius Sardiniam, Ap. Claudius Tarentum, M. Furius Galliam. Eo anno L. Minucius Myrtilus et L. Manlius, quod legatos Carthaginienses pulsasse dicebantur, iussu M. Claudii prætoris urbani per fetiales traditi sunt legatis et Carthaginem auecti. In Liguribus magni belli et gliscentis in dies magis fama erat. Itaque consulibus nouis, quo die de prouinciis et de re publica retulerunt, senatus utrisque Ligures prouinciam decreuit. Huic senatus consulto Lepidus consul intercedebat, indignum esse prædicans consules ambos in ualles Ligurum includi, M. Fuluium et Cn. Manlium biennium iam, alterum in Europa, alterum in Asia, uelut pro Philippo atque Antiocho substitutos regnare. Si exercitus in his terris esse placeat, consules iis potius quam priuatos præesse oportere. Vagare eos cum belli terrore per nationes, quibus bellum indictum non sit, pacem pretio uenditantis. Si eas prouincias exercitibus obtinere opus esset, sicut M‘. Acilio L. Scipio consul, L. Scipioni M. Fuluius et Cn. Manlius successissent consules, ita Fuluio Manlioque C. Liuium et M. Valerium consules debuisse succedere. Nunc certe, perfecto Ætolico bello, recepta ab Antiocho Asia, deuictis Gallis, aut consules ad exercitus consulares mitti aut reportari legiones inde reddique tandem rei publicæ debere. Senatus his auditis in sententia perseuerauit, ut consulibus ambobus Ligures prouincia esset; Manlium Fuluiumque decedere de prouinciis et exercitus inde deducere ac redire Romam placuit.
Inimicitiæ inter M. Fuluium et M. Æmilium consulem erant, et super cetera Æmilius serius biennio se consulem factum M. Fuluii opera ducebat. Itaque ad inuidiam ei faciundam legatos Ambraciensis in senatum subornatos criminibus introduxit, qui sibi, cum in pace essent imperataque prioribus consulibus fecissent et eadem obœdienter præstare M. Fuluio parati essent, bellum illatum questi, agros primum depopulatos, terrorem direptionis et cædis urbi iniectum, ut eo metu claudere cogerentur portas; obsessos deinde et oppugnatos se, et omnia exempla belli edita in se cædibus incendiis ruinis direptione urbis, coniuges liberos in seruitium abstractos, bona adempta, et, quod se ante omnia moueat, templa tota urbe spoliata ornamentis; simulacra deum, deos immo ipsos, conuulsos ex sedibus suis ablatos esse; parietes postesque nudatos, quos adorent, ad quos precentur et supplicent, Ambraciensibus superesse—: hæc querentis interrogando criminose ex composito consul ad plura uelut non sua sponte dicenda eliciebat. Motis patribus alter consul C. Flaminius M. Fuluii causam excepit, qui ueterem uiam et obsoletam ingressos Ambracienses dixit; sic M. Marcellum ab Syracusanis, sic Q. Fuluium a Campanis accusatos. Quin eadem opera T. Quinctium a Philippo rege, M‘. Acilium et L. Scipionem ab Antiocho, Cn. Manlium a Gallis, ipsum M. Fuluium ab Ætolis et Cephallaniæ populis accusari paterentur? ’Ambraciam oppugnatam et captam et signa inde ornamentaque ablata et cetera facta, quæ captis urbibus soleant, negaturum aut me pro M. Fuluio aut ipsum M. Fuluium censetis, patres conscripti, qui ob has res gestas triumphum a uobis postulaturus sit, Ambraciam captam signaque, quæ ablata criminantur, et cetera spolia eius urbis ante currum laturus et fixurus in postibus suis? Nihil est, quod se ab Ætolis separent; eadem Ambraciensium et Ætolorum causa est. Itaque collega meus uel in alia causa inimicitias exerceat, uel, si in hac utique mauult, retineat Ambraciensis suos in aduentum M. Fuluii; ego nec de Ambraciensibus nec de Ætolis decerni quicquam absente M. Fuluio patiar.‘
Cum Æmilius callidam malitiam inimici uelut notam omnibus insimularet et tempus eum morando extracturum diceret, ne consule inimico Romam ueniret, certamine consulum biduum absumptum est; nec præsente Flaminio decerni quicquam uidebatur posse. Captata occasio est, cum æger forte Flaminius abesset, et referente Æmilio senatus consultum factum est, ut Ambraciensibus suæ res omnes redderentur; in libertate essent ac legibus suis uterentur; portoria, quæ uellent, terra marique caperent, dum eorum immunes Romani ac socii nominis Latini essent; signa aliaque ornamenta, quæ quererentur ex ædibus sacris sublata esse, de iis, cum M. Fuluius Romam reuertisset, placere ad collegium pontificum referri, et quod ii censuissent, fieri. Neque his contentus consul fuit, sed postea per infrequentiam adiecit senatus consultum, Ambraciam ui captam esse non uideri. Supplicatio inde ex decemuirorum decreto pro ualetudine populi per triduum fuit, quia grauis pestilentia urbem atque agros uastabat. Latinæ inde fuerunt. Quibus religionibus liberati consules et dilectu perfecto—nouis enim uterque maluit uti militibus—in prouinciam profecti sunt, ueteresque omnes dimiserunt. Post consulum profectionem Cn. Manlius proconsul Romam uenit; cui cum ab Ser. Sulpicio prætore senatus ad ædem Bellonæ datus esset, et ipse commemoratis rebus ab se gestis postulasset, ut ob eas diis immortalibus honos haberetur sibique triumphanti urbem inuehi liceret, contradixerunt pars maior decem legatorum, qui cum eo fuerant, et ante alios L. Furius Purpurio et L. Æmilius Paulus.
