TITI LIVI AB VRBE CONDITA

LIBER XXXII

1

Consules prætoresque cum idibus Martiis magistratum inissent prouincias sortiti sunt. L. Lentulo Italia, P. Uillio Macedonia, prætoribus L. Quinctio urbana, Cn. Bæbio Ariminum, L. Ualerio Sicilia, L. Uillio Sardinia euenit. Lentulus consul nouas legiones scribere iussus, Uillius a P. Sulpicio exercitum accipere: in supplementum eius quantum militum uideretur ut scriberet ipsi permissum. Prætori Bæbio legiones quas C. Aurelius consul habuisset ita decretæ ut retineret eas donec consul nouo cum exercitu succederet; in Galliam ubi is uenisset omnes milites exauctorati domum dimitterentur præter quinque milia socium: iis obtineri circa Ariminum prouinciam satis esse. Prorogata imperia prætoribus prioris anni, C. Sergio ut militibus qui in Hispania Sicilia Sardinia stipendia per multos annos fecissent agrum adsignandum curaret, Q. Minucio ut in Bruttiis idem de coniurationibus quæstiones quas prætor cum fide curaque exercuisset perficeret et eos quos sacrilegii compertos in uinculis Romam misisset Locros mitteret supplicium quæque sublata ex delubro Proserpinæ essent reponenda cum piaculis curaret. Feriæ Latinæ pontificum decreto instauratæ sunt, quod legati ab Ardea questi in senatu erant sibi in monte Albano Latinis carnem, ut adsolet, datam non esse. Ab Suessa nuntiatum est duas portas quodque inter eas muri erat de cælo tactum, et Formiani legati ædem Iouis, item Ostienses ædem Iouis, et Ueliterni Apollinis et Sancus ædes, et in Herculis æde capillum enatum; et ex Bruttiis ab Q. Minucio proprætore scriptum eculeum cum quinque pedibus, pullos gallinaceos tres cum ternis pedibus natos esse. A P. Sulpicio proconsule ex Macedonia litteræ adlatæ, in quibus inter cetera scriptum erat lauream in puppi nauis longæ enatam. Priorum prodigiorum causa senatus censuerat ut consules maioribus hostiis quibus diis uideretur sacrificarent; ob hoc unum prodigium haruspices in senatum uocati, atque ex responso eorum supplicatio populo in diem unum indicta et omnia puluinaria res diuinæ factæ.

2

Carthaginienses eo anno argentum in stipendium impositum primum Romam aduexerunt. Id quia probum non esse quæstores renuntiauerant experientibusque pars quarta decocta erat, pecunia Romæ mutua sumpta intertrimentum argenti expleuerunt. Petentibus deinde ut, si iam uideretur senatui, obsides sibi redderentur, centum redditi obsides; de ceteris, si in fide permanerent, spes facta. Petentibus iisdem qui non reddebantur obsides ut ab Norba, ubi parum commode essent, alio traducerentur, concessum ut Signiam et Ferentinum transirent. Gaditanis item petentibus remissum ne præfectus Gades mitteretur, aduersus id quod iis in fidem populi Romani uenientibus cum L. Marcio Septimo conuenisset. Et Narniensium legatis querentibus numerum sibi colonos non esse et immixtos quosdam non sui generis pro colonis se gerere, earum rerum causa tresuiros creare L. Cornelius consul iussus. Creati P. Et Sex. ÆliiPætis fuit ambobus cognomenet Cn. Cornelius Lentulus. Quod Narniensibus datum erat, ut colonorum numerus augeretur, id Cosani petentes non impetrauerunt.

3

Rebus quæ Romæ agendæ erant perfectis consules in prouincias profecti. P. Uillius in Macedoniam cum uenisset, atrox seditio militum iam ante inritata nec satis in principio compressa excepit. Duo milia ea militum fuere, quæ ex Africa post deuictum Hannibalem in Siciliam, inde anno fere post in Macedoniam pro uoluntariis transportata erant. Id uoluntate factum negabant: ab tribunis recusantes in naues impositos. Sed utcumque, seu iniuncta seu suscepta foret militia, et eam exhaustam et finem aliquem militandi fieri æquum esse. Multis annis sese Italiam non uidisse; consenuisse sub armis in Sicilia, Africa, Macedonia; confectos iam se labore opere, exsangues tot acceptis uolneribus esse. Consul causam postulandæ missionis probabilem, si modeste peteretur, uideri dixit: seditionis nec eam nec ullam aliam satis iustam causam esse. Itaque si manere signa et dicto parere uelint, se de missione eorum senatum scripturum; modestia facilius quam pertinacia quod uelint impetraturos.

4

Thaumacos eo tempore Philippus summa ui oppugnabat aggeribus uineisque et iam arietem muris admoturus erat. Ceterum incepto absistere eum cœgit subitus Ætolorum aduentus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum mœnia ingressi nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in stationes, nunc in opera Macedonum faciebant. Et adiuuabat eos natura ipsa loci. Namque Thaumaci a Pylis sinuque Maliaco per Lamiam eunti loco alto siti sunt in ipsis faucibus, imminentes quam Cœlen uocant Thessaliæ; quæ transeunti confragosa loca implicatasque flexibus uallium uias ubi uentum hanc urbem est, repente uelut maris uasti sic uniuersa panditur planities ut subiectos campos terminare oculis haud facile queas: ab eo miraculo Thaumaci appellati. Nec altitudine solum tuta urbs sed quod saxo undique absciso rupibus imposita est. difficultates et quod haud satis dignum tanti laboris periculique pretium erat ut absisteret incepto Philippus effecerunt. Hiemps quoque iam instabat, cum inde abscessit et in Macedoniam in hiberna copias reduxit.

5

Ibi ceteri quidem data quanticumque quiete temporis simul animos corporaque remiserant; Philippum quantum ab adsiduis laboribus itinerum pugnarumque laxauerat animum, tanto magis intentum in uniuersum euentum belli curæ angunt, non hostes modo timentem qui terra marique urgebant, sed nunc sociorum, nunc etiam popularium animos, ne et illi spem amicitiæ Romanorum deficerent et Macedonas ipsos cupido nouandi res caperet. Itaque et in Achaiam legatos misit, simul qui ius iurandumita enim pepigerant quotannis iuraturos in uerba Philippiexigerent, simul qui redderent Achæis Orchomenon et Heræan et Triphylian Eleis ademptam, Megalopolitis Alipheran, contendentibus nunquam eam urbem fuisse ex Triphylia sed sibi debere restitui, quia una esset ex iis quæ condendam Megalen polin ex concilio Arcadum contributæ forent. Et cum Achæis quidem per hæc societatem firmabat: Macedonum animos cum Heracliden amicum maxime inuidiæ sibi esse cerneret, multis criminibus oneratum in uincla coniecit ingenti popularium gaudio. Bellum si quando unquam ante alias, tum magna cura apparauit exercuitque in armis et Macedonas et mercennarios milites principioque ueris cum Athenagora omnia externa auxilia quodque leuis armaturæ erat in Chaoniam per Epirum occupandas quæ Antigoneam fauces suntStena uocant Græcimisit. Ipse post paucis diebus grauiore secutus agmine, cum situm omnem regionis adspexisset, maxime idoneum muniendum locum credidit esse præter amnem Aoum. Is inter montes, quorum alterum Meropum, alterum Asnaum incolæ uocant, angusta ualle fluit, iter exiguum super ripam præbens. Asnaum Athenagoram cum leui armatura tenere et communire iubet; ipse in Meropo posuit castra. Qua abscisæ rupes erant, statio paucorum armatorum tenebat; qua minus tuta erant, alia fossis, alia uallo, alia turribus muniebat. Magna tormentorum etiam uis ut missilibus procul arcerent hostem idoneis locis disposita est. Tabernaculum regium pro uallo in conspecto maxime tumulo, ut terrorem hostibus suisque spem ex fiducia faceret, positum.

6

Consul per Charopum Epiroten certior factus quos saltus cum exercitu insedisset rex, et ipse, cum Corcyræ hibernasset, uere primo in continentem trauectus hostem ducere pergit. Quinque milia ferme ab regiis castris cum abesset, loco munito relictis legionibus ipse cum expeditis progressus speculanda loca postero die consilium habuit, utrum per insessum ab hoste saltum, quamquam labor ingens periculumque proponeretur, transitum temptaret, an eodem itinere quo priore anno Sulpicius Macedoniam intrauerat, circumduceret copias. Hoc consilium per multos dies agitanti ei nuntius uenit T. Quinctium consulem factum sortitumque prouinciam Macedoniam maturato itinere iam Corcyram traiecisse. Ualerius Antias intrasse saltum Uillium tradit, quia recto itinere nequiuerit omnibus ab rege insessis, secutum uallem per quam mediam fertur Aous amnis, ponte raptim facto in ripam in qua erant castra regia transgressum acie conflixisse; fusum fugatumque regem castris exutum; duodecim milia hostium eo prœlio cæsa, capta duo milia et ducentos et signa militaria centum triginta duo, equos ducentos triginta; ædem etiam Ioui in eo prœlio uotam, si res prospere gesta esset. Ceteri Græci Latinique auctores, quorum quidem ego legi annales, nihil memorabile a Uillio actum integrumque bellum insequentem consulem T. Quinctium accepisse tradunt.

