TITI LIVI AB VRBE CONDITA

LIBER XXXI

1

Me quoque iuuat, uelut ipse in parte laboris ac periculi fuerim, finem belli Punici peruenisse. nam etsi profiteri ausum perscripturum res omnes Romanas in partibus singulis tanti operis fatigari minime conueniat, tamen, cum in mentem uenit tres et sexaginta annostot enim sunt a primo Punico secundum bellum finitumæque multa uolumina occupasse mihi quam occupauerint quadringenti duodenonaginta anni a condita urbe Ap. Claudium consulem, qui primum bellum Carthaginiensibus intulit, iam prouideo animo, uelut qui proximis litori uadis inducti mare pedibus ingrediuntur, quidquid progredior, in uastiorem me altitudinem ac uelut profundum inuehi et crescere pæne opus, quod prima quæque perficiendo minui uidebatur.

Pacem Punicam bellum Macedonicum excepit, periculo haudquaquam comparandum aut uirtute ducis aut militum robore, claritate regum antiquorum uetustaque fama gentis et magnitudine imperii, quo multa quondam Europæ, maiorem partem Asiæ obtinuerant armis, prope nobilius. ceterum cœptum bellum aduersus Philippum decem ferme ante annis triennio prius depositum erat, cum Ætoli et belli et pacis fuissent causa. uacuos deinde pace Punica iam Romanos et infensos Philippo cum ob infidam aduersus Ætolos aliosque regionis eiusdem socios pacem, tum ob auxilia cum pecunia nuper in Africam missa Hannibali Pœnisque preces Atheniensium, quos agro peruastato in urbem compulerat, excitauerunt renouandum bellum.

2

Sub idem fere tempus et ab Attalo rege et Rhodiis legati uenerunt nuntiantes Asiæ quoque ciuitates sollicitari. his legationibus responsum est curæ eam rem senatui fore; consultatio de Macedonico bello integra consules, qui tunc in prouinciis erant, reiecta est. interim Ptolomæum Ægypti regem legati tres missi, C. Claudius Nero M. Æmilius Lepidus P. Sempronius Tuditanus, ut nuntiarent uictum Hannibalem Pœnosque et gratias agerent regi quod in rebus dubiis, cum finitimi etiam socii Romanos desererent, in fide mansisset, et peterent ut, si coacti iniuriis bellum aduersus Philippum suscepissent, pristinum animum erga populum Romanum conseruaret.

Eodem fere tempore P. Ælius consul in Gallia, cum audisset a Boiis ante suum aduentum incursiones in agros sociorum factas, duabus legionibus subitariis tumultus eius causa scriptis additisque eas quattuor cohortibus de exercitu suo, C. Ampium præfectum socium hac tumultuaria manu per Umbriam qua tribum Sapiniam uocant agrum Boiorum inuadere iussit; ipse eodem aperto itinere per montes duxit. Ampius ingressus hostium fines primo populationes satis prospere ac tuto fecit. delecto deinde castrum Mutilum satis idoneo loco demetenda frumentaiam enim maturæ erant segetesprofectus neque explorato circa nec stationibus satis firmis quæ armatæ inermes atque operi intentos tutarentur positis, improuiso impetu Gallorum cum frumentatoribus est circumuentus. inde pauor fugaque etiam armatos cepit. septem milia hominum palata per segetes sunt cæsa, inter quos ipse C. Ampius præfectus; ceteri in castra metu compulsi. inde sine certo duce consensu militari proxima nocte, relicta magna parte rerum suarum, consulem per saltus prope inuios peruenere. qui nisi quod populatus est Boiorum fines et cum Ingaunis Liguribus fœdus icit, nihil quod esset memorabile aliud in prouincia cum gessisset, Romam rediit.

3

Cum primum senatum habuit, uniuersis postulantibus ne quam prius rem quam de Philippo ac sociorum querellis ageret, relatum extemplo est; decreuitque frequens senatus ut P. Ælius consul quem uideretur ei cum imperio mitteret qui, classe accepta quam ex Sicilia Cn. Octauius reduceret, in Macedoniam traiceret. M. Valerius Læuinus proprætor missus circa Vibonem duodequadraginta nauibus ab Cn. Octauio acceptis in Macedoniam transmisit. quem cum M. Aurelius legatus uenisset edocuissetque eum quantos exercitus, quantum nauium numerum comparasset rex, et quemadmodum circa omnes non continentis modo urbes sed etiam insulas partim ipse adeundo, partim per legatos conciret homines arma: maiore conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne cunctantibus iis auderet Philippus quod Pyrrhus prius ausus ex aliquanto minore regno essethæc scribere eadem Aurelium consulibus senatuique placuit.

4

Exitu huius anni cum de agris ueterum militum relatum esset qui ductu atque auspicio P. Scipionis in Africa bellum perfecissent, decreuerunt patres ut M. Iunius prætor urbanus, si ei uideretur, decemuiros agro Samniti Apuloque, quod eius publicum populi Romani esset, metiendo diuidendoque crearet. creati P. Seruilius Q. Cæcilius Metellus C. et M. SeruiliiGeminis ambobus cognomen eratL. et A. Hostilii Catones P. Villius Tappulus M. Fuluius Flaccus P. Ælius Pætus T. Quinctius Flamininus.