Legatos sese Cn. Manlio datos pacis cum Antiocho faciendæ causa fœderisque legum, quæ cum L. Scipione inchoatæ fuissent, perficiendarum. Cn. Manlium summa ope tetendisse, ut eam pacem turbaret, et Antiochum, si sui potestatem fecisset, insidiis exciperet; sed illum cognita fraude consulis, cum sæpe colloquiis petitis captatus esset, non congressum modo sed conspectum etiam eius uitasse. Cupientem transire Taurum ægre omnium legatorum precibus, ne carminibus Sibyllæ prædictam superantibus terminos fatalis cladem experiri uellet, retentum admosse tamen exercitum et prope in ipsis iugis ad diuortia aquarum castra posuisse. Cum ibi nullam belli causam inueniret quiescentibus regiis, circumegisse exercitum ad Gallogræcos; cui nationi non ex senatus auctoritate, non populi iussu bellum illatum. Quod quem umquam de sua sententia facere ausum? Antiochi Philippi Hannibalis et Pœnorum recentissima bella esse; de omnibus his consultum senatum, populum iussisse, per legatos ante res repetitas, postremo, qui bellum indicerent, missos. ‘Quid eorum, Cn. Manli, factum est, ut istud publicum populi Romani bellum et non tuum priuatum latrocinium ducamus? At eo ipso contentus fuisti, recto itinere exercitum duxisti ad eos, quos tibi hostis desumpseras; an per omnes amfractus uiarum, cum ad biuia consisteres, ut, quo flexisset agmen Attalus, Eumenis frater, eo consul mercennarius cum exercitu Romano sequereris, Pisidiæ Lycaoniæque et Phrygiæ recessus omnis atque angulos peragrasti, stipem ab tyrannis castellanisque deuiis colligens? Quid enim tibi cum Oroandis? Quid cum aliis æque innoxiis populis?’ ‘Bellum autem ipsum, cuius nomine triumphum petis, quo modo gessisti? Loco æquo, tempore tuo pugnasti? Tu uero recte, ut diis immortalibus honos habeatur, postulas, primum quod pro temeritate imperatoris, nullo gentium iure bellum inferentis, pœnas luere exercitum noluerunt; deinde quod beluas, non hostis nobis obiecerunt.
Nolite nomen tantum existimare mixtum esse Gallogræcorum; multo ante et corpora et animi mixti ac uitiati sunt. An, si illi Galli essent, cum quibus milliens uario euentu in Italia pugnatum est, quantum in imperatore uestro fuit, nuntius illinc redisset? Bis cum iis pugnatum est, bis loco iniquo subiit, in ualle inferiore pedibus pæne hostium aciem subiecit. Vt non tela ex superiore loco mitterent, sed corpora sua nuda inicerent, obruere nos potuerunt. Quid igitur incidit? Magna fortuna populi Romani est, magnum et terribile nomen. Recenti ruina Hannibalis Philippi Antiochi prope attoniti erant. Tantæ corporum moles fundis sagittisque in fugam consternatæ sunt; gladius in acie cruentatus non est Gallico bello; uelut auium examina ad crepitum primum missilium auolauere. At hercule iidem nos—monente fortuna, quid, si hostem habuissemus, casurum fuisset—cum redeuntes in latrunculos Thracas incidissemus, cæsi, fugati, exuti impedimentis sumus. Q. Minucius Thermus, in quo haud paulo plus damni factum est, quam si Cn. Manlius, cuius temeritate ea clades inciderat, perisset, cum multis uiris fortibus cecidit; exercitus spolia regis Antiochi referens trifariam dissipatus, alibi primum, alibi postremum agmen, alibi impedimenta, inter uepres in latebris ferarum noctem unam delituit. Pro his triumphus petitur? Si nihil in Thracia cladis ignominiæque foret acceptum, de quibus hostibus triumphum peteres? De iis, ut opinor, quos tibi hostes senatus aut populus Romanus dedisset. Sic huic L. Scipioni, sic illi M‘. Acilio de rege Antiocho, sic paulo ante T. Quinctio de rege Philippo, sic P. Africano de Hannibale et Pœnis et Syphace triumphus datus. Et minima illa, cum iam senatus censuisset bellum, quæsita tamen sunt, quibus nuntiandum esset: ipsis utique regibus nuntiaretur, an satis esset ad præsidium aliquod nuntiari. Vultis ergo hæc omnia pollui et confundi, tolli fetialia iura, nullos esse fetiales? Fiat, pace deum dixerim, iactura religionis; obliuio deorum capiat pectora uestra; num senatum quoque de bello consuli non placet? Non ad populum ferri, uelint iubeantne cum Gallis bellum geri? Modo certe consules Græciam atque Asiam uolebant; tamen perseuerantibus uobis Ligures prouinciam decernere dicto audientes fuerunt. Merito ergo a uobis prospere bello gesto triumphum petent, quibus auctoribus gesserunt.’