7

Dum hæc in Macedonia geruntur, consul alter L. Lentulus, qui Romæ substiterat, comitia censoribus creandis habuit. Multis claris petentibus uiris creati censores P. Cornelius Scipio Africanus et P. Ælius Pætus. Ii magna inter se concordia et senatum sine ullius nota legerunt et portoria uenalicium Capuæ Puteolisque, item Castrum portorium, quo in loco nunc oppidum est, fruendum locarunt colonosque eo trecentosis enim numerus finitus ab senatu erat- adscripserunt et sub Tifatis Capuæ agrum uendiderunt. Sub idem tempus L. Manlius Acidinus ex Hispania decedens, prohibitus a P. Porcio Læca tribuno plebis ne ouans rediret, cum ab senatu impetrasset, priuatus urbem ingrediens sex milia pondo argenti, triginta pondo ferme auri in ærarium tulit. Eodem anno Cn. Bæbius Tamphilus, qui ab C. Aurelio consule anni prioris prouinciam Galliam acceperat, temere ingressus Gallorum Insubrum fines prope cum toto exercitu est circumuentus; supra sex milia et septingentos milites amisit: tanta ex eo bello quod iam timeri desierat clades accepta est. Ea res L. Lentulum consulem ab urbe exciuit; qui ut in prouinciam uenit plenam tumultus, trepido exercitu accepto prætorem multis probris increpitum prouincia decedere atque abire Romam iussit. Neque ipse consul memorabile quicquam gessit, comitiorum causa Romam reuocatus; quæ ipsa per M. Fuluium et M‘. Curium tribunos plebis impediebantur, quod T. Quinctium Flamininum consulatum ex quæstura petere non patiebantur: iam ædilitatem præturamque fastidiri nec per honorum gradus, documentum sui dantes, nobiles homines tendere consulatum, sed transcendendo media summa imis continuare. Res ex campestri certamine in senatum peruenit. Patres censuerunt qui honorem quem sibi capere per leges liceret peteret, in eo populo creandi quem uelit potestatem fieri æquum esse. In auctoritate patrum fuere tribuni. Creati consules Sex. Ælius Pætus et T. Quinctius Flamininus. Inde prætorum comitia habita. Creati L. Cornelius Merula, M. Claudius Marcellus, M. Porcius Cato, C. Heluius, qui ædiles plebis fuerant. Ab iis ludi plebeii instaurati; et epulum Iouis fuit ludorum causa. Et ab ædilibus curulibus C. Ualerio Flacco, flamine Diali, et C. Cornelio Cethego ludi Romani magno apparatu facti. Ser. et C. Sulpicii Galbæ pontifices eo anno mortui sunt: in eorum locum M. Æmilius Lepidus et Cn. Cornelius Scipio pontifices suffecti sunt.

8

Sex. Ælius Pætus T. Quinctius Flamininus consules magistratu inito senatum in Capitolio cum habuissent, decreuerunt patres ut prouincias Macedoniam atque Italiam consules compararent inter se sortirenturue: utri eorum Macedonia euenisset, in supplementum legionum tria milia militum Romanorum scriberet et trecentos equites, item sociorum Latini nominis quinque milia peditum, quingentos equites; alteri consuli nouus omnis exercitus decretus. L. Lentulo prioris anni consuli prorogatum imperium uetitusque aut ipse prouincia decedere prius aut ueterem deducere exercitum quam cum legionibus nouis consul uenisset. Sortiti consules prouincias: Ælio Italia, Quinctio Macedonia euenit. Prætores L. Cornelius Merula urbanam, M. Claudius Siciliam, M. Porcius Sardiniam, C. Heluius Galliam est sortitus. Dilectus inde haberi est cœptus; nam præter consulares exercitus prætoribus quoque iussi scribere milites erant, Marcello in Siciliam quattuor milia peditum socium et Latini nominis et trecentos equites, Catoni in Sardiniam ex eodem genere militum duo milia peditum, ducentos equites, ita ut ii prætores ambo cum in prouincias uenissent ueteres dimitterent pedites equitesque. Attali deinde regis legatos in senatum consules introduxerunt. Ii regem classe sua copiisque omnibus terra marique rem Romanam iuuare quæque imperarent Romani consules impigre atque obœdienter eam diem fecisse cum exposuissent, uereri dixerunt ne id præstare ei per Antiochum regem ultra non liceret: uacuum namque præsidiis naualibus terrestribusque regnum Attali Antiochum inuasisse. Itaque Attalum orare patres conscriptos, si sua classi suaque opera uti Macedonicum bellum uellent, mitterent ipsi præsidium regnum eius tutandum; si id nollent, ipsum sua defendenda cum classe ac reliquis copiis redire paterentur. Senatus legatis ita responderi iussit: quod rex Attalus classe copiisque aliis duces Romanos iuuisset, id gratum senatui esse; auxilia nec ipsos missuros Attalo aduersus Antiochum, socium et amicum populi Romani, nec Attali auxilia retenturos ultra quam regi commodum esset; semper populum Romanum alienis rebus arbitrio alieno usum; et principium et finem in potestatem ipsorum qui ope sua uelint adiutos Romanos esse; legatos Antiochum missuros qui nuntient Attali nauiumque eius et militum opera aduersus Philippum communem hostem uti populum Romanum: gratum eum facturum senatui si regno Attali abstineat belloque absistat; æquum esse socios et amicos populi Romani reges inter se quoque ipsos pacem seruare.

9

Consulem T. Quinctium ita habito dilectu ut eos fere legeret qui in Hispania aut Africa meruissent spectatæ uirtutis milites, properantem in prouinciam prodigia nuntiata atque eorum procuratio Romæ tenuerunt. De cælo tacta erant uia publica Ueis, forum et ædes Iouis Lanuui, Herculis ædes Ardeæ, Capuæ murus et turres et ædes quæ Alba dicitur; cælum ardere uisum erat Arreti; terra Uelitris trium iugerum spatio cauerna ingenti desederat; Suessæ Auruncæ nuntiabant agnum cum duobus capitibus natum et Sinuessæ porcum cum humano capite. Eorum prodigiorum causa supplicatio unum diem habita, et consules rebus diuinis operam dederunt placatisque diis in prouincias profecti sunt: Ælius cum Heluio prætore in Galliam; exercitumque ab L. Lentulo acceptum, quem dimittere debebat, prætori tradidit, ipse nouis legionibus quas secum adduxerat bellum gesturus; neque memorabilis rei quicquam gessit. T. Quinctius alter consul maturius quam priores soliti erant consules a Brundisio cum tramisisset, Corcyram tenuit cum octo milibus peditum, equitibus quingentis. Ab Corcyra in proxima Epiri quinqueremi traiecit et in castra Romana magnis itineribus contendit. Inde Uillio dimisso paucos moratus dies, dum se copiæ ab Corcyra adsequerentur, consilium habuit, utrum recto itinere per castra hostium uim facere conaretur an ne temptata quidem re tanti laboris ac periculi per Dassaretios potius Lyncumque tuto circuitu Macedoniam intraret; uicissetque ea sententia ni timuisset ne, cum a mari longius recessisset emisso e manibus hoste, si, quod antea fecerat, solitudinibus siluisque se tutari rex uoluisset, sine ullo effectu æstas extraheretur. Utcumque esset igitur illo ipso tam iniquo loco adgredi hostem placuit. Sed magis fieri id placebat quam quomodo fieret satis expediebant;

10

Diesque quadraginta sine ullo conatu sedentes in conspectu hostium absumpserant. Inde spes data Philippo est per Epirotarum gentem temptandæ pacis; habitoque concilio delecti eam rem agendam Pausanias prætor et Alexander magister equitum consulem et regem, ubi in artissimas ripas Aous cogitur amnis, in conloquium adduxerunt. Summa postulatorum consulis erat: præsidia ex ciuitatibus rex deduceret; iis quorum agros urbesque populatus esset, redderet res quæ comparerent; ceterorum æquo arbitrio æstimatio fieret. Philippus aliam aliarum ciuitatium condicionem esse respondit: quas ipse cepisset, eas liberaturum; quæ sibi traditæ a maioribus essent, earum hereditaria ac iusta possessione non excessurum. Si quas quererentur belli clades ciuitates cum quibus bellatum foret, arbitro quo uellent populorum cum quibus pax utrisque fuisset se usurum. Consul nihil id quidem arbitro aut iudice opus esse dicere: cui enim non apparere ab eo qui prior arma intulisset iniuriam ortam, nec Philippum ab ullis bello lacessitum priorem uim omnibus fecisse? Inde cum ageretur quæ ciuitates liberandæ essent, Thessalos primos omnium nominauit consul. id uero adeo accensus indignatione est rex ut exclamaretquid uicto grauius imperares, T. Quincti?atque ita se ex conloquio proripuit; et temperatum ægre est quin missilibus, quia dirempti medio amni fuerant, pugnam inter se consererent. Postero die per excursiones ab stationibus primo in planitie satis id patenti multa leuia commissa prœlia sunt; deinde recipientibus se regiis in arta et confragosa loca auiditate accensi certaminis eo quoque Romani penetrauere. Pro his ordo et militaris disciplina et genus armorum erat, aptum tegendis corporibus; pro hoste loca et catapultæ ballistæque in omnibus prope rupibus quasi in muro dispositæ. Multis hinc atque illinc uolneribus acceptis cum etiam, ut in prœlio iusto, aliquot cecidissent, nox pugnæ finem fecit.

11

Cum in hoc statu res esset, pastor quidam a Charopo principe Epirotarum missus deducitur consulem. Is se in eo saltu qui regiis tum teneretur castris armentum pascere solitum ait omnes montium eorum anfractus callesque nosse. Si secum aliquos consul mittere uelit, se non iniquo nec perdifficili aditu super caput hostium eos educturum. Hæc ubi consul audiuit, percunctatum Charopum mittit satisne credendum super tanta re agresti censeret: Charopus renuntiari iubet, ita crederet ut suæ potius omnia quam illius potestatis essent. Cum magis uellet credere quam auderet mixtumque gaudio et metu animum gereret, auctoritate motus Charopi experiri spem oblatam statuit et, ut auerteret regem ab suspicione, biduo insequenti lacessere hostem dispositis ab omni parte copiis succedentibusque integris in locum defessorum non destitit. Quattuor milia inde lecta peditum et trecentos equites tribuno militum tradit. Equites quoad loca patiantur ducere iubet: ubi inuia equiti uentum sit, in planitie aliqua locari equitatum, pedites qua dux monstraret uiam ire; ubi, ut polliceatur, super caput hostium peruentum sit, fumo dare signum nec antea clamorem tollere quam ab se signo recepto pugnam cœptam arbitrari posset. Nocte itinera fieri iubetet pernox forte luna erat—: interdiu cibi quietisque sumeret tempus. Ducem promissis in gentibus oneratum, si fides exstet, uinctum tamen tribuno tradit. His copiis ita dimissis eo intentius Romanus undique instat, [capit] stationes.

