TITI LIVI AB VRBE CONDITA

LIBER XXXVII

1

L. Cornelio Scipione C. Lælio consulibus nulla prius secundum religiones acta in senatu res est quam de Ætolis. et legati eorum institerunt, quia breuem indutiarum diem habebant, et ab T. Quinctio, qui tum Romam ex Græcia redierat, adiuti sunt. Ætoli, ut quibus plus in misericordia senatus quam in causa spei esset, suppliciter egerunt, ueteribus benefactis noua pensantes maleficia. ceterum et præsentes interrogationibus undique senatorum, confessionem magis noxæ quam responsa exprimentium, fatigati sunt, et excedere curia iussi magnum certamen præbuerunt. plus ira quam misericordia in causa eorum ualebat, quia non ut hostibus modo, sed tamquam indomitæ et insociabili genti suscensebant. per aliquot dies cum certatum esset, postremo neque dari neque negari pacem placuit; duæ condiciones iis latæ sunt: uel senatui liberum arbitrium de se permitterent, uel mille talentum darent eosdemque amicos atque inimicos haberent. exprimere cupientibus, quarum rerum in se arbitrium senatui permitterent, nihil certi responsum est. ita infecta pace dimissi urbe eodem die, Italia intra quindecim dies excedere iussi.

Tum de consulum prouinciis cœptum agi est. ambo Græciam cupiebant. multum Lælius in senatu poterat. is, cum senatus aut sortiri aut comparare inter se prouincias consules iussisset, elegantius facturos dixit, si iudicio patrum quam si sorti eam rem permisissent. Scipio responso hoc dato cogitaturum, quid sibi faciendum esset, cum fratre uno locutus iussusque ab eo permittere audacter senatui, renuntiat collegæ facturum se, quod is censeret. cum res aut noua aut uetustate exemplorum memoriæ iam exoletæ relata expectatione certaminis senatum erexisset, P. Scipio Africanus dixit, si L. Scipioni fratri suo prouinciam Græciam decreuissent, se ei legatum iturum. hæc uox magno adsensu audita sustulit certamen; experiri libebat, utrum plus regi Antiocho in Hannibale uicto an in uictore Africano consuli legionibusque Romanis auxilii foret; ac prope omnes Scipioni Græciam, Lælio Italiam decreuerunt.

2

Prætores inde prouincias sortiti sunt, L. Aurunculeius urbanam, Cn. Fuluius peregrinam, L. Æmilius Regillus classem, P. Iunius Brutus Tuscos, M. Tuccius Apuliam et Bruttios, C. Atinius Siciliam. consuli deinde, cui Græcia prouincia decreta erat, eum exercitum, quem a M‘. Acilioduæ autem legiones erantaccepturus esset, in supplementum addita peditum ciuium Romanorum tria milia, equites centum, et socium Latini nominis quinque milia, equites ducenti; et adiectum, ut, cum in prouinciam uenisset, si e re publica uideretur esse, exercitum in Asiam traiceret. alteri consuli totus nouus exercitus decretus, duæ legiones Romanæ et socium Latini nominis quindecim milia peditum, equites sexcenti. exercitum ex Liguribus Q. Minuciusiam enim confectam prouinciam scripserat et Ligurum omne nomen in deditionem uenissetraducere in Boios et P. Cornelio proconsuli tradere iussus ex agro, quo uictos bello multauerat, Boios deducenti. duæ urbanæ legiones, quæ priore anno conscriptæ erant, M. Tuccio prætori datæ et socium ac Latini nominis peditum quindecim milia et equites sexcenti Apuliam Bruttiosque obtinendos. A. Cornelio superioris anni prætori, qui Bruttios cum exercitu obtinuerat, imperatum, si ita consuli uideretur, ut legiones in Ætoliam traiectas M’. Acilio traderet, si is manere ibi uellet; si Acilius redire Romam mallet, ut A. Cornelius cum eo exercitu in Ætolia remaneret. C. Atinium Labeonem prouinciam Siciliam exercitumque a M. Æmilio accipere placuit et in supplementum scribere ex ipsa prouincia, si uellet, peditum duo milia et centum equites. P. Iunius Brutus in Tuscos exercitum nouum, legionem unam Romanam et decem milia socium ac Latini nominis scribere et quadringentos equites; L. Æmilius, cui maritima prouincia erat, uiginti naues longas et socios naualis a M. Iunio prætore superioris anni accipere iussus et scribere ipse mille naualis socios, duo milia peditum; cum iis nauibus militibusque in Asiam proficisci et classem a C. Liuio accipere. duas Hispanias Sardiniamque obtinentibus prorogatum in annum imperium est et idem exercitus decreti. Siciliæ Sardiniæque binæ æque ac proximo anno decumæ frumenti imperatæ; Siculum omne frumentum in Ætoliam exercitum portari iussum, ex Sardinia pars Romam pars in Ætoliam, eodem quo Siculum.

3

Priusquam consules in prouincias proficiscerentur, prodigia per pontifices procurari placuit. Romæ Iunonis Lucinæ templum de cælo tactum erat ita, ut fastigium ualuæque deformarentur; Puteolis pluribus locis murus et porta fulmine icta et duo homines exanimati; Nursiæ sereno satis constabat nimbum ortum; ibi quoque duos liberos homines exanimatos; terra apud se pluuisse Tusculani nuntiabant, et Reatini mulam in agro suo peperisse. ea procurata, Latinæque instauratæ, quod Laurentibus carnis, quæ dari debet, data non fuerat. supplicatio quoque earum religionum causa fuit quibus diis decemuiri ex libris ut fieret ediderunt. decem ingenui, decem uirgines, patrimi omnes matrimique, id sacrificium adhibiti, et decemuiri nocte lactentibus rem diuinam fecerunt. P. Cornelius Scipio Africanus, priusquam proficisceretur, fornicem in Capitolio aduersus uiam, qua in Capitolium escenditur, cum signis septem auratis et equis duobus et marmorea duo labra ante fornicem posuit.

Per eosdem dies principes Ætolorum tres et quadraginta, inter quos Damocritus et frater eius erant, ab duabus cohortibus missis a M‘. Acilio Romam deducti et in Lautumias coniecti sunt. cohortes inde exercitum redire L. Cornelius consul iussit.legati ab Ptolomæo et Cleopatra regibus Ægypti gratulantes, quod M’. Acilius consul Antiochum regem Græcia expulisset, uenerunt adhortantesque, ut in Asiam exercitum traicerent: omnia perculsa metu non in Asia modo sed etiam in Syria esse; reges Ægypti ea, quæ censuisset senatus, paratos fore. gratiæ regibus actæ; legatis munera dari iussa in singulos quaternum milium æris.

4

L. Cornelius consul peractis, quæ Romæ agenda erant, pro contione edixit, ut milites, quos ipse in supplementum scripsisset, quique in Bruttiis cum A. Cornelio proprætore essent, ut hi omnes idibus Quinctilibus Brundisium conuenirent. item tres legatos nominauit, Sex. Digitium L. Apustium C. Fabricium Luscinum, qui ex ora maritima undique nauis Brundisium contraherent; et omnibus iam paratis paludatus ab urbe est profectus. quinque milia uoluntariorum, Romani sociique, qui emerita stipendia sub imperatore P. Africano habebant, præsto fuere exeunti consuli et nomina dederunt. per eos dies, quibus est profectus bellum consul, ludis Apollinaribus, a. d. quintum idus Quinctiles cælo sereno interdiu obscurata lux est, cum luna sub orbem solis subisset. et L. Æmilius Regillus, cui naualis prouincia euenerat, eodem tempore profectus est. L. Aurunculeio negotium ab senatu datum est, ut triginta quinqueremes, uiginti triremes faceret, quia fama erat Antiochum post prœlium nauale maiorem classem aliquanto reparare.

Ætoli, postquam legati ab Roma rettulerunt nullam spem pacis esse, quamquam omnis ora maritima eorum, quæ in Peloponnesum uersa est, depopulata ab Achæis erat, periculi magis quam damni memores, ut Romanis intercluderent iter, Coracem occupauerunt montem; neque enim dubitabant oppugnationem Naupacti eos principio ueris redituros esse. Acilio, quia id expectari sciebat, satius uisum est inopinatam adgredi rem et Lamiam oppugnare; nam et a Philippo prope excidium adductos esse, et tunc eo ipso, quod nihil tale timerent, opprimi incautos posse. profectus ab Elatia primum in hostium terra circa Spercheum amnem posuit castra; inde nocte motis signis prima luce corona mœnia est adgressus.

5

Magnus pauor ac tumultus, ut in re improuisa, fuit. constantius tamen, quam quis facturos crederet, in tam subito periculo, cum uiri propugnarent, feminæ tela omnis generis saxaque in muros gererent, iam multifariam scalis appositis urbem eo die defenderunt. Acilius signo receptui dato suos in castra medio ferme die reduxit; et tunc cibo et quiete refectis corporibus, priusquam prætorium dimitteret, denuntiauit, ut ante lucem armati paratique essent; nisi expugnata urbe se eos in castra non reducturum. eodem tempore, quo pridie, pluribus locis adgressus, cum oppidanos iam uires, iam tela, iam ante omnia animus deficeret, intra paucas horas urbem cepit. ibi partim diuendita partim diuisa præda, consilium habitum, quid deinde faceret. nemini Naupactum iri placuit occupato Coracem ab Ætolis saltu. ne tamen segnia æstiua essent et Ætoli non impetratam pacem ab senatu nihilo minus per suam cunctationem haberent, oppugnare Acilius Amphissam statuit. ab Heraclea per Œtam exercitus eo deductus. cum mœnia castra posuisset, non corona, sicut Lamiam, sed operibus oppugnare urbem est adortus. pluribus simul locis aries admouebatur, et cum quaterentur muri, nihil aduersus tale machinationis genus parare aut comminisci oppidani conabantur; omnis spes in armis et audacia erat; eruptionibus crebris et stationes hostium et eos ipsos, qui circa opera et machinas erant, turbabant.

6

Multis tamen locis decussus murus erat, cum adlatum est successorem Apolloniæ exposito exercitu per Epirum ac Thessaliam uenire. cum tredecim milibus peditum et quingentis equitibus consul ueniebat. iam in sinum Maliacum uenerat; et præmissis Hypatam, qui tradere urbem iuberent, postquam nihil responsum est nisi ex communi Ætolorum decreto facturos, ne teneret se oppugnatio Hypatæ nondum Amphissa recepta, præmisso fratre Africano Amphissam ducit. sub aduentum eorum oppidani relicta urbeiam enim magna ex parte mœnibus nudata eratin arcem, quam inexpugnabilem habent, omnes armati atque inermes concessere. consul sex milia fere passuum inde posuit castra. eo legati Athenienses primum P. Scipionem prægressum agmen, sicut ante dictum est, deinde consulem uenerunt, deprecantes pro Ætolis. clementius responsum ab Africano tulerunt, qui causam relinquendi honeste Ætolici belli quærens Asiam et regem Antiochum spectabat, iusseratque Athenienses non Romanis solum, ut pacem bello præferrent, sed etiam Ætolis persuadere. celeriter auctoribus Atheniensibus frequens ab Hypata legatio Ætolorum uenit, et spem pacis eis sermo etiam Africani, quem priorem adierunt, auxit, commemorantis multas gentes populosque in Hispania prius, deinde in Africa in fidem suam uenisse; in omnibus se maiora clementiæ benignitatisque quam uirtutis bellicæ monumenta reliquisse. perfecta uidebatur res, cum aditus consul idem illud responsum rettulit, quo fugati ab senatu erant. eo tamquam nouo cum icti Ætoli essentnihil enim nec legatione Atheniensium nec placido Africani responso profectum uidebant—, referre suos dixerunt uelle.

7

Reditum inde Hypatam est, nec consilium expediebatur; nam neque, unde mille talentum daretur, erat, et permisso libero arbitrio ne in corpora sua sæuiretur, metuebant. redire itaque eosdem legatos consulem et Africanum iusserunt et petere, ut, si dare uere pacem, non tantum ostendere, frustrantes spem miserorum uellent, aut ex summa pecuniæ demerent aut permissionem extra ciuium corpora fieri iuberent. nihil impetratum ut mutaret consul; et ea quoque irrita legatio dimissa est. secuti et Athenienses sunt; et princeps legationis eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Ætolos et complorantis inutili lamentatione fortunam gentis spem reuocauit auctor indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Romam possent: dilationem nihil præsentia mala, quippe quæ ultima essent, adiecturam; leuari per multos casus tempore interposito præsentis clades posse. auctore Echedemo idem missi; prius P. Scipione conuento, per eum indutias temporis eius, quod petebant, ab consule impetrauerunt. et soluta obsidione Amphissæ M‘. Acilius tradito consuli exercitu prouincia decessit, et consul ab Amphissa Thessaliam repetit, ut per Macedoniam Thræciamque duceret in Asiam.

Tum Africanus fratri: ‘iter, quod insistis, L. Scipio, ego quoque approbo; sed totum id uertitur in uoluntate Philippi, qui si imperio nostro fidus est, et iter et commeatus et omnia, quæ in longo itinere exercitus alunt iuuantque, nobis suppeditabit; si is destituit, nihil per Thræciam satis tutum habebis; itaque prius regis animum explorari placet. optime explorabitur, si nihil ex præparato agentem opprimet qui mittetur.Ti. Sempronius Gracchus, longe tum acerrimus iuuenum, id delectus per dispositos equos prope incredibili celeritate ab Amphissainde enim est dimissusdie tertio Pellam peruenit. in conuiuio rex erat et in multum uini processerat; ea ipsa remissio animi suspicionem dempsit nouare eum quicquam uelle. et tum quidem comiter acceptus hospes, postero die commeatus exercitui paratos benigne, pontes in fluminibus factos, uias, ubi transitus difficiles erant, munitas uidit. hæc referens eadem, qua ierat, celeritate Thaumacis occurrit consuli. inde certiore et maiore spe lætus exercitus præparata omnia in Macedoniam peruenit. uenientis regio apparatu et accepit et prosecutus est rex. multa in eo et dexteritas et humanitas uisa, quæ commendabilia apud Africanum erant, uirum sicut cetera egregium, ita a comitate, quæ sine luxuria esset, non auersum. inde non per Macedoniam modo sed etiam Thræciam prosequente et præparante omnia Philippo Hellespontum peruentum est.

8

Antiochus post naualem Corycum pugnam cum totam hiemem liberam in apparatus terrestris maritimosque habuisset, classi maxume reparandæ, ne tota maris possessione pelleretur, intentus fuerat. succurrebat superatum se, cum classis afuisset Rhodiorum; quodsi ea quoquenec commissuros Rhodios, ut iterum morarenturcertamini adesset, magno sibi nauium numero opus fore, ut uiribus et magnitudine classem hostium æquaret. itaque et Hannibalem in Syriam miserat Phœnicum accersendas naues, et Polyxenidam, quo minus prospere res gesta erat, eo enixius et eas, quæ erant, reficere et alias parare naues iussit. ipse in Phrygia hibernauit undique auxilia accersens. etiam in Gallogræciam miserat; bellicosiores ea tempestate erant, Gallicos adhuc, nondum exoleta stirpe gentis, seruantes animos. filium Seleucum in Æolide reliquerat cum exercitu maritimas continendas urbes, quas illinc a Pergamo Eumenes, hinc a Phocæa Erythrisque Romani sollicitabant. classis Romana, sicut ante dictum est, Canas hibernabat; eo media ferme hieme rex Eumenes cum duobus milibus peditum, equitibus quingentis uenit. is cum magnam prædam agi posse dixisset ex agro hostium, qui circa Thyatiram esset, hortando perpulit Liuium, ut quinque milia militum secum mitteret. missi ingentem prædam intra paucos dies auerterunt.