Talis oratio Furii et Æmilii fuit. Manlium in hunc maxime modum respondisse accepi: ‘tribuni plebis antea solebant triumphum postulantibus aduersari, patres conscripti; quibus ego gratiam habeo, quod seu mihi seu magnitudini rerum gestarum hoc dederunt, ut non solum silentio comprobarent honorem meum, sed referre etiam, si opus esset, uiderentur parati esse; ex decem legatis, si diis placet, quod consilium dispensandæ cohonestandæque uictoriæ imperatoribus maiores dederunt nostri, aduersarios habeo. L. Furius et L. Æmilius currum triumphalem me conscendere prohibent, coronam insignem capiti detrahunt, quos ego, si tribuni triumphare me prohiberent, testes citaturus fui rerum a me gestarum. Nullius equidem inuideo honori, patres conscripti; uos tribunos plebei nuper, uiros fortes ac strenuos, impedientes Q. Fabii Labeonis triumphum auctoritate uestra deterruistis; triumphauit, quem non bellum iniustum gessisse, sed hostem omnino non uidisse inimici iactabant; ego, qui cum centum milibus ferocissimorum hostium signis collatis totiens pugnaui, qui plus quadraginta milia hominum cepi aut occidi, qui bina castra eorum expugnaui, qui citra iuga Tauri omnia pacatiora, quam terra Italia est, reliqui, non triumpho modo fraudor, sed causam apud uos, patres conscripti, accusantibus meis ipse legatis dico. Duplex eorum, ut animaduertistis, patres conscripti, accusatio fuit: nam nec gerendum mihi fuisse bellum cum Gallis, et gestum temere atque imprudenter dixerunt. ’Non erant Galli hostes, sed tu eos pacatos imperata facientes uiolasti.‘ Non sum postulaturus a uobis, patres conscripti, ut, quæ communiter de immanitate gentis Gallorum, de infestissimo odio in nomen Romanum scitis, ea de illis quoque, qui Asiam incolunt, existimetis Gallis; remota uniuersæ gentis infamia atque inuidia per se ipsos æstimate. Vtinam rex Eumenes, utinam Asiæ omnes ciuitates adessent, et illos potius querentes quam me accusantem audiretis. Mittite, agedum, legatos circa omnes Asiæ urbes et quærite, utra grauiori seruitute, Antiocho ultra Tauri iuga emoto an Gallis subactis, liberati sint. Quotiens agri eorum uastati sint, quotiens praedæ abactæ, referant, cum uix redimendi captiuos copia esset, et mactatas humanas hostias immolatosque liberos suos audirent. Stipendium scitote pependisse socios uestros Gallis et nunc, liberatos per uos regio imperio, fuisse pensuros, si a me foret cessatum.
Quo longius Antiochus emotus esset, hoc impotentius in Asia Galli dominarentur, et, quidquid est terrarum citra Tauri iuga, Gallorum imperio, non uestro adiecissetis. At enim sunt quidem ista uera; sed etiam Delphos quondam, commune humani generis oraculum, umbilicum orbis terrarum, Galli spoliauerunt, nec ideo populus Romanus his bellum indixit aut intulit. Equidem aliquid interesse rebar inter id tempus, quo nondum in iure ac dicione uestra Græcia atque Asia erat, ad curandum animaduertendumque, quid in his terris fieret, et hoc, quo finem imperii Romani Taurum montem statuistis, quo libertatem, immunitatem ciuitatibus datis, quo aliis fines adicitis, alias agro multatis, aliis uectigal imponitis, regna augetis minuitis donatis adimitis, curæ uestræ censetis esse, ut pacem terra marique habeant. An, nisi præsidia deduxisset Antiochus, quæ quieta in suis arcibus erant, non putaretis liberatam Asiam; si Gallorum exercitus effusi uagarentur, rata dona uestra, quæ dedistis, regi Eumeni, rata libertas ciuitatibus esset? Sed quid ego hæc ita argumentor, tamquam non acceperim, sed fecerim hostes Gallos? Te, L. Scipio, appello, cuius ego mihi, succedens in uicem imperii tui, uirtutem felicitatemque pariter non frustra ab diis immortalibus precatus sum, te, P. Scipio, qui legati ius, collegæ maiestatem et apud fratrem consulem et apud exercitum habuisti, sciatisne in exercitu Antiochi Gallorum legiones fuisse, uideritis in acie eos, in cornu utroque—id enim roboris esse uidebatur—locatos, pugnaueritis ut cum hostibus iustis, cecideritis, spolia eorum retuleritis. Atqui cum Antiocho, non cum Gallis bellum et senatus decreuerat et populus iusserat. Sed simul, ut opinor, cum his decreuerant iusserantque, qui intra præsidia eius fuissent; ex quibus præter Antiochum, cum quo pacem pepigerat Scipio, et cum quo nominatim fœdus ut fieret mandaueratis, omnes hostes erant, qui pro Antiocho arma aduersus nos tulerunt. In qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperii uestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos, si possent mitigari a feritate insita, temptaui et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tum demum ui atque armis cœrcendos ratus sum.‘ ’Nunc, quoniam suscepti belli purgatum est crimen, gesti reddenda est ratio. In quo confiderem equidem causæ meæ, etiam si non apud Romanum sed apud Carthaginiensem senatum agerem, ubi in crucem tolli imperatores dicuntur, si prospero euentu, prauo consilio rem gesserunt; sed ego in ea ciuitate, quæ ideo omnibus rebus incipiendis gerendisque deos adhibet, quia nullius calumniæ subicit ea, quæ dii comprobauerunt, et in sollemnibus uerbis habet, cum supplicationem aut triumphum decernit, ‘quod bene ac feliciter rem publicam administrarit’, si nollem, si graue ac superbum existimarem uirtute gloriari, si pro felicitate mea exercitusque mei, quod tantam nationem sine ulla militum iactura deuicimus, postularem, ut diis immortalibus honos haberetur et ipse triumphans in Capitolium ascenderem, unde uotis rite nuncupatis profectus sum, negaretis hoc mihi cum diis immortalibus?