Per eos dies P. Ælio consule comitia habente creati consules P. Sulpicius Galba C. Aurelius Cotta. prætores exinde facti Q. Minucius Rufus L. Furius Purpurio Q. Fuluius Gillo C. Sergius Plautus. ludi Romani scænici eo anno magnifice apparateque facti ab ædilibus curulibus L. Valerio Flacco et L. Quinctio Flaminino; biduum instauratum est; frumentique uim ingentem quod ex Africa P. Scipio miserat quaternis æris populo cum summa fide et gratia diuiserunt. et plebei ludi ter toti instaurati ab ædilibus plebi L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo, qui ex ædilitate prætor creatus erat; et Iouis epulum fuit ludorum causa.

5

Anno quingentesimo quinquagesimo primo ab urbe condita, P. Sulpicio Galba C. Aurelio consulibus, bellum cum rege Philippo initum est, paucis mensibus post pacem Carthaginiensibus datam. omnium primum eam rem idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpicius consul rettulit senatusque decreuit uti consules maioribus hostiis rem diuinam facerent quibus diis ipsis uideretur cum precatione ea,quod senatus populusque Romanus de re publica deque ineundo nouo bello in animo haberet, ea res uti populo Romano sociisque ac nomini Latino bene ac feliciter eueniret’; secundum rem diuinam precationemque ut de re publica deque prouinciis senatum consulerent. per eos dies opportune inritandis bellum animis et litteræ ab M. Aurelio legato et M. Valerio Læuino proprætore allatæ et Atheniensium noua legatio uenit quæ regem adpropinquare finibus suis nuntiaret breuique non agros modo sed urbem etiam in dicione eius futuram nisi quid in Romanis auxilii foret. cum renuntiassent consules rem diuinam rite peractam esse et precationi adnuisse deos haruspices respondere lætaque exta fuisse et prolationem finium uictoriamque et triumphum portendi, tum litteræ Valeri Aurelique lectæ et legati Atheniensium auditi. senatus inde consultum factum est ut sociis gratiæ agerentur quod diu sollicitati ne obsidionis quidem metu fide decessissent: de auxilio mittendo tum responderi placere cum consules prouincias sortiti essent atque is consul cui Macedonia prouincia euenisset populum tulisset ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum.

6

P. Sulpicio prouincia Macedonia sorti euenit isque rogationem promulgauit,uellent iuberent Philippo regi Macedonibusque qui sub regno eius essent, ob iniurias armaque inlata sociis populi Romani bellum indici.alteri consulum Aurelio Italia prouincia obtigit. prætores exinde sortiti sunt C. Sergius Plautus urbanam, Q. Fuluius Gillo Siciliam, Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpurio Galliam. rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis antiquata est. id cum fessi diuturnitate et grauitate belli sua sponte homines tædio periculorum laborumque fecerant, tum Q. Bæbius tribunus plebis, uiam antiquam criminandi patres ingressus, incusauerat bella ex bellis seri ne pace unquam frui plebs posset. ægre eam rem passi patres laceratusque probris in senatu tribunus plebis et consulem pro se quisque hortari ut de integro comitia rogationi ferendæ ediceret castigaretque segnitiam populi atque edoceret quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.

7

Consul in campo Martio comitiis, priusquam centurias in suffragium mitteret, contione aduocata,ignorare’ inquitmihi uidemini, Quirites, non utrum bellum an pacem habeatis uos consulineque enim liberum id uobis Philippus permittet, qui terra marique ingens bellum molitursed utrum in Macedoniam legiones transportetis an hostes in Italiam accipiatis. hoc quantum intersit, sin unquam ante alias, proximo certe Punico bello experti estis. quis enim dubitat quin, si Saguntinis obsessis fidemque nostram implorantibus impigre tulissemus opem, sicut patres nostri Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam auersuri bellum fuerimus, quod cunctando cum summa clade nostra in Italiam accepimus? ne illud quidem dubium est quin hunc ipsum Philippum, pactum iam per legatos litterasque cum Hannibale ut in Italiam traiceret, misso cum classe Læuino qui ultro ei bellum inferret, in Macedonia continuerimus. et quod tunc fecimus, cum hostem Hannibalem in Italia haberemus, id nunc pulso Italia Hannibale, deuictis Carthaginiensibus cunctamur facere? patiamur expugnandis Athenis, sicut Sapunto expugnando Hannibalem passi sumus, segnitiam nostram experiri regem: non quinto inde mense, quemadmodum ab Sagunto Hannibal, sed quinto [inde] die quam ab Corintho soluerit naues, in Italiam perueniet. ne æquaueritis Hannibali Philippum nec Carthaginiensibus Macedonas: Pyrrho certe æquabitis. æquabitis dico? quantum uel uir uiro uel gens genti præstat. minima accessio semper Epirus regno Macedoniæ fuit et hodie est. Peloponnesum totam in dicione Philippus habet Argosque ipsos, non uetere fama magis quam morte Pyrrhi nobilitatos. nostra nunc comparate. quanto magis florentem Italiam, quanto magis integras res, saluis ducibus, saluis tot exercitibus quos Punicum postea bellum absumpsit, adgressus Pyrrhus tamen concussit et uictor prope ipsam urbem Romanam uenit. nec Tarentini modo oraque illa Italiæ quam maiorem Græciam uocant, ut linguam, ut nomen secutos crederes, sed Lucanus et Bruttius et Samnis ab nobis defecerunt. hæc uos, si Philippus in Italiam transmiserit, quietura aut mansura in fide creditis? manserunt enim Punico postea bello. nunquam isti populi, nisi cum deerit quem desciscant, ab nobis non deficient. si piguisset uos in Africam traicere, hodie in Italia Hannibalem et Carthaginienses hostes haberetis. Macedonia potius quam Italia bellum habeat: hostium urbes agrique ferro atque igni uastentur. experti iam sumus foris nobis quam domi feliciora potentioraque arma esse. ite in suffragium bene iuuantibus diuis et quæ patres censuerunt uos iubete. huius uobis sententiæ non consul modo auctor est sed etiam di immortales, qui mihi sacrificanti precantique ut hoc bellum mihi, senatui uobisque, sociis ac nomini Latino, classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter eueniret, læta omnia prosperaque portendere.