9

Inter hæc Phocaeæ seditio orta quibusdam Antiochum multitudinis animos auocantibus. grauia hiberna nauium erant, graue tributum, quod togæ quingentæ imperatæ erant cum quingentis tunicis, grauis etiam inopia frumenti, propter quam naues quoque et præsidium Romanum excessit. tum uero liberata metu factio erat, quæ plebem in contionibus Antiochum trahebat; senatus et optimates in Romana societate perstandum censebant; defectionis auctores plus apud multitudinem ualuerunt. Rhodii, quo magis cessatum priore æstate erat, eo maturius æquinoctio uerno eundem Pausistratum classis præfectum cum sex et triginta nauibus miserunt. iam Liuius a Canis cum triginta nauibus suis et septem quadriremibus, quas secum Eumenes rex adduxerat, Hellespontum petebat, ut transitum exercitus, quem terra uenturum opinabatur, præpararet, quæ opus essent. in portum, quem uocant Achæorum, classem primum aduertit; inde Ilium escendit, sacrificioque Mineruæ facto legationes finitimas ab Elæunte et Dardano et Rhœteo, tradentis in fidem ciuitatis suas, benigne audiuit. inde Hellesponti fauces nauigat et decem nauibus in statione contra Abydum relictis cetera classe in Europam Sestum oppugnandam traiecit. iam subeuntibus armatis muros fanatici Galli primum cum sollemni habitu ante portam occurrunt; iussu se matris deum famulos deæ uenire memorant precandum Romanum, ut parceret mœnibus urbique. nemo eorum uiolatus est. mox uniuersus senatus cum magistratibus dedendam urbem processit. inde Abydum traiecta classis. ubi cum temptatis per colloquia animis nihil pacati responderetur, oppugnationem sese expediebant.

10

Dum hæc in Hellesponto geruntur, Polyxenidas regius præfectuserat autem exul Rhodiuscum audisset profectam ab domo popularium suorum classem, et Pausistratum præfectum superbe quædam et contemptim in se contionantem dixisse, præcipuo certamine animi aduersus eum sumpto nihil aliud dies noctesque agitabat animo, quam ut uerba magnifica eius rebus confutaret. mittit eum hominem et illi notum, qui diceret et se Pausistrato patriæque suæ magno usui, se liceat, fore, et a Pausistrato se restitui in patriam posse. cum, quonam modo ea fieri possent, mirabundus Pausistratus percunctaretur, fidem petenti dedit agendæ communiter rei aut tegendæ silentio. tum internuntius: regiam classem aut totam aut maiorem eius partem Polyxenidam traditurum ei; pretium tanti meriti nullum aliud pacisci quam reditum in patriam. magnitudo rei nec ut crederet nec ut aspernaretur dicta effecit. Panhormum Samiæ terræ petit, ibique explorandam rem, quæ oblata erat, substitit. ultro citroque nuntii cursare, nec fides ante Pausistrato facta est, quam coram nuntio eius Polyxenidas sua manu scripsit se ea, quæ pollicitus esset, facturum signoque suo impressas tabellas misit. eo uero pignore uelut auctoratum sibi proditorem ratus est: neque enim eum, qui sub rege uiueret, commissurum fuisse, ut aduersus semet ipsum indicia manu sua testata daret. inde ratio simulatæ proditionis composita. omnium se rerum apparatum omissurum Polyxenidas dicere; non remigem, non socios naualis classem frequentis habiturum; subducturum per simulationem reficiendi quasdam naues, alias in propinquos portus dimissurum; paucas ante portum Ephesi in salo habiturum, quas, si exire res cogeret, obiecturus certamini foret. quam neglegentiam Polyxenidam in classe sua habiturum Pausistratus audiuit, eam ipse extemplo habuit, partem nauium commeatus accersendos Halicarnassum, partem Samum urbem misit, ipse Panhormum mansit, ut paratus esset, cum signum adgrediendi a proditore accepisset. Polyxenidas augere simulando errorem; subducit quasdam naues, alias uelut subducturus esset, naualia reficit; remiges ex hibernis non Ephesum accersit, sed Magnesiam occulte cogit.

11

Forte quidam Antiochi miles, cum Samum rei priuatæ causa uenisset, pro speculatore deprehensus deducitur Panhormum præfectum. is percunctanti, quid Ephesi ageretur, incertum metu an erga suos haud sincera fide, omnia aperit: classem instructam paratamque in portu stare; remigium omne Magnesiam [ Sipylum] missum; perpaucas naues subductas esse et naualia detegi; numquam intentius rem naualem administratam esse. hæc ne pro ueris audirentur, animus errore et spe uana præoccupatus fecit. Polyxenidas satis omnibus comparatis, nocte remige a Magnesia accersito, deductisque raptim, quæ subductæ erant, nauibus, cum diem non tam apparatu absumpsisset, quam quod conspici proficiscentem classem nolebat, post solis occasum profectus septuaginta nauibus tectis uento aduerso ante lucem Pygela portum tenuit. ibi cum interdiu ob eandem causam quiesset, nocte in proxima Samiæ terræ traiecit. hinc Nicandro quodam archipirata quinque nauibus tectis Palinurum iusso petere, atque inde armatos, qua proximum per agros iter esset, Panhormum tergum hostium ducere, ipse interim classe diuisa, ut ex utraque parte fauces portus teneret, Panhormum petit. Pausistratus primo ut in re necopinata turbatus parumper, deinde uetus miles celeriter collecto animo terra melius arceri quam mari hostes posse ratus, armatos duobus agminibus promunturia, quæ cornibus obiectis ab alto portum faciunt, ducit, inde facile telis ancipitibus hostem summoturus. id inceptum eius Nicander a terra uisus cum turbasset, repente mutato consilio naues conscendere omnis iubet. tum uero ingens pariter militum nautarumque trepidatio orta, et uelut fuga in naues fieri, cum se mari terraque simul cernerent circumuentos. Pausistratus unam uiam salutis esse ratus, si uim facere per fauces portus atque erumpere in mare apertum posset, postquam conscendisse suos uidit, sequi ceteris iussis princeps ipse concitata naue remis ostium portus tendit. superantem iam fauces nauem eius Polyxenidas tribus quinqueremibus circumsistit. nauis rostris icta supprimitur; telis obruuntur propugnatores, inter quos et Pausistratus impigre pugnans interficitur. nauium reliquarum ante portum aliæ, aliæ in portu deprensæ, quædam a Nicandro, dum moliuntur a terra, captæ; quinque tantum Rhodiæ naues cum duabus Cois effugerunt terrore flammæ micantis uia sibi inter confertas naues facta; contis enim binis a prora prominentibus trullis ferreis multum conceptum ignem præ se portabant. Erythraeæ triremes cum haud procul a Samo Rhodiis nauibus, quibus ut essent præsidio ueniebant, obuiæ fugientibus fuissent, in Hellespontum Romanos cursum auerterunt. sub idem tempus Seleucus proditam Phocæam porta una per custodes aperta recepit; et Cyme aliæque eiusdem oræ urbes eum metu defecerunt.

12

Dum hæc in Æolide geruntur, Abydus cum per aliquot dies obsidionem tolerasset præsidio regio tutante mœnia, iam omnibus fessis Philota quoque præfecto præsidii permittente magistratus eorum cum Liuio de condicionibus tradendæ urbis agebant. rem distinebat, quod, utrum armati an inermes emitterentur regii, parum conueniebat. hæc agentibus cum interuenisset nuntius Rhodiorum cladis, emissa de manibus res est; metuens enim Liuius, ne successu tantæ rei inflatus Polyxenidas classem, quæ Canas erat, opprimeret, Abydi obsidione custodiaque Hellesponti extemplo relicta naues, quæ subductæ Canis erant, deduxit; et Eumenes Elæam uenit. Liuius omni classe, cui adiunxerat duas triremes Mitylenæas, Phocæam petit. quam cum teneri ualido regio præsidio audisset, nec procul Seleuci castra esse, depopulatus maritimam oram, et præda maxime hominum raptim in naues imposita tantum moratus, dum Eumenes cum classe adsequeretur, Samum petere intendit. Rhodiis primo audita clades simul pauorem simul luctum ingentem fecit; nam præter nauium militumque iacturam, quod floris, quod roboris in iuuentute fuerat, amiserant, multis nobilibus secutis inter cetera auctoritatem Pausistrati, quæ inter suos merito maxima erat; deinde, quod fraude capti, quod a ciue potissimum suo forent, in iram luctus uertit. decem extemplo naues, et diebus post paucis decem alias præfecto omnium Eudamo miserunt, quem aliis uirtutibus bellicis haudquaquam Pausistrato parem, cautiorem, quo minus animi erat, ducem futurum credebant. Romani et Eumenes rex in Erythræam primum classem applicuerunt. ibi noctem unam morati postero die Corycum [Pelorum] promunturium tenuerunt. inde cum in proxima Samiæ uellent traicere, non expectato solis ortu, ex quo statum cæli notare gubernatores possent, in incertam tempestatem miserunt. medio in cursu, aquilone in septentrionem uerso, exasperato fluctibus mari iactari cœperunt.

13

Polyxenidas Samum petituros ratus hostis, ut se Rhodiæ classi coniungerent, ab Epheso profectus primo Myonnesum stetit; inde Macrin, quam uocant, insulam traiecit, ut præteruehentis classis si quas aberrantis ex agmine naues posset aut postremum agmen opportune adoriretur. postquam sparsam tempestate classem uidit, occasionem primo adgrediendi ratus, paulo post increbrescente uento et maiores iam uoluente fluctus, quia peruenire se eos uidebat non posse, Æthaliam insulam traiecit, ut inde postero die Samum ex alto petentis nauis adgrederetur. Romani, pars exigua, primis tenebris portum desertum Samiæ tenuerunt, classis cetera nocte tota in alto iactata in eundem portum decurrit. ibi ex agrestibus cognito hostium naues Æthaliam stare, consilium habitum, utrum extemplo decernerent, an Rhodiam expectarent classem. dilata reita enim placuitCorycum, unde uenerant, traiecerunt. Polyxenidas quoque, cum frustra stetisset, Ephesum rediit. tum Romanæ naues uacuo ab hostibus mari Samum traiecerunt. eodem et Rhodia classis post dies paucos uenit. quam ut expectatam esse appareret, profecti extemplo sunt Ephesum, ut aut decernerent nauali certamine, aut, si detractaret hostis pugnam, quod plurimum intererat animos ciuitatium, timoris confessionem exprimerent. contra fauces portus instructa in frontem nauium acie stetere. postquam nemo aduersus ibat, classe diuisa pars in salo ostium portus in ancoris stetit, pars in terram milites exposuit. in eos [iam] ingentem prædam late depopulato agro agentis Andronicus Macedo, qui in præsidio Ephesi erat, iam mœnibus appropinquantis eruptionem fecit, exutosque magna parte praedæ mare ac naues redegit. postero die insidiis medio ferme uiæ positis eliciendum extra mœnia Macedonem Romani urbem agmine iere; inde, cum ea ipsa suspicio, ne quis exiret, deterruisset, redierunt naues; et terra marique fugientibus certamen hostibus Samum, unde uenerat, classis repetit. inde duas sociorum ex Italia, duas Rhodias triremes cum præfecto Epicrate Rhodio fretum Cephallaniæ tuendum prætor misit. infestum id latrocinio Lacedæmonius Hybristas cum iuuentute Cephallanum faciebat, clausumque iam mare commeatibus Italicis erat.

14

Piræi L. Æmilio Regillo succedenti nauale imperium Epicrates occurrit; qui audita clade Rhodiorum, cum ipse duas tantum quinqueremes haberet, Epicratem cum quattuor nauibus in Asiam secum reduxit; prosecutæ etiam apertæ Atheniensium naues sunt. Ægæo mari traiecit Chium. eodem Timasicrates Rhodius cum duabus quadriremibus ab Samo nocte intempesta uenit, deductusque Æmilium præsidii causa se missum ait, quod eam oram maris infestam onerariis regiæ naues excursionibus crebris ab Hellesponto atque Abydo facerent. traicienti Æmilio a Chio Samum duæ Rhodiæ quadriremes, missæ obuiam ab Liuio, et rex Eumenes cum duabus quinqueremibus occurrit. Samum postquam uentum est, accepta ab Liuio classe et sacrificio, ut adsolet, rite facto Æmilius consilium aduocauit. ibi C. Liuiusis enim est primus rogatus sententiamneminem fidelius posse dare consilium dixit quam eum, qui id alteri suaderet, quod ipse, si in eodem loco esset, facturus fuerit: se in animo habuisse tota classe Ephesum petere et onerarias ducere multa saburra grauatas, atque eas in faucibus portus supprimere; et eo minoris molimenti ea claustra esse, quod in fluminis modum longum et angustum et uadosum ostium portus sit. ita adempturum se maris usum hostibus fuisse inutilemque classem facturum.

15

Nulli ea placere sententia. Eumenes rex quæsiuit, quid tandem? ubi demersis nauibus frenassent claustra maris, utrum libera sua classe abscessuri inde forent opem ferendam sociis terroremque hostibus præbendum, an nihilo minus tota classe portum obsessuri? siue enim abscedant, cui dubium esse, quin hostes extracturi demersas moles sint et minore molimento aperturi portum, quam obstruatur? sin autem manendum ibi nihilo minus sit, quid attinere claudi portum? quin contra illos, tutissimo portu, opulentissima urbe fruentis, omnia Asia præbente quieta æstiua acturos; Romanos aperto in mari fluctibus tempestatibusque obiectos, omnium inopes, in adsidua statione futuros, ipsos magis adligatos impeditosque, ne quid eorum, quæ agenda sint, possint agere, quam ut hostis clausos habeant. Eudamus præfectus Rhodiæ classis magis eam sibi displicere sententiam ostendit, quam ipse, quid censeret faciendum, dixit. Epicrates Rhodius omissa in præsentia Epheso mittendam nauium partem in Lyciam censuit, et Patara, caput gentis, in societatem adiungenda. in duas magnas res id usui fore, et Rhodios pacatis contra insulam suam terris totis uiribus incumbere in unius belli, quod aduersus Antiochum sit, curam posse, et eam classem, quæ in Cilicia compararetur, intercludi, ne Polyxenidæ coniungatur. hæc maxime mouit sententia; placuit tamen Regillum classe tota euehi portum Ephesi inferendum hostibus terrorem.

