Hæc per hiemem gesta. initio autem ueris Quinctius Attalo Elatiam excito Bœotorum gentem incertis ad eam diem animis fluctuantem dicionis suæ facere cupiens, profectus per Phocidem quinque milia ab Thebis, quod caput est Bœotiæ, posuit castra. inde postero die <cum> unius signi militibus et Attalo legationibusque quæ frequentes undique conuenerant pergit ire ad urbem, iussis legionis hastatis—ea duo milia militum erant—sequi se mille passuum interuallo distantibus. ad medium ferme uiæ Bœotorum prætor Antiphilus obuius fuit; cetera multitudo e muris aduentum imperatoris Romani regisque prospeculabatur. rara arma paucique milites circa eos apparebant; hastatos sequentes procul anfractus uiarum uallesque interiectæ occulebant. cum iam adpropinquaret urbi, uelut obuiam egredientem turbam salutaret, tardius incedebat: causa erat moræ ut hastati consequerentur. oppidani, ante lictorem turba acta, insecutum confestim agmen armatorum non ante quam ad hospitium imperatoris uentum est conspexere. tum uelut prodita dolo Antiphili prætoris urbe captaque obstipuerunt omnes; et apparebat nihil liberæ consultationis concilio quod in diem posterum indictum erat Bœotis relictum esse. texerunt dolorem quem et nequiquam et non sine periculo ostendissent.
In concilio Attalus primus uerba fecit. orsus a maiorum suorum suisque et communibus in omnem Græciam et propriis in Bœotorum gentem meritis, senior iam et infirmior quam ut contentionem dicendi sustineret, obmutuit et concidit; et dum regem auferunt reficiuntque parte membrorum captum, paulisper contio intermissa est. Aristænus inde Achæorum prætor eo cum maiore auctoritate auditus quod non alia quam quæ Achæis suaserat Bœotis suadebat. pauca ab ipso Quinctio adiecta, fidem magis Romanam quam arma aut opes extollente uerbis. rogatio inde a Platæensi Dicæarcho lata recitataque <de societate> cum Romanis iungenda, nullo contra dicere audente, omnium Bœotiæ ciuitatum suffragiis accipitur iubeturque. concilio dimisso Quinctius tantum Thebis moratus quantum Attali repens casus cœgit, postquam non uitæ præsens periculum uis morbi attulisse sed membrorum debilitatem uisa est, relicto eo ad curationem necessariam corporis, Elatiam unde profectus erat redit, Bœotis quoque sicut prius Achæis ad societatem adscitis et, quoniam tuta ea pacataque ab tergo relinquebantur, omnibus iam cogitationibus in Philippum et quod reliquum belli erat conuersis.
Philippus quoque primo uere, postquam legati ab Roma nihil pacati rettulerant, dilectum per omnia oppida regni habere instituit in magna inopia iuniorum. absumpserant enim per multas iam ætates continua bella Macedonas; ipso quoque regnante et naualibus bellis aduersus Rhodios Attalumque et terrestribus aduersus Romanos ceciderat magnus numerus. ita et tirones ab sedecim annis milites scribebat, et emeritis quidam stipendiis, quibus modo quicquam reliqui roboris erat, ad signa reuocabantur. ita suppleto exercitu secundum uernum æquinoctium omnes copias Dium contraxit ibique statiuis positis exercendo cotidie milite hostem opperiebatur. et Quinctius per eosdem ferme dies ab Elatia profectus præter Thronium et Scarpheam ad Thermopylas peruenit. ibi concilium Ætolorum Heracleam indictum tenuit consultantium quantis auxiliis Romanum ad bellum sequerentur. cognitis sociorum decretis tertio die ab Heraclea Xynias prægressus in confinio Ænianum Thessalorumque positis castris Ætolica auxilia opperiebatur. nihil morati Ætoli sunt: Phænea duce sex milia peditum cum equitibus quadringentis uenerunt. ne dubium esset quid expectasset, confestim Quinctius mouit castra. transgresso in Phthioticum agrum quingenti Gortynii Cretensium, duce Cydante, et trecenti Apolloniatæ haud dispari armatu se coniunxere, nec ita multo post Amynander cum Athamanum peditum ducentis et mille.
Philippus cognita profectione ab Elatia Romanorum, ut cui de summa rerum adesset certamen, adhortandos milites ratus, multa iam sæpe memorata de maiorum uirtutibus simul de militari laude Macedonum cum disseruisset, ad ea quæ tum maxime animos terrebant quibusque <erigi> ad aliquam spem poterant uenit.
Acceptæ ad Aoum flumen in angustiis cladi <i>terum a Macedonum phalange ad Atragem ui pulsos Romanos opponebat: et illic tamen, ubi insessas fauces Epiri non tenuissent, primam culpam fuisse eorum qui neglegenter custodias seruassent, secundam in ipso certamine leuis armaturæ mercennariorumque militum; Macedonum uero phalangem et tunc stetisse et loco æquo iustaque pugna semper mansuram inuictam. decem et sex milia militum hæc fuere, robur omne uirium eius regni; ad hoc duo milia cætratorum, quos peltas<tas> appellant, Thracumque et Illyriorum—Tralles est nomen genti—par numerus, bina milia erant, et mixti ex pluribus gentibus mercede conducti auxiliares mille ferme et quingenti et duo milia equitum. cum iis copiis rex hostem opperiebatur. Romanis ferme par numerus erat; qui tum copiis tantum quod Ætoli accesserant superabant.
Quinctius ad Thebas Phthioticas castra cum mouisset, spem nactus per Timonem principem ciuitatis prodi urbem, cum paucis equitum leuisque armaturæ ad muros successit. ibi adeo frustrata spes est ut non certamen modo cum erumpentibus sed periculum quoque atrox subiret, ni castris exciti repente pedites equitesque in tempore subuenissent. et postquam nihil conceptæ temere spei succedebat, urbis quidem amplius temptandæ in præsentia conatu absistit; ceterum satis gnarus iam in Thessalia regem esse, nondum comperto quam in regionem uenisset, milites per agros dimissos uallum cædere et parare iubet.
Vallo et Macedones et Græci usi sunt, sed usum nec ad commoditatem ferendi nec ad ipsius munitionis firmamentum aptauerunt; nam et maiores et magis ramosas arbores cædebant quam quas ferre cum armis miles posset, et cum castra his ante obiectis sæpsissent, facilis molitio eorum ualli erat. nam et quia rari stipites magnarum arborum eminebant multique et ualidi rami præbebant quod recte manu caperetur, duo aut summum tres iuuenes conixi arborem unam euellebant, qua euulsa portæ instar extemplo patebat, nec in promptu erat quod obmolirentur. Romanus leues et bifurcos plerosque et trium aut cum plurimum quattuor ramorum uallos cædit, ut et suspensis ab tergo armis ferat plures simul apte miles; et ita densos obfigunt implicantque ramis ut neque <quis cuiusque palmæ stipes neque> quæ cuiusque stipitis palma sit peruideri possit; et adeo acuti aliusque per alium immissi rami locum ad inserendam manum non relinquunt ut neque prehendi quod trahatur neque trahi, cum inter se innexi rami uinculum in uicem præbeant, possit; et si euulsus forte est unus, nec loci multum aperit et alium reponere perfacile est.
Quinctius postero die uallum secum ferente milite ut paratus omni loco castris ponendis esset, progressus modicum iter sex ferme milia a Pheris cum consedisset, speculatum in qua parte Thessaliæ hostis esset quidue pararet misit. circa Larisam erat rex. certior iam factus Romanum ab Thebis Pheras mouisse, defungi quam primum et ipse certamine cupiens ducere ad hostem pergit et quattuor milia fere a Pheris posuit castra. inde postero die cum expediti utrimque ad occupandos super urbem tumulos processissent, pari ferme interuallo ab iugo quod capiendum erat, cum inter se conspecti essent, constiterunt, nuntios in castra remissos qui quid sibi, quoniam præter spem hostis occurrisset, faciendum esset consulerent, quieti opperientes. et illo quidem die nullo inito certamine in castra reuocati sunt; postero die circa eosdem tumulos equestre prœlium fuit, in quo non minimum Ætolorum opera regii fugati atque in castra compulsi sunt. magnum utris<que> impedimentum ad rem gerendam fuit ager consitus crebris arboribus hortique, ut in suburbanis locis, et coartata itinera maceriis et quibusdam locis interclusa. itaque pariter ducibus consilium fuit excedendi ea regione, et uelut ex prædicto ambo Scotusam petierunt, Philippus spe frumentandi inde, Romanus ut prægressus corrumperet hosti frumenta. per diem totum, quia colles perpetuo iugo intererant, nullo conspecta inter se loco agmina ierunt. Romani <ad> Eretriam Phthiotici agri, Philippus super amnem Onchestum posuit castra. ne postero quidem die, cum Philippus ad Melambium quod uocant Scotusæ<i> agri, Quinctius circa Thetideum Pharsaliæ terræ posuisset castra, aut hi aut illi ubi hostis esset satis compertum habuerunt. tertio die primo nimbus effusus, dein caligo nocti simillima Romanos metu insidiarum tenuit.
Philippus maturandi itineris causa, post imbrem nubibus in terram demissis nihil deterritus, signa ferri iussit; sed tam densa caligo occæcauerat diem ut neque signiferi uiam nec signa milites cernerent, agmen ad incertos clamores uagum uelut errore nocturno turbaretur. supergressi tumulos qui Cynoscephalæ uocantur, relicta ibi statione firma peditum equitumque, posuerunt castra. Romanus iisdem ad Thetideum castris cum se tenuisset, exploratum tamen ubi hostis esset decem turmas equitum et mille pedites misit monitos ut ab insidiis, quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus esset, præcauerent. ubi uentum ad insessos tumulos est, pauore mutuo iniecto uelut torpentes quieuerunt; dein nuntiis retro in castra ad duces missis, ubi primus terror ab necopinato uisu consedit, non diutius certamine abstinuere. principio a paucis procurrentibus lacessita pugna est, deinde subsidiis tuentium pulsos aucta. in qua cum haudquaquam pares Romani alios super alios nuntios ad ducem mitterent premi sese, quingenti equites et duo milia peditum, maxime Ætolorum, cum duobus tribunis militum propere missa rem inclinatam restituerunt, uersaque fortuna Macedones laborantes opem regis per nuntios implorabant. rex, ut qui nihil minus illo die propter offusam caliginem quam prœlium expectasset, magna parte hominum omnis generis pabulatum missa, aliquamdiu inops consilii trepidauit; deinde, postquam nuntii instabant, et iam iuga montium detexerat nebula, et in conspectu erant Macedones in tumulum maxime editum inter alios compulsi loco se magis quam armis tutantes, committendam rerum summam in discrimen utcumque ratus, ne partis indefensæ iactura fieret, Athenagoram ducem mercede militantium cum omnibus præter Thracas auxiliis et equitatu Macedonum ac Thessalorum mittit. eorum aduentu depulsi ab iugo Romani non ante restiterunt quam in planiorem uallem peruentum est. ne effusa detruderentur fuga plurimum in Ætolis equitibus præsidii fuit. is longe tum optimus eques in Græcia erat; pedite inter finitimos uincebantur.