8

Ab hac oratione in suffragium missi, uti rogaret, bellum iusserunt. supplicatio inde a consulibus in triduum ex senatus consulto indicta est, obsecratique circa omnia puluinaria di ut quod bellum cum Philippo populus iussisset, id bene ac feliciter eueniret; consultique fetiales ab consule Sulpicio, bellum quod indiceretur regi Philippo utrum ipsi utique nuntiari iuberent an satis esset in finibus regni quod proximum præsidium esset, eo nuntiari. fetiales decreuerunt utrum eorum fecisset recte facturum. consuli a patribus permissum ut quem uideretur ex iis qui extra senatum essent legatum mitteret bellum regi indicendum.

Tum de exercitibus consulum prætorumque actum. consules binas legiones scribere iussi, ueteres dimittere exercitus. Sulpicio, cui nouum ac magni nominis bellum decretum erat, permissum ut de exercitu quem P. Scipio ex Africa deportasset uoluntarios, quos posset, duceret: inuitum ne quem militem ueterem ducendi ius esset. prætoribus L. Furio Purpurioni et Q. Minucio Rufo quina milia socium Latini nominis consules darent, quibus præsidiis alter Galliam, alter Bruttios prouinciam obtineret. Q. Fuluius Gillo ipse iussus ex eo exercitu quem P. Ælius consul habuisset, ut quisque minime multa stipendia haberet, legere, donec et ipse quinque milia socium ac nominis Latini effecisset: id præsidii Siciliæ prouinciæ esset. M. Valerio Faltoni, qui prætor priore anno Campaniam prouinciam habuerat, prorogatum in annum imperium est, uti pro prætore in Sardiniam traiceret; is quoque de exercitu qui ibi esset quinque milia socium nominis Latini, qui eorum minime multa stipendia haberent, legeret. et consules duas urbanas legiones scribere iussi, quæ si quo res posceret, multis in Italia contactis gentibus Punici belli societate iraque inde tumentibus, mitterentur. sex legionibus Romanis eo anno usura res publica erat.

9

In ipso apparatu belli legati a rege Ptolomæo uenerunt qui nuntiarent Athenienses aduersus Philippum petisse ab rege auxilium: ceterum, etsi communes socii sint, tamen nisi ex auctoritate populi Romani neque classem neque exercitum defendendi aut oppugnandi cuiusquam causa regem in Græciam missurum esse; uel quieturum eum in regno, si populo Romano socios defendere libeat, uel Romanos quiescere, si malint, passurum atque ipsum auxilia, quæ facile aduersus Philippum tueri Athenas possent, missurum. gratiæ regi ab senatu actæ responsumque tutari socios populo Romano in animo esse: si qua re id bellum opus sit indicaturos regi, regnique eius opes scire subsidia firma ac fidelia suæ rei publicæ esse. munera deinde legatis in singulos quinum milium æris ex senatus consulto missa.

Cum dilectum consules haberent pararentque quæ bellum opus essent, ciuitas religiosa in principiis maxime nouorum bellorum, supplicationibus habitis iam et obsecratione circa omnia puluinaria facta, ne quid prætermitteretur quod aliquando factum esset, ludos Ioui donumque uouere consulem cui prouincia Macedonia euenisset iussit. moram uoto publico Licinius pontifex maximus attulit, qui negauit ex incerta pecunia uoueri debere, quia ea pecunia non posset in bellum usui esse seponique statim deberet nec cum alia pecunia misceri: quod si factum esset, uotum rite solui non posse. quamquam et res et auctor mouebat, tamen collegium pontificum referre consul iussus si posset recte uotum incertæ pecuniæ suscipi. posse rectiusque etiam esse pontifices decreuerunt. uouit in eadem uerba consul præeunte maximo pontifice quibus antea quinquennalia uota suscipi solita erant, præterquam quod tanta pecunia quantam tum cum solueretur senatus censuisset ludos donaque facturum uouit. octiens ante ludi magni de certa pecunia uoti erant, hi primi de incerta.