16

C. Liuius cum duabus quinqueremibus Romanis et quattuor quadriremibus Rhodiis et duabus apertis Zmyrnæis in Lyciam est missus, Rhodum prius iussus adire et omnia cum iis communicare consilia. ciuitates, quas præteruectus est, Miletus Myndus Halicarnassus Cnidus Cous, imperata enixe fecerunt. Rhodum ut uentum est, simul et, quam rem missus esset, iis exposuit et consuluit eos. approbantibus cunctis et eam, quam habebat, classem, adsumptis tribus quadriremibus, nauigat Patara. primo secundus uentus ipsam urbem ferebat eos, sperabantque subito terrore aliquid moturos; postquam circumagente se uento fluctibus dubiis uolui cœptum est mare, peruicerunt quidem remis, ut tenerent terram; sed neque circa urbem tuta statio erat, nec ante ostium portus in salo stare poterant aspero mari et nocte imminente. præteruecti mœnia portum Phœnicunta, minus duum milium spatio inde distantem, petiere, nauibus a maritima ui tutum; sed altæ insuper inminebant rupes, quas celeriter oppidani adsumptis regiis militibus, quos in præsidio habebant, ceperunt. aduersus quos Liuius, quamquam erant iniqua ac difficilia exitus loca, Issæos auxiliares et Zmyrnæorum expeditos iuuenes misit. hi, dum missilibus primo et aduersus paucos leuibus excursionibus lacessebatur magis quam conserebatur pugna, sustinuerunt certamen; postquam plures ex urbe adfluebant, et iam omnis multitudo effundebatur, timor incessit Liuium, ne et auxiliares circumuenirentur et nauibus etiam ab terra periculum esset. ita non milites solum sed etiam naualis socios, remigum turbam, quibus quisque poterat telis, armatos in prœlium eduxit. tum quoque anceps pugna fuit, neque milites solum aliquot, sed L. Apustius tumultuario prœlio cecidit; postremo tamen fusi fugatique sunt Lycii atque in urbem compulsi, et Romani cum haud incruenta uictoria naues redierunt. inde in Telmessicum profecti sinum, qui latere uno Cariam altero Lyciam contingit, omisso consilio Patara amplius temptandi Rhodii domum dimissi sunt, Liuius præteruectus Asiam in Græciam transmisit, ut conuentis Scipionibus, qui tum circa Thessaliam erant, in Italiam traiceret.

17

Æmilius postquam omissas in Lycia res et Liuium profectum in Italiam cognouit, cum ipse ab Epheso tempestate repulsus irrito incepto Samum reuertisset, turpe ratus temptata frustra Patara esse, proficisci eo tota classe et summa ui adgredi urbem statuit. Miletum et ceteram oram sociorum præteruecti in Bargylietico sinu escensionem Iasum fecerunt. urbem regium tenebat præsidium; agrum circa Romani hostiliter depopulati sunt. missis deinde, qui per colloquia principum et magistratuum temptarent animos, postquam nihil in potestate sua responderunt esse, urbem oppugnandam ducit. erant Iasensium exules cum Romanis; ii frequentes Rhodios orare institerunt, ne urbem et uicinam sibi et cognatam innoxiam perire sinerent; sibi exilii nullam aliam causam esse quam fidem erga Romanos; eadem ui regiorum, qua ipsi pulsi sint, teneri eos, qui in urbe maneant; omnium Iasensium unam mentem esse, ut seruitutem regiam effugerent. Rhodii moti precibus Eumene etiam rege adsumpto simul suas necessitudines commemorando, simul obsessæ regio præsidio urbis casum miserando peruicerunt, ut oppugnatione abstineretur. profecti inde pacatis ceteris cum oram Asiæ legerent, Lorymaportus aduersus Rhodum estperuenerunt. ibi in principiis sermo primo inter tribunos militum secretus oritur, deinde aures ipsius Æmilii peruenit, abduci classem ab Epheso, ab suo bello, ut ab tergo liber relictus hostis in tot propinquas sociorum urbes omnia impune conari posset. mouere ea Æmilium; uocatosque Rhodios cum percontatus esset, [utrum]num Pataris uniuersa classis in portu stare posset, cum respondissent non posse, causam nactus omittendæ rei Samum naues reduxit.

18

Per idem tempus Seleucus Antiochi filius, cum per omne hibernorum tempus exercitum in Æolide continuisset partim sociis ferendo opem, partim, quos in societatem perlicere non poterat, depopulandis, transire in fines regni Eumenis, dum is procul ab domo cum Romanis et Rhodiis Lyciæ maritima oppugnaret, statuit. Elæam primo infestis signis accessit; deinde omissa oppugnatione urbis agros hostiliter depopulatus caput arcemque regni Pergamum ducit oppugnandam. Attalus primo stationibus ante urbem positis et excursionibus equitum leuisque armaturæ magis lacessebat quam sustinebat hostem; postremo cum per leuia certamina expertus nulla parte uirium se parem esse intra mœnia se recepisset, obsideri urbs cœpta est. eodem ferme tempore et Antiochus ab Apamea profectus Sardibus primum, deinde haud procul Seleuci castris caput Caici amnis statiua habuit cum magno exercitu mixto uariis ex gentibus. plurimum terroris in Gallorum mercede conductis quattuor milibus erat. hos paucis * admixtis peruastandum passim Pergamenum agrum [milites] misit. quæ postquam Samum nuntiata sunt, primo Eumenes auocatus domestico bello cum classe Elæam petit; inde, cum præsto fuissent equites peditumque expediti, præsidio eorum tutus, priusquam hostes sentirent aut mouerentur, Pergamum contendit. ibi rursus leuia per excursiones prœlia fieri cœpta Eumene summæ rei discrimen haud dubie detractante. paucos post dies Romana Rhodiaque classis, ut regi opem ferrent, Elæam ab Samo uenerunt. quos ubi exposuisse copias Elaeæ et tot classes in unum conuenisse portum Antiocho adlatum est, et sub idem tempus audiuit consulem cum exercitu iam in Macedonia esse pararique, quæ transitum Hellesponti opus essent, tempus uenisse ratus, priusquam terra marique simul urgeretur, agendi de pace [esse], tumulum quendam aduersus Elæam castris cepit; ibi peditum omnibus copiis relictis cum equitatuerant autem sex milia equitumin campos sub ipsa Elaeæ mœnia descendit misso caduceatore Æmilium, uelle se de pace agere.

19

Æmilius Eumene a Pergamo accito adhibitis et Rhodiis consilium habuit. Rhodii haud aspernari pacem; Eumenes nec honestum dicere esse eo tempore de pace agi, nec exitum rei imponi posse: ‘qui enim’ inquitaut honeste, inclusi mœnibus et obsessi, uelut leges pacis accipiemus? aut cui rata ista pax erit, quam sine consule, non ex auctoritate senatus, non iussu populi Romani pepigerimus? quæro enim pace per te facta rediturusne extemplo in Italiam sis, classem exercitumque deducturus, an expectaturus, quid de ea re consuli placeat, quid senatus censeat aut populus iubeat? restat ergo, ut maneas in Asia, et rursus in hiberna copiæ reductæ omisso bello exhauriant commeatibus præbendis socios, deinde, si ita uisum iis sit, penes quos potestas fuerit, instauremus nouum de integro bellum, quod possumus, si ex hoc impetu rerum nihil prolatando remittitur, ante hiemem diis uolentibus perfecisse.hæc sententia uicit, responsumque Antiocho est ante consulis aduentum de pace agi non posse. Antiochus pace nequiquam temptata, euastatis Elæensium primum, deinde Pergamenorum agris, relicto ibi Seleuco filio, Adramytteum hostiliter itinere facto petit agrum opulentum, quem uocant Thebes campum, carmine Homeri nobilitatum; neque alio ullo loco Asiæ maior regiis militibus parta est præda. eodem Adramytteum, ut urbi præsidio essent, nauibus circumuecti Æmilius et Eumenes uenerunt.

20

Per eosdem forte dies Elæam ex Achaia mille pedites cum centum equitibus, Diophane omnibus iis copiis præposito, accesserunt, quos egressos nauibus obuiam missi ab Attalo nocte Pergamum deduxerunt. ueterani omnes et periti belli erant, et ipse dux Philopœmenis, summi tum omnium Græcorum imperatoris, discipulus. qui biduum simul quietem hominum equorumque et uisendas hostium stationes, quibus locis temporibusque accederent reciperentque sese, sumpserunt. radices fere collis, in quo posita urbs est, regii succedebant; ita libera ab tergo populatio erat. nullo ab urbe, ne in stationes quidem qui procul iacularetur, excurrente, postquam semel, compulsi metu, se mœnibus incluserunt, contemptus eorum et inde neglegentia apud regios oritur. non stratos, non infrenatos magna pars habebant equos; paucis arma et ordines relictis dilapsi ceteri sparserant se toto passim campo, pars in iuuenales lusus lasciuiamque uersi, pars uescentes sub umbra, quidam somno etiam strati. hæc Diophanes ex alta urbe Pergamo contemplatus arma suos capere et portam præsto esse iubet; ipse Attalum adit et in animo sibi esse dixit hostium stationem temptare. ægre id permittente Attalo, quippe qui centum equitibus aduersus sescentos, mille peditibus cum quattuor milibus pugnaturum cerneret, porta egressus haud procul statione hostium, occasionem opperiens, consedit. et qui Pergami erant amentiam magis quam audaciam credere esse, et hostes paulisper in eos uersi, ut nihil moueri uiderunt, nec ipsi quicquam ex solita neglegentia, insuper etiam eludentes paucitatem, mutarunt. Diophanes quietos aliquamdiu suos, uelut spectaculum modo eductos, continuit; postquam dilapsos ab ordinibus hostes uidit, peditibus, quantum accelerare possent, sequi iussis ipse princeps inter equites cum turma sua, quam potuit effusissimis habenis, clamore ab omni simul pedite atque equite sublato stationem hostium improuiso inuadit. non homines solum sed equi etiam territi, cum uincula abrupissent, trepidationem et tumultum inter suos fecerunt. pauci stabant impauidi equi; eos ipsos non sternere, non infrenare aut escendere facile poterant multo maiorem quam pro numero equitum terrorem Achæis inferentibus. pedites uero ordinati et præparati sparsos per neglegentiam et semisomnos prope adorti sunt. cædes passim fugaque per campos facta est. Diophanes secutus effusos, quoad tutum fuit, magno decore genti Achæorum partospectauerant enim e mœnibus Pergami non uiri modo sed feminæ etiamin præsidium urbis redit.

21

Postero die regiæ magis compositæ et ordinatæ stationes quingentis passibus longius ab urbe posuerunt castra, et Achæi eodem ferme tempore atque in eundem locum processerunt. per multas horas intenti utrimque uelut iam futurum impetum expectauere; postquam haud procul occasu solis redeundi in castra tempus erat, regii signis collatis abire agmine iter magis quam pugnam composito cœpere. quieuit Diophanes, dum in conspectu erant; deinde eodem, quo pridie, impetu in postremum agmen incurrit, tantumque rursus pauoris ac tumultus incussit, ut, cum terga cæderentur, nemo pugnandi causa restiterit; trepidantesque et uix ordinem agminis seruantes in castra compulsi sunt. hæc Achæorum audacia Seleucum ex agro Pergameno mouere castra cœgit.

Antiochus postquam Romanos tuendum Adramytteum uenisse audiuit, ea quidem urbe abstinuit; depopulatus agros Peræam inde, coloniam Mitylenæorum, expugnauit. Cotton et Corylenus et Aphrodisias et Prinne primo impetu captæ sunt. inde per Thyatiram Sardis rediit. Seleucus in ora maritima permanens aliis terrori erat, aliis præsidio. classis Romana cum Eumene Rhodiisque Mitylenen primo, inde retro, unde profecta erat, Elæam redit. inde Phocæam petentes insulam, quam Bacchium uocantimminet urbi Phocæensium—, appulerunt et, quibus ante abstinuerant templis signisqueegregie autem exornata insula erat—, cum hostiliter diripuissent, ipsam urbem transmiserunt. eam diuisis inter se partibus cum oppugnarent et uideretur sine operibus, armis scalisque capi posse, missum ab Antiocho præsidium trium milium armatorum cum intrasset urbem, extemplo oppugnatione omissa classis insulam se recepit nihil aliud quam depopulato circa urbem hostium agro.

22

Inde placuit Eumenen domum dimitti et præparare consuli atque exercitui, quæ transitum Hellesponti opus essent, Romanam Rhodiamque classem redire Samum atque ibi in statione esse, ne Polyxenidas ab Epheso moueret. rex Elæam, Romani ac Rhodii Samum redierunt. ibi M. Æmilius frater prætoris decessit. Rhodii celebratis exsequiis aduersus classem, quam fama erat ex Syria uenire, tredecim suis nauibus et una Coa quinqueremi, altera Cnidia Rhodum, ut ibi in statione essent, profecti sunt. biduo ante, quam Eudamus cum classe ab Samo ueniret, tredecim ab Rhodo naues cum Pamphilida præfecto aduersus eandem Syriacam classem missæ adsumptis quattuor nauibus, quæ Cariæ præsidio erant, oppugnantibus regiis Dædala et quædam alia Peraeæ castella obsidione exemerunt. Eudamum confestim exire placuit. additæ huic quoque sunt eam classem, quam habebat, sex apertæ naues. profectus cum, quantum accelerare poterat, maturasset, portum, quem Megisten uocant, prægressos consequitur. inde uno agmine Phaselidem cum uenissent, optimum uisum est ibi hostem opperiri.

23

In confinio Lyciæ et Pamphyliæ Phaselis est; prominet penitus in altum conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia petentibus et procul nauium præbet prospectum. eo maxime, ut in obuio classi hostium essent, electus locus est; ceterum, quod non prouiderunt, et loco graui et tempore annimedium enim æstatis erat—, hoc insolito odore ingruere morbi uulgo, maxime in remiges, cœperunt. cuius pestilentiæ metu profecti cum præterueherentur Pamphylium sinum, Eurymedontem amnem appulsa classe audiunt ab Aspendiis Sidam hostis esse. tardius nauigauerant regii aduerso tempore etesiarum, quod uelut statum fauoniis uentis est. Rhodiorum duæ et triginta quadriremes et quattuor triremes fuere; regia classis septem et triginta maioris formæ nauium erat; in quibus tres hepteres, quattuor hexeres habebat. præter has decem triremes erant. et hi adesse hostis ex specula quadam cognouerunt. utraque classis postero die luce prima, tamquam eo die pugnatura, e portu mouit; et postquam superauere Rhodii promunturium, quod ab Sida prominet in altum, extemplo et conspecti ab hostibus sunt et ipsi eos uiderunt. ab regiis sinistro cornu, quod ab alto obiectum erat, Hannibal, dextro Apollonius, purpuratorum unus, præerat; et iam in frontem derectas habebant naues. Rhodii longo agmine ueniebant; prima prætoria nauis Eudami erat; cogebat agmen Chariclitus; Pamphilidas mediæ classi præerat. Eudamus postquam hostium aciem instructam et paratam concurrendum uidit, et ipse in altum euehitur, et deinceps quæ sequebantur seruantes ordinem in frontem derigere iubet. ea res primo tumultum præbuit; nam nec sic in altum euectus erat, ut ordo omnium nauium terram explicari posset, et festinans ipse præpropere cum quinque solis nauibus Hannibali occurrit; ceteri quia in frontem derigere iussi erant, non sequebantur. extremo agmini loci nihil terram relicti erat; trepidantibusque iis inter se iam in dextro cornu aduersus Hannibalem pugnabatur.