12

Interim die tertio cum uerticem quem petierant Romani cepisse ac tenere se fumo significarent, tum uero trifariam diuisis copiis consul ualle media cum militum robore succedit, cornua dextra læuaque admouet castris; nec segnius hostes obuiam eunt. Et dum auiditate certaminis prouecti extra munitiones pugnant, haud paulo superior est Romanus miles et uirtute et scientia et genere armorum: postquam multis uolneratis interfectisque recepere se regii in loca aut munimento aut natura tuta, uerterat periculum in Romanos temere in loca iniqua nec faciles receptum angustias progressos. Neque impunita temeritate inde recepissent sese, ni clamor primum ab tergo auditus, dein pugna etiam cœpta amentes repentino terrore regios fecisset. Pars in fugam effusi sunt; pars magis quia locus fugæ deerat quam quod animi satis esset pugnam cum substitissent, ab hoste et a fronte et ab tergo urgente circumuenti sunt. Deleri totus exercitus potuit si fugientes persecuti uictores essent; sed equitem angustiæ locorumque asperitas, peditem armorum grauitas impediit. Rex primo effuse ac sine respectu fugit; dein quinque milium spatium progressus cum ex iniquitate locorum, id quod erat, suspicatus esset sequi non posse hostem, substitit in tumulo quodam dimisitque suos per omnia iuga uallesque qui palatos in unum colligerent. Non plus duobus milibus hominum amissis cetera omnis multitudo, uelut signum aliquod secuta, in unum cum conuenisset, frequenti agmine petunt Thessaliam. Romani quoad tutum fuit insecuti cædentes spoliantesque cæsos castra regia, etiam sine defensoribus difficili aditu, diripiunt; atque ea nocte in suis castris manserunt.

13

Postero die consul per ipsas angustias quas inter ualle se flumen insinuat hostem sequitur. Rex primo die castra Pyrrhi peruenit; locus quem ita uocant est in Triphylia terræ Molottidis. Inde postero dieingens iter agmini, sed metus urgebatin montes Lyncon perrexit. Ipsi Epiri sunt, interiecti Macedoniæ Thessaliæque: latus, quod uergit in Thessaliam, oriens spectat, septentrio a Macedonia obicitur. Uestiti frequentibus siluis sunt; iuga summa campos patentes aquasque perennes habent. Ibi statiuis rex per aliquot dies habitis fluctuatus animo est utrum protinus in regnum se reciperet an præuerti in Thessaliam posset. Inclinauit sententia ut in Thessaliam agmen demitteret, Triccamque proximis limitibus petit; inde obuias urbes raptim peragrauit. Homines qui sequi possent sedibus excibat, oppida incendebat. Rerum suarum quas possent ferendarum secum dominis ius fiebat, cetera militis præda erat; nec quod ab hoste crudelius pati possent reliqui quicquam fuit quam quæ ab sociis patiebantur. Hæc etiam facienti Philippo acerba erant, sed e terra mox futura hostium corpora saltem eripere sociorum uolebat. Ita euastata oppida sunt Phacium Piresiæ Euhydrium Eretria Palæpharsalus. Pheras cum peteret exclusus, quia res egebat mora si expugnare uellet nec tempus erat, omisso incepto in Macedoniam transcendit; nam etiam Ætolos adpropinquare fama erat. Qui audito prœlio quod circa amnem Aoum factum erat, proximis prius euastatis circa Sperchias et Macran quam uocant Comen, transgressi inde in Thessaliam C timenes et Angeias primo impetu potiti sunt. A Metropoli, dum uastant agros, concursu oppidanorum tuenda mœnia facto repulsi sunt. Callithera inde adgressi similem impetum oppidanorum pertinacius sustinuerunt; compulsisque intra mœnia qui eruperant, contenti ea uictoria, quia spes nulla admodum expugnandi erat, abscesserunt. Teuma inde et Celathara uicos expugnant diripiuntque; Acharras per deditionem receperunt. Xyniæ simili metu a cultoribus desertæ sunt. Hoc sedibus suis extorre agmen in præsidium incidit quod Thaumacum quo tutior frumentatio esset ducebatur: incondita inermisque multitudo, mixta et imbelli turba, ab armatis cæsa est; Xyniæ desertæ diripiuntur. Cyphæra inde Ætoli capiunt, opportune Dolopiæ imminens castellum. Hæc raptim intra paucos dies ab Ætolis gesta. Nec Amynander atque Athamanes post famam prosperæ pugnæ Romanorum quieuerunt.

14

Ceterum Amynander, quia suo militi parum fidebat, petito a consule modico præsidio cum Gomphos peteret, oppidum protinus nomine Phæcam, situm inter Gomphos faucesque angustas quæ ab Athamania Thessaliam dirimunt, ui cepit. Inde Gomphos adortus est, et per aliquot dies summa ui tuentes urbem, cum iam scalas mœnia erexisset, eo demum metu perpulit deditionem. Hæc traditio Gomphorum ingentem terrorem Thessalis intulit. Dedidere deinceps sese qui Argenta quique Pherinium et Timarum et Ligynas et Strymonem et Lampsum habent aliaque castella iuxta ignobilia. Dum Athamanes Ætolique submoto Macedonum metu in aliena uictoria suam prædam faciunt Thessaliaque ab tribus simul exercitibus incerta quem hostem quemue socium crederet uastatur, consul faucibus quas fuga hostium aperuerat in regionem Epiri transgressus, etsi probe scit cui parti Charopo principe excepto Epirotæ fauissent, tamen quia ab satisfaciendi quoque cura imperata enixe facere uidet, ex præsenti eos potius quam ex præterito æstimat habitu et ea ipsa facilitate ueniæ animos eorum in posterum conciliat. Missis deinde nuntiis Corcyram ut onerariæ naues in sinum uenirent Ambracium, ipse progressus modicis itineribus quarto die in monte Cercetio posuit castra, eodem Amynandro cum suis auxiliis adcito, non tam uirium eius egens quam ut duces in Thessaliam haberet. Ab eodem consilio et plerique Epirotarum uoluntarii inter auxilia accepti.

15

Primam urbem Thessaliæ Phaloriam est adgressus. Duo milia Macedonum in præsidio habebat, qui primo summa ui restiterunt, quantum arma, quantum mœnia tueri poterant; sed oppugnatio continua, non nocte non die remissa, cum consul in eo uerti crederet ceterorum Thessalorum animos si primi uim Romanam non sustinuissent, uicit pertinaciam Macedonum. Capta Phaloria legati a Metropoli et a Cierio dedentes urbes uenerunt: uenia iisdem petentibus datur; Phaloria incensa ac direpta est. Inde Æginium petit; quem locum cum uel modico præsidio tutum ac prope inexpugnabilem uidisset, paucis in stationem proximam telis coniectis Gomphorum regionem agmen uertit. Degressusque in campos Thessaliæ, cum iam omnia exercitui deessent, quia Epirotarum pepercerat agris, explorato ante utrum Leucadem an sinum Ambracium onerariæ tenuissent, frumentatum Ambraciam in uicem cohortes misit; et est iter a Gomphis Ambraciam sicut impeditum ac difficile, ita spatio perbreui. Intra paucos itaque dies transuectis a mari commeatibus repleta omni rerum copia sunt castra. Inde Atragem est profectus. Decem ferme milia ab Larisa abest; ex Perrhæbia oriundi sunt; sita est urbs super Peneum amnem. Nihil trepidauere Thessali primum aduentum Romanorum; et Philippus sicut in Thessaliam ipse progredi non audebat, ita intra Tempe statiuis positis, ut quisque locus ab hoste temptabatur præsidia per occasiones submittebat.

16

Sub idem fere tempus quo consul aduersus Philippum primum in Epiri faucibus posuit castra, et L. Quinctius frater consulis, cui classis cura maritimæque oræ imperium mandatum ab senatu erat, cum duabus quinqueremibus Corcyram trauectus, postquam profectam inde classem audiuit nihil morandum ratus, cum Samen insulam adsecutus esset, dimisso C. Liuio, cui successerat, tarde inde Maleum trahendis plerumque remulco nauibus quæ cum commeatu sequebantur peruenit. A Maleo iussis ceteris quantum maxime possent maturare sequi ipse tribus quinqueremibus expeditis Piræum præcedit accepitque naues relictas ibi ab L. Apustio legato præsidium Athenarum. Eodem tempore duæ ex Asia classes profectæ, una cum Attalo rege quattuor et uiginti quinqueremes erant—, Rhodia altera uiginti nauium tectarum; Acesimbrotus præerat. circa Andrum insulam classes coniunctæ Eubœam inde exiguo distantem freto traiecerunt. Carystiorum primum agros uastarunt; deinde, ubi Carystus præsidio a Chalcide raptim misso firma uisa est, Eretriam accesserunt. Eodem et L. Quinctius cum iis nauibus quæ Piræi fuerant Attali regis aduentu audito uenit, iussis ut quæque ex sua classe uenissent naues Eubœam petere. Eretria summa ui oppugnabatur; nam et trium iunctarum classium naues omnis generis tormenta machinasque urbium excidia secum portabant et agri adfatim materiæ præbebant noua molienda opera. Oppidani primo haud impigre tuebantur mœnia; dein fessi uolneratique aliquot, cum et muri partem euersam operibus hostium cernerent, . . .ut. . . deditionem inclinarent. Sed præsidium erat Macedonum, quos non minus quam Romanos metuebant, et Philocles regius præfectus a Chalcide nuntios mittebat se in tempore adfuturum si sustinerent obsidionem. Hæc mixta metu spes ultra quam uellent aut quam possent trahere eos tempus cogebat; deinde, postquam Philoclen repulsum trepidantemque refugisse Chalcidem acceperunt, oratores extemplo Attalum ueniam fidemque eius petentes miserunt. Dum in spem pacis intenti segnius munera belli obeunt et ea modo parte qua murus dirutus erat ceteris neglectis stationes armatas opponunt, Quinctius noctu ab ea parte quæ minime suspecta erat impetu facto scalis urbem cepit. Oppidanorum omnis multitudo cum coniugibus ac liberis in arcem confugit, deinde in deditionem uenit. Pecuniæ aurique et argenti haud sane multum fuit; signa tabulæ priscæ artis ornamentaque eius generis plura quam pro urbis magnitudine aut opibus ceteris inuenta.