Lætior res quam pro successu pugnæ nuntiata, cum alii super alios recurrentes ex prœlio clamarent fugere pauidos Romanos, inuitum et cunctabundum et dicentem <Philippum> temere fieri, non locum sibi placere, non tempus, perpulit ut educeret omnes copias in aciem. idem et Romanus, magis necessitate quam occasione pugnæ inductus, fecit. dextrum cornu elephantis ante signa instructis in subsidiis reliquit; læuo cum omni leui armatura in hostem uadit, simul admonens cum iisdem Macedonibus pugnaturos quos ad Epiri fauces, montibus fluminibusque sæptos, uicta naturali difficultate locorum expulissent acieque expugnassent, cum iis quos P. Sulpicii prius ductu obsidentes in Eordæam aditum uicissent: fama stetisse, non uiribus Macedoniæ regnum; eam quoque famam tandem euanuisse. iam peruentum ad suos in ima ualle stantes erat, qui aduentu exercitus imperatorisque pugnam renouant impetuque facto rursus auertunt hostem. Philippus cum cætratis et cornu dextro peditum, robore Macedonici exercitus, quam phalangem uocabant, prope cursu ad hostem uadit; Nicanori, ex purpuratis uni, ut cum reliquis copiis confestim sequatur imperat. primo, ut in iugum euasit et iacentibus ibi paucis armis corporibusque hostium prœlium eo loco fuisse pulsosque inde Romanos et pugnari prope castra hostium uidit, ingenti gaudio est elatus; mox refugientibus suis et terrore uerso paulisper incertus an in castra reciperet copias trepidauit; deinde ut adpropinquabat hostis et, præterquam quod cædebantur auersi nec nisi defenderentur seruari poterant, ne ipsi quidem in tuto iam receptus erat, coactus nondum adsecuta parte suorum periculum summæ rerum facere, equites leuemque armaturam qui in prœlio fuerant dextero in cornu locat iuxta cætratos, Macedonum phalangem hastis positis, quarum longitudo impedimento erat, gladiis rem gerere iubet. simul ne facile perrumperetur acies, dimidium de fronte demptum introrsus porrectis ordinibus duplicat, ut longa potius quam lata acies esset; simul et densari ordines iussit, ut uir uiro, arma armis iungerentur.
Quinctius iis qui in prœlio fuerant inter signa et ordines acceptis tuba dat signum. raro alias tantus clamor dicitur in principio pugnæ exortus; nam forte utraque acies simul conclamauere nec solum qui pugnabant sed subsidia etiam quique tum maxime in prœlium ueniebant. dextero cornu rex loci plurimum auxilio, ex iugis altioribus pugnans, uincebat; sinistro tum cum maxime adpropinquante phalangis parte quæ nouissimi agminis fuerat, sine ullo ordine trepidabatur; media acies, quæ propior dextrum cornu erat, stabat spectaculo uelut nihil ad se pertinentis pugnæ intenta. phalanx, quæ uenerat agmen magis quam acies aptiorque itineri quam pugnæ, uixdum in iugum euaserat. in hos incompositos Quinctius, quamquam pedem referentes in dextro cornu suos cernebat, elephantis prius in hostem actis impetum facit, ratus partem profligatam cetera tracturam. non dubia res fuit; extemplo terga uertere Macedones, terrore primo bestiarum auersi. et ceteri quidem hos pulsos sequebantur; unus e tribunis militum ex tempore capto consilio cum uiginti signorum militibus, relicta ea parte suorum quæ haud dubie uincebat, breui circuitu dextrum cornu hostium auersum inuadit. nullam aciem ab tergo adortus non turbasset; ceterum ad communem omnium in tali re <tre>pidationem accessit quod phalanx Macedonum grauis atque immobilis nec circumagere se poterat nec hoc qui a fronte paulo ante pedem referentes tunc ultro territis instabant patiebantur. ad hoc loco etiam premebantur, quia iugum ex quo pugnauerant dum per procliue pulsos insequuntur tradiderant hosti ad terga sua circumducto. paulisper in medio cæsi, deinde omissis plerique armis capessunt fugam.
Philippus cum paucis peditum equitumque primo tumulum altiorem inter ceteros cepit <unde> specularetur quæ in læua parte suorum fortuna esset; deinde postquam fugam effusam animaduertit et omnia circa iuga signis atque armis fulgere, tum et ipse acie excessit. Quinctius cum institisset cedentibus, repente quia erigentes hastas Macedonas conspexerat, quidnam pararent incertus paulisper nouitate rei constituit signa; deinde, ut accepit hunc morem esse Macedonum tradentium sese, parcere uictis in animo habebat. ceterum ab ignaris militibus omissam ab hoste pugnam et quid imperator uellet impetus in eos est factus et primis cæsis ceteri in fugam dissipati sunt. rex effuso cursu Tempe petit. ibi ad Gonnos diem unum substitit ad excipiendos si qui prœlio superessent. Romani uictores in castra hostium spe praedæ <inrumpunt>: ea magna iam <ex parte> direpta ab Ætolis inueniunt. cæsa eo die octo milia hostium, <quinque> capta; ex uictoribus septingenti ferme ceciderunt. si Ualerio qui credat omnium rerum immodice numerum augenti, quadraginta milia hostium eo die sunt cæsa, capta—ibi modestius mendacium est—quinque milia septingenti, signa militaria ducenta undequinquaginta. Claudius quoque duo et triginta milia hostium cæsa scribit, capta quattuor milia et trecentos. nos non minimo potissimum numero credidimus sed Polybium secuti sumus, non incertum auctorem cum omnium Romanarum rerum tum præcipue in Græcia gestarum.
Philippus collectis ex fuga qui uariis casibus pugnæ dissipati uestigia eius secuti fuerant missisque Larisam ad commentarios regios comburendos ne in hostium uenirent potestatem, in Macedoniam concessit. Quinctius captiuis prædaque <partim> uenumdatis partim militi concessis Larisam est profectus, hauddum satis gnarus quam regionem petisset rex quidue pararet. caduceator eo regius uenit, specie ut indutiæ essent donec tollerentur ad sepulturam qui in acie cecidissent, re uera ad petendam ueniam legatis mittendis. utrumque ab Romano impetratum. adiecta etiam illa uox, bono animo esse regem ut iuberet, quæ maxime Ætolos offendit iam tumentes querentesque mutatum uictoria imperatorem: ante pugnam omnia magna paruaque communicare cum sociis solitum, nunc omnium expertes consiliorum esse, suo ipsum arbitrio cuncta agere; cum Philippo iam gratiæ priuatæ locum quærere, ut dura atque aspera belli Ætoli exhauserint, pacis gratiam et fructum Romanus in se uertat. et haud dubie decesserat iis aliquantum honoris; sed cur neglegerentur ignorabant. donis regis imminere credebant inuicti ab ea cupiditate animi uirum; sed et suscensebat non immerito Ætolis ob insatiabilem auiditatem praedæ et adrogantiam eorum, uictoriæ gloriam in se rapientium, quæ uanitate sua omnium aures offendebat, et Philippo sublato, fractis opibus Macedonici regni Ætolos habendos Graeciæ dominos cernebat. ob eas causas multa sedulo ut uiliores leuioresque apud omnes essent et uiderentur faciebat.
Indutiæ quindecim dierum datæ hosti erant et cum ipso rege constitutum conloquium; cuius priusquam tempus ueniret, in consilium aduocauit socios. rettulit quas leges pacis placeret dici. Amynander Athamanum rex paucis sententiam absoluit: ita componendam pacem esse ut Græcia etiam absentibus Romanis satis potens tuendæ simul pacis libertatisque esset. Ætolorum asperior oratio fuit, qui pauca præfati recte atque ordine imperatorem Romanum facere quod, quos belli socios habuisset, cum iis communicaret pacis consilia, falli aiunt eum tota re si aut Romanis pacem aut Graeciæ libertatem satis firmam se credat relicturum nisi Philippo aut occiso aut regno pulso; quæ utraque procliuia esse si fortuna uti uellet. ad hæc Quinctius negare Ætolos aut moris Romanorum memorem aut sibi ipsis conuenientem sententiam dixisse; et illos prioribus omnibus conciliis conloquiisque [et] de condicionibus pacis semper, <non> ut ad internecionem bellaretur disseruisse, et Romanos præter uetustissimum morem uictis parcendi præcipuum clementiæ documentum dedisse pace Hannibali et Carthaginiensibus data. omittere se Carthaginienses: cum Philippo ipso quotiens uentum in conloquium? nec unquam ut cederet regno actum esse. an quia uictus prœlio foret, inexpiabile bellum factum? cum armato hoste infestis animis concurri debere: aduersus uictos mitissimum quemque animum maximum habere. libertati Graeciæ uideri graues Macedonum reges: si regnum gensque tollatur, Thracas Illyrios Gallos deinde, gentes feras et indomitas, in Macedoniam se et in Græciam effusuras. ne proxima quæque amoliendo maioribus grauioribusque aditum ad se facerent. interfanti deinde Phaeneæ prætori Ætolorum testificantique si elapsus eo tempore Philippus foret mox grauius eum rebellaturum, ‘desistite tumultuari’ inquit ‘ubi consultandum est: non iis condicionibus inligabitur rex ut mouere bellum possit.’
Hoc dimisso concilio postero die rex ad fauces quæ ferunt in Tempe—is datus erat locus conloquio—uenit; tertio die datur ei Romanorum ac sociorum frequens concilium. ibi Philippus perquam prudenter iis sine quibus pax impetrari non poterat sua potius uoluntate omissis quam altercando extorquerentur, quæ priore conloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit. quamquam uel inimicissimis omnibus præclusisse uocem uidebatur, Phæneas tamen Ætolus cunctis tacentibus ‘quid? nobis’ inquit, ‘Philippe, reddisne tandem Pharsalum et Larisam Cremasten et Echinum et Thebas Phthias?’ cum Philippus nihil morari diceret quo minus reciperent, disceptatio inter imperatorem Romanum et Ætolos orta est de Thebis; nam eas populi Romani iure belli factas esse Quinctius dicebat, quod integris rebus exercitu ab se admoto uocati in amicitiam, cum potestas libera desciscendi ab rege esset, regiam societatem Romanæ præposuissent; Phæneas et pro societate belli quæ ante bellum habuissent restitui Ætolis æquum censebat et ita in fœdere primo cautum esse ut belli præda rerum quæ ferri agique possent Romanos, ager urbesque captæ Ætolos sequerentur. ‘uos’ inquit ‘ipsi’ Quinctius ‘societatis istius leges rupistis quo tempore relictis nobis cum Philippo pacem fecistis. quæ si maneret, captarum tamen urbium illa lex foret: Thessaliæ ciuitates sua uoluntate in dicionem nostram uenerunt.’ hæc cum omnium sociorum adsensu dicta Ætolis non <in> præsentia modo grauia auditu sed mox etiam belli causa magnarumque ex eo cladium iis fuerunt. cum Philippo ita conuenit ut Demetrium filium et quosdam ex amicorum numero obsides et ducenta talenta daret, de ceteris Romam mitteret legatos: ad eam rem quattuor mensum indutiæ essent. si pax non impetrata ab senatu foret, obsides pecuniamque reddi Philippo receptum est. causa Romano imperatori non alia maior fuisse dicitur maturandæ pacis quam quod Antiochum bellum transitumque in Europam moliri constabat.