10

Omnium animis in bellum Macedonicum uersis repente, nihil minus eo tempore timentibus, Gallici tumultus fama exorta. Insubres Cenomanique et Boii excitis Celinibus Iluatibusque et ceteris Ligustinis populis, Hamilcare Pœno duce, qui in iis locis de Hasdrubalis exercitu substiterat, Placentiam inuaserant; et direpta urbe ac per iram magna ex parte incensa, uix duobus milibus hominum inter incendia ruinasque relictis, traiecto Pado Cremonam diripiendam pergunt. uicinæ urbis audita clades spatium colonis dedit claudendas portas præsidiaque per muros disponenda, ut obsiderentur tamen prius quam expugnarentur nuntiosque mitterent prætorem Romanum. L. Furius Purpurio tum prouinciæ præerat, cetero ex senatus consulto exercitu dimisso præter quinque milia socium ac Latini nominis; cum iis copiis in proxima regione prouinciæ circa Ariminum substiterat. is tum senatui scripsit quo in tumultu prouincia esset: duarum coloniarum quæ ingentem illam tempestatem Punici belli subterfugissent alteram captam ac direptam ab hostibus, alteram oppugnari; nec in exercitu suo satis præsidii colonis laborantibus fore nisi quinque milia socium quadraginta milibus hostiumtot enim in armis essetrucidanda obicere uelit et tanta sua clade iam inflatos excidio coloniæ Romanæ augeri hostium animos.

11

His litteris recitatis decreuerunt ut C. Aurelius consul exercitum, cui in Etruriam conueniendum diem edixerat, Arimini eadem die adesse iuberet et aut ipse, si per commodum rei publicæ posset, opprimendum Gallicum tumultum proficisceretur aut Q. Minucio prætori scriberet ut, cum eum legiones ex Etruria uenissent, missis in uicem earum quinque milibus sociorum quæ interim Etruriæ præsidio essent, proficisceretur ipse coloniam liberandam obsidione.

Legatos item mittendos in Africam censuerunt, eosdem Carthaginem, eosdem in Numidiam Masinissam: Carthaginem ut nuntiarent ciuem eorum Hamilcarem relictum in Galliahaud satis scire ex Hasdrubalis prius an ex Magonis postea exercitubellum contra fœdus facere, exercitus Gallorum Ligurumque exciuisse arma contra populum Romanum; eum, si pax placeret, reuocandum illis et dedendum populo Romano esse. simul nuntiare iussi perfugas sibi non omnes redditos esse ac magnam partem eorum palam Carthagini obuersari dici; quos comprehendi conquirique debere ut sibi ex fœdere restituantur. hæc Carthaginienses mandata. Masinissæ gratulari iussi quod non patrium modo reciperasset regnum sed parte florentissima Syphacis finium adiecta etiam auxisset. nuntiare præterea iussi bellum cum rege Philippo susceptum, quod Carthaginienses auxiliis iuuisset iniuriasque inferendo sociis populi Romani flagrante bello Italia cœgisset classes exercitusque in Græciam mitti et distinendo copias causa in primis fuisset serius in Africam traiciendi; peterentque ut id bellum mitteret auxilia Numidarum equitum. dona ampla data quæ ferrent regi, uasa aurea argenteaque, toga purpurea et palmata tunica cum eburneo scipione et toga prætexta cum curuli sella; iussique polliceri, si quid eis firmandum augendumque regnum opus esse indicasset, enixe id populum Romanum merito eius præstaturum.

Verminæ quoque Syphacis filii legati per eos dies senatum adierunt excusantes errorem adulescentiamque et culpam omnem in fraudem Carthaginiensium auertentes: et Masinissam Romanis ex hoste amicum factum, Verminam quoque adnisurum ne officiis in populum Romanum aut a Masinissa aut ab ullo alio uincatur; petere ut rex sociusque et amicus ab senatu appellaretur. responsum legatis est et patrem eius Syphacem sine causa ex socio et amico hostem repente populi Romani factum et eum ipsum rudimentum adulescentiæ bello lacessentem Romanos posuisse; itaque pacem illi prius petendam ab populo Romano esse quam ut rex sociusque et amicus appelletur: nominis eius honorem pro magnis erga se regum meritis dare populum Romanum consuesse. legatos Romanos in Africa fore, quibus mandaturum senatum ut Verminæ pacis dent leges, liberum arbitrium eius populo Romano permittendi: si quid eas addi, demi mutariue uellet, rursus ab senatu ei postulandum fore. legati cum iis mandatis in Africam missi C. Terentius Varro Sp. Lucretius Cn. Octauius, quinqueremes singulis datæ.