17

Carystus inde repetita, unde priusquam e nauibus copiæ exponerentur omnis multitudo urbe deserta in arcem confugit. Inde fidem ab Romano petendam oratores mittunt. Oppidanis extemplo uita ac libertas concessa est: Macedonibus nummi treceni in capita statutum pretium est et ut armis traditis abirent. Hac summa redempti inermes in Bœotiam traiecti. Nauales copiæ duabus claris urbibus Eubœæ intra dies paucos captis circumuectæ Sunium, Atticæ terræ promunturium, Cenchreas Corinthiorum emporium petierunt. Consul interim omnium spe longiorem Atracis atrocioremque oppugnationem habuit, et ea qua minimum credidisset resistebant hostes. Nam omnem laborem in muro crediderat diruendo fore: si aditum armatis in urbem patefecisset, fugam inde cædemque hostium fore, qualis captis urbibus fieri solet; ceterum postquam parte muri arietibus decussa per ipsas ruinas transcenderunt in urbem armati, illud principium uelut noui atque integri laboris fuit. Nam Macedones qui in præsidio erant et multi et delecti, gloriam etiam egregiam rati si armis potius et uirtute quam mœnibus urbem tuerentur, conferti pluribus introrsus ordinibus acie firmata, cum transcendere ruinas sensissent Romanos, per impeditum ac difficilem receptum locum expulerunt. Id consul ægre passus nec eam ignominiam unius modo oppugnandæ moram urbis sed summam uniuersi belli pertinere ratus, quod ex momentis paruarum plerumque rerum penderet, purgato loco qui strage semiruti muri cumulatus erat, turrem ingentis altitudinis magnam uim armatorum multiplici tabulato portantem promouit et cohortes in uicem sub signis quæ cuneum Macedonumphalangem ipsi uocant—, si possent, ui perrumperent emittebat. Sed loci angustias, haud late patente interuallo diruti muri, genus armorum pugnæque hosti aptius erat. Ubi conferti hastas ingentis longitudinis præ se Macedones obiecissent, uelut in constructam densitate clipeorum testudinem Romani pilis nequiquam emissis cum strinxissent gladios, neque congredi propius neque præcidere hastas poterant et, si quam incidissent aut præfregissent, hastile fragmento ipso acuto inter spicula integrarum hastarum uelut uallum explebat. hoc et muri pars utraque integra tuta præstabat latera nec ex longo spatio aut cedendum aut impetus faciendus erat, quæ res turbare ordines solet. Accessit etiam fortuita res animos eorum firmandos; nam cum turris per aggerem parum densati soli ageretur, rota una in altiorem orbitam depressa ita turrim inclinauit ut speciem ruentis hostibus trepidationemque insanam superstantibus armatis præbuerit.

18

Cum parum quicquam succederet, consul minime æquo animo comparationem militum generisque armorum fieri patiebatur, simul nec maturam expugnandi spem nec rationem procul a mari et in euastatis belli cladibus locis hibernandi ullam cernebat. Itaque relicta obsidione, quia nullus in tota Acarnaniæ atque Ætoliæ ora portus erat qui simul et omnes onerarias quæ commeatum exercitui portabant caperet et tecta hibernandum legionibus præberet, Anticyra in Phocide in Corinthium uersa sinum id opportunissime sita uisa, quia nec procul Thessalia hostiumque locis aberat et ex aduerso Peloponnesum exiguo maris spatio diuisam, ab tergo Ætoliam Acarnaniamque, ab lateribus Locridem ac Bœotiam habebat. Phocidis primo impetu Phanoteam sine certamine cepit. Anticyra haud multum in oppugnando moræ præbuit. Ambrysus inde Hyampolisque receptæ. Daulis, quia in tumulo excelso sita est, nec scalis nec operibus capi poterat: lacessendo missilibus eos qui in præsidio erant cum excursiones elicuissent, refugiendo in uicem insequendoque et leuibus sine effectu certaminibus eo neglegentiæ et contemptus adduxerunt ut cum refugientibus in portam permixti impetum Romani facerent. Et alia ignobilia castella Phocidis terrore magis quam armis in potestatem uenerunt. Elatia clausit portas nec, nisi ui cogerentur, recepturi mœnibus uidebantur aut ducem aut exercitum Romanum.

19

Elatiam obsidenti consuli rei maioris spes adfulsit, Achæorum gentem ab societate regia in Romanam amicitiam auertendi. Cycliadan principem factionis Philippum trahentium res expulerunt; Aristænus, qui Romanis gentem iungi uolebat, prætor erat. Classis Romana cum Attalo et Rhodiis Cenchreis stabat parabantque communi omnes consilio Corinthum oppugnare. Optimum igitur ratus est, priusquam eam rem adgrederentur, legatos gentem Achæorum mitti pollicentes, si ab rege Romanos defecissent, Corinthum contributuros in antiquum gentis concilium. Auctore consule legati a fratre eius L. Quinctio et Attalo et Rhodiis et Atheniensibus Achæos missi. Sicyone datum est iis concilium. Erat autem non admodum simplex habitus inter Achæos animorum: terrebat Nabis Lacedæmonius, grauis et adsiduus hostis; horrebant Romana arma; Macedonum beneficiis et ueteribus et recentibus obligati erant; regem ipsum suspectum habebant pro eius crudelitate perfidiaque, neque ex iis quæ tum tempus faceret æstimantes grauiorem post bellum dominum futurum cernebant. Neque solum quid in senatu quisque ciuitatis suæ aut in communibus conciliis gentis pro sententia dicerent ignorabant, sed ne ipsis quidem secum cogitantibus quid uellent aut quid optimum putarent satis constabat. homines ita incertos introductis legatis potestas dicendi facta est. Romanus primum legatus L. Calpurnius, deinde Attali regis legati, post eos Rhodii disseruerunt; Philippi deinde legatis potestas dicendi facta est; postremi Athenienses, ut refellerent Macedonum dicta, auditi sunt. Ii fere atrocissime in regem, quia nulli nec plura nec tam acerba passi erant, inuecti sunt. Et illa quidem contio sub occasum solis tot legatorum perpetuis orationibus die absumpto dimissa est.

20

Postero die aduocatur concilium; ubi cum per præconem, sicut Græcis mos est, suadendi si quis uellet potestas a magistratibus facta esset nec quisquam prodiret, diu silentium aliorum alios intuentium fuit. Neque mirum si, quibus sua sponte uolutantibus res inter se repugnantes obtorpuerant quodam modo animi, eos orationes quoque insuper turbauerant utrimque quæ difficilia essent promendo admonendoque per totum diem habitæ. Tandem Aristænus prætor Achæorum, ne tacitum concilium dimitteret,ubi’ inquitilla certamina animorum, Achæi, sunt, quibus in conuiuiis et circulis, cum de Philippo et Romanis mentio incidit, uix manibus temperatis? Nunc in concilio eam rem unam indicto, cum legatorum utrimque uerba audieritis, cum referant magistratus, cum præco suadendum uocet, obmutuistis. Si non cura salutis communis, ne studia quidem, quæ in hanc aut in illam partem animos uestros inclinarunt, uocem cuiquam possunt exprimere? Cum præsertim nemo tam hebes sit qui ignorare possit dicendi ac suadendi quod quisque aut uelit aut optimum putet nunc occasionem esse, priusquam quicquam decernamus: ubi semel decretum erit, omnibus id, etiam quibus ante displicuerit, pro bono atque utili fore defendendum.hæc adhortatio prætoris non modo quemquam unum elicuit suadendum sed ne fremitum quidem aut murmur contionis tantæ ex tot populis congregatæ mouit.