Eodem tempore atque, ut quidam tradidere, eodem die ad Corinthum Achæi ducem regium Androsthenem iusto prœlio fuderunt. eam urbem pro arce habiturus Philippus aduersus Graeciæ ciuitates et principes inde euocatos per speciem conloquendi quantum equitum dare Corinthii ad bellum possent retinuerat pro obsidibus, et præter quingentos Macedonas mixtosque ex omni genere auxiliorum octingentos, quot iam ante ibi fuerant, mille Macedonum eo miserat et mille ac ducentos Illyrios Thracasque et Cretenses, qui in utraque parte militabant, octingentos. his additi Bœoti Thessalique et Acarnanes mille, scutati omnes, et <septingenti ex> ipsorum Corinthiorum iuuentute, impleta ut essent sex milia armatorum, fiduciam Androstheni fecerunt acie decernendi. Nicostratus prætor Achæorum Sicyone erat cum duobus milibus peditum, centum equitibus, sed imparem se et numero et genere militum cernens mœnibus non excedebat. regiæ copiæ peditum equitumque uagæ Pellenensem et Phliasium et Cleonæum agrum depopulabantur; postremo exprobrantes metum hosti in fines Sicyoniorum transcendebant, nauibus etiam circumuecti omnem oram Achaiæ uastabant. cum id effusius hostes et, ut fit ab nimia fiducia, neglegentius etiam facerent, Nicostratus spem nactus necopinantes eos adgrediendi circa finitimas ciuitates nuntium occultum mittit quo die et quot ex quaque ciuitate armati ad Apelaurum—Stymphaliæ terræ is locus est— conuenirent. omnibus ad diem edictam paratis profectus inde extemplo per Phliasiorum fines nocte Cleonas insciis omnibus quid pararet peruenit. erant autem cum eo quinque milia peditum, ex quibus ~armaturæ leuis, et trecenti equites. cum iis copiis, dimissis qui specularentur quam in partem hostes effunderent sese, opperiebatur.
Androsthenes omnium ignarus Corintho profectus ad Nemeam—amnis est Corinthium <et> Sicyonium interfluens agrum—castra locat. ibi partem dimidiam exercitus dimissam—trifariam diuisit—et omnes equites discurrere ad depopulandos simul Pellenensem Sicyoniumque agros et Phliasium iubet. hæc tria diuersa agmina discessere. quod ubi Cleonas ad Nicostratum perlatum est, extemplo ualidam mercennariorum manum præmissam ad occupandum saltum per quem transitus in Corinthium est agrum, ante signa equitibus ut prægrederentur locatis, ipse confestim agmine duplici sequitur. parte una mercennarii milites ibant cum leui armatura, altera clipeati; id in illarum gentium exercitibus robur erat. iam haud procul castris aberant pedites equitesque, et Thracum quidam in uagos palatosque per agros hostes impetum fecerant, cum repens terror castris infertur. trepidare dux, ut qui hostes nusquam nisi raros in collibus ante Sicyonem non audentes agmen demittere in campos uidisset, ab Cleonis quidem accessuros nunquam credidisset. reuocari tuba iubet uagos a castris dilapsos; ipse raptim capere arma iussis militibus infrequenti agmine porta egressus <su>per flumen instruit aciem. ceteræ copiæ uix conligi atque instrui cum potuissent, primum hostium impetum non tulerunt. Macedones et maxime omnium frequentes ad signa fuerant et diu ancipitem uictoriæ spem fecerunt; postremo fuga ceterorum nudati, cum duæ iam acies hostium ex diuerso, leuis armatura ab latere, clipeati cætratique a fronte urgerent, et ipsi re inclinata primo rettulere pedem, deinde impulsi terga uertunt et plerique abiectis armis, nulla spe castrorum tenendorum relicta, Corinthum petierunt. Nicostratus mercennariis militibus ad hos persequendos, equitibus Thracumque auxiliis in populatores agri Sicyonii missis magnam utrobique cædem edidit, maiorem prope quam in prœlio ipso. ex iis quoque qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi partim omniumque ignari ad castra reuertentes in hostium stationes tamquam in suas inlati sunt, partim ex discursu id quod erat suspicati ita se in fugam passim sparserunt ut ab ipsis agrestibus errantes circumuenirentur. ceciderunt eo die mille et quingenti, capti trecenti. Achaia omnis magno liberata metu.
Priusquam dimicaretur ad Cynoscephalas, L. Quinctius Corcyram excitis Acarnanum principibus, quæ sola Graeciæ gentium in societate Macedonum manserat, initium quoddam ibi motus fecit. duæ autem maxime causæ eos tenuerant in amicitia regis, una fides insita genti, altera metus odiumque Ætolorum. concilium Leucadem indictum est. eo neque cuncti conuenere Acarnanum populi nec [in] iis qui conuenerant idem placuit; sed duo principes et magistratus peruicerunt ut priuatum decretum Romanæ societatis fieret. id omnes qui afuerant ægre passi; et in hoc fremitu gentis a Philippo missi duo principes Acarnanum, Androcles et Echedemus, non ad tollendum modo decretum Romanæ societatis ualuerunt sed etiam ut Archelaus et Bianor, principes gentis ambo, quod auctores eius sententiæ fuissent, proditionis in concilio damnarentur et Zeuxidæ prætori, quod de ea re rettulisset, imperium abrogaretur. rem temerariam sed euentu prosperam damnati fecerunt. suadentibus nam<que> amicis cederent tempori et Corcyram ad Romanos abirent, statuerunt offerre se multitudini et aut eo ipso lenire iras aut pati quod casus tulisset. cum se frequenti concilio intulissent, primo murmur ac fremitus admirantium, silentium mox a uerecundia simul pristinæ dignitatis ac misericordia præsentis fortunæ ortum est. potestate quoque dicendi facta principio suppliciter, procedente autem oratione, ubi ad crimina diluenda uentum est, cum tanta fiducia quantum innocentia dabat disseruerunt; postremo ultro aliquid etiam queri et castigare iniquitatem simul in se crudelitatemque ausi ita adfecerunt animos ut omnia quæ in eos decreta erant frequentes tollerent neque eo minus redeundum in societatem Philippi abnuendamque Romanorum amicitiam censerent.
Leucade hæc sunt decreta. id caput Acarnaniæ erat eoque in concilium omnes populi conueniebant. itaque cum hæc repentina mutatio Corcyram ad legatum Flamininum perlata esset, extemplo cum classe profectus Leucadem ad Heræum quod uocant naues adplicuit. inde cum omni genere tormentorum machinarumque quibus expugnantur urbes ad muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinari animos posse. postquam pacati nihil ostendebatur, tum uineas turresque erigere et arietem admouere muris cœpit.
Acarnania uniuersa inter Ætoliam atque Epirum posita solem occidentem et mare Siculum spectat. Leucadia nunc insula est, uadoso freto quod perfossum manu est ab Acarnania diuisa; tum pæninsula erat, occidentis regione artis faucibus cohærens Acarnaniæ; quingentos ferme passus longæ eæ fauces erant, latæ haud amplius centum et uiginti. in iis angustiis Leucas posita est, colli adplicata uerso in orientem et Acarnaniam; ima urbis plana sunt, iacentia ad mare, quo Leucadia ab Acarnania diuiditur. inde terra marique expugnabilis est; nam et uada sunt stagno similiora quam mari et campus terrenus omnis operique facilis. itaque multis simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri; sed quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inexpugnabiles hostium animi. die ac nocte intenti reficere quassata muri, obstruere quæ patefacta ruinis erant, prœlia impigre inire et armis magis muros quam se ipsos mœnibus tutari; diutiusque spe Romanorum obsidionem eam extraxissent ni exules quidam Italici generis Leucade habitantes ab arce milites accepissent. eos tamen ex superiore loco magno cum tumultu decurrentes acie in foro instructa iusto prœlio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt. interim et scalis capta multis locis mœnia et per stragem lapidum ac ruinas transcensum in urbem; iamque ipse legatus magno agmine circumuenerat pugnantes. tum pars in medio cæsi, pars armis abiectis dediderunt sese uictori. et post dies paucos audito prœlio quo ad Cynoscephalas pugnatum erat, omnes Acarnaniæ populi in dicionem legati uenerunt.
Iisdem diebus, omnia simul inclinante fortuna, Rhodii quoque ad uindicandam a Philippo continentis regionem—Peræan uocant—possessam a maioribus suis, Pausistratum prætorem cum octingentis Achæis peditibus, mille et octingentis fere armatis ex uario genere auxiliorum collectis miserunt: Galli et Mniesutæ et Pisuetæ et Tarmiani et Theræi ex Peræa et Laudiceni ex Asia erant. cum iis copiis Pausistratus Tendeba in Stratonicensi agro, locum peropportunum, ignaris regiis qui Theræ erant occupauit. in tempore et ad <id> ipsum excitum auxilium, mille Achæi pedites cum centum equitibus superuenerunt; Theoxenus iis præerat. Dinocrates regius præfectus reciperandi castelli causa primo castra ad ipsa Tendeba mouet, inde ad alterum castellum item Stratonicensis agri—Astragon uocant—; omnibusque eo præsidiis, quæ multifariam disiecta erant, deuocatis et ab ipsa Stratonicea Thessalorum auxiliaribus ad Alabanda, ubi hostes erant, ducere pergit. nec Rhodii pugnam detractauerunt. ita castris in propinquo locatis extemplo in aciem descensum est. Dinocrates quingentos Macedonas dextro cornu, læuo Agrianas locat, in medium accipit contractos ex castellorum—Cares maxime erant— præsidiis, equites cornibus circumdat et Cretensium auxiliares Thracumque. Rhodii Achæos dextro cornu, sinistro mercennarios milites, lectam peditum manum, habuere, medios mixta ex pluribus gentibus auxilia, equites leuisque armaturæ quod erat cornibus circumiectum. eo die steterunt tantum acies utraque super ripam qui tenui tum aqua interfluebat torrentis paucisque telis emissis in castra receperunt sese. postero die eodem ordine instructi maius aliquanto prœlium quam pro numero edidere pugnantium. neque enim plus terna milia peditum fuere et centeni ferme equites; ceterum non numero tantum nec armorum genere sed animis quoque paribus et æqua spe pugnarunt. Achæi primi torrente superato in Agrianas impetum fecerunt; deinde tota prope cursu transgressa amnem acies est. diu anceps pugna stetit. numero Achæi, mille ipsi, quadringentos loco pepulere; inclinato deinde læuo cornu in dextrum omnes conisi. Macedones usque dum ordines et ueluti stipata phalanx constabat moueri nequiuerunt; postquam læuo latere nudato circumagere hastas in uenientem ex transuerso hostem conati sunt, turbati extemplo tumultum primo inter se fecerunt, terga deinde uertunt, postremo abiectis armis in præcipitem fugam effunduntur. Bargylias petentes fugerunt; eodem et Dinocrates perfugit. Rhodii quantum diei superfuit secuti receperunt sese in castra. satis constat, si confestim uictores Stratoniceam petissent, recipi eam urbem sine certamine potuisse. prætermissa eius rei occasio est dum in castellis uicisque recipiendis Peraeæ tempus teritur. interim animi eorum qui Stratoniceam præsidio obtinebant confirmati sunt; mox et Dinocrates cum iis quæ prœlio superfuerant copiis intrauit muros. nequiquam inde obsessa oppugnataque urbs est, nec recipi nisi aliquanto post per Antiochum potuit. hæc in Thessalia, hæc in Achaia, hæc in Asia per eosdem dies ferme gesta.