24

Sed momento temporis et nauium uirtus et usus maritimæ rei terrorem omnem Rhodiis dempsit. nam et in altum celeriter euectæ naues locum post se quæque uenienti terram dedere, et si qua concurrerat rostro cum hostium naue, aut proram lacerabat, aut remos detergebat, aut libero inter ordines discursu præteruecta in puppim impetum dabat. maxime exterruit hepteris regia a multo minore Rhodia naue uno ictu demersa; itaque iam haud dubie dextrum cornu hostium in fugam inclinabat. Eudamum in alto multitudine nauium maxime Hannibal, ceteris omnibus longe præstantem, urgebat, et circumuenisset, ni signo sublato ex prætoria naue, quo dispersam classem in unum colligi mos erat, omnes quæ in dextro cornu uicerant naues opem ferendam suis concurrissent. tum et Hannibal quæque circa eum naues erant capessunt fugam; nec insequi Rhodii ex magna parte ægris et ob id celerius fessis remigibus potuerunt. cum in alto, ubi substiterant, cibo reficerent uires, contemplatus Eudamus hostis claudas mutilatasque naues apertis nauibus remulco trahentis, uiginti paulo amplius integras abscedentis, e turri praetoriæ nauis silentio factoexsurgite’ inquitet egregium spectaculum capessite oculis.consurrexere omnes, contemplatique trepidationem fugamque hostium [ac] prope una uoce omnes, ut sequerentur, exclamauerunt. ipsius Eudami multis ictibus uulnerata nauis erat; Pamphilidam et Chariclitum insequi, quoad putarent tutum, iussit. aliquamdiu secuti sunt; postquam terræ appropinquabat Hannibal, ueriti, ne includerentur uento in hostium ora, Eudamum reuecti hepterem captam, quæ primo concursu icta erat, ægre Phaselidem pertraxerunt. inde Rhodum non tam uictoria læti, quam alius alium accusantes, quod, cum potuisset, non omnis submersa aut capta classis hostium foret, redierunt. Hannibal, ictus uno prœlio aduerso, ne tum quidem præteruehi Lyciam audebat, cum coniungi ueteri regiæ classi quam primum cuperet; et ne id ei facere liberum esset, Rhodii Chariclitum cum uiginti nauibus rostratis Patara et Megisten portum miserunt. Eudamum cum septem nauibus maximis ex ea classe, cui præfuerat, Samum redire Romanos iusserunt, ut, quantum consilio, quantum auctoritate ualeret, compelleret Romanos Patara expugnanda.

25

Magnam Romanis lætitiam prius uictoriæ nuntius, deinde aduentus attulit Rhodiorum; et apparebat, si Rhodiis ea cura dempta fuisset, uacuos eos tuta eius regionis maria præstaturos. sed profectio Antiochi ab Sardibus metusque inde, ne opprimerentur maritimæ urbes, abscedere custodia Ioniæ atque Æolidis prohibuerunt; Pamphilidam cum quattuor nauibus tectis eam classem, quæ circa Patara erat, miserunt. Antiochus non ciuitatium modo, quæ circa se erant, contrahebat præsidia, sed Prusiam Bithyniæ regem legatos miserat litterasque, quibus transitum in Asiam Romanorum increpabat: uenire eos omnia regna tollenda, ut nullum usquam [orbis] terrarum nisi Romanum imperium esset; Philippum, Nabim expugnatos; se tertium peti; ut quisque proximus ab oppresso sit, per omnis uelut continens incendium peruasurum; ab se gradum in Bithyniam fore, quando Eumenes in uoluntariam seruitutem concessisset. his motum Prusiam litteræ Scipionis consulis, sed magis fratris eius Africani, ab suspicione tali auerterunt, qui præter consuetudinem perpetuam populi Romani augendi omni honore regum sociorum maiestatem, domesticis ipse exemplis Prusiam promerendam amicitiam suam compulit: regulos se acceptos in fidem in Hispania reges reliquisse; Masinissam non in patrio modo locasse regno, sed in Syphacis, a quo ante expulsus fuisset, regnum imposuisse; et esse eum non Africæ modo regum longe opulentissimum, sed toto in orbe terrarum cuiuis regum uel maiestate uel uiribus parem. Philippum et Nabim, hostis et bello superatos ab T. Quinctio, tamen in regno relictos. Philippo quidem anno priore etiam stipendium remissum et filium obsidem redditum; et quasdam ciuitates extra Macedoniam patientibus Romanis imperatoribus recepisse eum. in eadem dignitate et Nabim futurum fuisse, nisi eum suus primum furor, deinde fraus Ætolorum absumpsisset. maxime confirmatus est animus regis, postquam eum C. Liuius, qui prætor ante classi præfuerat, legatus ab Roma uenit et edocuit, quanto et spes uictoriæ certior Romanis quam Antiocho et amicitia sanctior firmiorque apud Romanos futura esset.

26

Antiochus postquam a spe societatis Prusiæ decidit, Ephesum ab Sardibus est profectus classem, quæ per aliquot menses instructa ac parata fuerat, uisendam, magis quia terrestribus copiis exercitum Romanum et duos Scipiones imperatores uidebat sustineri non posse, quam quod res naualis ipsa per se aut temptata sibi umquam feliciter aut tunc magnæ et certæ fiduciæ esset. erat tamen momentum in præsentia spei, quod et magnam partem Rhodiæ classis circa Patara esse et Eumenen regem cum omnibus nauibus suis consuli obuiam in Hellespontum profectum audierat; aliquid etiam inflabat animos classis Rhodia Samum per occasionem fraude præparatam absumpta. his fretus, Polyxenida cum classe temptandam omni modo certaminis fortunam misso, ipse copias Notium ducit. id oppidum Colophonium, mari imminens, abest a uetere Colophone duo ferme milia passuum. et ipsam urbem suæ potestatis esse uolebat, adeo propinquam Epheso, ut nihil terra mariue ageret, quod non subiectum oculis Colophoniorum ac per eos notum extemplo Romanis esset, et hos audita obsidione non dubitabat opem sociæ urbi ferendam classem ab Samo moturos; eam occasionem Polyxenidæ rem gerendam fore. igitur operibus oppugnare urbem adgressus, mare partibus duabus pariter munitionibus deductis, utrimque uineas et aggerem muro iniunxit et testudinibus arietes admouit. quibus territi malis Colophonii oratores Samum L. Æmilium, fidem prætoris populique Romani implorantes, miserunt. Æmilium et Sami segnis diu mora offendebat, nihil minus opinantem quam Polyxenidam, bis nequiquam ab se prouocatum, potestatem pugnæ facturum esse, et turpe existimabat Eumenis classem adiuuare consulem traiciendas in Asiam legiones, se Colophonis obsessæ auxilio, incertam finem habituro, alligari. Eudamus Rhodius, qui et tenuerat eum Sami cupientem proficisci in Hellespontum, cunctique instare et [dicere]: quanto satius esse uel socios obsidione eximere uel uictam iam semel classem iterum uincere et totam maris possessionem hosti eripere, quam desertis sociis, tradita Antiocho Asia terra marique in Hellespontum, ubi satis esset Eumenis classis, ab sua parte belli discedere.

27

Profecti ab Samo petendos commeatus consumptis iam omnibus Chium parabant traicere; id erat horreum Romanis, eoque omnes ex Italia missæ onerariæ derigebant cursum. circumuecti ab urbe auersa insulæobiecta aquiloni Chium et Erythras suntcum pararent traicere, litteris certior fit prætor frumenti uim magnam Chium ex Italia uenisse, uinum portantes naues tempestatibus retentas esse; simul adlatum est Teios regiæ classi commeatus benigne præbuisse, quinque milia uasorum uini esse pollicitos. Teum ex medio cursu classem repente auertit, aut uolentibus iis usurus commeatu parato hostibus, aut ipsos pro hostibus habiturus. cum derexissent terram proras, quindecim ferme eis naues circa Myonnesum apparuerunt, quas primo ex classe regia prætor esse ratus institit sequi; apparuit deinde piraticos celoces et lembos esse. Chiorum maritimam oram depopulati cum omnis generis præda reuertentes postquam uidere ex alto classem, in fugam uerterunt. et celeritate superabant leuioribus et id fabrefactis nauigiis, et propiores terræ erant; itaque priusquam appropinquaret classis Myonnesum perfugerunt, unde se e portu ratus abstracturum naues, ignarus loci sequebatur prætor. Myonnesus promunturium inter Teum Samumque est. ipse collis est in modum metæ in acutum cacumen a fundo satis lato fastigatus; a continenti artæ semitæ aditum habet, a mari exesæ fluctibus rupes claudunt, ita ut quibusdam locis superpendentia saxa plus in altum, quam quæ in statione sunt naues, promineant. circa ea appropinquare non ausæ naues, ne sub ictu superstantium rupibus piratarum essent, diem triuere. tandem sub noctem uano incepto cum abstitissent, Teum postero die accessere et in portu, qui ab tergo urbis estGeræsticum ipsi appellant—, nauibus constitutis prætor depopulandum circa urbem agrum emisit milites.

28

Teii, cum in oculis populatio esset, oratores cum infulis et uelamentis Romanum miserunt. quibus purgantibus ciuitatem omnis facti dictique hostilis aduersus Romanos, et iuuisse eos commeatu classem hostium arguit, et quantum uini Polyxenidæ promisissent; quæ si eadem Romanæ classi darent, reuocaturum se a populatione militem; si minus, pro hostibus eos habiturum. hoc tam triste responsum cum rettulissent legati, uocatur in contionem a magistratibus populus, ut, quid agerent, consultarent. eo forte die Polyxenidas cum regia classe a Colophone profectus postquam mouisse a Samo Romanos audiuit et Myonnesum piratas persecutos Teiorum agrum depopulari, naues in Geræstico portu stare, ipse aduersus Myonnesum in insulaMacrin nautici uocantancoras portu occulto iecit. inde ex propinquo explorans, quid hostes agerent, primo in magna spe fuit, quem modum Rhodiam classem Samum circumsessis exitum faucibus portus expugnasset, sic et Romanam expugnaturum. nec est dissimilis natura loci: promunturiis cœuntibus inter se ita clauditur portus, ut uix duæ simul inde naues possint exire. [inde] nocte occupare fauces Polyxenidas in animo habebat, et denis nauibus promunturia stantibus, quæ ab utroque cornu in latera exeuntium nauium pugnarent, ex cetera classe, sicut Panhormum fecerat, armatis in littora expositis terra marique simul hostis opprimere. quod non uanum ei consilium fuisset, ni, cum Teii facturos se imperata promisissent, accipiendos commeatus aptius uisum esset Romanis in eum portum, qui ante urbem est, classem transire. dicitur et Eudamus Rhodius uitium alterius portus ostendisse, cum forte duæ naues in arto ostio implicitos remos fregissent; et inter alia id quoque mouit prætorem, ut traduceret classem, quod ab terra periculum erat, haud procul inde Antiocho statiua habente.

29

Traducta classe urbem ignaris omnibus egressi milites nautæque sunt commeatus et uinum maxime diuidendum in naues, cum medio forte diei agrestis quidam prætorem adductus nuntiat alterum iam diem classem stare insulam Macrin, et paulo ante uisas quasdam moueri tamquam profectionem naues. re subita perculsus prætor tubicines canere iubet, ut, si qui per agros palati essent, redirent; tribunos in urbem mittit cogendos milites nautasque in naues. haud secus quam in repentino incendio aut capta urbe trepidatur, aliis in urbem currentibus suos reuocandos, aliis ex urbe naues cursu repetentibus, incertisque clamoribus, quibus ipsis tubæ obstreperent, turbatis imperiis tandem concursum naues est. uix suas quisque noscere aut adire præ tumultu poterat; trepidatumque cum periculo et in mari et in terra foret, ni partibus diuisis Æmilius cum prætoria naue primum e portu in altum euectus, excipiens insequentis, suo quamque ordine in frontem instruxisset, Eudamus Rhodiaque classis substitissent terram, ut et sine trepidatione conscenderent et, ut quæque parata esset, exiret nauis. ita et explicuere ordinem primæ in conspectu prætoris, et coactum agmen ab Rhodiis est, instructaque acies, uelut cernerent regios, in altum processit. inter Myonnesum et Corycum promunturium erant, cum hostem conspexere. et regia classis, binis in ordinem nauibus longo agmine ueniens, et ipsa aciem aduersam explicuit læuo tantum euecta cornu, ut amplecti et circuire dextrum cornu Romanorum posset. quod ubi Eudamus, qui cogebat agmen, uidit, non posse æquare ordinem Romanos et tantum non iam circuiri ab dextro cornu, concitat naueset erant Rhodiæ longe omnium celerrimæ tota classe—, æquatoque cornu praetoriæ naui, in qua Polyxenidas erat, suam obiecit.

30

Iam totis classibus simul ab omni parte pugna conserta erat. ab Romanis octoginta naues pugnabant, ex quibus Rhodiæ duæ et uiginti erant; hostium classis undenonaginta nauium fuit; maximæ formæ naues tres hexeres habebat, duas hepteres. robore nauium et uirtute militum Romani longe præstabant, Rhodiæ naues agilitate et arte gubernatorum et scientia remigum; maximo tamen terrori hostibus fuere, quæ ignes præ se portabant, et quod unum iis Panhormum circumuentis saluti fuerat, id tum maximum momentum uictoriam fuit. nam metu ignis aduersi regiæ naues, ne proræ concurrerent, cum declinassent, neque ipsæ ferire rostro hostem poterant, et obliquas se ipsæ ictus præbebant, et si qua concurrerat, obruebatur infuso igni, magisque incendium quam prœlium trepidabant. plurimum tamen, quæ solet, militum uirtus in bello ualuit. mediam namque aciem hostium Romani cum rupissent, circumuecti ab tergo pugnantibus aduersus Rhodios regiis sese obiecere; momentoque temporis et media acies Antiochi et læuo cornu circumuentæ naues mergebantur. dextera pars integra sociorum magis clade quam suo periculo terrebantur; ceterum, postquam alias circumuentas, prætoriam nauem Polyxenidæ relictis sociis uela dantem uidere, sublatis raptim dolonibuset erat secundus petentibus Ephesum uentuscapessunt fugam quadraginta duabus nauibus in ea pugna amissis, quarum decem tres captæ in potestatem hostium uenerunt, ceteræ incensæ aut demersæ. Romanorum duæ naues fractæ sunt, uulneratæ aliquot; Rhodia una capta memorabili casu. nam cum rostro percussisset Sidoniam nauem, ancora, ictu ipso excussa e naue sua, unco dente, uelut ferrea manu iniecta, adligauit alterius proram; inde tumultu iniecto cum diuellere se ab hoste cupientes inhiberent Rhodii, tractum ancorale et implicitum remis latus alterum detersit; debilitatam ea ipsa, quæ icta cohæserat nauis cepit. hoc maxime modo Myonnesum nauali prœlio pugnatum est.

31

Quo territus Antiochus, quia possessione maris pulsus longinqua tueri diffidebat se posse, præsidium ab Lysimachia, ne opprimeretur ibi ab Romanis, deduci prauo, ut res ipsa postea docuit, consilio iussit. non enim tueri solum Lysimachiam a primo impetu Romanorum facile erat, sed obsidionem etiam tota hieme tolerare et obsidentis quoque ultimam inopiam adducere extrahendo tempus et interim spem pacis per occasionem temptare. nec Lysimachiam tantum hostibus tradidit post aduersam naualem pugnam, sed etiam Colophonis obsidione abscessit et Sardis recepit se; atque inde in Cappadociam Ariarathen, qui auxilia accerserent, et quocumque alio poterat, copias contrahendas, in unum iam consilium, ut acie dimicaret, intentus misit.