21

Tum Aristænus prætor rursus: ‘non magis consilium uobis, principes Achæorum, deest quam lingua; sed suo quisque periculo in commune consultum non uult. Forsitan ego quoque tacerem, si priuatus essem: nunc prætori uideo aut non dandum concilium legatis fuisse aut non sine responso eos dimittendos esse; respondere autem nisi ex uestro decreto qui possum? Et quoniam nemo uestrum qui in hoc concilium aduocati estis pro sententia quicquam dicere uult aut audet, orationes legatorum hesterno die ut pro sententiis dictas percenseamus, perinde ac non postulauerint quæ e re sua essent sed suaserint quæ nobis censerent utilia esse. Romani Rhodiique et Attalus societatem amicitiamque nostram petunt et in bello quod aduersus Philippum gerunt se a nobis adiuuari æquum censent. Philippus societatis secum admonet et iuris iurandi et modo postulat ut secum stemus, modo ne intersimus armis contentum ait se esse. Nulline uenit in mentem cur qui nondum socii sunt plus petant quam socius? Non fit hoc neque modestia Philippi neque impudentia Romanorum, Achæi: fortuna et dat fiduciam postulantibus et demit. Philippi præter legatum uidemus nihil; Romana classis Cenchreas stat urbium Eubœæ spolia præ se ferens, consulem legionesque eius, exiguo maris spatio diiunctas, Phocidem ac Locridem peruagantes uidemus: miramini cur diffidenter Cleomedon legatus Philippi ut pro rege arma caperemus aduersus Romanos modo egerit? Qui, si ex eodem fœdere ac iure iurando cuius nobis religionem iniciebat rogemus eum ut nos Philippus et ab Nabide ac Lacedæmoniis et ab Romanis defendat, non modo præsidium quo tueatur nos sed ne quid respondeat quidem nobis sit inuenturus, non hercule magis quam ipse Philippus priore anno, qui pollicendo se aduersus Nabidem bellum gesturum cum temptasset nostram iuuentutem hinc in Eubœam extrahere, postquam nos neque decernere id sibi præsidium neque uelle inligari Romano bello uidit, oblitus societatis eius quam nunc iactat uastandos depopulandosque Nabidi ac Lacedæmoniis reliquit. Ac mihi quidem minime conueniens inter se oratio Cleomedontis uisa est. Eleuabat Romanum bellum euentumque eius eundem fore qui prioris belli quod cum Philippo gesserint dicebat. Cur igitur nostrum ille auxilium absens petit potius quam præsens nos, socios ueteres, simul ab Nabide ac Romanis tueatur? Nos dico? Quid ita passus est Eretriam Carystumque capi. Quid ita tot Thessaliæ urbes? Quid ita Locridem Phocidemque? Quid ita nunc Elatiam oppugnari patitur? Cur excessit faucibus Epiri claustrisque illis inexpugnabilibus super Aoum amnem relictoque quem insidebat saltu penitus in regnum abiit? Aut ui aut metu aut uoluntate. Si sua uoluntate tot socios reliquit hostibus diripiendos, qui recusare potest quin et socii sibi consulant? Si metu, nobis quoque ignoscat timentibus; si uictus armis cessit, Achæi Romana arma sustinebimus, Cleomedon, quæ uos Macedones non sustinuistis? An tibi potius credamus Romanos non maioribus copiis nec uiribus nunc bellum gerere quam antea gesserint, potius quam res ipsas intueamur? Ætolos tum classe adiuuerunt; nec duce consulari nec exercitu bellum gesserunt; sociorum Philippi maritimæ tum urbes in terrore ac tumultu erant; mediterranea adeo tuta ab armis Romanis fuerunt ut Philippus Ætolos nequiquam opem Romanorum implorantes depopularetur: nunc autem defuncti bello Punico Romani, quod per sedecim annos uelut intra uiscera Italiæ tolerauerunt, non præsidium Ætolis bellantibus miserunt sed ipsi duces belli arma terra marique simul Macedoniæ intulerunt. Tertius iam consul summa ui gerit bellum. Sulpicius in ipsa Macedonia congressus fudit fugauitque regem, partem opulentissimam regni eius depopulatus: nunc Quinctius tenentem claustra Epiri, natura loci, munimentis, exercitu fretum castris exuit, fugientem in Thessaliam persecutus præsidia regia sociasque urbes eius prope in conspectu regis ipsius expugnauit.ne sint uera quæ Atheniensis modo legatus de crudelitate, auaritia, libidine regis disseruit; nihil nos pertineant quæ in terra Attica scelera in superos inferosque deos sunt admissa, multo minus quæ Ciani Abydenique, qui procul ab nobis absunt, passi sunt; nostrorum ipsi uolnerum, si uultis, obliuiscamur, cædes direptionesque bonorum Messenæ in media Peloponneso factas et hospitem Cyparissiæ Charitelen contra ius omne ac fas inter epulas prope ipsas occisum et Aratum patrem filiumque Sicyonios, cum senem infelicem parentem etiam appellare solitus esset, interfectos, filii etiam uxorem libidinis causa in Macedoniam asportatam; cetera stupra uirginum matronarumque obliuioni dentur. Ne sit cum Philippo res, cuius crudelitatis metu obmutuistis omnesnam quæ alia tacendi aduocatis in concilium causa est?—: cum Antigono, mitissimo ac iustissimo rege et de nobis omnibus optime merito, existimemus disceptationem esse, num id postularet facere nos quod fieri non posset? Pæneinsula est Peloponnesus, angustis Isthmi faucibus continenti adhærens, nulli apertior neque opportunior quam nauali bello. Si centum tectæ naues et quinquaginta leuiores apertæ et triginta Issaici lembi maritimam oram uastare et expositas prope in ipsis litoribus urbes cœperint oppugnare, in mediterraneas scilicet nos urbes recipiemus, tamquam non intestino et hærente in ipsis uisceribus uramur bello? Cum terra Nabis et Lacedæmonii mari classis Romana urgebunt, unde regiam societatem et Macedonum præsidia implorem us? An ipsi nostris armis ab hoste Romano tutabimur urbes quæ oppugnabuntur? Egregie enim Dymas priore bello sumus tutati. Satis exemplorum nobis clades alienæ præbent: ne quæramus quem modum ceteris exemplo simus.nolite, quia ultro Romani petunt amicitiam, id quod optandum uobis ac summa ope petendum erat fastidire. Metu enim uidelicet compulsi et deprensi in aliena terra, quia sub umbra uestri auxilii latere uolunt, in societatem uestram confugiunt ut portibus uestris recipiantur, ut commeatibus utantur. Mare in potestate habent; terras quascumque adeunt extemplo dicionis suæ faciunt; quod rogant, cogere possunt; quia pepercisse uobis uolunt, committere uos cur pereatis non patiuntur. Nam quod Cleomedon modo tamquam mediam et tutissimam uobis uiam consilii, ut quiesceretis abstineretisque armis, ostendebat, ea non media sed nulla uia est. Etenim præterquam quod aut accipienda aut aspernanda uobis Romana societas est, quid aliud quam nusquam gratia stabili, uelut qui euentum expectauerimus ut fortunæ adplicaremus nostra consilia, præda uictoris erimus? Nolite, si quod omnibus uotis petendum erat ultro offertur, fastidire. Non quemadmodum hodie utrumque uobis licet, sic semper liciturum est: nec sæpe nec diu eadem occasio erit. Liberare uos a Philippo iam diu magis uultis quam audetis. Sine uestro labore et periculo qui uos in libertatem uindicarent cum magnis classibus exercitibusque mare traiecerunt. Hos si socios aspernamini, uix mentis sanæ estis; sed aut socios aut hostes habeatis oportet.

22

Secundum orationem prætoris murmur ortum aliorum cum adsensu, aliorum inclementer adsentientes increpantium; et iam non singuli tantum sed populi uniuersi inter se altercabantur. Tum inter magistratus gentis- damiurgos uocant, decem numero creanturcertamen nihilo segnius quam inter multitudinem esse. Quinque relaturos de societate Romana se aiebant suffragiumque daturos; quinque lege cautum testabantur ne quid quod aduersus Philippi societatem esset aut referre magistratibus aut decernere concilio ius esset. Is quoque dies iurgiis est consumptus. Supererat unus iusti concilii dies; tertio enim lex iubebat decretum fieri; in quem adeo exarsere studia ut uix parentes ab liberis temperauerint. Pisias Pellenensis erat: filium damiurgum nomine Memnonem habebat, partis eius quæ decretum recitari perrogarique sententias prohibebat. Is diu obtestatus filium ut consulere Achæos communi saluti pateretur neu pertinacia sua gentem uniuersam perditum iret, postquam parum proficiebant preces, iuratus se eum sua manu interempturum nec pro filio sed pro hoste habiturum minis peruicit ut postero die coniungeret iis se qui referebant. Qui cum plures facti referrent, omnibus fere populis haud dubie adprobantibus relationem ac præ se ferentibus quid decreturi essent, Dymæi ac Megalopolitani et quidam Argiuorum, priusquam decretum fieret, consurrexerunt ac reliquerunt concilium neque mirante ullo nec improbante. Nam Megalopolitanos auorum memoria pulsos ab Lacedæmoniis restituerat in patriam Antigonus, et Dymæis captis nuper direptisque ab exercitu Romano, cum redimi eos ubicumque seruirent Philippus iussisset, non libertatem modo sed etiam patriam reddiderat; iam Argiui, præterquam quod Macedonum reges ab se oriundos credunt, priuatis etiam hospitiis familiarique amicitia plerique inligati Philippo erant. Ob hæc concilio quod inclinauerat Romanam societatem iubendam excesserunt ueniaque iis huius secessionis fuit et magnis et recentibus obligatis beneficiis.

23

Ceteri populi Achæorum cum sententias perrogarentur, societatem cum Attalo ac Rhodiis præsenti decreto confirmarunt: cum Romanis, quia iniussu populi non poterat rata esse, in id tempus quo Romam mitti legati possent dilata est; in præsentia tres legatos L. Quinctium mitti placuit et exercitum omnem Achæorum Corinthum admoueri captis Cenchreis iam urbem ipsam Quinctio oppugnante. Et hi quidem e regione portæ quæ fert Sicyonem posuerunt castra. Romani in Cenchreas uersam partem urbis, Attalus traducto per Isthmum exercitu ab Lechæo alterius maris portu oppugnabant, primo segnius, sperantes seditionem intus fore inter oppidanos ac regium præsidium. Postquam uno animo omnes et Macedones tamquam communem patriam tuebantur et Corinthii ducem præsidii Androsthenen haud secus quam ciuem et suffragio creatum suo imperio in se uti patiebantur, omnis inde spes oppugnantibus in ui et armis et operibus erat. Undique aggeres haud facili aditu mœnia admouebantur. Aries ex ea parte quam Romani oppugnabant aliquantum muri diruerat; in quem locum, quia nudatus munimento erat, protegendum armis cum Macedones concurrerent, atrox prœlium inter eos ac Romanos ortum est. Ac primo multitudine facile expellebantur Romani; adsumptis deinde Achæorum Attalique auxiliis æquabant certamen, nec dubium erat quin Macedonas Græcosque facile loco pulsuri fuerint. Transfugarum Italicorum magna multitudo erat, pars ex Hannibalis exercitu metu pœnæ a Romanis Philippum secuta, pars nauales socii relictis nuper classibus spem honoratioris militiæ transgressi: hos desperata salus, si Romani uicissent, rabiem magis quam audaciam accendebat. Promunturium est aduersus Sicyonem Iunonis quam uocant Acræam, in altum excurrens; traiectus inde Corinthum septem fere milium passuum. Eo Philocles regius et ipse præfectus mille et quingentos milites per Bœotiam duxit; præsto fuere ab Corintho lembi qui præsidium id acceptum Lechæum traicerent. Auctor erat Attalus incensis operibus omittendæ extemplo oppugnationis: pertinacius Quinctius in incepto perstabat. Is quoque ut pro omnibus portis disposita uidet præsidia regia nec facile erumpentium impetus sustineri posse, in Attali sententiam concessit. Ita inrito incepto dimissis Achæis reditum naues est: Attalus Piræum, Romani Corcyram petierunt.

24

Dum hæc ab nauali exercitu geruntur, consul in Phocide Elatiam castris positis primo conloquiis rem per principes Elatensium temptauit. Postquam nihil esse in manu sua et plures ualidioresque esse regios quam oppidanos respondebatur, tum simul ab omni parte operibus armisque urbem est adgressus. Ariete admoto cum quantum inter duas turres muri erat prorutum cum ingenti fragore ac strepitu nudasset urbem, simul et cohors Romana per apertum recenti strage iter inuasit, et ex omnibus oppidi partibus relictis suis quisque stationibus in eum qui premebatur impetu hostium locum concurrerunt. Eodem tempore Romani et ruinas muri superuadebant et scalas stantia mœnia inferebant; et dum in unam partem oculos animosque hostium certamen auerterat, pluribus locis scalis capitur murus armatique in urbem transcenderunt. Quo tumultu audito territi hostes relicto quem conferti tuebantur loco in arcem omnes, inermi quoque sequente turba, confugerunt. Ita urbe potitur consul; qua direpta missis in arcem qui uitam regiis si inermes abire uellent, libertatem Elatensibus pollicerentur fideque in hæc data, post dies paucos arcem recipit.