Philippus cum audisset Dardanos transgressos fines ab contemptu concussi tum regni superiora Macedoniæ euastare, quamquam toto prope orbe terrarum undique se suosque exigente fortuna urgebatur, tamen morte tristius ratus Macedoniæ etiam possessione pelli, dilectu raptim per urbes Macedonum habito cum sex milibus peditum et quingentis equitibus circa Stobos Paeoniæ improuiso hostes oppressit. magna multitudo hominum in prœlio, maior cupidine prædandi palata per agros cæsa est. quibus fuga in expedito fuit, ne temptato quidem casu pugnæ in fines suos redierunt. ea una expeditione, non pro reliquo statu fortunæ facta, refectis suorum animis Thessalonicam sese recepit.
Non tam in tempore Punicum bellum terminatum erat, ne simul et cum Philippo foret bellandum, quam opportune iam Antiocho ex Syria mouente bellum Philippus est superatus; nam præterquam quod facilius cum singulis quam si in unum ambo simul contulissent uires bellatum est, Hispania quoque sub idem tempus magno tumultu ad bellum consurrexit.
Antiochus cum priore æstate omnibus quæ in Cœle Syria sunt ciuitatibus ex Ptolomæi dicione in suam potestatem redactis in hiberna Antiochiam concessisset, nihilo quietiora ea ipsis æstiuis habuit. omnibus enim regni uiribus conixus cum ingentes copias terrestres maritimasque comparasset, principio ueris præmissis terra cum exercitu filiis duobus Ardye<que> ac Mithridate iussisque Sardibus se opperiri, ipse cum classe centum tectarum nauium, ad hoc leuioribus nauigiis cercurisque ac lembis ducentis proficiscitur, simul per omnem oram Ciliciæ Lyciæque et Cariæ temptaturus urbes quæ in dicione Ptolomæi essent, simul Philippum— necdum enim debellatum erat—exercitu nauibusque adiuturus.
Multa egregie Rhodii pro fide erga populum Romanum proque uniuerso nomine Græcorum terra marique ausi sunt, nihil magnificentius quam quod ea tempestate non territi tanta mole imminentis belli legatos ad regem miserunt ne Chelidonias—promunturium Ciliciæ est, inclutum fœdere antiquo Atheniensium cum regibus Persarum—superaret: si eo fine non contineret classem copiasque suas, se obuiam ituros, non ab odio ullo sed ne coniungi eum Philippo paterentur et impedimento esse Romanis liberantibus Græciam. Coracesium eo tempore Antiochus operibus oppugnabat, Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et superato Anemurio—promunturium id quoque Ciliciæ est—Selinunte recepto. omnibus his aliisque eius oræ castellis aut metu aut uoluntate sine certamine in dicionem acceptis, Coracesium præter spem clausis portis tenebat eum. ibi legati Rhodiorum auditi. et quamquam ea legatio erat quæ accendere regium animum posset, temperauit iræ et legatos se Rhodum missurum respondit iisque mandaturum ut renouarent uetusta iura cum ea ciuitate sua maiorumque suorum et uetarent eos pertimescere aduentum regis: nihil aut iis aut sociis eorum noxiæ futurum fraudiue; nam Romanorum amicitiam se non uiolaturum argumento et suam recentem ad eos legationem esse et senatus honorifica in se decreta responsaque. tum forte legati redierant ab Roma comiter auditi dimissique, ut tempus postulabat, incerto adhuc aduersus Philippum euentu belli. cum hæc legati regis in contione Rhodiorum agerent, nuntius uenit debellatum ad Cynoscephalas esse. hoc nuntio accepto Rhodii dempto metu a Philippo omiserunt consilium obuiam eundi classe Antiocho: illam alteram curam non omiserunt tuendæ libertatis ciuitatium sociarum Ptolomæi quibus bellum ab Antiocho imminebat. nam alias auxiliis iuuerunt, alias prouidendo ac præmonendo conatus hostis, causaque libertatis fuerunt Cauniis Myndiis Halicarnassenibus Samiisque. non operæ est persequi ut quæque acta in his locis sint, cum ad ea quæ propria Romani belli sunt uix sufficiam.
Eodem tempore Attalus rex æger ab Thebis Pergamum aduectus moritur altero et septuagesimo anno, cum quattuor et quadraginta annos regnasset. huic uiro præter diuitias nihil ad spem regni fortuna dederat. iis simul prudenter, simul magnifice utendo effecit primum ut sibi deinde ut aliis non indignus uideretur regno. uictis deinde prœlio uno Gallis, quæ tum gens recenti aduentu terribilior Asiæ erat, regium adsciuit nomen, cuius magnitudini semper animum æquauit. summa iustitia suos rexit, unicam fidem sociis præstitit, comis uxori ac liberis—quattuor superstites habuit—, mitis ac munificus amicis fuit; regnum adeo stabile ac firmum reliquit ut ad tertiam stirpem possessio eius descenderit.
Cum hic status rerum in Asia Græciaque et Macedonia esset, uixdum terminato cum Philippo bello, pace certe nondum perpetrata, ingens in Hispania ulteriore coortum est bellum. M. Heluius eam prouinciam obtinebat. is litteris senatum certiorem fecit Culcham et Luxinium regulos in armis esse: cum Culcha decem et septem oppida, cum Luxinio ualidas urbes Carmonem et Bardonem; in maritima ora Malacinos Sexetanosque <et> Bæturiam omnem et quæ nondum animos nudauerant ad finitimorum motus consurrectura. his litteris a M. Sergio prætore, cuius iurisdictio inter ciues et peregrinos erat, recitatis decreuerunt patres ut comitiis prætorum perfectis, cui prætori prouincia Hispania obuenisset, is primo quoque tempore de bello Hispaniæ ad senatum referret.
Sub idem tempus consules Romam uenerunt; quibus in æde Bellonæ senatum habentibus postulantibusque triumphum ob res prospere bello gestas C. Atinius Labeo et C. Afranius tribuni plebis ut separatim de triumpho agerent consules postularunt: communem se relationem de ea re fieri non passuros, ne par honos in dispari merito esset. cum Q. Minucius utrique Italiam prouinciam obtigisse diceret, communi animo consilioque se et collegam res gessisse, et C. Cornelius adiceret Boios aduersus se transgredientes Padum ut Insubribus Cenomanisque auxilio essent depopulante uicos eorum atque agros collega ad sua tuenda auersos esse, tribuni res tantas bello gessisse C. Cornelium fateri ut non magis de triumpho eius quam de honore diis immortalibus habendo dubitari possit: non tamen nec illum nec quemquam alium ciuem tantum gratia atque opibus ualuisse ut, cum sibi meritum triumphum impetrasset, collegæ eundem honorem immeritum impudenter petenti daret. Q. Minucium in Liguribus leuia prœlia uix digna dictu fecisse, in Gallia magnum numerum militum amisisse; nominabant etiam tribunos militum T. Iuuentium Cn. Ligurium legionis quartæ: aduersa pugna cum multis aliis uiris fortibus, ciuibus ac sociis, cecidisse. oppidorum paucorum ac uicorum falsas et in tempus simulatas sine ullo pignore deditiones factas esse. hæ inter consules tribunosque altercationes biduum tenuerunt uictique perseuerantia tribunorum consules separatim rettulerunt.
C. Cornelio omnium consensu decretus triumphus; et Placentini Cremonensesque addiderunt fauorem consuli, gratias agentes commemorantesque obsidione sese ab eo liberatos, plerique etiam, cum apud hostes essent, seruitute exemptos. Q. Minucius temptata tantum relatione, cum aduersum omnem senatum uideret, in monte Albano se triumphaturum et iure imperii consularis et multorum clarorum uirorum exemplo dixit. C. Cornelius de Insubribus Cenomanisque in magistratu triumphauit. multa signa militaria tulit, multa Gallica spolia captiuis carpentis transuexit, multi nobiles Galli ante currum ducti, inter quos quidam Hamilcarem ducem Pœnorum fuisse auctores sunt; ceterum magis in se conuertit oculos Cremonensium Placentinorumque colonorum turba, pilleatorum currum sequentium. æris tulit in triumpho ducenta triginta septem milia quingentos, argenti bigati undeoctoginta milia; septuageni æris militibus diuisi, duplex equiti centurionique. Q. Minucius consul de Liguribus Boisque Gallis in monte Albano triumphauit. is triumphus ut loco et fama rerum gestarum et quod sumptum non erogatum ex ærario omnes sciebant inhonoratior fuit, ita signis carpentisque et spoliis ferme æquabat. pecuniæ etiam prope par summa fuit: æris tralata ducenta quinquaginta quattuor milia, argenti bigati quinquaginta tria milia et ducenti; militibus centurionibusque et equitibus idem in singulos datum quod dederat collega.
Secundum triumphum consularia comitia habita. creati consules L. Furius Purpurio et M. Claudius Marcellus. prætores postero die facti Q. Fabius Buteo Ti. Sempronius Longus Q. Minucius Thermus M‘. Acilius Glabrio L. Apustius Fullo C. Lælius.
Exitu ferme anni litteræ a T. Quinctio uenerunt se signis conlatis cum rege Philippo in Thessalia pugnasse, hostium exercitum fusum fugatumque. hæ litteræ prius in senatu a <M.> Sergio prætore, deinde ex auctoritate patrum in contione sunt recitatæ, et ob res prospere gestas in dies quinque supplicationes decretæ. breui post legati et ab T. Quinctio et ab rege Philippo uenerunt. Macedones deducti extra urbem in uillam publicam ibique iis locus et lautia præbita et ad ædem Bellonæ senatus datus. ibi haud multa uerba facta, cum Macedones quodcumque senatus censuisset id regem facturum esse dicerent. decem legati more maiorum, quorum ex consilio T. Quinctius imperator leges pacis Philippo daret, decreti adiectumque ut in eo numero legatorum P. Sulpicius et P. Uillius essent, qui consules prouinciam Macedoniam obtinuissent.
Cosanis eo tem<pore> postulantibus ut sibi colonorum numerus augeretur mille adscribi iussi, dum ne quis in eo numero esset qui post P. Cornelium et Ti. Sempronium consules hostis fuisset.
ludi Romani eo anno in circo scænaque ab ædilibus curulibus P. Cornelio Scipione et Cn. Manlio Uolsone et magnificentius quam alias facti et lætius propter res bello bene gestas spectati totique ter instaurati. plebei septiens instaurati; M‘. Acilius Glabrio et C. Lælius eos ludos fecerunt, et de argento multaticio tria signa ænea, Cererem Liberumque et Liberam, posuerunt.