Regillus Æmilius post uictoriam naualem profectus Ephesum, derectis ante portum nauibus, cum confessionem ultimam concessi maris hosti expressisset, Chium, quo ante nauale prœlium cursum ab Samo intenderat, nauigat. ibi naues in prœlio quassatas cum refecisset, L. Æmilium Scaurum cum triginta nauibus Hellespontum exercitum traiciendum misit, Rhodios parte praedæ et spoliis naualibus decoratos domum redire iubet. Rhodii impigre præuertere traiciendas copias consulis [iere]; atque eo quoque functi officio, tum demum Rhodum rediere. classis Romana ab Chio Phocæam traiecit. in sinu maris intimo posita hæc urbs est, oblonga forma; duum milium et quingentorum passuum spatium murus amplectitur, coit deinde ex utraque parte in artiorem uelut cuneum; Lamptera ipsi appellant. mille et ducentos passus ibi latitudo patet; inde lingua in altum mille passuum excurrens medium fere sinum uelut nota distinguit; ubi cohæret faucibus angustis, duos in utramque regionem uersos portus tutissimos habet. qui in meridiem uergit, Naustathmon ab re appellant, quia ingentem uim nauium capit; alter prope ipsum Lamptera est.

32

Hos portus tutissimos cum occupasset Romana classis, priusquam aut scalis aut operibus mœnia adgrederetur, mittendos censuit prætor, qui principum magistratuumque animos temptarent. postquam obstinatos uidit, duobus simul locis oppugnare est adortus. altera pars infrequens ædificiis erat; templa deum aliquantum tenebant loci; ea prius ariete admoto quatere muros turresque cœpit; dein cum eo multitudo occurreret defendendum, altera quoque parte admotus aries; et iam utrimque sternebantur muri. quorum casum cum impetum Romani milites per ipsam stragem ruinarum facerent, alii scalis etiam ascensum in muros temptarent, adeo obstinate restitere oppidani, ut facile appareret plus in armis et uirtute quam in mœnibus auxilii esse. coactus ergo periculo militum prætor receptui cani iussit, ne obiceret incautos furentibus desperatione ac rabie. dirempto prœlio, ne tum quidem quietem uersi, sed undique omnes munienda et obmolienda, quæ ruinis strata erant, concurrerunt. huic operi intentis superuenit Q. Antonius a prætore missus, qui castigata pertinacia eorum maiorem curam Romanis quam illis ostenderet esse, ne in perniciem urbis pugnaretur; si absistere furore uellent, potestatem iis dari eadem condicione, qua prius C. Liuii in fidem uenissent, se tradendi. hæc cum audissent, quinque dierum spatio deliberandum sumpto, temptata interim spe auxilii ab Antiocho, postquam legati missi regem nihil in eo præsidii esse retulerant, tum portas aperuerunt, pacti, ne quid hostile paterentur. cum signa in urbem inferrentur et pronuntiasset prætor parci se deditis uelle, clamor undique est sublatus, indignum facinus esse, Phocæensis, numquam fidos socios, semper infestos hostis, impune eludere. ab hac uoce uelut signo a prætore dato diripiendam urbem passim discurrunt. Æmilius primo resistere et reuocare dicendo captas, non deditas diripi urbes, et in iis tamen imperatoris, non militum arbitrium esse. postquam ira et auaritia imperio potentiora erant, præconibus per urbem missis liberos omnes in forum se conuenire iubet, ne uiolarentur; et in omnibus, quæ ipsius potestatis fuerunt, fides constitit prætoris: urbem agrosque et suas leges iis restituit; et, quia hiems iam appetebat, Phocaeæ portus hibernandum classi delegit.

33

Per idem fere tempus consuli, transgresso Æniorum Maronitarumque finis, nuntiatur uictam regiam classem Myonnesum relictamque a præsidio Lysimachiam esse. id multo quam de nauali uictoria lætius fuit, utique postquam eo uenerunt, refertaque urbs omnium rerum commeatibus uelut in aduentum exercitus præparatis eos excepit, ubi inopiam ultimam laboremque in obsidenda urbe proposuerant sibi. paucos dies statiua habuere, impedimenta ægrique ut consequerentur, qui passim per omnia Thraciæ castella, fessi morbis ac longitudine uiæ, relicti erant. receptis omnibus ingressi rursus iter per Chersonesum Hellespontum perueniunt. ubi omnibus cura regis Eumenis traiciendum præparatis uelut in pacata littora nullo prohibente, aliis alio delatis nauibus, sine tumultu traiecere. ea uero res Romanis auxit animos, concessum sibi transitum cernentibus in Asiam, quam rem magni certaminis futuram crediderant. statiua deinde Hellespontum aliquamdiu habuerunt, quia dies forte, quibus ancilia mouentur, religiosi iter inciderant. idem dies P. Scipionem propiore etiam religione, quia salius erat, diiunxerant ab exercitu; causaque et is ipse moræ erat, dum consequeretur.

34

Per eos forte dies legatus ab Antiocho in castra uenerat Byzantius Heraclides, de pace adferens mandata; quam impetrabilem fore magnam ei spem attulit mora et cunctatio Romanorum, quos, simul Asiam attigissent, effuso agmine castra regia ituros crediderat. statuit tamen non prius consulem adire quam P. Scipionem, et ita mandatum ab rege erat. in eo maximam spem habebat, præterquam quod et magnitudo animi et satietas gloriæ placabilem eum maxime faciebat, notumque erat gentibus, qui uictor ille in Hispania, qui deinde in Africa fuisset, etiam quod filius eius captus in potestate regis erat. is ubi et quando et quo casu captus sit, sicut pleraque alia, parum inter auctores constat. alii principio belli, a Chalcide Oreum petentem, circumuentum ab regiis nauibus tradunt; alii, postquam transitum in Asiam est, cum turma Fregellana missum exploratum regia castra, effuso obuiam equitatu cum reciperet sese, in eo tumultu delapsum ex equo cum duobus equitibus oppressum, ita regem deductum esse. illud satis constat, si pax cum populo Romano maneret hospitiumque priuatim regi cum Scipionibus esset, neque liberalius neque benignius haberi colique adolescentem, quam cultus est, potuisse. ob hæc cum aduentum P. Scipionis legatus expectasset, ubi is uenit, consulem adit petitque, ut mandata audiret.

35

Aduocato frequenti consilio legati uerba sunt audita. is, multis ante legationibus ultro citroque nequiquam de pace missis, eam ipsam fiduciam impetrandi sibi esse dixit, quod priores legati nihil impetrassent: Zmyrnam enim et Lampsacum et Alexandriam Troadem et Lysimachiam in Europa iactatas in illis disceptationibus esse; quarum Lysimachia iam cessisse regem, ne quid habere eum in Europa dicerent; eas quæ in Asia sint ciuitates tradere paratum esse, et si quas alias Romani, quod suarum partium fuerint, uindicare ab imperio regio uelint; impensæ quoque in bellum factæ partem dimidiam regem præstaturum populo Romano. condiciones erant pacis; reliqua oratio fuit, ut memores rerum humanarum et suæ fortunæ moderarentur et alienam ne urgerent. finirent Europa imperium, id quoque immensum esse; et parari singula acquirendo facilius potuisse quam uniuersa teneri posse; quod si Asiæ quoque partem aliquam abstrahere uelint, dummodo non dubiis regionibus finiant, uinci suam temperantiam Romana cupiditate pacis et concordiæ causa regem passurum. ea, quæ legato magna pacem impetrandam uidebantur, parua Romanis uisa: nam et impensam, quæ in bellum facta esset, omnem præstare regem æquum censebant, cuius culpa bellum excitatum esset, et non Ionia modo atque Æolide deduci debere regia præsidia, sed sicut Græcia omnis liberata esset, ita, quæ in Asia sint, omnes liberari urbes; id aliter fieri non posse, quam ut cis Taurum montem possessione Asiæ Antiochus cedat.

36

Legatus postquam nihil æqui in consilio impetrare se censebat, priuatimsic enim imperatum eratP. Scipionis temptare animum est conatus. omnium primum filium ei sine pretio redditurum regem dixit; deinde ignarus et animi Scipionis et moris Romani, auri pondus ingens est pollicitus, et nomine tantum regio excepto societatem omnis regni, si per eum pacem impetrasset. ea Scipio: ‘quod Romanos omnis, quod me, quem missus es, ignoras, minus miror, cum te fortunam eius, a quo uenis, ignorare cernam. Lysimachia tenenda erat, ne Chersonesum intraremus, aut Hellespontum obsistendum, ne in Asiam traiceremus, si pacem tamquam ab sollicitis de belli euentu petituri eratis; concesso uero in Asiam transitu et non solum frenis, sed etiam iugo accepto quæ disceptatio ex æquo, cum imperium patiendum sit, relicta est? ego ex munificentia regia maximum donum filium habebo; aliis, deos precor, ne umquam fortuna egeat mea; animus certe non egebit. pro tanto in me munere gratum me in se esse sentiet, si priuatam gratiam pro priuato beneficio desiderabit; publice nec habebo quicquam ab illo nec dabo. quod in præsentia dare possim, fidele consilium est. abi, nuntia meis uerbis, bello absistat, pacis condicionem nullam recuset.nihil ea mouerunt regem, tutam fore belli aleam ratum, quando perinde ac uicto iam sibi leges dicerentur. omissa igitur in præsentia mentione pacis totam curam in belli apparatum intendit.

37

Consul omnibus præparatis proposita exsequenda cum ex statiuis mouisset, Dardanum primum, deinde Rhœteum utraque ciuitate obuiam effusa uenit. inde Ilium processit, castrisque in campo, qui est subiectus mœnibus, positis in urbem arcemque cum escendisset, sacrificauit Mineruæ præsidi arcis et Iliensibus in omni rerum uerborumque honore ab se oriundos Romanos præferentibus et Romanis lætis origine sua. inde profecti sextis castris caput Caici amnis peruenerunt. eo et Eumenes rex, primo conatus ab Hellesponto reducere classem in hiberna Elæam, aduersis deinde uentis cum aliquot diebus superare Lecton promunturium non potuisset, in terram egressus, ne deesset principiis rerum, qua proximum fuit, in castra Romana cum parua manu contendit. ex castris Pergamum remissus commeatus expediendos, tradito frumento quibus iusserat consul, in eadem statiua rediit. inde plurium dierum præparatis cibariis consilium erat ire hostem, priusquam hiems opprimeret.

Regia castra circa Thyatiram erant. ubi cum audisset Antiochus P. Scipionem ægrum Elæam delatum, legatos, qui filium eum reducerent, misit. non animo solum patrio gratum munus, sed corpori quoque salubre gaudium fuit; satiatusque tandem complexu filiirenuntiate’ inquitgratias regi me agere, referre aliam gratiam nunc non posse, quam ut suadeam, ne ante in aciem descendat, quam in castra me redisse audierit.quamquam sexaginta milia peditum, plus duodecim milia equitum animos interdum spem certaminis faciebant, motus tamen Antiochus tanti auctoritate uiri, in quo incertos belli euentus omnis fortunæ posuerat subsidia, recepit se et transgressus Phrygium amnem circa Magnesiam, quæ Sipylum est, posuit castra; et ne, si extrahere tempus uellet, munimenta Romani temptarent, fossam sex cubita altam, duodecim latam cum duxisset, extra duplex uallum fossæ circumdedit, interiore labro murum cum turribus crebris obiecit, unde facile arceri transitu fossæ hostis posset.

38

Consul circa Thyatiram esse regem ratus, continuis itineribus quinto die Hyrcanum campum descendit. inde cum profectum audisset, secutus uestigia citra Phrygium amnem, quattuor milia ab hoste posuit castra. eo mille ferme equitesmaxima pars Gallogræci erant, et Dahæ quidam aliarumque gentium sagittarii equites intermixtitumultuose amni traiecto in stationes impetum fecerunt. primo turbauerunt incompositos; dein, cum longius certamen fieret et Romanorum ex propinquis castris facili subsidio cresceret numerus, regii fessi iam et pluris non sustinentes recipere se conati circa ripam amnis, priusquam flumen ingrederentur, ab instantibus tergo aliquot interfecti sunt. biduum deinde silentium fuit neutris transgredientibus amnem; tertio post die Romani simul omnes transgressi sunt et duo milia fere et quingentos passus ab hoste posuerunt castra. metantibus et muniendo occupatis tria milia delecta equitum peditumque regiorum magno terrore ac tumultu aduenere; aliquanto pauciores in statione erant; hi tamen per se, nullo a munimento castrorum milite auocato, et primo æquum prœlium sustinuerunt, et crescente certamine pepulerunt hostis centum ex iis occisis, centum ferme captis. per quadriduum insequens instructæ utrimque acies pro uallo stetere; quinto die Romani processere in medium campi; Antiochus nihil promouit signa, ita ut extremi minus mille pedes a uallo abessent.

39

Consul postquam detractari certamen uidit, postero die in consilium aduocauit, quid sibi faciendum esset, si Antiochus pugnandi copiam non faceret? instare hiemem; aut sub pellibus habendos milites fore, aut, si concedere in hiberna uellet, differendum esse in æstatem bellum. nullum umquam hostem Romani æque contempserunt. conclamatum undique est, duceret extemplo et uteretur ardore militum, qui, tamquam non pugnandum cum tot milibus hostium, sed par numerus pecorum trucidandus esset, per fossas, per uallum castra inuadere parati erant, si in prœlium hostis non exiret. Cn. Domitius explorandum iter, et qua parte adiri hostium uallum posset, missus, postquam omnia certa rettulit, postero die propius admoueri castra placuit; tertio signa in medium campi prolata et instrui acies cœpta est. nec Antiochus ultra tergiuersandum ratus, ne et suorum animos minueret detractando certamen et hostium spem augeret, et ipse copias eduxit, tantum progressus a castris, ut dimicaturum appareret.

Romana acies unius prope formæ fuit et hominum et armorum genere. duæ legiones Romanæ, duæ socium ac Latini nominis erant; quina milia et quadringenos singulæ habebant. Romani mediam aciem, cornua Latini tenuerunt; hastatorum prima signa, dein principum erant, triarii postremos claudebant. extra hanc uelut iustam aciem a parte dextra consul Achæorum cætratis immixtos auxiliares Eumenis, tria milia ferme peditum, æquata fronte instruxit; ultra eos equitum minus tria milia opposuit, ex quibus Eumenis octingenti, reliquus omnis Romanus equitatus erat; extremos Trallis et Cretensisquingentorum utrique numerum explebantstatuit. læuum cornu non egere uidebatur obiectis talibus auxiliis, quia flumen ab ea parte ripæque deruptæ claudebant; quattuor tamen inde turmæ equitum oppositæ. hæc summa copiarum erat Romanis, et duo milia mixtorum Macedonum Thracumque, qui uoluntate secuti erant; hi præsidio castris relicti sunt. XVIelephantos post triarios in subsidio locauerunt; nam præterquam quod multitudinem regiorum elephantorumerant autem quattuor et quinquagintasustinere non uidebantur posse, ne pari quidem numero Indicis Africi resistunt, siue quia magnitudinelonge enim illi præstantsiue robore animorum uincuntur.