25

Ceterum aduentu in Achaiam Philoclis regii præfecti non Corinthus tantum liberata obsidione sed Argiuorum quoque ciuitas per quosdam principes Philocli prodita est temptatis prius animis plebis. Mos erat comitiorum die primo uelut ominis causa prætores pronuntiare Iouem Apollinemque et Herculem: additum lege erat ut his Philippus rex adiceretur. Cuius nomen post pactam cum Romanis societatem quia præco non adiecit, fremitus primo multitudinis ortus, deinde clamor subicientium Philippi nomen iubentiumque legitimum honorem usurpare, donec cum ingenti adsensu nomen recitatum est. Huius fiducia fauoris Philocles arcessitus nocte occupat collem imminentem urbi- Larisam eam arcem uocantpositoque ibi præsidio cum lucis principio signis infestis subiectum arci forum uaderet, instructa acies ex aduerso occurrit. Præsidium erat Achæorum, nuper impositum, quingenti fere iuuenes delecti omnium ciuitatium; Ænesidemus Dymæus præerat. hos orator a præfecto regio missus qui excedere urbe iuberetneque enim pares eos oppidanis solis, qui idem quod Macedones sentirent, nedum adiunctis Macedonibus esse, quos ne Romani quidem Corinthum sustinuissentprimo nihil nec ducem nec ipsos mouit; post paulo, ut Argiuos quoque armatos ex parte altera uenientes magno agmine uiderunt, certam perniciem cernentes omnem tamen casum, si pertinacior dux fuisset, uidebantur subituri. Ænesidemus, ne flos Achæorum iuuentutis simul cum urbe amitteretur, pactus a Philocle ut abire illis liceret, ipse quo loco steterat armatus cum paucis clientibus non excessit. Missus a Philocle qui quæreret quid sibi uellet. Nihil moto tantummodo, cum proiecto præ se clipeo staret, in præsidio creditæ urbis moriturum se armatum respondit. Tum iussu præfecti a Thræcibus coniecta tela interfectique omnes. Et post pactam inter Achæos ac Romanos societatem duæ nobilissimæ urbes, Argi et Corinthus, in potestate regis erant. Hæc ea æstate ab Romanis in Græcia terra marique gesta.

26

In Gallia nihil sane memorabile ab Sex. Ælio consule gestum. Cum duos exercitus in prouincia habuisset, unum retentum quem dimitti oportebat, cui L. Cornelius proconsul præfueratipse ei C. Heluium prætorem præfecit—, alterum quem in prouinciam adduxit, totum prope annum Cremonensibus Placentinisque cogendis redire in colonias, unde belli casibus dissipati erant, consumpsit. Quemadmodum Gallia præter spem quieta eo anno fuit, ita circa urbem seruilis prope tumultus est excitatus. Obsides Carthaginiensium Setiæ custodiebantur: cum iis ut principum liberis magna uis seruorum erat; augebant eorum numerum, ut ab recenti Africo bello, et ab ipsis Setinis captiua aliquot nationis eius empta ex præda mancipia. Cum coniurationem fecissent, missis ex eo numero primum qui in Setino agro, deinde circa Norbam et Cerceios seruitia sollicitarent, satis iam omnibus præparatis, ludis qui Setiæ prope diem futuri erant spectaculo intentum populum adgredi statuerant, Setia per cædem et repentinum tumultum capta Norbam et Cerceios occupare non potueret seruitia. Huius rei tam fœdæ indicium Romam L. Cornelium Lentulum prætorem urbanum delatum est. Serui duo ante lucem eum uenerunt atque ordine omnia quæ acta futuraque erant exposuerunt. Quibus domi custodiri iussis prætor senatu uocato edoctoque quæ indices adferrent, proficisci eam coniurationem quærendam atque opprimendam iussus, cum quinque legatis profectus obuios in agris sacramento rogatos arma capere et sequi cogebat. Hoc tumultuario dilectu duobus milibus ferme hominum armatis Setiam omnibus quo pergeret ignaris uenit. Ibi raptim principibus coniurationis comprehensis fuga seruorum ex oppido facta est. Dimissis deinde per agros qui uestigarent profugos . . .. Egregia duorum opera seruorum indicum et unius liberi fuit. Ei centum milia grauis æris dari patres iusserunt, seruis uicena quina milia æris et libertatem: pretium eorum ex ærario solutum est dominis. Haud ita multo post ex eiusdem coniurationis reliquiis nuntiatum est seruitia Præneste occupatura. Eo L. Cornelius prætor profectus de quingentis fere hominibus qui in ea noxa erant supplicium sumpsit. In timore ciuitas fuit obsides captiuosque Pœnorum ea moliri. Itaque et Romæ uigiliæ per uicos seruatæ iussique circumire eas minores magistratus et triumuiri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi; et circa nomen Latinum a prætore litteræ missæ ut et obsides in priuato seruarentur neque in publicum prodeundi facultas daretur et captiui ne minus decem pondo compedibus uincti in nulla alia quam in carceris publici custodia essent.

27

Eodem anno legati ab rege Attalo coronam auream ducentum quadraginta sex pondo in Capitolio posuerunt gratiasque senatui egere quod Antiochus legatorum Romanorum auctoritate motus finibus Attali exercitum deduxisset. Eadem æstate equites ducenti et elephanti decem et tritici modium ducenta milia ab rege Masinissa exercitum qui in Græcia erat peruenerunt. Item ex Sicilia Sardiniaque magni commeatus et uestimenta exercitui missa. Siciliam M. Marcellus, Sardiniam M. Porcius Cato obtinebat, sanctus et innocens, asperior tamen in fænore cœrcendo habitus; fugatique ex insula fæneratores et sumptus quos in cultum prætorum socii facere soliti erant circumcisi aut sublati. Sex. Ælius consul ex Gallia comitiorum causa Romam cum redisset, creauit consules C. Cornelium Cethegum et Q. Minucium Rufum. Biduo post prætorum comitia habita. Sex prætores illo anno primum creati crescentibus iam prouinciis et latius patescente imperio; creati autem hi: L. Manlius Uolso C. Sempronius Tuditanus M. Sergius Silus M. Heluius M. Minucius Rufus L. AtiliusSempronius et Heluius ex iis ædiles plebis erant—; curules ædiles Q. Minucius Thermus et Ti. Sempronius Longus. Ludi Romani eo anno quater instaurati.

28

C. Cornelio et Q. Minucio consulibus omnium primum de prouinciis consulum prætorumque actum. Prius de prætoribus transacta res quæ transigi sorte poterat: urbana Sergio, peregrina iurisdictio Minucio obtigit; Sardiniam Atilius, Siciliam Manlius, Hispanias Sempronius citeriorem, Heluius ulteriorem est sortitus. Consulibus Italiam Macedoniamque sortiri parantibus L. Oppius et Q. Fuluius tribuni plebis impedimento erant, quod longinqua prouincia Macedonia esset neque ulla alia res maius bello impedimentum eam diem fuisset quam quod uixdum incohatis rebus in ipso conatu gerendi belli prior consul reuocaretur: quartum iam annum esse ab decreto Macedonico bello; quærendo regem et exercitum eius Sulpicium maiorem partem anni absumpsisse; Uillium congredientem cum hoste infecta re reuocatum; Quinctium rebus diuinis Romæ maiorem partem anni retentum ita gessisse tamen res ut, si aut maturius in prouinciam uenisset aut hiems magis sera fuisset, potuerit debellare: nunc prope in hiberna profectum ita comparare dici bellum ut, nisi successor impediat, perfecturus æstate proxima uideatur. His orationibus peruicerunt ut consules in senatus auctoritate fore dicerent se, si idem tribuni plebis facerent. Permittentibus utrisque liberam consultationem patres consulibus ambobus Italiam prouinciam decreuerunt, T. Quinctio prorogarunt imperium donec successor ex senatus consulto uenisset. Consulibus binæ legiones decretæ et ut bellum cum Gallis Cisalpinis qui defecissent a populo Romano gererent. Quinctio in Macedoniam supplementum decretum, sex milia peditum, trecenti equites, sociorum naualium milia tria. Præesse eidem cui præerat classi L. Quinctius Flamininus iussus. Prætoribus in Hispanias octona milia peditum socium ac nominis Latini data et quadringeni equites, ut dimitterent ueterem ex Hispaniis militem; et terminare iussi qua ulterior citeriorue prouincia seruaretur. Macedoniæ legatos P. Sulpicium et P. Uillium, qui consules in ea prouincia fuerant, adiecerunt.

29

Priusquam consules prætoresque in prouincias proficiscerentur, prodigia procurari placuit, quod ædes Uolcani Summanique Romæ et quod Fregenis murus et porta de cælo tacta erant, et Frusinone inter noctem lux orta, et Æfulæ agnus biceps cum quinque pedibus natus, et Formiis duo lupi oppidum ingressi obuios aliquot laniauerant, Romæ non in urbem solum sed in Capitolium penetrauerat lupus. C. Atinius tribunus plebis tulit ut quinque coloniæ in oram maritimam deducerentur, duæ ostia fluminum Uolturni Liternique, una Puteolos, una Castrum Salerni: his Buxentum adiectum; trecenæ familiæ in singulas colonias iubebantur mitti. Tresuiri deducendis iis, qui per triennium magistratum haberent, creati M. Seruilius Geminus Q. Minucius Thermus Ti. Sempronius Longus. Dilectu rebusque aliis diuinis humanisque quæ per ipsos agenda erant perfectis consules ambo in Galliam profecti: Cornelius recta Insubres uia, qui tum in armis erant Cenomanis adsumptis; Q. Minucius in læua Italiæ inferum mare flexit iter Genuamque exercitu ducto ab Liguribus orsus bellum est. Oppida Clastidium et Litubium, utraque Ligurum, et duæ gentis eiusdem ciuitates Celeiates Cerdiciatesque sese dediderunt; et iam omnia cis Padum præter Gallorum Boios, Iluates Ligurum sub dicione erant: quindecim oppida, hominum uiginti milia esse dicebantur quæ se dediderant. Inde in agrum Boiorum legiones duxit.