L. Furius et M. Claudius Marcellus consulatu inito, cum de prouinciis ageretur et Italiam utrique prouinciam senatus decerneret, ut Macedoniam cum Italia sortirentur tendebant. Marcellus, prouinciæ cupidior, pacem simulatam ac fallacem dicendo et rebellaturum si exercitus inde deportatus esset regem, dubios sententiæ patres fecerat; et forsitan obtinuisset consul, ni Q. Marcius Ralla et C. Atinius Labeo tribuni plebis se intercessuros dixissent ni prius ipsi ad plebem tulissent uellent iuberentne cum rege Philippo pacem esse. ea rogatio in Capitolio ad plebem lata est: omnes quinque et triginta tribus ‘uti rogas’ iusserunt. et quo magis pacem ratam esse in Macedonia uolgo lætarentur, tristis ex Hispania allatus nuntius effecit uolgatæque litteræ C. Sempronium Tuditanum proconsulem in citeriore Hispania prœlio uictum, exercitum eius fusum fugatum, multos inlustres uiros in acie cecidisse, Tuditanum cum graui uolnere relatum ex prœlio haud ita multo post exspirasse. consulibus ambobus Italia prouincia cum iis legionibus quas superiores consules habuissent decreta et ut quattuor legiones nouas scriberent, duas urbanas, duas quæ quo senatus censuisset mitterentur; et T. Quinctius Flamininus [cum duabus legionibus] prouinciam eodem exercitu obtinere iussus: imperium ei prorogatum satis iam ante uideri esse.
Prætores deinde prouincias sortiti, L. Apustius Fullo urbanam iurisdictionem, M‘. Acilius Glabrio inter ciues et peregrinos, Q. Fabius Buteo Hispaniam ulteriorem, Q. Minucius Thermus citeriorem, C. Lælius Siciliam, Ti. Sempronius Longus Sardiniam. Q. Fabio Buteoni et Q. Minucio, quibus Hispaniæ prouinciæ euenerant, consules legiones singulas ex quattuor ab se scriptis quas uideretur ut darent decretum est et socium ac Latini nominis quaterna milia peditum, trecenos equites; iique primo quoque tempore in prouincias ire iussi. bellum in Hispania quinto post anno motum est quam simul cum Punico bello fuerat finitum. priusquam aut hi prætores ad bellum prope nouum, quia tum primum suo nomine sine ullo Punico exercitu aut duce ad arma ierant, proficiscerentur aut ipsi consules ab urbe mouerent, procurare, ut adsolet, prodigia quæ nuntiabantur iussi. P. Uillius eques Romanus in Sabinos proficiscens fulmine ipse equusque exanimati fuerant; ædis Feroniæ in Capenati de cælo tacta erat; ad Monetæ duarum hastarum spicula arserant; lupus Esquilina porta ingressus, frequentissima parte urbis cum in forum decurrisset, Tusco uico atque inde Cermalo per portam Capenam prope intactus euaserat. hæc prodigia maioribus hostiis sunt procurata.
Isdem diebus Cn. Cornelius Blasio, qui ante C. Sempronium Tuditanum citeriorem Hispaniam obtinuerat, ouans ex senatus consulto urbem est ingressus. tulit præ se auri mille et quingenta quindecim pondo, argenti uiginti milia, signati denarium triginta quattuor milia et quingentos. L. Stertinius ex ulteriore Hispania, ne temptata quidem triumphi spe, quinquaginta milia pondo argenti in ærarium intulit, et de manubiis duos fornices in foro bouario ante Fortunæ ædem et matris Matutæ, unum in maximo circo fecit et his fornicibus signa aurata imposuit. hæc per hiemem ferme acta. hibernabat eo tempore Elatiæ T. Quinctius, a quo cum multa socii peterent, Bœoti petierunt impetraueruntque ut qui suæ gentis militassent apud Philippum sibi restituerentur. id a Quinctio facile impetratum, non quia satis dignos eos credebat, sed quia Antiocho rege iam suspecto fauor conciliandus nomini Romano apud ciuitates erat. restitutis iis confestim apparuit quam nulla inita apud Bœotos gratia esset; nam ad Philippum legatos gratias agentes ei pro redditis hominibus, perinde atque ipsis et non Quinctio et Romanis id datum esset, miserunt et comitiis proximis Bœotarchen ob nullam aliam causam Brachyllem quendam quam quod præfectus Bœotorum apud regem militantium fuisset fecerunt, præteritis Zeuxippo et Pisistrato aliisque qui Romanæ societatis auctores fuerant. id ægre et in præsentia hi passi et in futurum etiam metum ceperunt: cum ad portas prope sedente exercitu Romano ea fierent, quidnam se futurum esse profectis in Italiam Romanis, Philippo ex propinquo socios adiuuante et infesto iis qui partis aduersæ fuissent?
Dum Romana arma in propinquo haberent, tollere Brachyllem principem fautorum regis statuerunt. et tempore ad eam rem capto, cum in publico epulatus reuerteretur domum temulentus prosequentibus mollibus uiris qui ioci causa conuiuio celebri interfuerant, ab sex armatis, quorum tres Italici, tres Ætoli erant, circumuentus occiditur. fuga comitum et quiritatio facta et tumultus per totam urbem discurrentium cum luminibus; percussores proxima porta euaserunt. luce prima contio frequens uelut ex ante indicto aut uoce præconis conuocata in theatro erat. palam ab suo comitatu et obscenis illis uiris fremebant interfectum, animis autem Zeuxippum auctorem destinabant cædis. in præsentia placuit comprehendi eos qui simul fuissent quæstionemque ex iis haberi. qui dum quæruntur, Zeuxippus constanti animo auertendi ab se criminis causa in contionem progressus errare ait homines qui tam atrocem cædem pertinere ad illos semiuiros crederent, multaque in eam partem probabiliter argumentatur; quibus fidem apud quosdam fecit nunquam, si sibi conscius esset, oblaturum se multitudini mentionemue eius cædis nullo lacessente facturum fuisse; alii non dubitare impudenter obuiam crimini eundo suspicionem auerti. torti post paulo insontes, cum scirent ipsi nihil, opinione omnium pro indicio Zeuxippum et Pisistratum nominauerunt nullo adiecto cur scire quicquam uiderentur argumento. Zeuxippus tamen cum Stratonida quodam nocte perfugit Tanagram, suam magis conscientiam quam indicium hominum nullius rei consciorum metuens; Pisistratus spretis indicibus Thebis mansit. seruus erat Zeuxippi, totius internuntius et minister rei, quem indicem Pisistratus timens eo ipso timore ad indicium protraxit. litteras ad Zeuxippum mittit ut seruum conscium tolleret: non tam idoneum ad celandam rem eum uideri sibi quam ad agendam fuerit. has qui tulerat litteras iussus Zeuxippo dare quam primum, quia non statim conueniendi eius copia fuit, illi ipsi seruo, quem ex omnibus domino fidissimum credebat, tradit et adicit a Pisistrato de re magno opere pertinente ad Zeuxippum esse. conscientia ictus, cum extemplo traditurum eas adfirmasset, aperit perlectisque litteris pauidus Thebas refugit et ad magistratus indicium defert. et Zeuxippus quidem fuga serui motus Anthedonem, tutiorem exilio locum ratus, concessit; de Pisistrato aliisque quæstiones tormentis habitæ et sumptum supplicium est.
Efferauit ea cædes Thebanos Bœotosque omnes ad exsecrabile odium Romanorum, credentes non sine consilio imperatoris Romani Zeuxippum principem gentis id facinus conscisse. ad rebellandum neque uires neque ducem habebant: proximum bello quod erat, in latrocinium uersi alios in hospitiis, alios uagos per hiberna milites ad uarios commeantes usus excipiebant. quidam in ipsis itineribus ad notas latebras ab insidiantibus, pars in deserta per fraudem deuersoria deducti opprimebantur; postremo non tantum ab odio sed etiam auiditate praedæ ea facinora fiebant, quia negotiandi ferme causa argentum in zonis habentes in commeatibus erant. cum primo pauci, deinde in dies plures desiderarentur, infamis esse Bœotia omnis cœpit et timidius quam in hostico egredi castris miles. tum Quinctius legatos ad quærendum de latrociniis per ciuitates mittit. plurimæ cædes circa Copaidem paludem inuentæ: ibi ex limo eruta extractaque ex stagno cadauera saxis aut amphoris, ut pondere traherentur in profundum, adnexa; multa facinora Acraephiæ et Coroneæ facta inueniebantur. Quinctius primo noxios tradi sibi iussit et pro quingentis militibus—tot enim interempti erant—quingenta talenta Bœotos conferre. quorum cum fieret neutrum, uerbis tantum ciuitates excusarent nihil publico consilio factum esse, missis Athenas et in Achaiam legatis qui testarentur socios iusto pioque se bello persecuturum Bœotos, et cum parte copiarum Ap. Claudio Acræphiam ire iusso, ipse cum parte Coroneam circumsidit uastatis prius agris qua ab Elatia duo diuersa agmina iere. hac perculsi clade Bœoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, legatos mittunt. qui cum in castra non admitterentur, Achæi Atheniensesque superuenerunt; plus auctoritatis Achæi habuerunt deprecantes, quia ni impetrassent pacem Bœotis bellum simul gerere decreuerant. per Achæos et Bœotis copia adeundi adloquendique Romanum facta est iussisque tradere noxios et multæ nomine triginta conferre talenta pax data et ab oppugnatione recessum.
Paucos post dies decem legati ab Roma uenerunt, quorum ex consilio pax data Philippo in has leges est, ut omnes Græcorum ciuitates quæ in Europa quæque in Asia essent libertatem ac suas haberent leges: quæ earum sub dicione Philippi fuissent, præsidia ex iis Philippus deduceret uacuasque traderet, Romanis ante Isthmiorum tempus; deduceret et ex iis quæ in Asia essent, Euromo Pedasisque et Bargyliis et Iaso et Myrina et Abydo et Thaso et Perintho: eas quoque enim placere liberas esse; de Cianorum libertate Quinctium Prusiæ Bithynorum regi scribere quid senatui et decem legatis placuisset; captiuos transfugasque reddere Philippum Romanis et naues omnes tectas tradere præter quinque et regiam unam inhabilis prope magnitudinis, quam sedecim uersus remorum agebant; ne plus quinque milia armatorum haberet neue elephantum ullum; bellum extra Macedoniæ fines ne iniussu senatus gereret; mille talentum daret populo Romano, dimidium præsens, dimidium pensionibus decem annorum. Ualerius Antias quaternum milium pondo argenti uectigal in decem annos impositum regi tradit; Claudius in annos triginta quaterna milia pondo et ducena, <in> præsens uiginti milia pondo. idem nominatim adiectum scribit ne cum Eumene Attali filio—nouus is tum rex erat— bellum gereret. in hæc obsides accepti, inter quos Demetrius Philippi filius. adicit Antias Ualerius Attalo absenti Æginam insulam elephantosque dono datos et Rhodiis Stratoniceam Cariæque alias urbes quas Philippus tenuisset; Atheniensibus insulas datas Lemnum Imbrum Delum Scyrum.