Iniquo enim loco dimicaui. Dic igitur, quo æquiore potuerim dimicare. Cum hostes montem cepissent, loco se munito tenerent, nempe eundum ad hostes erat, si uincere uellem. Quid? Si urbem eo loco haberent et mœnibus se tenerent? Nempe oppugnandi erant. Quid? Ad Thermopylas æquone loco M‘. Acilius cum rege Antiocho pugnauit? Quid? Philippum non eodem modo super Aoum amnem iuga tenentem montium T. Quinctius deiecit? Equidem adhuc, qualem aut sibi fingant aut uobis uideri uelint hostem fuisse, non inuenio. Si degenerem et emollitum amœnitate Asiæ, quid periculi uel iniquo loco subeuntibus fuit? Si timendum et feritate animorum et robore corporum, huicine tantæ uictoriæ triumphum negatis? Cæca inuidia est, patres conscripti, nec quicquam aliud scit quam detractare uirtutes, corrumpere honores ac præmia earum. Mihi quæso ita ignoscatis, patres conscripti, si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria criminum defensio fecit. An etiam per Thraciam saltus patentes, qui angusti erant, et plana ex arduis et culta ex siluestribus facere potui et præstare, necubi notis sibi latebris delitescerent latrones Thraces, ne quid sarcinarum raperetur, ne quod iumentum ex tanto agmine abstraheretur, ne quis uulneraretur, ne ex uulnere uir fortis ac strenuus Q. Minucius moreretur? In hoc casu, quo infeliciter incidit, ut talem ciuem amitteremus, hærent; quod saltu iniquo, loco alieno cum adortus nos hostis esset, duæ simul acies primi et nouissimi agminis hærentem ad impedimenta nostra exercitum barbarorum circumuenerunt, quod multa milia illo ipso die, plura multo post dies paucos ceciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, uos scituros, cum testis orationis meæ totus exercitus sit, non credunt? Si gladium in Asia non strinxissem, si hostem non uidissem, tamen [proconsul] triumphum in Thracia duobus prœliis merueram. Sed iam dictum satis est; quin pro eo, quod pluribus uerbis uos quam uellem fatigaui, ueniam a uobis petitam impetratamque uelim, patres conscripti.
Plus crimina eo die quam defensio ualuisset, ni altercationem in serum perduxissent. Dimittitur senatus in ea opinione, ut negaturus triumphum fuisse uideretur. Postero die et cognati amicique Cn. Manlii summis opibus adnisi sunt, et auctoritas seniorum ualuit, negantium exemplum proditum memoriæ esse, ut imperator, qui deuictis perduellibus, confecta prouincia exercitum reportasset, sine curru et laurea priuatus inhonoratusque urbem iniret. Hic pudor malignitatem uicit, triumphumque frequentes decreuerunt. Oppressit deinde mentionem memoriamque omnem contentionis huius maius et cum maiore et clariore uiro certamen ortum. P. Scipioni Africano, ut Ualerius Antias auctor est, duo Q. Petillii diem dixerunt. Id, prout cuiusque ingenium erat, interpretabantur. Alii non tribunos plebis, sed uniuersam ciuitatem, quæ id pati posset, incusabant: duas maximas orbis terrarum urbes ingratas uno prope tempore in principes inuentas, Romam ingratiorem, si quidem uicta Carthago uictum Hannibalem in exilium expulisset, Roma uictrix uictorem Africanum expellat. Alii, neminem unum ciuem tantum eminere debere, ut legibus interrogari non possit; nihil tam aequandæ libertatis esse quam potentissimum quemque posse dicere causam. Quid autem tuto cuiquam, nedum summam rem publicam, permitti, si ratio non sit reddenda? Qui ius æquum pati non possit, in eum uim haud iniustam esse. Hæc agitata sermonibus, donec dies causæ dicendæ uenit. Nec alius antea quisquam nec ille ipse Scipio consul censorue maiore omnis generis hominum frequentia quam reus illo die in forum est deductus. Iussus dicere causam sine ulla criminum mentione orationem adeo magnificam de rebus ab se gestis est exorsus, ut satis constaret neminem umquam neque melius neque uerius laudatum esse. Dicebantur enim ab eo eodem animo ingenioque, quo gesta erant, et aurium fastidium aberat, quia pro periculo, non in gloriam referebantur.