30

Boiorum exercitus haud ita multo ante traiecerat Padum iunxeratque se Insubribus et Cenomanis, quod ita acceperant coniunctis legionibus consules rem gesturos ut et ipsi conlatas in unum uires firmarent. Postquam fama accidit alterum consulem Boiorum urere agros, seditio extemplo orta est: postulare Boi ut laborantibus opem uniuersi ferrent, Insubres negare se sua deserturos. Ita diuisæ copiæ Boisque in agrum suum tutandum profectis Insubres cum Cenomanis super amnis Minci ripam consederunt. Infra eum locum duo milia passuum et consul Cornelius eidem flumini castra adplicuit. Inde mittendo in uicos Cenomanorum Brixiamque quod caput gentis erat, ut satis comperit non ex auctoritate seniorum iuuentutem in armis esse nec publico consilio Insubrum defectioni Cenomanos sese adiunxisse, excitis se principibus id agere ac moliri cœpit ut desciscerent ab Insubribus Cenomani et sublatis signis aut domos redirent aut Romanos transirent. Et id quidem impetrari nequiit: in id fides data consuli est ut in acie aut quiescerent aut, si qua etiam occasio fuisset, adiuuarent Romanos. Hæc ita conuenisse Insubres ignorabant; suberat tamen quædam suspicio animis labare fidem sociorum. Itaque cum in aciem eduxissent, neutrum iis cornu committere ausi ne, si dolo cessissent, rem totam inclinarent, post signa in subsidiis eos locauerunt. Consul principio pugnæ uouit ædem Sospitæ Iunoni si eo die hostes fusi fugatique fuissent: a militibus clamor sublatus compotem uoti consulem se facturos, et impetus in hostes est factus. Non tulerunt Insubres primum concursum. Quidam et a Cenomanis terga repente in ipso certamine adgressis tumultum ancipitem iniectum auctores sunt cæsaque in medio quinque et triginta milia hostium, quinque milia et ducentos uiuos captos, in iis Hamilcarem Pœnorum imperatorem, qui belli causa fuisset; signa militaria centum triginta et carpenta supra ducenta. Multa oppida Gallorum, quæ Insubrum defectionem secuta erant, dediderunt se Romanis.

31

Minucius consul primo effusis populationibus peragrauerat fines Boiorum, deinde, ut relictis Insubribus sua tuenda receperant sese, castris se tenuit acie dimicandum cum hoste ratus. Nec Boi detrectassent pugnam, ni fama Insubres uictos allata animos fregisset; itaque relicto duce castrisque dissipati per uicos sua quisque ut defenderent, rationem gerendi belli hosti mutarunt. Omissa enim spe per unam dimicationem rei decernendæ rursus populari agros et urere tecta uicosque expugnare cœpit. Per eosdem dies Clastidium incensum. Inde in Ligustinos Iluates, qui soli non parebant, legiones ductæ. Ea quoque gens ut Insubres acie uictos, Boios ita ut temptare spem certaminis non auderent territos audiuit, in dicionem uenit. Litteræ consulum amborum de rebus in Gallia prospere gestis sub idem tempus Romam allatæ. M. Sergius prætor urbanus in senatu eas, deinde ex auctoritate patrum populum recitauit; supplicatio in quadriduum decreta.

32

Hiems iam eo tempore erat, et cum T. Quinctius capta Elatia in Phocide ac Locride hiberna disposita haberet, Opunte seditio orta est. Factio una Ætolos, qui propiores erant, altera Romanos accersebat. Ætoli priores uenerunt; sed opulentior factio exclusis Ætolis missoque imperatorem Romanum nuntio usque in aduentum eius tenuit urbem. Arcem regium tenebat præsidium neque ut decederent inde aut Opuntiorum minui aut auctoritate imperatoris Romani perpelli potuerunt. Mora cur non extemplo oppugnarentur ea fuit quod caduceator ab rege uenerat locum ac tempus petens conloquio. Id grauate regi concessum est, non quin cuperet Quinctius per se partim armis, partim condicionibus confectum uideri bellum: necdum enim sciebat utrum successor sibi alter ex nouis consulibus mitteretur an, quod summa ui ut tenderent amicis et propinquis mandauerat, imperium prorogaretur; aptum autem fore conloquium credebat ut sibi liberum esset uel bellum manenti uel pacem decedenti rem inclinare. In sinu Maliaco prope Nicæam litus elegere. Eo rex ab Demetriade cum quinque lembis et una naue rostrata uenit: erant cum eo duo principes Macedonum et Achæorum exul, uir insignis, Cycliadas. Cum imperatore Romano rex Amynander erat et Dionysodorus Attali legatus et Acesimbrotus præfectus Rhodiæ classis et Phæneas princeps Ætolorum et Achæi duo, Aristænus et Xenophon. Inter hos Romanus extremum litus progressus, cum rex in proram nauis in ancoris stantis processisset,commodius’ inquit,si in terram egrediaris, ex propinquo dicamus in uicem audiamusque’. Cum rex facturum se id negaret,quem tandem’ inquit Quinctiustimes? hoc ille superbo et regio animo: ‘neminem equidem timeo præter deos immortales: non omnium autem credo fidei quos circa te uideo, atque omnium minime Ætolis’. ‘istuc quidem’ ait Romanuspar omnibus periculum est qui cum hoste conloquium congrediuntur, si nulla fides sit.’ ‘non tamen’ inquit,Tite Quincti, par perfidiæ præmium est, si fraude agatur, Philippus et Phæneas; neque enim æque difficulter Ætoli prætorem alium ac Macedones regem in meum locum substituant.

33

Secundum hæc silentium fuit, cum Romanus eum æquum censeret priorem dicere qui petisset conloquium, rex eius esse priorem orationem qui daret pacis leges, non qui acciperet; tum Romanus: simplicem suam orationem esse; ea enim se dicturum quæ ni fiant nulla sit pacis condicio. Deducenda ex omnibus Graeciæ ciuitatibus regi præsidia esse, captiuos et transfugas sociis populi Romani reddendos, restituenda Romanis ea Illyrici loca quæ post pacem in Epiro factam occupasset, Ptolomæo Ægypti regi reddendas urbes quas post Philopatoris Ptolomæi mortem occupauisset. Suas populique Romani condiciones has esse; ceterum et socium audiri postulata uerum esse. Attali regis legatus naues captiuosque quæ Chium nauali prœlio capta essent, et Nicephorium Uenerisque templum quæ spoliasset euastassetque, pro incorruptis restitui; Rhodii Peræan- regio est continentis aduersus insulam, uetustæ eorum dicionisrepetebant postulabantque præsidia deduci ab Iaso et a Bargyliis et Euromensium urbe et in Hellesponto Sesto atque Abydo, et Perinthum Byzantiis in antiqui formulam iuris restitui, et liberari omnia Asiæ emporia portusque. Achæi Corinthum et Argos repetebant. Prætor Ætolorum Phæneas cum eadem fere quæ Romani ut Græcia decederetur postulasset redderenturque Ætolis urbes quæ quondam iuris ac dicionis eorum fuissent, excepit orationem eius princeps Ætolorum Alexander, uir ut inter Ætolos facundus. Iam dudum se reticere ait, non quo quicquam agi putet eo conloquio, sed ne quem sociorum dicentem interpellet: nec de pace cum fide Philippum agere nec bella uera uirtute unquam gessisse. In conloquiis insidiari et captare; in bello non congredi æquo campo neque signis conlatis dimicare, sed refugientem incendere ac diripere urbes et uincentium præmia uictum corrumpere. At non antiquos Macedonum reges, sed acie bellare solitos, urbibus parcere quantum possent, quo opulentius haberent imperium. Nam de quorum possessione dimicetur tollentem nihil sibi præter bellum relinquere, quod consilium esse? Plures priore anno sociorum urbes in Thessalia euastasse Philippum quam omnes qui unquam hostes Thessaliæ fuerint. Ipsis quoque Ætolis eum plura socium quam hostem ademisse: Lysimachiam pulso prætore et præsidio Ætolorum occupasse eum; Cium, item suæ dicionis urbem, funditus euertisse ac delesse; eadem fraude habere eum Thebas Phthias Echinum Larisam Pharsalum.

34

Motus oratione Alexandri Philippus nauem ut exaudiretur propius terram adplicuit. Orsum eum dicere, in Ætolos maxime, uiolenter Phæneas interfatus non in uerbis rem uerti ait: aut bello uincendum aut melioribus parendum esse.apparet id quidem’ inquit Philippusetiam cæco’, iocatus in ualetudinem oculorum Phaeneæ; et erat dicacior natura quam regem decet, et ne inter seria quidem risu satis temperans. Indignari inde cœpit Ætolos tamquam Romanos decedi Græcia iubere, qui quibus finibus Græcia sit dicere non possent; ipsius enim Ætoliæ Agræos Apodotosque et Amphilochos, quæ permagna eorum pars sit, Græciam non esse.an quod a sociis eorum non abstinuerim iustam querellam habent, cum ipsi pro lege hunc antiquitus morem seruent ut aduersus socios ipsi suos publica tantum auctoritate dempta iuuentutem suam militare sinant, et contrariæ persæpe acies in utraque parte Ætolica auxilia habeant? Neque ego Cium expugnaui, sed Prusiam socium et amicum oppugnantem adiuui; et Lysimachiam ab Thracibus uindicaui, sed quia me necessitas hoc bellum a custodia eius auertit Thraces habent. Et Ætolis hæc; Attalo autem Rhodiisque nihil iure debeo: non enim a me sed ab illis principium belli ortum est. Romanorum autem honoris causa et Peræan Rhodiis et naues Attalo cum captiuis qui comparebunt restituam. Nam quod Nicephorium Uenerisque templi restitutionem attinet, quid restitui ea postulantibus respondeam nisi, quo uno modo siluæ lucique cæsi restitui possunt, curam impensamque sationis me præstaturumquoniam hæc inter se reges postulare et respondere placet.extrema eius oratio aduersus Achæos fuit, in qua orsus ab Antigoni primum suis deinde erga gentem eam meritis, recitari decreta eorum iussit omnes diuinos humanosque honores complexa atque eis obiecit recens decretum quo ab se desciuissent; inuectusque grauiter in perfidiam eorum Argos tamen se iis redditurum dixit: de Corintho cum imperatore Romano deliberaturum esse quæsiturumque ab eo simul utrum iisne urbibus decedere se æquum censeat quas ab se ipso captas iure belli habeat, an iis etiam quas a maioribus suis accepisset.