12

Litteræ deinde in senatu recitatæ sunt Q. Minuci prætoris, cui Bruttii prouincia erat: pecuniam Locris ex Proserpinæ thesauris nocte clam sublatam nec quos pertineat facinus uestigia ulla exstare. indigne passus senatus non cessari ab sacrilegiis et ne Pleminium quidem, tam clarum recensque noxæ simul ac pœnæ exemplum, homines deterrere. C. Aurelio consuli negotium datum ut prætorem in Bruttios scriberet: senatui placere quæstionem de expilatis thesauris eodem exemplo haberi quo M. Pomponius prætor triennio ante habuisset; quæ inuenta pecunia esset, reponi; si quo minus inuentum foret, expleri ac piacularia, si uideretur, sicut ante pontifices censuissent, fieri. curam expiandæ uiolationis eius templi prodigia etiam sub idem tempus pluribus locis nuntiata accenderunt. in Lucanis cælum arsisse adferebant, Priuerni sereno per diem totum rubrum solem fuisse, Lanuui in templo Sospitæ Iunonis nocte strepitum ingentem exortum. iam animalium obsceni fetus pluribus locis nuntiabantur: in Sabinis incertus infans natus, masculus an femina esset, alter sedecim iam annorum item ambiguo sexu inuentus; Frusinone agnus cum suillo capite, Sinuessæ porcus cum capite humano natus, in Lucanis in agro publico eculeus cum quinque pedibus. fœda omnia et deformia errantisque in alienos fetus naturæ uisa: ante omnia abominati semimares iussique in mare extemplo deportari, sicut proxime C. Claudio M. Liuio consulibus deportatus similis prodigii fetus erat. nihilo minus decemuiros adire libros de portento eo iusserunt. decemuiri ex libris res diuinas easdem quæ proxime secundum id prodigium factæ essent imperarunt. carmen præterea ab ter nouenis uirginibus cani per urbem iusserunt donumque Iunoni reginæ ferri. ea uti fierent C. Aurelius consul ex decemuirorum responso curauit. carmen, sicut patrum memoria Liuius, ita tum condidit P. Licinius Tegula.

13

Expiatis omnibus religionibusnam etiam Locris sacrilegium peruestigatum ab Q. Minucio erat pecuniaque ex bonis noxiorum in thesauros repositacum consules in prouincias proficisci uellent, priuati frequentes, quibus ex pecunia quam M. Valerio M. Claudio consulibus mutuam dederant tertia pensio debebatur eo anno, adierunt senatum, quia consules, cum nouum bellum quod magna classe magnisque exercitibus gerendum esset uix ærarium sufficeret, negauerant esse unde iis in præsentia solueretur. senatus querentes eos non sustinuit: si in Punicum bellum pecunia data in Macedonicum quoque bellum uti res publica uellet, aliis ex aliis orientibus bellis quid aliud quam publicatam pro beneficio tamquam ob noxiam suam pecuniam fore? cum et priuati æquum postularent nec tamen soluendo ære alieno res publica esset, quod medium inter æquum et utile erat decreuerunt, ut, quoniam magna pars eorum agros uolgo uenales esse diceret et sibimet emptis opus esse, agri publici qui intra quinquagesimum lapidem esset copia iis fieret: consules agrum æstimaturos et in iugera asses uectigal testandi causa publicum agrum esse imposituros, ut si quis, cum soluere posset populus, pecuniam habere quam agrum mallet, restitueret agrum populo. læti eam condicionem priuati accepere; trientabulumque is ager, quia pro tertia parte pecuniæ datus erat, appellatus.

14

Tum P. Sulpicius secundum uota in Capitolio nuncupata paludatis lictoribus profectus ab urbe Brundisium uenit et, ueteribus militibus uoluntariis ex Africano exercitu in legiones discriptis nauibusque ex classe Cn. Corneli electis, altero die quam a Brundisio soluit in Macedoniam traiecit. ibi ei præsto fuere Atheniensium legati orantes ut se obsidione eximeret. missus extemplo Athenas est C. Claudius Cento cum uiginti longis nauibus et mille militumneque enim ipse rex Athenas obsidebat: eo maxime tempore Abydum oppugnabat, iam cum Rhodiis et Attalo naualibus certaminibus, neutro feliciter prœlio, uires expertus, sed animos ei faciebat præter ferociam insitam fœdus ictum cum Antiocho Syriæ rege diuisæque iam cum eo Ægypti opes, cui morte audita Ptolomæi regis ambo imminebant.

Contraxerant autem sibi cum Philippo bellum Athenienses haudquaquam digna causa, dum ex uetere fortuna nihil præter animos seruant. Acarnanes duo iuuenes per initiorum dies non initiati templum Cereris imprudentes religionis cum cetera turba ingressi sunt. facile eos sermo prodidit absurde quædam percunctantes, deductique antistites templi, cum palam esset per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus interfecti sunt. id tam fœde atque hostiliter gens Acarnanum factum Philippum detulit impetrauitque ab eo ut datis Macedonum auxiliis bellum se inferre Atheniensibus pateretur. hic exercitus primo terram Atticam ferro ignique depopulatus cum omnis generis præda in Acarnaniam rediit. et inritatio quidem animorum ea prima fuit: postea iustum bellum decretis ciuitatis ultro indicendo factum. Attalus enim rex Rhodiique persecuti cedentem in Macedoniam Philippum cum Æginam uenissent, rex Piræum renouandæ confirmandæque cum Atheniensibus societatis causa traiecit. ciuitas omnis obuiam effusa cum coniugibus ac liberis, sacerdotes cum insignibus suis intrantem urbem ac di prope ipsi exciti sedibus suis acceperunt.