Tribuni uetera luxuriæ crimina Syracusanorum hibernorum et Locris Pleminianum tumultum cum ad fidem præsentium criminum retulissent, suspicionibus magis quam argumentis pecuniæ captæ reum accusarunt: filium captum sine pretio redditum, omnibusque aliis rebus Scipionem, tamquam in eius unius manu pax Romana bellumque esset, ab Antiocho cultum; dictatorem eum consuli, non legatum in prouincia fuisse; nec ad aliam rem eo profectum, quam ut, id quod Hispaniæ Galliæ Siciliæ Africæ iam pridem persuasum esset, hoc Graeciæ Asiæque et omnibus ad orientem uersis regibus gentibusque appareret, unum hominem caput columenque imperii Romani esse, sub umbra Scipionis ciuitatem dominam orbis terrarum latere, nutum eius pro decretis patrum, pro populi iussis esse. Infamia intactum inuidia, qua possunt, urgent. Orationibus in noctem perductis prodicta dies est. Vbi ea uenit, tribuni in Rostris prima luce consederunt; citatus reus magno agmine amicorum clientiumque per mediam contionem ad Rostra subiit silentioque facto ‘hoc’ inquit ‘die, tribuni plebis uosque, Quirites, cum Hannibale et Carthaginiensibus signis collatis in Africa bene ac feliciter pugnaui. Itaque, cum hodie litibus et iurgiis supersederi æquum sit, ego hinc extemplo in Capitolium ad Iouem optimum maximum Iunonemque et Mineruam ceterosque deos, qui Capitolio atque arci præsident, salutandos ibo, hisque gratias agam, quod mihi et hoc ipso die et sæpe alias egregie gerendæ rei publicæ mentem facultatemque dederunt. Vestrum quoque quibus commodum est, Quirites, ite mecum, et orate deos, ut mei similes principes habeatis, ita, si ab annis septemdecim ad senectutem semper uos ætatem meam honoribus uestris anteistis, ego uestros honores rebus gerendis præcessi.’ Ab Rostris in Capitolium ascendit. Simul se uniuersa contio auertit et secuta Scipionem est, adeo ut postremo scribæ uiatoresque tribunos relinquerent, nec cum iis præter seruilem comitatum et præconem qui reum ex Rostris citabat, quisquam esset. Scipio non in Capitolio modo, sed per totam urbem omnia templa deum cum populo Romano circumiit. Celebratior is prope dies fauore hominum et æstimatione uera magnitudinis eius fuit, quam quo triumphans de Syphace rege et Carthaginiensibus urbem est inuectus.
Hic speciosus ultimus dies P. Scipioni illuxit. Post quem cum inuidiam et certamina cum tribunis prospiceret, die longiore prodicta in Literninum concessit certo consilio, ne ad causam dicendam adesset. Maior animus et natura erat ac maiori fortunæ adsuetus, quam ut reus esse sciret et summittere se in humilitatem causam dicentium. Vbi dies uenit citarique absens est cœptus, L. Scipio morbum causæ esse, cur abesset, excusabat. Quam excusationem cum tribuni, qui diem dixerant, non acciperent, et ab eadem superbia non uenire ad causam dicendam arguerent, qua iudicium et tribunos plebis et contionem reliquisset, et, quibus ius sententiæ de se dicendæ et libertatem ademisset, his comitatus, uelut captos trahens, triumphum de populo Romano egisset secessionemque eo die in Capitolium a tribunis plebis fecisset:—‘habetis ergo temeritatis illius mercedem; quo duce et auctore nos reliquistis, ab eo ipsi relicti estis, et tantum animorum in dies nobis decrescit, ut, ad quem ante annos septemdecim exercitum et classem habentem tribunos plebis ædilemque mittere in Siciliam ausi sumus, qui prenderent eum et Romam reducerent, ad eum priuatum ex uilla sua extrahendum ad causam dicendam mittere non audeamus’—; tribuni plebis appellati ab L. Scipione ita decreuerunt: si morbi causa excusaretur, sibi placere accipi eam causam diemque a collegis prodici. Tribunus plebis eo tempore Ti. Sempronius Gracchus erat, cui inimicitiæ cum P. Scipione intercedebant. Is, cum uetuisset nomen suum decreto collegarum adscribi, tristioremque omnes sententiam expectarent, ita decreuit: cum L. Scipio excusasset morbum esse causæ fratri, satis id sibi uideri; se P. Scipionem, priusquam Romam redisset, accusari non passurum; tum quoque, si se appellet, auxilio ei futurum, ne causam dicat: ad id fastigium rebus gestis, honoribus populi Romani P. Scipionem deorum hominumque consensu peruenisse, ut sub Rostris reum stare et præbere aures adolescentium conuiciis populo Romano magis deforme quam ipsi sit.