Omnibus Graeciæ ciuitatibus hanc pacem adprobantibus soli Ætoli decretum decem legatorum clam mussantes carpebant: litteras inanes uana specie libertatis adumbratas esse. cur enim alias Romanis tradi urbes nec nominari eas, alias nominari et sine traditione liberas iuberi esse, nisi quod quæ in Asia sint liberentur, longinquitate ipsa tutiores, quæ in Græcia sint, ne nominatæ quidem intercipiantur, Corinthus et Chalcis et Oreus cum Eretria et Demetriade? nec tota ex uano criminatio erat. dubitabatur enim de Corintho et Chalcide et Demetriade, quia in senatus consulto, quo missi decem legati ab urbe erant, ceteræ Graeciæ atque Asiæ urbes haud dubie liberabantur, de iis tribus urbibus legati quod tempora rei publicæ postulassent id e re publica fideque sua facere ac statuere iussi erant. Antiochus rex erat, quem transgressurum in Europam cum primum ei uires suæ satis placuissent non dubitabant: ei tam opportunas ad occupandum patere urbes nolebant. ab Elatia profectus Quinctius Anticyram cum decem legatis, inde Corinthum traiecit. ibi consilia de libertate Graeciæ dies prope totos in concilio decem legatorum agitabantur: identidem Quinctius liberandam omnem Græciam, si Ætolorum linguas retundere, si ueram caritatem ac maiestatem apud omnes nominis Romani uellent esse, si fidem facere ad liberandam Græciam, non ad transferendum a Philippo ad se imperium sese mare traiecisse. nihil contra ea de libertate urbium alii dicebant: ceterum ipsis tutius esse manere paulisper sub tutela præsidii Romani quam pro Philippo Antiochum dominum accipere. postremo ita decretum est: Corinthus redderetur Achæis ut in Acrocorintho tamen præsidium esset; Chalcidem ac Demetriadem retineri donec cura de Antiocho decessisset.
Isthmiorum statum ludicrum aderat, semper quidem et alias frequens cum propter spectaculi studium insitum genti, quo certamina omnis generis artium uiriumque et pernicitatis uisuntur, tum quia propter opportunitatem loci per duo diuersa maria omnium rerum usus ministrantis humano generi, concilium Asiæ Graeciæque is mercatus erat. tum uero non ad solitos modo usus undique conuenerant sed expectatione erecti qui deinde status futurus Graeciæ, quæ sua fortuna esset. alii alia non taciti solum opinabantur sed sermonibus etiam ferebant Romanos facturos: uix cuiquam persuadebatur Græcia omni cessuros. ad spectaculum consederant, et præco cum tubicine, ut mos est, in mediam aream, unde sollemni carmine ludicrum indici solet, processit et tuba silentio facto ita pronuntiat: ‘senatus Romanus et T. Quinctius imperator Philippo rege Macedonibusque deuictis liberos, immunes, suis legibus esse iubet Corinthios, Phocenses, Locrensesque omnes et insulam Eubœam et Magnetas, Thessalos, Perrhæbos, Achæos Phthiotas’. percensuerat omnes gentes quæ sub dicione Philippi regis fuerant. audita uoce præconis maius gaudium fuit quam quod uniuersum homines acciperent: uix satis credere se quisque audisse et alii alios intueri, mirabundi uelut ad somni uanam speciem; quod ad quemque pertinebat, suarum aurium fidei minimum credentes, proximos interrogabant. reuocatus præco, cum unusquisque non audire modo sed uidere libertatis suæ nuntium aueret, iterum pronuntiauit eadem. tum ab certo iam gaudio tantus cum clamore plausus est ortus totiensque repetitus ut facile appareret nihil omnium bonorum multitudini gratius quam libertatem esse. ludicrum deinde ita raptim peractum est ut nullius nec animi nec oculi spectaculo intenti essent: adeo unum gaudium præoccupauerat omnium aliarum sensum uoluptatium.
Ludis uero dimissis cursu prope omnes tendere ad imperatorem Romanum, ut ruente turba in unum adire contingere dextram cupientium, coronas lemniscosque iacientium haud procul periculo fuerit. sed erat trium ferme et triginta annorum, et cum robur iuuentæ tum gaudium ex tam insigni gloriæ fructu uires suppeditabat. nec præsens tantummodo effusa est lætitia, sed per multos dies gratis et cogitationibus et sermonibus renouata: esse aliquam in terris gentem quæ sua impensa, suo labore ac periculo bella gerat pro libertate aliorum, nec hoc finitimis aut propinquæ uicinitatis hominibus aut terris continentibus iunctis præstet, sed maria traiciat, ne quod toto orbe terrarum iniustum imperium sit, ubique ius fas lex potentissima sint; una uoce præconis liberatas omnes Graeciæ atque Asiæ urbes: hoc spe concipere audacis animi fuisse, ad effectum adducere et uirtutis et fortunæ ingentis.
Secundum Isthmia Quinctius et decem legati legationes regum gentium ciuitatiumque audiuere. primi omnium regis Antiochi uocati legati sunt. iis eadem fere quæ Romæ egerant uerba sine fide rerum iactantibus nihil iam perplexe ut ante, cum dubiæ res incolumi Philippo erant, sed aperte denuntiatum ut excederet Asiæ urbibus quæ Philippi aut Ptolomæi regum fuissent, abstineret liberis ciuitatibus, neu quam lacesseret armis: et in pace et in libertate esse debere omnes ubique Græcas urbes; ante omnia denuntiatum ne in Europam aut ipse transiret aut copias traiceret. dimissis regis legatis conuentus ciuitatium gentiumque est haberi cœptus, eoque maturius peragebatur quod decreta decem legatorum <in> ciuitates nominatim pronuntiabantur. Orestis—Macedonum ea gens est—quod primi ab rege defecissent, suæ leges redditæ. Magnetes et Perrhæbi et Dolopes liberi quoque pronuntiati. Thessalorum genti præter libertatem concessam Achæi Phthiotæ dati, Thebis Phthioticis et Pharsalo excepta. Ætolos de Pharsalo et Leucade postulantes ut ex fœdere sibi restituerentur ad senatum reiecerunt; Phocenses Locrensesque, sicut ante fuerant, adiecta decreti auctoritate iis contribuerunt. Corinthus et Triphylia et Heræa—Peloponnesi et ipsa urbs est—redditæ Achæis. Oreum et Eretriam decem legati Eumeni regi, Attali filio, dabant dissentiente Quinctio: ea una res in arbitrium senatus reiecta est; senatus libertatem iis ciuitatibus dedit Carysto adiecta. Pleurato Lychnidus et Parthini dati: Illyriorum utraque gens sub dicione Philippi fuerant. Amynandrum tenere iusserunt castella quæ per belli tempus Philippo capta ademisset.
Dimisso conuentu decem legati, partiti munia inter se, ad liberandas suæ quisque regionis ciuitates discesserunt, P. Lentulus Bargylias, L. Stertinius Hephæstiam et Thasum et Thraeciæ urbes, P. Uillius et L. Terentius ad regem Antiochum, Cn. Cornelius ad Philippum. qui de minoribus rebus editis mandatis percunctatus si consilium non utile solum sed etiam salutare admittere auribus posset, cum rex gratias quoque se acturum diceret si quid quod in rem suam esset expromeret, magno opere ei suasit, quoniam pacem impetrasset, ad societatem amicitiamque petendam mitteret Romam legatos ne, si quid Antiochus moueret, expectasse et temporum opportunitates captasse ad rebellandum uideri posset. ad Tempe Thessalica Philippus est conuentus. qui cum se missurum extemplo legatos respondisset, Cornelius Thermopylas, ubi frequens Graeciæ statis diebus esse solet conuentus—Pylaicum appellant—, uenit: Ætolos præcipue monuit ut constanter et fideliter in amicitia populi Romani permanerent. Ætolorum principes alii leniter questi sunt quod non idem erga suam gentem Romanorum animus esset post uictoriam qui in bello fuisset; alii ferocius incusarunt exprobraruntque non modo uinci sine Ætolis Philippum sed ne transire quidem in Græciam Romanos potuisse. aduersus ea respondere, ne in altercationem excederet res, cum supersedisset Romanus, omnia eos æqua impetraturos si Romam misissent dixit. itaque ex auctoritate eius decreti legati sunt. hunc finem bellum cum Philippo habuit.
Cum hæc in Græcia Macedoniaque et Asia gererentur, Etruriam infestam prope coniuratio seruorum fecit. ad quærendam opprimendamque eam M‘. Acilius Glabrio prætor, cui inter ciues peregrinosque iurisdictio obtigerat, cum una ex duabus legione urbana est missus. alios <uagos ~comprehendit, alios> iam congregatos pugnando uicit: ex his multi occisi, multi capti; alios uerberatos crucibus adfixit, qui principes coniurationis fuerant, alios dominis restituit. consules in prouincias profecti sunt. Marcellum Boiorum ingressum fines, fatigato per diem totum milite uia facienda, castra in tumulo quodam ponentem Corolamus quidam, regulus Boiorum, cum magna manu adortus ad tria milia hominum occidit; et inlustres uiri aliquot in illo tumultuario prœlio ceciderunt, inter quos præfecti socium T<i>. Sempronius Gracchus et M. Iunius Silanus et tribuni militum de legione secunda M. Ogulnius et P. Claudius. castra tamen ab Romanis impigre permunita retentaque, cum hostes prospera pugna elati nequiquam oppugnassent. statiuis deinde iisdem per dies aliquot sese tenuit, dum et saucios curaret et <a> tanto terrore animos militum reficeret. Boi, ut est gens minime ad moræ tædium ferendum patiens, in castella sua uicosque passim dilapsi sunt. Marcellus Pado confestim traiecto in agrum Comensem, ubi Insubres Comensibus ad arma excitis castra habebant, legiones ducit. Galli, feroces Boiorum ante dies paucos pugna, in ipso itinere prœlium committunt; et primo adeo acriter inuaserunt ut antesignanos impulerint. quod ubi Marcellus animaduertit, ueritus ne moti semel pellerentur, cohortem Marsorum cum opposuisset, equitum Latinorum omnes turmas in hostem emisit. quorum cum primus secundusque impetus rettudisset inferentem se ferociter hostem, confirmata et reliqua acies Romana restitit primo, deinde signa acriter intulit; nec ultra sustinuere certamen Galli quin terga uerterent atque effuse fugerent. in eo prœlio supra quadraginta milia hominum cæsa Ualerius Antias scribit, octoginta septem signa militaria capta, et carpenta septingenta triginta duo et aureos torques multos, ex quibus unum magni ponderis Claudius in Capitolio Ioui donum in æde positum scribit. castra eo die Gallorum expugnata direptaque et Comum oppidum post dies paucos captum; castella inde duodetriginta ad consulem defecerunt. id quoque inter scriptores ambigitur utrum in Boios prius an Insubres consul exercitum duxerit aduersamque prospera pugna oblitterauerit an uictoria ad Comum parta deformata clade in Bois accepta sit.