40

Regia acies uaria magis multis gentibus, dissimilitudine armorum auxiliorumque erat. decem et sex milia peditum more Macedonum armati fuere, qui phalangitæ appellabantur. hæc media acies fuit, in fronte in decem partes diuisa; partes eas interpositis binis elephantis distinguebat; a fronte introrsus in duos et triginta ordines armatorum acies patebat. hoc et roboris in regiis copiis erat, et perinde cum alia specie tum eminentibus tantum inter armatos elephantis magnum terrorem præbebat. ingentes ipsi erant; addebant speciem frontalia et cristæ et tergo impositæ turres turribusque superstantes præter rectorem quaterni armati. latus dextrum phalangitarum mille et quingentos Gallogræcorum pedites opposuit. his tria milia equitum loricatorumcataphractos ipsi appellantadiunxit. addita his ala mille ferme equitum; agema eam uocabant; Medi erant, lecti uiri, et eiusdem regionis mixti multarum gentium equites. continens his grex sedecim elephantorum est oppositus in subsidiis. ab eadem parte, paulum producto cornu, regia cohors erat; argyraspides a genere armorum appellabantur; Dahæ deinde, equites sagittarii, mille et ducenti; tum leuis armatura, trium milium, pari ferme numero, pars Cretenses, pars Tralles; duo milia et quingenti Mysi sagittarii his adiuncti erant. extremum cornu claudebant quattuor milia, mixti Cyrtii funditores et Elymæi sagittarii. ab læuo cornu phalangitis adiuncti erant Gallogræci pedites mille et quingenti et similiter his armati duo milia Cappadocumab Ariarathe missi erant regi—; inde auxiliares mixti omnium generum, duo milia septingenti, et tria milia cataphractorum equitum et mille alii equites, regia ala leuioribus tegumentis suis equorumque, alio haud dissimili habitu; Syri plerique erant Phrygibus et Lydis immixti. ante hunc equitatum falcatæ quadrigæ et cameli, quos appellant dromadas. his insidebant Arabes sagittarii, gladios tenuis habentes longos quaterna cubita, ut ex tanta altitudine contingere hostem possent. inde alia multitudo, par ei, quæ in dextro cornu erat: primi Tarentini, deinde Gallogræcorum equitum duo milia et quingenti, inde Neocretes mille et eodem armatu Cares et Cilices mille et quingenti et totidem Tralles et quattuor milia cætratorum: Pisidæ erant et Pamphylii et Lycii; tum Cyrtiorum et Elymæorum paria in dextro cornu locatis auxilia, et sedecim elephanti modico interuallo distantes.

41

Rex ipse in dextro cornu erat; Seleucum filium et Antipatrum fratris filium in læuo præposuit; media acies tribus permissa, Minnioni et Zeuxidi et Philippo, magistro elephantorum. nebula matutina, crescente die leuata in nubes, caliginem dedit; umor inde ab austro uelut * perfudit omnia; quæ nihil admodum Romanis, eadem perincommoda regiis erant; nam et obscuritas lucis in acie modica Romanis non adimebat in omnis partes conspectum et umor toto fere graui armatu nihil gladios aut pila hebetabat; regii tam lata acie ne ex medio quidem cornua sua conspicere poterant, nedum extremi inter se conspicerentur, et umor arcus fundasque et iaculorum amenta emollierat. falcatæ quoque quadrigæ, quibus se perturbaturum hostium aciem Antiochus crediderat, in suos terrorem uerterunt. armatæ autem in hunc maxime modum erant: cuspides circa temonem ab iugo decem cubita exstantis uelut cornua habebant, quibus, quidquid obuium daretur, transfigerent, et in extremis iugis binæ circa eminebant falces, altera æquata iugo, altera inferior in terram deuexa, illa ut, quidquid ab latere obiceretur, abscideret, hæc ut prolapsos subeuntisque contingeret; item ab axibus rotarum utrimque binæ eodem modo diuersæ deligabantur falces. sic armatas quadrigas, quia, si in extremo aut in medio locatæ forent, per suos agendæ erant, in prima acie, ut ante dictum est, locauerat rex. quod ubi Eumenes uidit, haud ignarus, quam anceps esset pugnæ et auxilii genus, si quis pauorem magis equis iniceret, quam iusta adoriretur pugna, Cretenses sagittarios funditoresque et iaculatores cum aliquot turmis equitum non confertos, sed quam maxime possent dispersos excurrere iubet et ex omnibus simul partibus tela ingerere. hæc uelut procella partim uulneribus missilium undique coniectorum partim clamoribus dissonis ita consternauit equos, ut repente uelut effrenati passim incerto cursu ferrentur; quorum impetus et leuis armatura et expediti funditores et uelox Cretensis momento declinabant; et eques insequendo tumultum ac pauorem equis camelisque, et ipsis simul consternatis, augebat clamore et ab alia circumstantium turba multiplici adiecto. ita medio inter duas acies campo exiguntur quadrigæ; amotoque inani ludibrio, tum demum iustum prœlium signo utrimque dato concursum est.

42

Ceterum uana illa res ueræ mox cladis causa fuit. auxilia enim subsidiaria, quæ proxima locata erant, pauore et consternatione quadrigarum territa et ipsa in fugam uersa nudarunt omnia usque cataphractos equites. quos cum dissipatis subsidiis peruenisset equitatus Romanus, ne primum quidem impetum sustinuerunt; pars eorum fusi sunt, alii propter grauitatem tegumentorum armorumque oppressi [sunt]. totum deinde læuum cornu inclinauit, et turbatis auxiliaribus, qui inter equitem et quos appellant phalangitas erant, usque mediam aciem terror peruenit. ibi simul perturbati ordines et impeditus intercursu suorum usus prælongarum hastarumsarisas Macedones uocant—, intulere signa Romanæ legiones et pila in perturbatos coniecere. ne interpositi quidem elephanti militem Romanum deterrebant, adsuetum iam ab Africis bellis et uitare impetum beluæ et ex transuerso aut pilis incessere aut, si propius subire posset, gladio neruos incidere. iam media acies fere omnis a fronte prostrata erat, et subsidia circumita ab tergo cædebantur, cum in parte alia fugam suorum et prope iam ipsa castra clamorem pauentium accepere. namque Antiochus a dextro cornu, cum ibi fiducia fluminis nulla subsidia cerneret præter quattuor turmas equitum, et eas, dum applicant se suis, ripam nudantis, impetum in eam partem cum auxiliis et cataphracto equitatu fecit; nec a fronte tantum instabat, sed circumito a flumine cornu iam ab latere urgebat, donec fugati equites primum, dein proximi peditum effuso cursu castra compulsi sunt.

43

Præerat castris M. Æmilius tribunus militum, M. Lepidi filius, qui post paucos annos pontifex maximus factus est. is qua fugam cernebat suorum, cum præsidio omni occurrit et stare primo, deinde redire in pugnam iubebat pauorem et turpem fugam increpans; minæ exinde erant, in perniciem suam cæcos ruere, ni dicto parerent; postremo dat suis signum, ut primos fugientium cædant, turbam insequentium ferro et uulneribus in hostem redigant. hic maior timor minorem uicit; ancipiti coacti metu primo constiterunt; deinde et ipsi rediere in pugnam, et Æmilius cum suo præsidioerant autem duo milia uirorum fortiumeffuse sequenti regi acriter obstitit, et Attalus, Eumenis frater, ab dextro cornu, quo læuum hostium primo impetu fugatum fuerat, ut ab sinistro fugam suorum et tumultum circa castra uidit, in tempore cum ducentis equitibus aduenit. Antiochus postquam et eos, quorum terga modo uiderat, repetentis pugnam et aliam et a castris et ex acie adfluentem turbam conspexit, in fugam uertit equum. ita utroque cornu uictores Romani per aceruos corporum, quos in media maxime acie cumulauerant, ubi et robur fortissimorum uirorum et arma grauitate fugam impedierant, pergunt castra diripienda. equites primi omnium Eumenis, deinde et alius equitatus toto passim campo sequuntur hostem et postremos, ut quosque adepti sunt, cædunt. ceterum fugientibus maior pestis, intermixtis quadrigis elephantisque et camelis, erat sua ipsorum turba, cum solutis ordinibus uelut cæci super alios alii ruerent et incursu beluarum obtererentur. in castris quoque ingens et maior prope quam in acie cædes est edita; nam et primorum fuga in castra maxime inclinauit, et huius fiducia multitudinis, qui in præsidio erant, pertinacius pro uallo pugnarunt. retenti in portis ualloque, quæ se impetu ipso capturos crediderant, Romani, postquam tandem perruperunt, ab ira grauiorem ediderunt cædem.

44

quinquaginta milia peditum cæsa eo die dicuntur, equitum tria milia; mille et quadringenti capti et quindecim cum rectoribus elephanti. Romanorum aliquot uulnerati sunt; ceciderunt non plus trecenti pedites, quattuor et uiginti equites et de Eumenis exercitu quinque et uiginti.

Et illo quidem die uictores direptis hostium castris cum magna præda in sua reuerterunt; postero die spoliabant cæsorum corpora et captiuos contrahebant. legati ab Thyatira et Magnesia ab Sipylo dedendas urbes uenerunt. Antiochus cum paucis fugiens, in ipso itinere pluribus congregantibus se, modica manu armatorum media ferme nocte Sardis concessit. inde, cum audisset Seleucum filium et quosdam amicorum Apameam progressos, et ipse quarta uigilia cum coniuge ac filia petit Apameam. Xenoni tradita custodia urbis, Timone Lydiæ præposito; quibus spretis consensu oppidanorum et militum, qui in arce erant, legati consulem missi sunt.

45

Sub idem fere tempus et ab Trallibus et a Magnesia, quæ super Mæandrum est, et ab Epheso dedendas urbes uenerunt. reliquerat Ephesum Polyxenidas audita pugna, et classi usque Patara Lyciæ peruectus, metu stationis Rhodiarum nauium, quæ Megisten erant, in terram egressus cum paucis itinere pedestri Syriam petit. Asiæ ciuitates in fidem consulis dicionemque populi Romani sese tradebant. Sardibus iam consul erat; eo et P. Scipio ab Elæa, cum primum pati laborem uiæ potuit, uenit.

Sub idem fere tempus caduceator ab Antiocho per P. Scipionem a consule petit impetrauitque, ut oratores mittere liceret regi. paucos post dies Zeuxis, qui præfectus Lydiæ fuerat, et Antipater, fratris filius, uenerunt. prius Eumene conuento, quem propter uetera certamina auersum maxime a pace credebant esse, et placatiore eo et sua et regis spe inuento, tum P. Scipionem et per eum consulem adierunt; præbitoque iis petentibus frequenti consilio mandata edenda,non tam, quid ipsi dicamus, habentes uenimus’ inquit Zeuxis,quam ut a uobis quæramus, Romani, quo piaculo expiare errorem regis, pacem ueniamque impetrare a uictoribus possimus. maximo semper animo uictis regibus populisque ignouistis; quanto id maiore et placatiore animo decet uos facere in hac uictoria, quæ uos dominos orbis terrarum fecit? positis iam aduersus omnes mortales certaminibus haud secus quam deos consulere et parcere uos generi humano oportet.iam antequam legati uenirent, decretum erat, quid responderetur. respondere Africanum placuit. is in hunc modum locutus fertur: ‘Romani ex iis, quæ in deum immortalium potestate erant, ea habemus, quæ dii dederunt; animos, qui nostræ mentis sunt, eosdem in omni fortuna gessimus gerimusque, neque eos secundæ res extulerunt nec aduersæ minuerunt. eius rei, ut alios omittam, Hannibalem uestrum uobis testem darem, nisi uos ipsos dare possem. postquam traiecimus Hellespontum, priusquam castra regia, priusquam aciem uideremus, cum communis Mars et incertus belli euentus esset, de pace uobis agentibus quas pares paribus ferebamus condiciones, easdem nunc uictores uictis ferimus: Europa abstinete; Asia omni, quæ cis Taurum montem est, decedite. pro impensis deinde in bellum factis quindecim milia talentum Euboicorum dabitis, quingenta præsentia, duo milia et quingenta, cum senatus populusque Romanus pacem comprobauerint; milia deinde talentum per duodecim annos. Eumeni quoque reddi quadringenta talenta et quod frumenti reliquum ex eo, quod patri debitum est, placet. hæc cum pepigerimus, facturos uos ut pro certo habeamus, erit quidem aliquod pignus, si obsides uiginti nostro arbitratu dabitis; sed numquam satis liquebit nobis ibi pacem esse populo Romano, ubi Hannibal erit; eum ante omnia deposcimus. Thoantem quoque Ætolum concitorem Ætolici belli, qui et illorum fiducia uos et uestra illos in nos armauit, dedetis et cum eo Mnasilochum Acarnana et Chalcidensis Philonem et Eubulidam. in deteriore sua fortuna pacem faciet rex, quia serius facit, quam facere potuit. si nunc moratus fuerit, sciat regum maiestatem difficilius ab summo fastigio medium detrahi quam a mediis ima præcipitari.cum iis mandatis ab rege missi erant legati, ut omnem pacis condicionem acciperent; itaque Romam mitti legatos placuit. consul in hiberna exercitum Magnesiam Mæandrum et Trallis Ephesumque diuisit. Ephesum consulem paucos post dies obsides ab rege adducti sunt, et legati, qui Romam irent, uenerunt. Eumenes quoque eodem tempore profectus est Romam, quo legati regis. secutæ eos sunt legationes omnium Asiæ populorum.

46

Dum hæc in Asia geruntur, duo fere sub idem tempus cum triumphi spe proconsules de prouinciis Romam redierunt, Q. Minucius ex Liguribus, M‘. Acilius ex Ætolia. auditis utriusque rebus gestis Minucio negatus triumphus, Acilio magno consensu decretus; isque triumphans de rege Antiocho et Ætolis urbem est inuectus. prælata in eo triumpho sunt signa militaria ducenta triginta, et argenti infecti tria milia pondo, signati tetrachmum Atticum centum decem tria milia, cistophori ducenta undequinquaginta, uasa argentea cælata multa magnique ponderis; tulit et suppellectilem regiam argenteam ac uestem magnificam, coronas aureas, dona sociarum ciuitatium, quadraginta quinque, spolia omnis generis. captiuos nobiles, Ætolos et regios duces, sex et triginta duxit. Damocritus, Ætolorum dux, paucos ante dies, cum e carcere noctu effugisset, in ripa Tiberis consecutis custodibus, priusquam comprehenderetur, gladio se transfixit. milites tantum, qui sequerentur currum, defuerunt; alioqui magnificus et spectaculo et fama rerum triumphus fuit.

Huius triumphi minuit lætitiam nuntius ex Hispania tristis, aduersa pugna in Bastetanis ductu L. Æmilii proconsulis apud oppidum Lyconem cum Lusitanis sex milia de Romano exercitu cecidisse, ceteros pauentis intra uallum compulsos ægre castra defendisse et in modum fugientium magnis itineribus in agrum pacatum reductos. hæc ex Hispania nuntiata. ex Gallia legatos Placentinorum et Cremonensium L. Aurunculeius prætor in senatum introduxit. iis querentibus inopiam colonorum, aliis belli casibus, aliis morbo absumptis, quosdam tædio accolarum Gallorum reliquisse colonias, decreuit senatus, uti C. Lælius consul, si ei uideretur, sex milia familiarum conscriberet, quæ in eas colonias diuiderentur, et ut L. Aurunculeius prætor triumuiros crearet eos colonos deducendos. creati M. Atilius Serranus L. Ualerius P. F. Flaccus L. Ualerius C. F. Tappo.