Adiecit decreto indignationem: ‘sub pedibus uestris stabit, tribuni, domitor ille Africæ Scipio? Ideo quattuor nobilissimos duces Pœnorum in Hispania, quattuor exercitus fudit fugauitque; ideo Syphacem cepit, Hannibalem deuicit, Carthaginem uectigalem nobis fecit, Antiochum—recipit enim fratrem consortem huius gloriæ L. Scipio—ultra iuga Tauri emouit, ut duobus Petilliis succumberet? Vos de P. Africano palmam peti feretis? Nullisne meritis suis, nullis nostris honoribus umquam in arcem tutam et uelut sanctam clari uiri peruenient, ubi, si non uenerabilis, inuiolata saltem senectus eorum considat?’ Mouit et decretum et adiecta oratio non ceteros modo, sed ipsos etiam accusatores, et deliberaturos se, quid iuris sui et officii esset, dixerunt. Senatus deinde concilio plebis dimisso haberi est cœptus. Ibi gratiæ ingentes ab uniuerso ordine, præcipue a consularibus senioribusque, Ti. Graccho actæ sunt, quod rem publicam priuatis simultatibus potiorem habuisset, et Petillii uexati sunt probris, quod splendere aliena inuidia uoluissent et spolia ex Africani triumpho peterent. Silentium deinde de Africano fuit. Vitam Literni egit sine desiderio urbis; morientem rure eo ipso loco sepeliri se iussisse ferunt monumentumque ibi ædificari, ne funus sibi in ingrata patria fieret. Vir memorabilis, bellicis tamen quam pacis artibus memorabilior. nobilior prima pars uitæ quam postrema fuit, quia in iuuenta bella adsidue gesta, cum senecta res quoque defloruere, nec præbita est materia ingenio. Quid ad primum consulatum secundus, etiam si censuram adicias? Quid Asiatica legatio, et ualetudine aduersa inutilis et filii casu deformata et post reditum necessitate aut subeundi iudicii aut simul cum patria deserendi? Punici tamen belli perpetrati, quo nullum neque maius neque periculosius Romani gessere, unus præcipuam gloriam tulit.
Morte Africani creuere inimicorum animi, quorum princeps fuit M. Porcius Cato, qui uiuo quoque eo adlatrare magnitudinem eius solitus erat. Hoc auctore existimantur Petillii et uiuo Africano rem ingressi et mortuo rogationem promulgasse. Fuit autem rogatio talis: ‘uelitis iubeatis, Quirites, quæ pecunia capta ablata coacta ab rege Antiocho est quique sub imperio eius fuerunt, quod eius in publicum relatum non est, uti de ea re Ser. Sulpicius prætor urbanus ad senatum referat, quem eam rem uelit senatus quærere de iis, qui prætores nunc sunt.’ Huic rogationi primo Q. Et L. Mummii intercedebant, senatum quærere de pecunia non relata in publicum, ita ut antea semper factum esset, æquum censebant. Petillii nobilitatem et regnum in senatu Scipionum accusabant. L. Furius Purpureo consularis, qui in decem legatis in Asia fuerat, latius rogandum censebat, non quæ ab Antiocho modo pecuniæ captæ forent, sed quæ ab aliis regibus gentibusque, Cn. Manlium inimicum incessens. Et L. Scipio, quem magis pro se quam aduersus legem dicturum apparebat, dissuasor processit. Is morte P. Africani fratris, uiri omnium fortissimi clarissimique, eam exortam rogationem est conquestus; parum enim fuisse non laudari pro Rostris P. Africanum post mortem, nisi etiam accusaretur; et Carthaginienses exilio Hannibalis contentos esse, populum Romanum ne morte quidem P. Scipionis exsatiari, nisi et ipsius fama sepulti laceretur et frater insuper, accessio inuidiæ, mactetur. M. Cato suasit rogationem—exstat oratio eius de pecunia regis Antiochi—et Mummios tribunos auctoritate deterruit, ne aduersarentur rogationi. Remittentibus ergo his intercessionem omnes tribus uti rogassent iusserunt.
Ser. Sulpicio deinde referente, quem rogatione Petillia quærere uellent, Q. Terentium Culleonem patres iusserunt. Ad hunc prætorem, adeo amicum Corneliæ familiæ, ut, qui Romæ mortuum elatumque P. Scipionem—est enim ea quoque fama—tradunt, pilleatum, sicut in triumpho ierat, in funere quoque ante lectum isse memoriæ prodiderint, et ad Portam Capenam mulsum prosecutis funus dedisse, quod ab eo inter alios captiuos in Africa ex hostibus receptus esset, aut adeo inimicum eundem, ut propter insignem simultatem ab ea factione, quæ aduersa Scipionibus erat, delectus sit potissimum ad quæstionem exercendam—; ceterum ad hunc nimis æquum aut iniquum prætorem reus extemplo factus L. Scipio. Simul et delata et recepta nomina legatorum eius, A. Et L. Hostiliorum Catonum, et C. Furii Aculeonis quæstoris et, ut omnia contacta societate peculatus uiderentur, scribæ quoque duo et accensus. L. Hostilius et scribæ et accensus, priusquam de Scipione iudicium fieret, absoluti sunt, Scipio et A. Hostilius legatus et C. Furius damnati: quo commodior pax Antiocho daretur, Scipionem sex milia pondo auri, quadringenta octoginta argenti plus accepisse, quam in ærarium retulerit, A. Hostilium octoginta pondo auri, argenti quadringenta tria, Furium quæstorem auri pondo centum triginta, argenti ducenta. Has ego summas auri et argenti relatas apud Antiatem inueni. In L. Scipione malim equidem librarii mendum quam mendacium scriptoris esse in summa auri atque argenti; similius enim ueri est argenti quam auri maius pondus fuisse, et potius quadragiens quam ducentiens quadragiens litem æstimatam, eo magis, quod tantæ summæ rationem etiam ab ipso P. Scipione requisitam esse in senatu tradunt, librumque rationis eius cum Lucium fratrem adferre iussisset, inspectante senatu suis ipsum manibus concerpsisse indignantem, quod, cum bis milliens in ærarium intulisset, quadragiens ratio ab se posceretur. Ab eadem fiducia animi, cum quæstores pecuniam ex ærario contra legem promere non auderent, poposcisse clauis et se aperturum ærarium dixisse, qui, ut clauderetur, effecisset.