Sub hæc tam uaria fortuna gesta L. Furius Purpurio alter consul per tribum Sapiniam in Boios uenit. iam castro Mutilo adpropinquabat, cum ueritus ne intercluderetur simul a Bois Liguribusque exercitum eadem uia qua adduxerat reduxit et magno circuitu per aperta eoque tuta loca ad collegam peruenit. inde iunctis exercitibus primum Boiorum agrum usque ad Felsinam oppidum populantes peragrauerunt. ea urbs ceteraque circa castella et Boi fere omnes præter iuuentutem, quæ prædandi causa in armis erat—tunc in deuias siluas recesserat—, in deditionem uenerunt. in Ligures inde traductus exercitus. Boi neglegentius coactum agmen Romanorum, quia ipsi procul abesse uiderentur, improuiso adgressuros se rati per occultos saltus secuti sunt. quos non adepti, Pado repente nauibus traiecto Læuos Libuosque cum peruastassent, redeuntes inde per Ligurum extremos fines cum agresti præda in agmen incidunt Romanum. prœlium celerius acriusque commissum quam si tempore locoque ad certamen destinato præparatis animis concurrissent. ibi quantam uim ad stimulandos animos ira haberet apparuit; nam ita cædis magis quam uictoriæ auidi pugnarunt Romani ut uix nuntium cladis hosti relinquerent. ob has res gestas consulum litteris Romam allatis supplicatio in triduum decreta est. breui post Marcellus consul Romam uenit triumphusque ei magno consensu patrum est decretus. triumphauit in magistratu de Insubribus Comensibusque; Boiorum triumphi spem collegæ reliquit, quia ipsi proprie aduersa pugna in ea gente euenerat, cum collega secunda. multa spolia hostium captiuis carpentis trauecta, multa militaria signa; æris lata trecenta uiginti milia, argenti bigati ducenta triginta quattuor milia; in pedites singulos dati octogeni æris, triplex equiti centurionique.
Eodem anno Antiochus rex, cum hibernasset Ephesi, omnes Asiæ ciuitates in antiquam imperii formulam redigere est conatus. et ceteras quidem, aut quia locis planis positæ erant aut quia parum mœnibus armisque ac iuuentuti fidebant, haud difficulter uidebat iugum accepturas: Zmyrna et Lampsacus libertatem usurpabant, periculumque erat ne, si concessum iis foret quod intenderent, Zmyrnam in Æolide Ioniaque, Lampsacum in Hellesponto aliæ urbes sequerentur. igitur et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et quæ Abydi copiæ erant præsidio tantum modico relicto duci ad Lampsacum oppugnandam iussit. nec ui tantum terrebat, sed per legatos leniter adloquendo castigandoque temeritatem ac pertinaciam spem conabatur facere breui quod peterent habituros, sed cum satis et ipsis et omnibus aliis appareret ab rege impetratam eos libertatem, non per occasionem raptam habere. aduersus quæ respondebatur nihil neque mirari neque suscensere Antiochum debere, si spem libertatis differri non satis æquo animo paterentur.
Ipse initio ueris nauibus ab Epheso profectus Hellespontum petit, terrestres copias traici ab Abydo Chersonesum iussit. cum ad Madytum Chersonesi urbem terrestri naualem exercitum iunxisset, quia clauserant portas, circumdedit mœnia armatis; et iam opera admouenti deditio facta est. idem metus Sestum incolentes aliasque Chersonesi urbes in deditionem dedit. Lysimachiam inde omnibus simul naualibus terrestribus copiis uenit. quam cum desertam ac stratam prope omnem ruinis inuenisset—ceperant autem direptamque incenderant Thraces paucis ante annis—cupido eum restituendi nobilem urbem et loco sitam opportuno cepit. itaque omni cura simul est adgressus et tecta muros restituere et partim redimere seruientes Lysimachenses, partim fuga sparsos per Hellespontum Chersonesumque conquirere et contrahere, partim nouos colonos spe commodorum proposita adscribere et omni modo frequentare; simul, ut Thracum submoueretur metus, ipse parte dimidia terrestrium copiarum ad depopulanda proxima Thraciæ est profectus, partem naualesque omnes socios reliquit in operibus reficiendæ urbis.
Sub hoc tempus et L. Cornelius, missus ab senatu ad dirimenda inter Antiochum Ptolomæumque reges certamina, Selymbriæ substitit et decem legatorum P. Lentulus a Bargyliis, P. Uillius et L. Terentius ab Thaso Lysimachiam petierunt. eodem et ab Selymbria L. Cornelius et ex Thracia paucos post dies Antiochus conuenerunt. primus congressus cum legatis et deinceps inuitatio benigna et hospitalis fuit; ut de mandatis statuque præsenti Asiæ agi cœptum est, animi exasperati sunt. Romani omnia acta eius ex quo tempore ab Syria classem soluisset displicere senatui non dissimulabant restituique et Ptolomæo omnes ciuitates quæ dicionis eius fuissent æquum censebant: nam quod ad eas ciuitates attineret quas a Philippo possessas Antiochus per occasionem auerso Philippo in Romanum bellum intercepisset, id uero ferendum non esse Romanos per tot annos terra marique tanta pericula ac labores exhausisse, Antiochum belli præmia habere. sed ut in Asiam aduentus eius dissimulari ab Romanis tamquam nihil ad eos pertinens potuerit, quid? quod iam etiam in Europam omnibus naualibus terrestribusque copiis transierit, quantum a bello aperte Romanis indicto abesse? illum quidem, etiam si in Italiam traiciat, negaturum; Romanos autem non expectaturos ut id posset facere.
Aduersus ea Antiochus mirari se dixit Romanos tam diligenter inquirere quid regi Antiocho faciundum aut quousque terra marique progrediundum fuerit, ipsos non cogitare Asiam nihil ad se pertinere nec magis illis inquirendum esse quid Antiochus in Asia quam Antiocho quid in Italia populus Romanus faciat. quod ad Ptolomæum attineat, cui ademptas ciuitates querantur, sibi cum Ptolomæo et amicitiam esse et id agere ut breui etiam adfinitas iungatur. ne ex Philippi quidem aduersa fortuna spolia ulla se petisse aut aduersus Romanos in Europam traiecisse, sed qua Lysimachi quondam regnum fuerit, quo uicto omnia quæ illius fuissent iure belli Seleuci facta sint, existimare suæ dicionis esse. occupatis maioribus suis rerum aliarum cura primo quædam ex iis Ptolomæum, inde et Philippum usurpandæ alienæ possessionis causa tenuisse. Chersonesus quidem et proxima Thraciæ quæ circa Lysimachiam sint, quem dubitare quin Lysimachi fuerint? ad ea recipienda in antiquum ius uenisse et Lysimachiam deletam Thracum impetu de integro condere, ut Seleucus filius eam sedem regni habeat.
His disceptationibus per dies aliquot habitis rumor sine ullo satis certo auctore allatus de morte Ptolomæi regis ut nullus exitus imponeretur sermonibus effecit. nam et dissimulabat pars utraque se audisse et L. Cornelius, cui legatio ad duos reges Antiochum Ptolomæumque mandata erat, spatium modici temporis ad conueniendum Ptolomæum petebat, ut priusquam moueretur aliquid in noua possessione regni præueniret in Ægyptum, et Antiochus suam fore Ægyptum, si tum occupasset, censebat. itaque dimissis Romanis relictoque Seleuco filio cum terrestribus copiis ad restituendam ut instituerat Lysimachiam, ipse omni classe nauigat Ephesum, legatis ad Quinctium missis qui ad fidem faciendam nihil nouaturum regem de societate agerent. oram Asiæ legens peruenit in Lyciam, Patarisque cognito uiuere Ptolomæum nauigandi quidem in Ægyptum omissum consilium est. Cyprum nihilo minus petens, cum Chelidoniarum promunturium superasset, paulisper seditione remigum est retentus in Pamphylia circa Eurymedontem amnem. inde profectum eum ad capita quæ uocant Sari fluminis fœda tempestas adorta prope cum omni classe demersit: multæ fractæ, multæ naues eiectæ, multæ ita haustæ mari ut nemo in terram enarit. magna uis hominum ibi interiit, non remigum modo militumque ignotæ turbæ sed etiam insignium regis amicorum. conlectis reliquiis naufragii, cum res non in eo essent ut Cyprum temptaret, minus opulento agmine quam profectus erat Seleuciam rediit. ibi subduci nauibus iussis—iam enim et hiems instabat—ipse in hiberna Antiochiam concessit. in hoc statu regum erant res.
Romæ eo primum anno tresuiri epulones facti C. Licinius Lucullus tribunus plebis, qui legem de creandis his tulerat, et P. Manlius et P. Porcius Læca; iis triumuiris item ut pontificibus lege datum est togæ praetextæ habendæ ius. sed magnum certamen cum omnibus sacerdotibus eo anno fuit quæstoribus urbanis Q. Fabio Labeoni et L. Aurelio. pecunia opus erat, quod ultimam pensionem pecuniæ in bellum conlatæ persolui placuerat priuatis. quæstores ab auguribus pontificibusque quod stipendium per bellum non contulissent petebant. ab sacerdotibus tribuni plebis nequiquam appellati, omniumque annorum per quos non dederant exactum est. eodem anno duo mortui pontifices nouique in eorum locum suffecti, M. Marcellus consul in locum C. Semproni Tuditani, qui prætor in Hispania decesserat, et L. Ualerius Flaccus in locum M. Corneli Cethegi. et Q. Fabius Maximus augur mortuus est admodum adulescens, priusquam ullum magistratum caperet; nec eo anno augur in eius locum est suffectus.
Comitia inde consularia habita a M. Marcello consule. creati consules L. Ualerius Flaccus et M. Porcius Cato. prætores inde facti Cn. Manlius Uolso Ap. Claudius Nero P. Porcius Læca C. Fabricius <Luscinus C. Atinius> Labeo P. Manlius. eo anno ædiles curules M. Fuluius Nobilior et C. Flaminius tritici deciens centena milia binis æris populo discripserunt. id C. Flamini honoris causa ipsius patrisque aduexerant Siculi Romam: Flaminius gratiam eius communicauerat cum collega. ludi Romani et apparati magnifice sunt et ter toti instaurati. ædiles plebis Cn. Domitius Ahenobarbus et C. Scribonius Curio [maximus] multos pecuarios ad populi iudicium adduxerunt: tres ex his condemnati sunt; ex eorum multaticia pecunia ædem in insula Fauni fecerunt. ludi plebei per biduum instaurati, et epulum fuit ludorum causa.