15

In contionem extemplo populus uocatus ut rex quæ uellet coram ageret; deinde ex dignitate magis uisum scribere eum de quibus uideretur quam præsentem aut referendis suis in ciuitatem beneficiis erubescere aut significationibus acclamationibusque multitudinis adsentatione immodica pudorem onerantis. in litteris autem, quæ missæ in contionem recitatæque sunt, commemoratio erat beneficiorum primum in ciuitatem suorum, deinde rerum quas aduersus Philippum gessisset, postremum adhortatio capessendi belli dum se, dum Rhodios, tum quidem dum etiam Romanos haberent: nequiquam postea, si tum cessassent, prætermissam occasionem quæsituros. Rhodii deinde legati auditi sunt; quorum recens erat beneficium, quod naues longas quattuor Atheniensium captas nuper ab Macedonibus reciperatasque remiserant. itaque ingenti consensu bellum aduersus Philippum decretum. honores regi primum Attalo immodici, deinde et Rhodiis habiti: tum primum mentio inlata de tribu quam Attalida appellarent decem ueteres tribus addenda, et Rhodiorum populus corona aurea uirtutis ergo donatus, ciuitasque Rhodiis data quemadmodum Rhodii prius Atheniensibus dederant. secundum hæc rex Attalus Æginam classem se recipit; Rhodii Ceam ab Ægina, inde per insulas Rhodum nauigarunt omnibus præter Andrum Parumque et Cythnum, quæ præsidiis Macedonum tenebantur, in societatem acceptis. Attalum Æginæ missi in Ætoliam nuntii expectatique inde legati aliquamdiu nihil agentem tenuere. sed neque illos excire arma potuit, gaudentes utcumque composita cum Philippo pace, et ipse Rhodiique, cum, si institissent Philippo, egregium liberatæ per se Graeciæ titulum habere potuissent, patiendo rursus eum in Hellespontum traicere occupantemque Thraeciæ opportuna loca uires colligere, bellum aluere gloriamque eius gesti perfectique Romanis concesserunt.

16

Philippus magis regio animo est usus; qui cum Attalum Rhodiosque hostes non sustinuisset, ne Romano quidem quod imminebat bello territus, Philocle quodam ex præfectis suis cum duobus milibus peditum, equitibus ducentis populandos Atheniensium agros misso, classe tradita Heraclidi ut Maroneam peteret, ipse terra eodem cum expeditis duobus milibus peditum, equitibus ducentis pergit. et Maroneam quidem primo impetu expugnauit; Ænum inde cum magno labore, postremo per proditionem Callimedis præfecti Ptolomæi, cepit. deinceps alia castella, Cypsela et Doriscon et Serrheum, occupat. inde progressus Chersonesum Elæunta et Alopeconnesum tradentibus ipsis recipit; Callipolis quoque et Madytos deditæ et castella quædam ignobilia. Abydeni ne legatis quidem admissis regi portas clauserunt. ea oppugnatio diu Philippum tenuit, eripique ex obsidione, ni cessatum ab Attalo et Rhodiis foret, potuerunt. Attalus trecentos tantum milites in præsidium, Rhodii quadriremem unam ex classe, cum Tenedum staret, miserunt. eodem postea, cum iam uix sustinerent obsidionem, et ipse Attalus cum traiecisset spem tantum auxilii ex propinquo ostendit, neque terra neque mari adiutis sociis.

17

Abydeni primo tormentis per muros dispositis non terra modo adeuntes aditu arcebant sed nauium quoque stationem infestam hosti faciebant; postea, cum et muri pars strata ruinis et interiorem raptim oppositum murum cuniculis iam peruentum esset, legatos regem de condicionibus tradendæ urbis miserunt. paciscebantur autem ut Rhodiam quadriremem cum sociis naualibus Attalique præsidium emitti liceret atque ipsis urbe excedere cum singulis uestimentis. quibus cum Philippus nihil pacati nisi omnia per mittentibus respondisset, adeo renuntiata hæc legatio ab indignatione simul ac desperatione iram accendit ut Saguntinam rabiem uersi matronas omnes in templo Dianæ, pueros ingenuos uirginesque, infantes etiam cum suis nutricibus in gymnasio includi iuberent, aurum et argentum in forum deferri, uestem pretiosam in naues Rhodiam Cyzicenamque quæ in portu erant coici, sacerdotes uictimasque adduci et altaria in medio poni. ibi delecti primum qui, ubi cæsam aciem suorum pro diruto muro pugnantem uidissent, extemplo coniuges liberosque interficerent, aurum argentum uestemque quæ in nauibus esset in mare deicerent, tectis publicis priuatisque quam plurimis locis possent ignes subicerent: id se facinus perpetraturos præeuntibus exsecrabile carmen sacerdotibus iure iurando adacti; tum militaris ætas iurat neminem uiuum nisi uictorem acie excessurum. hi memores deorum adeo pertinaciter pugnauerunt ut, cum prœlium nox diremptura esset, rex prior, territus rabie eorum, pugna abstiterit. principes, quibus atrocior pars facinoris delegata erat, cum paucos et confectos uolneribus ac lassitudine superesse prœlio cernerent, luce prima sacerdotes cum infulis urbem dedendam Philippo mittunt.

18

Ante deditionem ex iis legatis Romanis qui Alexandream missi erant M. Æmilius trium consensu, minimus natu, audita obsidione Abydenorum Philippum uenit. qui questus Attalo Rhodiisque arma inlata et quod tum maxime Abydum oppugnaret, cum rex ab Attalo et Rhodiis ultro se bello lacessitum diceret,num Abydeni quoque’ inquitultro tibi intulerunt arma?insueto uera audire ferocior oratio uisa est quam quæ habenda apud regem esset.ætas’ inquitet forma et super omnia Romanum nomen te ferociorem facit. ego autem primum uelim uos fœderum memores seruare mecum pacem: sin bello lacessitis, mihi quoque animos facere et regnum et Macedonum nomen haud minus quam Romanum nobile sentietis.