Multa alia in Scipionis exitu maxime uitæ dieque dicta, morte, funere, sepulcro, in diuersum trahunt, ut, cui famæ, quibus scriptis adsentiar, non habeam. Non de accusatore conuenit: alii M. Næuium, alii Petillios diem dixisse scribunt, non de tempore, quo dicta dies sit, non de anno, quo mortuus sit, non ubi mortuus aut elatus sit; alii Romæ, alii Literni et mortuum et sepultum. Vtrobique monumenta ostenduntur et statuæ; nam et Literni monumentum monumentoque statua superimposita fuit, quam tempestate deiectam nuper uidimus ipsi, et Romæ extra portam Capenam in Scipionum monumento tres statuæ sunt, quarum duæ P. Et L. Scipionum dicuntur esse, tertia pœtæ Q. Ennii. Nec inter scriptores rerum discrepat solum, sed orationes quoque, si modo ipsorum sunt quæ feruntur, P. Scipionis et Ti. Gracchi abhorrent inter se. Index orationis P. Scipionis nomen M. Næuii tribuni plebis habet, ipsa oratio sine nomine est accusatoris; modo nebulonem, modo nugatorem appellat. Ne Gracchi quidem oratio aut Petilliorum accusatorum Africani aut diei dictæ Africano ullam mentionem habet. Alia tota serenda fabula est Gracchi orationi conueniens, et illi auctores sequendi sunt, qui, cum L. Scipio et accusatus et damnatus sit pecuniæ captæ ab rege legatum in Etruria fuisse Africanum tradunt; qua post famam de casu fratris adlatam relicta legatione cucurrisse eum Romam et, cum a porta recta ad forum se contulisset, quod in uincula duci fratrem dictum erat, reppulisse a corpore eius uiatorem, et tribunis retinentibus magis pie quam ciuiliter uim fecisse. Hæc enim ipsa Ti. Gracchus queritur dissolutam esse a priuato tribuniciam potestatem, et ad postremum, cum auxilium L. Scipioni pollicetur, adicit tolerabilioris exempli esse a tribuno plebis potius quam a priuato uictam uideri et tribuniciam potestatem et rem publicam esse. Sed ita hanc unam impotentem eius iniuriam inuidia onerat, ut increpando, quod degenerarit tantum a se ipse, cumulatas ei ueteres laudes moderationis et temperantiæ pro reprehensione præsenti reddat; castigatum enim quondam ab eo populum ait, quod eum perpetuum consulem et dictatorem uellet facere; prohibuisse statuas sibi in comitio, in Rostris, in curia, in Capitolio, in cella Iouis poni; prohibuisse, ne decerneretur, ut imago sua triumphali ornatu e templo Iouis optimi maximi exiret.
Hæc uel in laudatione posita ingentem magnitudinem animi moderantis ad ciuilem habitum honoribus significarent, quæ exprobrando inimicus fatetur. Huic Graccho minorem ex duabus filiis—nam maior P. Cornelio Nasicæ haud dubie a patre collocata erat—nuptam fuisse conuenit. Illud parum constat, utrum post mortem patris et desponsa sit et nupserit, an ueræ illæ opiniones sint, Gracchum, cum L. Scipio in uincula duceretur, nec quisquam collegarum auxilio esset, iurasse sibi inimicitias cum Scipionibus, quæ fuissent, manere, nec se gratiæ quaerendæ causa quicquam facere, sed, in quem carcerem reges et imperatores hostium ducentem uidisset P. Africanum, in eum se fratrem eius duci non passurum. Senatum eo die forte in Capitolio cenantem consurrexisse et petisse, ut inter epulas Graccho filiam Africanus desponderet. Quibus ita inter publicum sollemne sponsalibus rite factis cum se domum recepisset, Scipionem Æmiliæ uxori dixisse filiam se minorem despondisse. Cum illa, muliebriter indignabunda nihil de communi filia secum consultatum, adiecisset non, si Ti. Graccho daret, expertem consilii debuisse matrem esse, lætum Scipionem tam concordi iudicio ei ipsi desponsam respondisse. Hæc de tanto uiro quam et opinionibus et monumentis litterarum uariarent, proponenda erant.