47

Haud ita multo post, cum iam consularium comitiorum appeteret tempus, C. Lælius consul ex Gallia Romam rediit. is non solum ex facto absente se senatus consulto in supplementum Cremonæ et Placentiæ colonos scripsit, sed, ut nouæ coloniæ duæ in agrum, qui Boiorum fuisset, deducerentur, et rettulit et auctore eo patres censuerunt.

eodem tempore litteræ L. Æmilii prætoris adlatæ de nauali pugna Myonnesum facta, et L. Scipionem consulem in Asiam exercitum traiecisse. uictoriæ naualis ergo in diem unum supplicatio decreta est, in alterum diem, quod exercitus Romanus tum primum in Asia posuisset castra, ut ea res prospera et læta eueniret. uicenis maioribus hostiis in singulas supplicationes sacrificare consul est iussus. inde consularia comitia magna contentione habita. M. Æmilius Lepidus petebat aduersa omnium fama, quod prouinciam Siciliam petendi causa non consulto senatu, ut sibi id facere liceret, reliquisset. petebant cum eo M. Fuluius Nobilior Cn. Manlius Uulso M. Ualerius Messalla. Fuluius consul unus creatur, cum ceteri centurias non explessent, isque postero die Cn. Manlium Lepido deiectonam Messalla iacuitcollegam dixit. prætores exinde facti duo Q. Fabii, Labeo et PictorPictor flamen Quirinalis eo anno inauguratus fuerat—, M. Sempronius Tuditanus Sp. Postumius Albinus L. Plautius Hypsæus L. Bæbius Diues.

48

M. Fuluio Nobiliore et Cn. Manlio Uulsone consulibus Ualerius Antias auctor est rumorem celebrem Romæ fuisse et pæne pro certo habitum, recipiendi Scipionis adulescentis causa consulem L. Scipionem et cum eo P. Africanum in colloquium euocatos regis et ipsos comprehensos esse, et ducibus captis confestim castra Romana exercitum ductum, eaque expugnata et deletas omnis copias Romanorum esse. ob hæc Ætolos sustulisse animos et abnuisse imperata facere, principesque eorum in Macedoniam et in Dardanos et in Thræciam conducenda mercede auxilia profectos. hæc qui nuntiarent Romam, A. Terentium Uarronem et M. Claudium Lepidum ab A. Cornelio proprætore ex Ætolia missos esse. subtexit deinde fabulæ huic legatos Ætolos in senatu inter cetera hoc quoque interrogatos esse, unde audissent imperatores Romanos in Asia captos ab Antiocho rege et exercitum deletum esse; Ætolos respondisse ab suis legatis se, qui cum consule fuerint, certiores factos. rumoris huius quia neminem alium auctorem habeo, neque adfirmata res mea opinione sit nec pro uana prætermissa.

49

Ætoli legati in senatum introducti, cum et causa eos sua et fortuna hortaretur, ut confitendo seu culpæ seu errori ueniam supplices peterent, orsi a beneficiis in populum Romanum et prope exprobrantes uirtutem suam in Philippo bello et offenderunt aures insolentia sermonis et eo, uetera et oblitterata repetendo, rem adduxerunt, ut haud paulo plurium maleficiorum gentis quam beneficiorum memoria subiret animos patrum, et quibus misericordia opus erat, iram et odium irritarent. interrogati ab uno senatore, permitterentne arbitrium de se populo Romano, deinde ab altero, habiturine eosdem quos populus Romanus socios et hostis essent, nihil ea respondentes egredi templo iussi sunt. conclamatum deinde prope ab uniuerso senatu est totos adhuc Antiochi Ætolos esse et ex unica ea spe pendere animos eorum; itaque bellum cum haud dubiis hostibus gerendum perdomandosque feroces animos esse. illa etiam res accendit, quod eo ipso tempore, quo pacem ab Romanis petebant, Dolopiæ atque Athamaniæ bellum inferebant. senatus consultum in M‘. Acilii sententiam, qui Antiochum Ætolosque deuicerat, factum est, ut Ætoli eo die iuberentur proficisci ab urbe et intra quintum decimum diem Italia excedere. A. Terentius Uarro custodiendum iter eorum missus, denuntiatumque, si qua deinde legatio ex Ætolis, nisi permissu imperatoris, qui eam prouinciam obtineret, et cum legato Romano uenisset Romam, pro hostibus omnis futuros. ita dimissi Ætoli.

50

De prouinciis deinde consules rettulerunt; sortiri eos Ætoliam et Asiam placuit; qui Asiam sortitus esset, exercitus ei, quem L. Scipio haberet, est decretus et in eum supplementum quattuor milia peditum Romanorum, ducenti equites, et sociorum ac Latini nominis octo milia peditum, quadringenti equites; his copiis ut bellum cum Antiocho gereret. alteri consuli exercitus, qui erat in Ætolia, est decretus, et ut in supplementum scriberet permissum ciuium sociorumque eundem numerum, quem collega. naues quoque idem consul, quæ priore anno paratæ erant, ornare iussus ac ducere secum; nec cum Ætolis solum bellum gerere, sed etiam in Cephallaniam insulam traicere. mandatum eidem, ut, si per commodum rei publicæ facere posset, ut comitia Romam ueniret; nam, præterquam quod magistratus annui subrogandi essent, censores quoque placere creari. si qua res eum teneret, senatum certiorem faceret se comitiorum tempus occurrere non posse. Ætolia M. Fuluio, Asia Cn. Manlio sorte euenit. prætores deinde sortiti sunt, Sp. Postumius Albinus urbanam et inter peregrinos, M. Sempronius Tuditanus Siciliam, Q. Fabius Pictor, flamen Quirinalis, Sardiniam, Q. Fabius Labeo classem, L. Plautius Hypsæus Hispaniam citeriorem, L. Bæbius Diues Hispaniam ulteriorem. Siciliæ legio una et classis, quæ in ea prouincia erat, decreta, et ut duas decumas frumenti nouus prætor imperaret Siculis; earum alteram in Asiam, alteram in Ætoliam mitteret. idem ab Sardis exigi atque eosdem exercitus id frumentum, quos Siculum, deportari iussum. L. Bæbio supplementum in Hispaniam datum mille Romani pedites, equites quinquaginta, et sex milia peditum Latini nominis, ducenti equites; Plautio Hypsæo in Hispaniam citeriorem mille Romani dati sunt pedites, duo milia socium Latini nominis et ducenti equites; cum his supplementis ut singulas legiones duæ Hispaniæ haberent. prioris anni magistratibus C. Lælio cum suo exercitu prorogatum in annum imperium est; prorogatum et P. Iunio proprætori in Etruria cum eo exercitu, qui in prouincia esset, et M. Tuccio proprætori in Bruttiis et Apulia.

51

Priusquam in prouincias prætores irent, certamen inter P. Licinium pontificem maximum fuit et Q. Fabium Pictorem flaminem Quirinalem, quale patrum memoria inter L. Metellum et Postumium Albinum fuerat. consulem illum cum C. Lutatio collega in Siciliam classem proficiscentem sacra retinuerat Metellus, pontifex maximus; prætorem hunc, ne in Sardiniam proficisceretur, P. Licinius tenuit. et in senatu et populum magnis contentionibus certatum, et imperia inhibita ultro citroque, et pignera capta, et multæ dictæ, et tribuni appellati, et prouocatum populum est. religio postremum uicit; ut dicto audiens esset flamen pontifici iussus; et multa iussu populi ei remissa. ira prouinciæ ereptæ prætorem magistratu abdicare se conantem patres auctoritate sua deterruerunt et, ut ius inter peregrinos diceret, decreuerunt. dilectibus deinde intra paucos diesneque enim multi milites legendi erantperfectis consules prætoresque in prouincias proficiscuntur. fama dein de rebus in Asia gestis temere uulgata sine auctore, et post dies paucos nuntii certi litteræque imperatoris Romam adlatæ, quæ non tantum gaudium ab recenti metu attuleruntdesierant enim uictum in Ætolia regem metuerequam a uetere fama, quod ineuntibus id bellum grauis hostis et suis uiribus, et quod Hannibalem rectorem militiæ haberet, uisus fuerat. nihil tamen aut de consule mittendo in Asiam mutandum aut minuendas eius copias censuerunt metu, ne cum Gallis foret bellandum.

52

Haud multo post M. Aurelius Cotta legatus L. Scipionis cum Antiochi regis legatis et Eumenes rex Rhodiique Romam uenerunt. Cotta in senatu primum, deinde in contione iussu patrum, quæ acta in Asia essent, exposuit. supplicatio inde in triduum decreta est, et quadraginta maiores hostiæ immolari iussæ. tum omnium primum Eumeni senatus datus est. is cum breuiter et egisset gratias patribus, quod obsidione se ac fratrem exemissent regnumque ab iniuriis Antiochi uindicassent, et gratulatus esset, quod terra marique res prospere gessissent, quodque regem Antiochum fusum fugatumque et exutum castris prius Europa, post et Asia, quæ cis Taurum montem est, expulissent, sua deinde merita malle eos ex imperatoribus suis legatisque quam se commemorante cognoscere dixit. hæc approbantibus cunctis iubentibusque dicere ipsum, omissa in id uerecundia, quid sibi ab senatu populoque Romano tribui æquum censeret; propensius cumulatiusque, si quo possit, prout eius merita sint, senatum facturum, ea rex, si ab aliis sibi præmiorum optio deferretur, libenter, data modo facultate consulendi senatum Romanum, consilio amplissimi ordinis usurum fuisse, ne quid aut immoderate cupisse aut petisse parum modeste uideri posset; uerum enimuero cum ipsi daturi sint, multo magis munificentiam eorum in se fratresque suos ipsorum arbitrii debere esse. nihil hac oratione eius patres conscripti deterriti sunt, quo minus dicere ipsum iuberent, et, cum aliquamdiu hinc indulgentia hinc modestia inter permittentis in uicem non magis mutua quam inexplicabili facilitate certatum esset, Eumenes ex templo excessit. senatus in eadem perstare sententia, ut absurdum esse diceret ignorare regem, quid sperans aut petens uenerit; quæ accommodata regno suo sint, ipsum optime scire; Asiam longe melius quam senatum nosse; reuocandum igitur et cogendum, quæ uellet quæque sentiret, expromere.

53

Reductus a prætore in templum rex et dicere iussusperseuerassem’ inquittacere, patres conscripti, nisi Rhodiorum legationem mox uocaturos uos scirem, et illis auditis mihi necessitatem fore dicendi. quæ quidem eo difficilior oratio erit, quod ea postulata eorum futura sunt, ut non solum nihil, quod contra me sit, sed ne quod ipsos quidem proprie pertineat, petere uideantur. agent enim causam ciuitatium Græcarum, et liberari eas dicent debere. quo impetrato, cui dubium est, quin et a nobis auersuri sint non eas modo ciuitates, quæ liberabuntur, sed etiam ueteres stipendiarias nostras, ipsi autem tanto obligatos beneficio uerbo socios, re uera subiectos imperio et obnoxios habituri sint? et, si dis placet, cum has tantas opes affectabunt, dissimulabunt ulla parte id se pertinere; uos modo id decere et conueniens esse ante factis dicent. hæc uos ne decipiat oratio, prouidendum uobis erit, neue non solum inæqualiter alios nimium deprimatis ex sociis uestris, alios præter modum extollatis, sed etiam ne, qui aduersus uos arma tulerint, in meliore statu sint, quam socii et amici uestri. quod me attinet, in aliis rebus cessisse intra finem iuris mei cuilibet uideri malim, quam nimis pertinaciter in obtinendo eo tetendisse; in certamine autem amicitiæ uestræ, beneuolentiæ erga uos, honoris, qui ab uobis habebitur, minime æquo animo uinci possum. hanc ego maximam hereditatem a patre accepi, qui primus omnium Asiam Græciamque incolentium in amicitiam uenit uestram eamque perpetua et constanti fide extremum uitæ finem perduxit; nec animum dumtaxat uobis fidelem ac bonum præstitit, sed omnibus interfuit bellis, quæ in Græcia gessistis, terrestribus naualibus, omni genere commeatuum, ita ut nemo sociorum uestrorum ulla parte æquari posset, uos adiuuit; postremo, cum Bœotos societatem uestram hortaretur, in ipsa contione intermortuus haud multo post exspirauit. huius ego uestigia ingressus uoluntati quidem et studio in colendis uobis adicereetenim inexsuperabilia hæc erantnihil potui; rebus ipsis meritisque et impensis officiorum ut superare possem, fortuna tempora Antiochus et bellum in Asia gestum præbuerunt materiam. rex Asiæ et partis Europæ Antiochus filiam suam in matrimonium mihi dabat; restituebat extemplo ciuitates, quæ defecerant a nobis; spem magnam in posterum amplificandi regni faciebat, si secum bellum aduersus uos gessissem. non gloriabor eo, quod nihil in uos deliquerim; illa potius, quæ uetustissima domus nostræ uobiscum amicitia digna sunt, referam. pedestribus naualibusque copiis, ut nemo sociorum uestrorum me æquiperare posset, imperatores uestros adiuui; commeatus terra marique suppeditaui; naualibus prœliis, quæ multis locis facta sunt, omnibus adfui; nec labori meo nec periculo usquam peperci. quod miserrimum est in bello, obsidionem passus sum, Pergami inclusus cum discrimine ultimo simul uitæ regnique. liberatus deinde obsidione, cum alia parte Antiochus alia Seleucus circa arcem regni mei castra haberent, relictis meis rebus tota classe Hellespontum L. Scipioni consuli uestro occurri, ut eum in traiciendo exercitu adiuuarem. posteaquam in Asiam exercitus uester est transgressus, numquam a consule abscessi; nemo miles Romanus magis adsiduus in castris fuit uestris quam ego fratresque mei; nulla expeditio, nullum equestre prœlium sine me factum est; in acie ibi steti, eam partem sum tutatus, in qua me consul esse uoluit. non sum hoc dicturus, patres conscripti: quis hoc bello meritis erga uos mecum comparari potest? ego nulli omnium neque populorum neque regum, quos in magno honore habetis, non ausim me comparare. Masinissa hostis uobis ante quam socius fuit, nec incolumi regno cum auxiliis suis, sed extorris, expulsus, amissis omnibus copiis, cum turma equitum in castra confugit uestra; tamen eum, quia in Africa aduersus Syphacem et Carthaginiensis fideliter atque impigre uobiscum stetit, non in patrium solum regnum restituistis, sed adiecta opulentissima parte Syphacis regni præpotentem inter Africæ reges fecistis. quo tandem igitur nos præmio atque honore digni apud uos sumus, qui numquam hostes, semper socii fuimus? pater, ego, fratres mei non in Asia tantum, sed etiam procul ab domo in Peloponneso in Bœotia in Ætolia, Philippi Antiochi Ætolico bello, terra marique pro uobis arma tulimus. quid ergo postulas? dicat aliquis. ego, patres conscripti, quoniam dicere utique uolentibus uobis parendum est, si uos ea mente ultra Tauri iuga emostis Antiochum, ut ipsi teneretis eas terras, nullos accolas nec finitimos habere quam uos malo, nec ulla re alia tutius stabiliusque regnum meum futurum spero; sed si uobis decedere inde atque deducere exercitus in animo est, neminem digniorem esse ex sociis uestris, qui bello a uobis parta possideat quam me dicere ausim. at enim magnificum est liberare ciuitates seruas. ita opinor, si nihil hostile aduersus uos fecerunt; sin autem Antiochi partis fuerunt, quanto est uestra prudentia et æquitate dignius sociis bene meritis quam hostibus uos consulere?