35

Parantibus Achæis Ætolisque ea respondere, cum prope occasum sol esset, dilato in posterum diem conloquio Philippus in stationem ex qua profectus erat, Romani sociique in castra redierunt. Quinctius postero die Nicæamis enim locus placuerat constitutum tempus uenit: Philippus nullus usquam nec nuntius ab eo per aliquot horas ueniebat, et iam desperantibus uenturum repente apparuerunt naues. Atque ipse quidem cum tam grauia et indigna imperarentur inopem consilii diem se consumpsisse deliberando aiebat: uolgo credebant de industria rem in serum tractam ne tempus dari posset Achæis Ætolisque respondendum, et eam opinionem ipse adfirmauit petendo ut submotis aliis, ne tempus altercando tereretur et aliqui finis rei imponi posset, cum ipso imperatore Romano liceret sibi conloqui. Id primo non acceptum, ne excludi conloquio uiderentur socii, dein cum haud absisteret petere, ex omnium consilio Romanus imperator cum Ap. Claudio tribuno militum ceteris submotis extremum litus processit: rex cum duobus quos pridie adhibuerat in terram est egressus. Ibi cum aliquamdiu secreto locuti essent, quæ acta Philippus suos rettulerit minus compertum est; Quinctius hæc rettulit socios: Romanis eum cedere tota Illyrici ora, perfugas remittere ac si qui sint captiui; Attalo naues et cum iis captos nauales socios, Rhodiis regionem quam Peræan uocant reddere, Iaso et Bargyliis non cessurum; Ætolis Pharsalum Larisamque reddere, Thebas non reddere; Achæis non Argis modo sed etiam Corintho cessurum. Nulli omnium placere partium quibus cessurus aut non cessurus esset destinatio: plus enim amitti in iis quam adquiri nec unquam, nisi tota deduxisset Græcia præsidia, causas certaminum defore.

36

Cum hæc toto ex concilio certatim omnes uociferarentur, Philippum quoque procul stantem uox est perlata. Itaque a Quinctio petit ut rem totam in posterum diem differret: profecto aut persuasurum se aut persuaderi sibi passurum. Litus Thronium conloquio destinatur. Eo mature conuentum est. Ibi Philippus primum et Quinctium et omnes qui aderant rogare ne spem pacis turbare uellent, postremo petere tempus quo legatos mittere Romam senatum posset: aut iis condicionibus se pacem impetraturum aut quascumque senatus dedisset leges pacis accepturum. Id ceteris haudquaquam placebat: nec enim aliud quam moram et dilationem colligendas uires quæri; Quinctius uerum id futurum fuisse dicere si æstas et tempus rerum gerendarum esset: nunc hieme instante nihil amitti dato spatio legatos mittendos; nam neque sine auctoritate senatus ratum quicquam eorum fore quæ cum rege ipsi pepigissent, et explorari dum bello necessariam quietem ipsa hiems daret senatus auctoritatem posse. In hanc sententiam et ceteri sociorum principes concesserunt; indutiisque datis in duos menses et ipsos mittere singulos legatos senatum edocendum ne fraude regis caperetur placuit; additum indutiarum pacto ut regia præsidia Phocide ac Locride extemplo deducerentur. Et ipse Quinctius cum sociorum legatis Amynandrum Athamanum regem, ut speciem legationi adiceret, et Q. Fabiumuxoris Quincti sororis filius eratet Q. Fuluium et Ap. Claudium misit.

37

Ut uentum Romam est, prius sociorum legati quam regis auditi sunt. Cetera eorum oratio conuiciis regis consumpta est: mouerunt eo maxime senatum demonstrando maris terrarumque regionis eius situm ut omnibus appareret si Demetriadem in Thessalia, Chalcidem in Eubœa, Corinthum in Achaia rex teneret, non posse liberam Græciam esse et ipsum Philippum non contumeliosius quam uerius compedes eas Graeciæ appellare. Legati deinde regis intromissi; quibus longiorem exorsis orationem breuis interrogatio cessurusne iis tribus urbibus esset sermonem incidit, cum mandati sibi de iis nominatim negarent quicquam. Sic infecta pace regii dimissi: Quinctio liberum arbitrium pacis ac belli permissum. Cui ut satis apparuit non tædere belli senatum, et ipse uictoriæ quam pacis auidior neque conloquium postea Philippo dedit neque legationem aliam quam quæ omni Græcia decedi nuntiaret admissurum dixit.

38

Philippus cum acie decernendum uideret et undique se contrahendas uires, maxime de Achaiæ urbibus, regionis ab se diuersæ, et magis tamen de Argis quam de Corintho sollicitus, optimum ratus Nabidi eam Lacedæmoniorum tyranno uelut fiduciariam dare ut uictori sibi restitueret, si quid aduersi accidisset ipse haberet, Philocli, qui Corintho Argisque præerat, scribit ut tyrannum ipse conueniret. Philocles præterquam quod iam ueniebat cum munere adicit, pignus futuræ regi cum tyranno amicitiæ, filias suas regem Nabidis filiis matrimonio coniungere uelle. Tyrannus primo negare aliter urbem eam se accepturum nisi Argiuorum ipsorum decreto accersitus auxilium urbis esset, deinde, ut frequenti contione non aspernatos modo sed abominatos etiam nomen tyranni audiuit, causam se spoliandi eos nactum ratus, tradere ubi uellet urbem Philoclen iussit. Nocte ignaris omnibus acceptus in urbem est tyrannus: prima luce occupata omnia superiora loca portæque clausæ. Paucis principum inter primum tumultum elapsis, eorum absentium direptæ fortunæ; præsentibus aurum atque argentum ablatum, pecuniæ imperatæ ingentes. Qui non cunctanter contulere, sine contumelia et laceratione corporum dimissi; quos occulere aut retrahere aliquid suspicio fuit, in seruilem modum lacerati atque extorti. Contione inde aduocata rogationes promulgauit, unam de tabulis nouis, alteram de agro uiritim diuidendo, duas faces nouantibus res plebem in optimates accendendam.

39

Postquam in potestate Argiuorum ciuitas erat, nihil eius memor tyrannus a quo eam ciuitatem et in quam condicionem accepisset, legatos Elatiam Quinctium et Attalum Æginæ hibernantem mittit qui nuntiarent Argos in potestate sua esse: eo si ueniret Quinctius conloquium, non diffidere sibi omnia cum eo conuentura. Quinctius ut eo quoque præsidio Philippum nudaret cum adnuisset se uenturum, mittit Attalum ut ab Ægina Sicyonem sibi occurreret; ipse ab Anticyra decem quinqueremibus quas iis forte ipsis diebus L. Quinctius frater eius adduxerat ex hibernis Corcyræ Sicyonem tramisit. Iam ibi Attalus erat; qui cum tyranno Romanum imperatorem, non Romano tyrannum eundum diceret, in sententiam suam Quinctium traduxit ne in urbem ipsam Argos iret. Haud procul urbe Mycenica uocatur: in eo loco ut congrederentur conuenit. Quinctius cum fratre et tribunis militum paucis, Attalus cum regio comitatu, Nicostratus Achæorum prætor cum auxiliaribus paucis uenit. Tyrannum ibi cum omnibus copiis opperientem inuenerunt. Progressus armatus cum satellitibus armatis est in medium fere interiacentis campi: inermis Quinctius cum fratre et duobus tribunis militum, inermi item regi prætor Achæorum et unus ex purpuratis latus cingebant. Initium sermonis ab excusatione tyranni ortum quod armatus ipse armatisque sæptus, cum inermes Romanum imperatorem regemque cerneret, in conloquium uenisset: neque enim se illos timere dixit sed exules Argiuorum. Inde ubi de condicionibus amicitiæ cœptum agi est, Romanus duas postulare res, unam ut bellum cum Achæis finiret, alteram ut aduersus Philippum mitteret secum auxilia. Ea se missurum dixit; pro pace cum Achæis indutiæ impetratæ, donec bellum cum Philippo finiretur.

40

De Argis quoque disceptatio ab Attalo rege est mota, cum fraude Philoclis proditam urbem ui ab eo teneri argueret, ille ab ipsis Argiuis se defenderet accitum. Contionem rex Argiuorum postulabat ut id sciri posset, nec tyrannus abnuere; sed deductis ex urbe præsidiis liberam contionem non immixtis Lacedæmoniis declaraturam quid Argiui uellent præberi debere dicebat rex: tyrannus negauit deducturum. Hæc disceptatio sine exitu fuit. De conloquio discessum sescentis Cretensibus ab tyranno datis Romano indutiisque inter Nicostratum prætorem Achæorum et Lacedæmoniorum tyrannum in quattuor menses factis. Inde Quinctius Corinthum est profectus et portam cum Cretensium cohorte accessit, ut Philocli præfecto urbis appareret tyrannum a Philippo descissehilocles et ipse imperatorem Romanum in conloquium uenit hortantique ut extemplo transiret urbemque traderet ita respondit ut distulisse rem magis quam negasse uideretur. A Corintho Quinctius Anticyram traiecit, inde fratrem temptandam Acarnanum gentem misit. Attalus ab Argis Sicyonem est profectus. Ibi et ciuitas nouis honoribus ueteres regis honores auxit et rex id quod sacrum Apollinis agrum grandi quondam pecunia redemerat iis, tum quoque ne sine aliqua munificentia præteriret ciuitatem sociam atque amicam, decem talenta argenti dono dedit et decem milia medimnum frumenti; atque ita Cenchreas naues redit. Et Nabis firmato præsidio Argis Lacedæmonem regressus, cum ipse uiros spoliasset, feminas spoliandas uxorem Argos remisit. Ea nunc singulas inlustres, nunc simul plures genere inter se iunctas domum accersendo blandiendoque ac minando non aurum modo iis sed postremo uestem quoque mundumque omnem muliebrem ademit.