Iudiciis a Q. Terentio prætore perfectis, Hostilius et Furius damnati prædes eodem die quæstoribus urbanis dederunt; Scipio cum contenderet omnem quam accepisset pecuniam in ærario esse, nec se quicquam publici habere, in uincula duci est cœptus. P. Scipio Nasica tribunos appellauit orationemque habuit plenam ueris decoribus non communiter modo Corneliæ gentis, sed proprie familiæ suæ. Parentes suos et P. Africani ac L. Scipionis, qui in carcerem duceretur, fuisse Cn. Et P. Scipiones, clarissimos uiros. Eos, cum per aliquot annos in terra Hispania aduersus multos Pœnorum Hispanorumque et duces et exercitus nominis Romani famam auxissent non bello solum, sed quod Romanæ temperantiæ fideique specimen illis gentibus dedissent, ad extremum ambo pro republica mortem occubuisse. Cum illorum gloriam tueri posteris satis esset, P. Africanum tantum paternas superiecisse laudes, ut fidem fecerit non sanguine humano sed stirpe diuina satum se esse. L. Scipionem, de quo agatur, ut, quæ in Hispania, quæ in Africa, cum legatus fratris esset, gessisset, prætereantur, consulem et ab senatu dignum habitum, cui extra sortem Asia prouincia et bellum cum Antiocho rege decerneretur, et a fratre, cui post duos consulatus censuramque et triumphum legatus in Asiam iret. Ibi ne magnitudo et splendor legati laudibus consulis officeret, forte ita incidisse, ut, quo die ad Magnesiam signis collatis L. Scipio Antiochum deuicisset, æger P. Scipio Elaeæ dierum aliquot uia abesset. Non fuisse minorem eum exercitum quam Hannibalis, cum quo in Africa esset pugnatum; Hannibalem eundem fuisse inter multos alios regios duces, qui imperator Punici belli fuerit. Et bellum quidem ita gestum esse, ut ne fortunam quidem quisquam criminari possit; in pace crimen quæri; eam dici uenisse. Hic decem legatos simul argui, quorum ex consilio data pax esset; quamquam exstitissent ex decem legatis, qui Cn. Manlium accusarent, tamen non modo ad criminis fidem, sed ne ad moram quidem triumphi eam accusationem ualuisse.
At hercule in Scipione leges ipsas pacis, ut nimium accommodatas Antiocho, suspectas esse; integrum enim ei regnum relictum; omnia possidere eum uictum, quæ ante bellum eius fuerint; auri et argenti cum uim magnam habuisset, nihil in publicum relatum, omne in priuatum uersum; an præter omnium oculos tantum auri argentique in triumpho L. Scipionis, quantum non decem aliis triumphis, si omne in unum conferatur, latum? Nam quid de finibus regni dicam? Asiam omnem et proxima Europæ tenuisse Antiochum. Ea quanta regio orbis terrarum sit, a Tauro monte in Ægæum usque prominens mare, quot non urbes modo sed gentes amplectatur, omnes scire. Hanc regionem dierum plus triginta iter in longitudinem, decem inter duo maria in latitudinem patentem usque ad Tauri montis iuga Antiocho ademptam, expulso in ultimum angulum orbis terrarum. Quid, si gratuita pax esset, plus adimi ei potuisse? Philippo uicto Macedoniam, Nabidi Lacedæmonem relictam, nec Quinctio crimen quæsitum; non enim habuisse eum Africanum fratrem; cuius cum gloria prodesse L. Scipioni debuisset, inuidiam nocuisse. Tantum auri argentique iudicatum esse in domum L. Scipionis illatum, quantum uenditis omnibus bonis redigi non posset. Vbi ergo esse regium aurum, ubi tot hereditates acceptas? In domo, quam sumptus non exhauserint, exstare debuisse nouæ fortunæ cumulum. At enim, quod ex bonis redigi non possit, ex corpore et tergo per uexationem et contumelias L. Scipionis petituros inimicos, ut in carcere inter fures nocturnos et latrones uir clarissimus includatur et in robore et tenebris exspiret, deinde nudus ante carcerem proiciatur. Non id Corneliæ magis familiæ quam urbi Romanæ fore erubescendum.
Aduersus ea Terentius prætor rogationem Petilliam et senatus consultum et iudicium de L. Scipione factum recitauit; se, ni referatur pecunia in publicum, quæ iudicata sit, nihil habere quod faciat, nisi ut prendi damnatum et in uincula duci iubeat. Tribuni cum in consilium secessissent, paulo post C. Fannius ex sua collegarumque aliorum, præter Gracchum, sententia pronuntiauit prætori non intercedere tribunos, quo minus sua potestate utatur. Ti. Gracchus ita decreuit, quo minus ex bonis L. Scipionis quod iudicatum sit redigatur, se non intercedere prætori; L. Scipionem, qui regem opulentissimum orbis terrarum deuicerit, imperium populi Romani propagauerit in ultimos terrarum fines, regem Eumenem, Rhodios, alias tot Asiæ urbes deuinxerit populi Romani beneficiis, plurimos duces hostium in triumpho ductos carcere incluserit, non passurum inter hostes populi Romani in carcere et uinculis esse, mittique eum se iubere. Tanto adsensu auditum est decretum, adeo dimissum Scipionem læti homines uiderunt, ut uix in eadem ciuitate uideretur factum iudicium. In bona deinde L. Scipionis possessum publice quæstores prætor misit. Neque in iis non modo uestigium ullum comparuit pecuniæ regiæ, sed nequaquam tantum redactum est, quantæ summæ damnatus fuerat. Collata ea pecunia a cognatis amicisque et clientibus est L. Scipioni, ut, si acciperet eam, locupletior aliquanto esset, quam ante calamitatem fuerat. Nihil accepit; quæ necessaria ad cultum erant, redempta ei a proximis cognatis sunt; uerteratque Scipionum inuidia in prætorem et consilium eius et accusatores