54

Grata oratio regis patribus fuit, et facile apparebat munifice omnia et propenso animo facturos. interposita Smyrnæorum breuis legatio est, quia non aderat quidam Rhodiorum. collaudatis egregie Smyrnæis, quod omnia ultima pati quam se regi tradere maluissent, introducti Rhodii sunt. quorum princeps legationis expositis initiis amicitiæ cum populo Romano meritisque Rhodiorum Philippi prius, deinde Antiochi bellonihil’ inquitnobis tota nostra actione, patres conscripti, neque difficilius neque molestius est, quam quod cum Eumene nobis disceptatio est, cum quo uno maxime regum et priuatim singulis et, quod magis nos mouet, publicum ciuitati nostræ hospitium est. ceterum non animi nostri, patres conscripti, nos, sed rerum natura, quæ potentissima est, disiungit, ut nos liberi etiam aliorum libertatis causam agamus, reges serua omnia et subiecta imperio suo esse uelint. utcumque tamen res sese habet, magis uerecundia nostra aduersus regem nobis obstat, quam ipsa disceptatio aut nobis impedita est aut uobis perplexam deliberationem præbitura uidetur. nam si aliter socio atque amico regi et bene merito hoc ipso in bello, de cuius præmiis agitur, honos haberi nullus posset, nisi liberas ciuitates in seruitutem traderetis ei, esset deliberatio anceps, ne aut regem amicum inhonoratum dimitteretis, aut decederetis instituto uestro gloriamque Philippi bello partam nunc seruitute tot ciuitatium deformaretis; sed ab hac necessitate aut gratiæ in amicum minuendæ aut gloriæ uestræ egregie uos fortuna uindicat. est enim deum benignitate non gloriosa magis quam diues uictoria uestra, quæ uos facile isto uelut ære alieno exsoluat. nam et Lycaonia et Phrygia utraque et Pisidia omnis et Chersonesus, quæque circumiacent Europæ, in uestra sunt potestate, quarum una quælibet regi adiecta multiplicare regnum Eumenis potest, omnes uero datæ maximis eum regibus æquare. licet ergo uobis et præmiis belli ditare socios et non decedere instituto uestro et meminisse, quem titulum prætenderitis prius aduersus Philippum, nunc aduersus Antiochum belli, quid feceritis Philippo uicto, quid nunc a uobis, non magis quia fecistis, quam quia id uos facere decet, desideretur atque expectetur. alia enim aliis et honesta et probabilis est causa armorum; illi agrum, hi uicos, hi oppida, hi portus oramque aliquam maris ut possideant; uos nec cupistis hæc antequam haberetis, nec nunc, cum orbis terrarum in dicione uestra sit, cupere potestis. pro dignitate et gloria apud omne humanum genus, quod uestrum nomen imperiumque iuxta ac deos immortales iam pridem intuetur, pugnastis. quæ parare et quærere arduum fuit, nescio an tueri difficilius sit. gentis uetustissimæ nobilissimæque uel fama rerum gestarum uel omni commendatione humanitatis doctrinarumque tuendam ab seruitio regio libertatem suscepistis; hoc patrocinium receptæ in fidem et clientelam uestram uniuersæ gentis perpetuum uos præstare decet. non, quæ in solo [modo] antiquo sunt, Graecæ magis urbes sunt quam coloniæ earum, illinc quondam profectæ in Asiam; nec terra mutata mutauit genus aut mores. certare pio certamine cuiuslibet bonæ artis ac uirtutis ausi sumus cum parentibus quæque ciuitas et conditoribus suis. adistis Graeciæ, adistis Asiæ urbes plerique; nisi quod longius a uobis absumus, nulla uincimur alia re. Massiliensis, quos, si natura insita uelut ingenio terræ uinci posset, iam pridem efferassent tot indomitæ circumfusæ gentes, in eo honore, in ea merito dignitate audimus apud uos esse, ac si medium umbilicum Graeciæ incolerent. non enim sonum modo linguæ uestitumque et habitum, sed ante omnia mores et leges et ingenium sincerum integrumque a contagione accolarum seruarunt. terminus est nunc imperii uestri mons Taurus; quidquid intra eum cardinem est, nihil longinquum uobis debet uideri; quo arma uestra peruenerunt, eodem ius hinc profectum perueniat. barbari, quibus pro legibus semper dominorum imperia fuerunt, quo gaudent, reges habeant; Græci suam fortunam, uestros animos gerunt. domesticis quondam uiribus etiam imperium amplectebantur; nunc imperium, ubi est, ibi ut sit perpetuum, optant; libertatem uestris tueri armis satis habent, quoniam suis non possunt. at enim quædam ciuitates cum Antiocho senserunt. et aliæ prius cum Philippo, et cum Pyrrho Tarentini; ne alios populos enumerem, Carthago libera cum suis legibus est. huic uestro exemplo quantum debeatis, uidete, patres conscripti; inducetis in animum negare Eumenis cupiditati, quod iustissimæ iræ uestræ negastis. Rhodii et in hoc et in omnibus bellis, quæ in illa ora gessistis, quam forti fidelique uos opera adiuuerimus, uestro iudicio relinquimus. nunc in pace consilium id adferimus, quod si comprobaritis, magnificentius uos uictoria usos esse quam uicisse omnes existimaturi sint.apta magnitudine Romanæ oratio uisa est.

55

Post Rhodios Antiochi legati uocati sunt. ii uulgato petentium ueniam more errorem fassi regis obtestati sunt patres conscriptos, ut suæ potius clementiæ quam regis culpæ qui satis superque pœnarum dedisset, memores consulerent; postremo pacem datam a L. Scipione imperatore, quibus legibus dedisset, confirmarent auctoritate sua. et senatus eam pacem seruandam censuit, et paucos post dies populus iussit. fœdus in Capitolio cum Antipatro principe legationis et eodem fratris filio regis Antiochi est ictum.

Auditæ deinde et aliæ legationes ex Asia sunt. quibus omnibus datum responsum decem legatos more maiorum senatum missurum res Asiæ disceptandas componendasque; summam tamen hanc fore, ut cis Taurum montem, quæ intra regni Antiochi fines fuissent, Eumeni attribuerentur præter Lyciam Cariamque usque Mæandrum amnem; ea ut ciuitatis Rhodiorum essent; ceteræ ciuitates Asiæ, quæ Attali stipendiariæ fuissent, eædem uectigal Eumeni penderent; quæ uectigales Antiochi fuissent, liberæ atque immunes essent. decem legatos hos decreuerunt: Q. Minucium Rufum L. Furium Purpurionem Q. Minucium Thermum Ap. Claudium Neronem Cn. Cornelium Merulam M. Iunium Brutum L. Aurunculeium L. Æmilium Paulum P. Cornelium Lentulum P. Ælium Tuberonem.

56

His, quæ præsentis disceptationis essent, libera mandata; de summa rerum senatus constituit. Lycaoniam omnem et Phrygiam utramque et Mysiam quam Prusia rex ademerat, restituit regi et Milyas et Lydiam Ioniamque extra ea oppida, quæ libera fuissent, quo die cum rege Antiocho pugnatum est, et nominatim Magnesiam Sipylum, et Cariam, quæ Hydrela appellatur, agrumque Hydrelitanum Phrygiam uergentem, et castella uicosque Mæandrum amnem et oppida, nisi quæ libera ante bellum fuissent, Telmessum item nominatim et castra Telmessium, præter agrum, qui Ptolemæi Telmessii fuisset. hæc omnia, quæ supra sunt scripta, regi Eumeni iussa dari. Rhodiis Lycia data extra eundem Telmessum et castra Telmessium et agrum, qui Ptolemæi Telmessii fuisset; hic et ab Eumene et Rhodiis exceptus. ea quoque iis pars Cariæ data, quæ propior Rhodum insulam trans Mæandrum amnem est, oppida, uici, castella, agri, qui Pisidiam uergunt, nisi quæ eorum oppida in libertate fuissent pridie, quam cum Antiocho rege in Asia pugnatum est. pro his cum gratias egissent Rhodii, de Solis urbe, quæ in Cilicia est, egerunt: Argis et illos, sicut sese, oriundos esse; ab ea germanitate fraternam sibi cum iis caritatem esse; petere hoc extraordinarium munus, ut eam ciuitatem ex seruitute regia eximerent. uocati sunt legati regis Antiochi, actumque cum iis est nec quicquam impetratum testante fœdera Antipatro, aduersus quæ ab Rhodiis non Solos, sed Ciliciam peti et iuga Tauri transcendi. reuocatis in senatum Rhodiis, cum quanto opere tenderet legatus regius, exposuissent, adiecerunt, si utique eam rem ciuitatis suæ dignitatem pertinere censerent Rhodii, senatum omni modo expugnaturum pertinaciam legatorum. tum uero impensius quam ante Rhodii gratias egerunt, cessurosque sese potius arrogantiæ Antipatri, quam causam turbandæ pacis præbituros dixerunt. ita nihil de Solis mutatum est.

57

Per eos dies, quibus hæc gesta sunt, legati Massiliensium nuntiarunt L. Bæbium prætorem in prouinciam Hispaniam proficiscentem ab Liguribus circumuentum, magna parte comitum cæsa uulneratum ipsum cum paucis sine lictoribus Massiliam perfugisse et intra triduum exspirasse. senatus ea re audita decreuit, uti P. Iunius Brutus, qui proprætor in Etruria esset, prouincia exercituque traditis uni, cui uideretur, ex legatis, ipse in ulteriorem Hispaniam proficisceretur, eaque ei prouincia esset. hoc senatus consultum litteræque a Sp. Postumio prætore in Etruriam missæ sunt, profectusque in Hispaniam est P. Iunius proprætor. in qua prouincia prius aliquanto, quam successor ueniret, L. Æmilius Paulus, qui postea regem Persea magna gloria uicit, cum priore anno haud prospere rem gessisset, tumultuario exercitu collecto signis collatis cum Lusitanis pugnauit. fusi fugatique hostes; cæsa decem octo milia armatorum; duo milia trecenti capti et castra expugnata. huius uictoriæ fama tranquilliores in Hispania res fecit. eodem anno ante diem tertium Kal. Ianuarias Bononiam Latinam coloniam ex senatus consulto L. Ualerius Flaccus M. Atilius Serranus L. Ualerius Tappo triumuiri deduxerunt. tria milia hominum sunt deducta; equitibus septuagena iugera, ceteris colonis quinquagena sunt data. ager captus de Gallis Bois fuerat; Galli Tuscos expulerant.

eodem anno censuram multi et clari uiri petierunt. quæ res, tamquam in se parum magni certaminis causam haberet, aliam contentionem multo maiorem excitauit. petebant T. Quinctius Flamininus P. Cornelius Cn. F. Scipio L. Ualerius Flaccus M. Porcius Cato M. Claudius Marcellus M‘. Acilius Glabrio, qui Antiochum Thermopylas Ætolosque deuicerat. in hunc maxime, quod multa congiaria distribuerat, quibus magnam partem hominum obligarat, fauor populi se inclinabat. id cum ægre paterentur tot nobiles, nouum sibi hominem tantum præferri, P. Sempronius Gracchus et C. Sempronius Rutilus, tribuni plebis, ei diem dixerunt, quod pecuniæ regiæ praedæque aliquantum captæ in Antiochi castris neque in triumpho tulisset, neque in ærarium rettulisset. uaria testimonia legatorum tribunorumque militum erant. M. Cato ante alios testis conspiciebatur; cuius auctoritatem perpetuo tenore uitæ partam toga candida eleuabat. is testis, quæ uasa aurea atque argentea castris captis inter aliam prædam regiam uidisset, ea se in triumpho negabat uidisse. postremo in huius maxime inuidiam desistere se petitione Glabrio dixit, quando, quod taciti indignarentur nobiles homines, id æque nouus competitor intestabili periurio incesseret.

58

Centum milium multa irrogata erat; bis de ea certatum est; tertio, cum de petitione destitisset reus, nec populus de multa suffragium ferre uoluit, et tribuni eo negotio destiterunt censores T. Quinctius Flamininus M. Claudius Marcellus creati.

Per eos dies L. Æmilio Regillo, qui classe præfectum Antiochi regis deuicerat, extra urbem in æde Apollinis cum senatus datus esset, auditis rebus gestis eius, quantis cum classibus hostium dimicasset, quot inde naues demersisset aut cepisset, magno consensu patrum triumphus naualis est decretus. triumphauit Kal. Februariis. in eo triumpho undequinquaginta coronæ aureæ translatæ sunt, pecunia nequaquam [tanta] pro specie regii triumphi, tetrachma Attica triginta quattuor milia ducenta, cistophori centum triginta duo milia trecenti. supplicationes deinde fuerunt ex senatus consulto, quod L. Æmilius in Hispania prospere rem publicam gessisset.

Haud ita multo post L. Scipio urbem uenit; qui ne cognomini fratris cederet, Asiaticum se appellari uoluit. et in senatu et in contione de rebus ab se gestis disseruit. erant qui fama id maius bellum quam difficultate rei fuisse interpretarentur: uno memorabili prœlio debellatum, gloriamque eius uictoriæ præfloratam Thermopylas esse. ceterum uere æstimanti Ætolicum magis Thermopylas bellum quam regium fuit; quota enim parte uirium suarum ibi dimicauit Antiochus? in Asia totius Asiæ steterunt uires ab ultimis Orientis finibus omnium gentium contractis auxiliis.

59

Merito ergo et diis immortalibus, quantus maximus poterat, habitus est honos, quod ingentem uictoriam facilem etiam fecissent, et imperatori triumphus est decretus. triumphauit mense intercalario pridie Kal. Martias. qui triumphus spectaculo oculorum maior quam Africani fratris eius fuit, recordatione rerum et æstimatione periculi certaminisque non magis comparandus, quam si imperatorem imperatori aut Antiochum ducem Hannibali conferres. tulit in triumpho signa militaria ducenta uiginti quattuor, oppidorum simulacra centum triginta quattuor, eburneos dentes mille ducentos triginta unum, aureas coronas ducentas triginta quattuor, argenti pondo centum triginta septem milia quadringenta uiginti, tetrachmum Atticorum ducenta uiginti quattuor milia, cistophori trecenta uiginti unum milia septuaginta, nummos aureos Philippeos centum quadraginta milia, uasorum argenteorumomnia cælata erantmille pondo et quadringenta uiginti tria, aureorum mille pondo uiginti tria. et duces regii, præfecti, purpurati duo et triginta ante currum ducti. militibus quini uiceni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti. et stipendium militare et frumentum duplex post triumphum datum; iam prœlio in Asia facto duplex dederat. triumphauit anno fere post, quam consulatu abiit.

60

Eodem fere tempore et Cn. Manlius consul in Asiam et Q. Fabius Labeo prætor classem uenit. ceterum consuli non deerat cum Gallis belli materia. mare pacatum erat deuicto Antiocho, cogitantique Fabio, cui rei potissimum insisteret, ne otiosam prouinciam habuisse uideri posset, optimum uisum est in Cretam insulam traicere. Cydoniatæ bellum aduersus Gortynios Gnosiosque gerebant, et captiuorum Romanorum atque Italici generis magnus numerus in seruitute esse per totam insulam dicebatur. classe ab Epheso profectus cum primum Cretæ litus attigit, nuntios circa ciuitates misit, ut armis absisterent captiuosque in suis quæque urbibus agrisque conquisitos reducerent, et legatos mitterent se, cum quibus de rebus Cretensis pariter Romanosque pertinentibus ageret. nihil magnopere ea Cretenses mouerunt; captiuos præter Gortynios nulli reddiderunt. Ualerius Antias quattuor milia captiuorum, quia belli minas timuerint, ex tota insula reddita scripsit; eamque causam Fabio, cum rem nullam aliam gessisset, triumphi naualis impetrandi ab senatu fuisse. a Creta Ephesum Fabius redit; inde tribus nauibus in Thraciæ oram missis ab Æno et Maronia præsidia Antiochi deduci iussit, ut in libertate ciuitates essent.