Ita dimisso legato Philippus auro argento quæque alia coaceruata erant acceptis hominum prædam omnem amisit. tanta enim rabies multitudinem inuasit ut repente proditos rati qui pugnantes mortem occubuissent, periuriumque alius alii exprobrantes et sacerdotibus maxime, qui quos mortem deuouissent, eorum deditionem uiuorum hosti fecissent, repente omnes cædem coniugum liberorumque discurrerent seque ipsi per omnes uias leti interficerent. obstupefactus eo furore rex suppressit impetum militum et triduum se moriendum Abydenis dare dixit. quo spatio plura facinora in se uicti ediderunt quam infesti edidissent uictores, nec, nisi quem uincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam uiuus in potestatem uenit. Philippus imposito Abydi præsidio in regnum rediit. cum uelut Sagunti excidium Hannibali, sic Philippo Abydenorum clades Romanum bellum animos fecisset, nuntii occurrerunt consulem iam in Epiro esse et Apolloniam terrestres copias, nauales Corcyram in hiberna deduxisse.

19

Inter hæc legatis, qui in Africam missi erant, de Hamilcare Gallici exercitus duce responsum a Carthaginiensibus est nihil ultra se facere posse quam ut exilio eum multarent bonaque eius publicarent: perfugas et fugitiuos quos inquirendo uestigare potuerint reddidisse et de ea re missuros legatos Romam qui senatui satisfacerent. ducenta milia modium tritici Romam, ducenta exercitum in Macedoniam miserunt. inde in Numidiam reges profecti legati. dona data Masinissæ mandataque edita; equites mille Numidæ, cum duo milia daret, accepti. ipse in naues imponendos curauit et cum ducentis milibus modium tritici, ducentis hordei in Macedoniam misit. tertia legatio Uerminam erat. is primos fines regni legatis obuiam progressus, ut scriberent ipsi quas uellent pacis condiciones permisit: omnem pacem bonam iustamque fore sibi cum populo Romano. datæ leges pacis iussusque eam confirmandam mittere legatos Romam.

20

Per idem tempus L. Cornelius Lentulus pro consule ex Hispania rediit. qui cum in senatu res ab se per multos annos fortiter feliciterque gestas exposuisset postulassetque ut triumphanti sibi inuehi liceret in urbem, res triumpho dignas esse censebat senatus, sed exemplum a maioribus non accepisse ut qui neque dictator neque consul neque prætor res gessisset triumpharet: pro consule illum Hispaniam prouinciam, non consulem aut prætorem obtinuisse. decurrebatur tamen eo ut ouans urbem iniret, intercedente Ti. Sempronio Longo tribuno plebis, qui nihilo magis id more maiorum aut ullo exemplo futurum diceret. postremo uictus consensu patrum tribunus cessit et ex senatus consulto L. Lentulus ouans urbem est ingressus. argenti tulit [ex præda] quadraginta tria milia pondo, auri duo milia quadringenta quinquaginta; militibus ex præda centenos uicenos asses diuisit.

21

Iam exercitus consularis ab Arretio Ariminum transductus erat et quinque milia socium Latini nominis ex Gallia in Etruriam transierant. itaque L. Furius magnis itineribus ab Arimino aduersus Gallos Cremonam tum obsidentes profectus, castra mille quingentorum passuum interuallo ab hoste posuit. occasio egregie rei gerendæ fuit, si protinus de uia castra oppugnanda duxisset: palati passim uagabantur per agros nullo satis firmo relicto præsidio; lassitudini militum timuit, quod raptim ductum agmen erat. Galli clamore suorum ex agris reuocati omissa præda quæ in manibus erat castra repetiuere; et postero die in aciem progressi. nec Romanus moram pugnandi fecit; sed uix spatium instruendi fuit: eo cursu hostes in prœlium uenerunt. dextra alain alas diuisum socialem exercitum habebatin prima acie locata est, in subsidiis duæ Romanæ legiones. M. Furius dextræ alæ, legionibus M. Cæcilius, equitibus L. Valerius Flaccuslegati omnes erantpræpositi. prætor secum duos legatos, C. Lætorium et P. Titinium, habebat, cum quibus circumspicere et obire omnes hostium subitos conatus posset. primo Galli omni multitudine in unum locum conixi obruere atque obterere sese dextram alam, quæ prima erat, sperarunt posse. ubi id parum procedebat, circuire a cornibus et amplecti hostium aciem, quod in multitudine aduersus paucos facile uidebatur, conati sunt. id ubi uidit prætor, ut et ipse dilataret aciem, duas legiones ex subsidiis dextra læuaque alæ quæ in prima acie pugnabat circumdat ædemque Diioui uouit, si eo die hostes fudisset. L. Valerio imperat ut parte una duarum legionum equites, altera sociorum equitatum in cornua hostium emittat nec circuire eos aciem patiatur; simul et ipse, ut extenuatam mediam diductis cornibus aciem Gallorum uidit, signa inferre confertos milites et perrumpere ordines iubet. et cornua ab equitibus et medii a pedite pulsi; ac repente, cum in omni parte cæde ingenti sternerentur, Galli terga uerterunt fugaque effusa repetunt castra. fugientes persecutus eques; mox et legiones insecutæ in castra impetum fecerunt. minus sex milia hominum inde effugerunt: cæsa aut capta supra quinque et triginta milia cum signis militaribus septuaginta, carpentis Gallicis multa præda oneratis plus ducentis. Hamilcar dux Pœnus eo prœlio cecidit et tres imperatores nobiles Gallorum. Placentini captiui duo milia liberorum capitum redditi colonis.