L. Ualerius Flaccus et M. Porcius Cato consules idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, de prouinciis cum ad senatum rettulissent, patres censuerunt, quoniam in Hispania tantum glisceret bellum ut iam consulari et duce et exercitu opus esset, placere consules Hispaniam citeriorem Italiamque prouincias aut comparare inter se aut sortiri: utri Hispania prouincia euenisset, eum duas legiones et quindecim milia socium Latini nominis et octingentos equites secum portare et naues longas uiginti ducere; alter consul duas scriberet legiones: iis Galliam obtineri prouinciam satis esse fractis proximo anno Insubrum Boiorumque animis. Cato Hispaniam, Ualerius Italiam est sortitus. prætores deinde prouincias sortiti, C. Fabricius Luscinus urbanam, C. Atinius Labeo peregrinam, Cn. Manlius Uolso Siciliam, Ap. Claudius Nero Hispaniam ulteriorem, P. Porcius Læca Pisas, ut ab tergo Liguribus esset; P. Manlius in Hispaniam citeriorem adiutor consuli datus. T. Quinctio, suspectis non solum Antiocho et Ætolis sed iam etiam Nabide Lacedæmoniorum tyranno, prorogatum in annum imperium est, duas legiones ut haberet: in eas si quid supplementi opus esset, consules scribere et mittere in Macedoniam iussi. Ap. Claudio præter legionem quam Q. Fabius habuerat, duo milia <peditum> et ducentos equites nouos ut scriberet permissum. par numerus peditum equitumque nouorum et P. Manlio in citeriorem Hispaniam decretus et legio eadem quæ fuerat sub Q. Minucio prætore data. et P. Porcio Laecæ ad Etruriam circa Pisas decem milia peditum et quingenti equites ex Gallico exercitu decreti. in Sardinia prorogatum imperium Ti. Sempronio Longo.
Prouinciis ita distributis consules, priusquam ab urbe proficiscerentur, uer sacrum ex decreto pontificum iussi facere, quod A. Cornelius Mammula prætor uouerat de senatus sententia populique iussu Cn. Seruilio C. Flaminio consulibus. annis post uno et uiginti factum est quam uotum. per eosdem dies C. Claudius Appi filius Pulcher augur in Q. Fabi Maximi locum, qui priore anno mortuus erat, lectus inauguratusque est.
Mirantibus iam uolgo hominibus quod Hispania mouisset bellum neglegi, litteræ a Q. Minucio allatæ sunt se ad Turdam oppidum cum Budare et Bæsadine imperatoribus Hispanis signis conlatis prospere pugnasse: duodecim milia hostium cæsa, Budarem imperatorem captum, ceteros fusos fugatosque. his litteris lectis minus terroris ab Hispanis erat, unde ingens bellum expectatum fuerat. omnes curæ utique post aduentum decem legatorum in Antiochum regem conuersæ. hi expositis prius quæ cum Philippo acta essent et quibus legibus data pax, non minorem belli molem instare ab Antiocho docuerunt: ingenti classe, egregio terrestri exercitu in Europam eum traicisse et, nisi auertisset uana spes ex uaniore rumore orta Ægypti inuadendæ, mox bello Græciam arsuram fuisse; neque enim ne Ætolos quidem quieturos, cum ingenio inquietam tum iratam Romanis gentem. hærere et aliud in uisceribus Graeciæ ingens malum, Nabim, nunc Lacedæmoniorum, mox si liceat uniuersæ Graeciæ futurum tyrannum, auaritia et crudelitate omnes fama celebratos tyrannos æquantem; cui si Argos uelut arcem Peloponneso impositam tenere liceat, deportatis in Italiam Romanis exercitibus nequiquam liberatam a Philippo Græciam fore, pro rege si nihil aliud longinquo uicinum tyrannum dominum habituram.
Hæc cum ab tam grauibus auctoribus, tum qui omnia per se ipsos explorata adferrent, audirentur, maior res quod ad Antiochum attineret, maturanda magis, quoniam rex quacumque de causa in Syriam concessisset, de tyranno consultatio uisa est. cum diu disceptatum esset utrum satis iam causæ uideretur cur decerneretur bellum, an permitterent T. Quinctio, quod ad Nabim Lacedæmonium attineret, faceret quod e re publica censeret esse, permiserunt, eam rem esse rati quæ maturata dilataue non ita magni momenti ad summam rem publicam esset: magis id animaduertendum esse quid Hannibal et Carthaginienses, si cum Antiocho bellum motum foret, acturi essent.
Aduersæ Hannibali factionis homines principibus Romanis, hospitibus quisque suis, identidem scribebant nuntios litterasque ab Hannibale ad Antiochum missas et ab rege ad eum clam legatos uenisse: ut feras quasdam nulla mitescere arte, sic immitem et implacabilem eius uiri animum esse; marcescere otii situ queri ciuitatem et inertia sopiri nec sine armorum sonitu excitari posse. hæc probabilia memoria prioris belli per unum illum non magis gesti quam moti faciebat. inritauerat etiam recenti facto multorum potentium animos.
Iudicum ordo Carthagine ea tempestate dominabatur, eo maxime quod iidem perpetui iudices erant. res fama uitaque omnium in illorum potestate erat; qui unum eius ordinis offendisset omnes aduersos habebat, nec accusator apud infensos iudices deerat. horum in tam impotenti regno—neque enim ciuiliter nimiis opibus utebantur—prætor factus Hannibal uocari ad se quæstorem iussit. quæstor id pro nihilo habuit; nam et aduersæ factionis erat et, quia ex quæstura in iudices, potentissimum ordinem, referebatur, iam pro futuris mox opibus animos gerebat. enimuero indignum id ratus Hannibal uiatorem ad prendendum quæstorem misit subductumque in contionem non ipsum magis quam ordinem iudicum, præ quorum superbia atque opibus nec leges quicquam essent nec magistratus, accusauit. et ut secundis auribus accipi orationem animaduertit et infimorum quoque libertati grauem esse superbiam eorum, legem extemplo promulgauit pertulitque ut in singulos annos iudices legerentur neu quis biennium continuum iudex esset. ceterum quantam eo facto ad plebem inierat gratiam, tantum magnæ partis principum offenderat animos. adiecit et aliud quo bono publico sibi proprias simultates inritauit. uectigalia publica partim neglegentia dilabebantur, partim praedæ ac diuisui et principum quibusdam et magistratibus erant: quin et pecunia quæ in stipendium Romanis suo quoque anno penderetur deerat tributumque graue priuatis imminere uidebatur.
Hannibal postquam uectigalia quanta terrestria maritimaque essent et in quas res erogarentur animaduertit et quid eorum ordinarii rei publicæ usus consumerent, quantum peculatus auerteret, omnibus residuis pecuniis exactis, tributo priuatis remisso satis locupletem rem publicam fore ad uectigal præstandum Romanis pronuntiauit in contione et præstitit promissum.
Tum uero ii quos pauerat per aliquot annos publicus peculatus, uelut bonis ereptis, non furtorum manubiis extortis infensi et irati Romanos in Hannibalem et ipsos causam odii quærentes instigabant. ita diu repugnante P. Scipione Africano, qui parum ex dignitate populi Romani esse ducebat subscribere odiis accusatorum Hannibalis et factionibus Carthaginiensium inserere publicam auctoritatem nec satis habere bello uicisse Hannibalem nisi uelut accusatores calumniam in eum iurarent ac nomen deferrent, tandem peruicerunt ut legati Carthaginem mitterentur qui ad senatum eorum arguerent Hannibalem cum Antiocho rege consilia belli faciendi inire. legati tres missi, Cn. Seruilius M. Claudius Marcellus Q. Terentius Culleo. qui cum Carthaginem uenissent, ex consilio inimicorum Hannibalis quærentibus causam aduentus dici iusserunt uenisse se ad controuersias quæ cum Masinissa rege Numidarum Carthaginiensibus essent dirimendas. id creditum uolgo: unum Hannibalem se peti ab Romanis non fallebat et ita pacem Carthaginiensibus datam esse ut inexpiabile bellum aduersus se unum maneret. itaque cedere tempori et fortunæ statuit; et præparatis iam ante omnibus ad fugam, obuersatus eo die in foro auertendæ suspicionis causa, primis tenebris uestitu forensi ad portam cum duobus comitibus ignaris consilii est egressus.
Cum equi quo in loco iusserat præsto fuissent, nocte Byzacium—ita regionem quandam agri uocant—transgressus, postero die ad mare inter Acyllam et Thapsum ad suam turrem peruenit; ibi eum parata instructaque remigio excepit nauis. ita Africa Hannibal excessit, sæpius patriæ quam suum euentum miseratus. eodem die in Cercinam insulam traiecit. ubi cum in portu naues aliquot Phœnicum onerarias cum mercibus inuenisset et ad egressum eum e naue concursus salutantium esset factus, percunctantibus legatum se Tyrum missum dici iussit. ueritus tamen ne qua earum nauis nocte profecta Thapsum aut Hadrumetum nuntiaret se Cercinæ uisum, sacrificio apparari iusso magistros nauium mercatoresque inuitari iussit et uela cum antemnis ex nauibus corrogari ut umbraclum—media æstas forte erat—cenantibus in litore fieret. quanto res et tempus patiebatur apparatu celebratæ eius diei epulæ sunt, multoque uino in serum noctis conuiuium productum. Hannibal cum primum fallendi eos qui in portu erant tempus habuit, nauem soluit. ceteri sopiti cum postero die tandem ex somno pleni crapulæ surrexissent, ad id quod serum erat, aliquot horas referendis in naues collocandis<que> et aptandis armamentis absumpserunt. Carthagine [et] multitudinis adsuetæ domum Hannibalis frequentare concursus ad uestibulum ædium est factus. ut non comparere eum uolgatum est, in forum turba conuenit principem ciuitatis quærentium; et alii fugam conscisse, id quod erat, alii fraude Romanorum interfectum idque magis uolgo fremebant, uariosque uoltus cerneres ut in ciuitate aliorum alias partes fouentium et factionibus discordi; uisum deinde Cercinæ eum tandem allatum est.
Et Romani legati cum in senatu exposuissent compertum patribus Romanis esse et Philippum regem ante ab Hannibale maxime accensum bellum populo Romano fecisse et nunc litteras nuntiosque ab eo ad Antiochum et Ætolos missos consiliaque inita impellendæ ad defectionem Carthaginis, nec alio eum quam ad Antiochum regem profectum: haud quieturum antequam bellum toto orbe terrarum concisset; id ei non debere impune esse, si satisfacere Carthaginienses populo Romano uellent nihil eorum sua uoluntate nec publico consilio factum esse—Carthaginienses responderunt quidquid æquum censuissent Romani facturos esse.
Hannibal prospero cursu Tyrum peruenit exceptusque a conditoribus Carthaginis ut ab altera patria, uir tam clarus omni genere honorum, paucos moratus dies Antiochiam nauigat. ibi profectum iam regem in Asiam cum audisset filiumque eius sollemne ludorum ad Daphnen celebrantem conuenisset, comiter ab eo exceptus nullam moram nauigandi fecit. Ephesi regem est consecutus, fluctuantem adhuc animo incertumque de Romano bello, sed haud paruum momentum ad animum eius moliendum aduentus Hannibalis fecit. Ætolorum quoque eodem tempore alienati ab societate Romana animi sunt, quorum legatos Pharsalum et Leucadem et quasdam alias ciuitates ex primo fœdere repetentes senatus ad T. Quinctium reiecit.