22

Magna uictoria lætaque Romæ fuit: litteris allatis supplicatio in triduum decreta est. Romanorum sociorumque duo milia eo prœlio ceciderunt, plurimi dextræ alæ, in quam primo impetu uis hostium ingens inlata est. quamquam per prætorem prope debellatum erat, consul quoque C. Aurelius, perfectis quæ Romæ agenda fuerant, profectus in Galliam uictorem exercitum a prætore accepit.

Consul alter cum autumno ferme exacto in prouinciam uenisset, circa Apolloniam hibernabat. ab classe, quæ Corcyræ subducta erat, C. Claudius triremesque Romanæ, sicut ante dictum est, Athenas missæ cum Piræum peruenissent, despondentibus iam animos sociis spem ingentem attulerant. nam et terrestres ab Corintho quæ per Megara incursiones in agros fieri solitæ erant non fiebant, et prædonum a Chalcide naues, quæ non mare solum infestum sed etiam omnes maritimos agros Atheniensibus fecerant, non modo Sunium superare sed ne extra fretum quidem Euripi committere aperto mari se audebant. superuenerunt his tres Rhodiæ quadriremes et erant Atticæ tres apertæ naues, tuendos maritimos agros comparatæ. hac classe si urbs agrique Atheniensium defenderentur, satis in præsentia existimanti Claudio esse maioris etiam rei fortuna oblata est.

23

Exules ab Chalcide regiorum iniuriis pulsi attulerunt occupari Chalcidem sine certamine ullo posse; nam et Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus, uagari passim, et oppidanos præsidio Macedonum fretos custodiam urbis neglegere. his auctoribus profectus quamquam Sunium ita mature peruenerat ut inde prouehi primas angustias Eubœæ posset, ne superato promunturio conspiceretur, classem in statione usque noctem tenuit. primis tenebris mouit et tranquillo peruectus Chalcidem paulo ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit, alibi sopitis custodibus, alibi nullo custodiente. progressi inde frequentia ædificiis loca, custodibus interfectis refractaque porta ceteram multitudinem armatorum acceperunt. inde in totam urbem discursum est, aucto etiam tumultu quod circa forum ignis tectis iniectus erat: conflagrarunt et horrea regia et armamentarium cum ingenti apparatu machinarum tormentorumque. cædes inde passim fugientium pariter ac repugnantium fieri cœpta est; nec ullo iam qui militaris ætatis esset non aut cæso aut fugato, Sopatro etiam Acarnane præfecto præsidii interfecto, præda omnis primo in forum conlata, deinde in naues imposita. carcer etiam ab Rhodiis refractus emissique captiui quos Philippus tamquam in tutissimam custodiam condiderat. statuis inde regis deiectis truncatisque signo receptui dato conscenderunt naues et Piræum, unde profecti erant, redierunt. quod si tantum militum Romanorum fuisset ut et Chalcis teneri et non deseri præsidium Athenarum potuisset, magna res principio statim belli, Chalcis et Euripus adempta regi forent; nam ut terra Thermopylarum angustiæ Græciam, ita mari fretum Euripi claudit.

24

Demetriade tum Philippus erat. quo cum esset nuntiata clades sociæ urbis, quamquam serum auxilium perditis rebus erat, tamen, quæ proxima auxilio est, ultionem petens, cum expeditis quinque milibus peditum et trecentis equitibus extemplo profectus cursu prope Chalcidem contendit, haudquaquam dubius opprimi Romanos posse. a qua destitutus spe nec quicquam aliud quam deforme spectaculum semirutæ ac fumantis sociæ urbis cum uenisset, paucis uix qui sepelirent bello absumptos relictis æque raptim ac uenerat transgressus ponte Euripum per Bœotiam Athenas ducit, pari incepto haud disparem euentum ratus responsurum. et respondisset, ni speculatorhemerodromos uocant Græci, ingens die uno cursu emetientes spatiumcontemplatus regium agmen ex specula quadam, prægressus nocte media Athenas peruenisset. idem ibi somnus eademque neglegentia erat quæ Chalcidem dies ante paucos prodiderat. excitati nuntio trepido et prætor Atheniensium et Dioxippus, præfectus cohortis mercede militantium auxiliorum, conuocatis in forum militibus tuba signum ex arce dari iubent, ut hostes adesse omnes scirent. ita undique portas, muros discurrunt. paucas post horas Philippus, aliquanto tamen ante lucem, adpropinquans urbi, conspectis luminibus crebris et fremitu hominum trepidantium, ut in tali tumultu, exaudito sustinuit signa et considere ac conquiescere agmen iussit, ui aperta propalam usurus quando parum dolus profuerat. ab Dipylo accessit. porta ea, uelut in ore urbis posita, maior aliquanto patentiorque quam ceteræ est, et intra eam extraque latæ uiæ sunt, ut et oppidani derigere aciem a foro portam possent et extra limes mille ferme passus longus, in Academiæ gymnasium ferens, pediti equitique hostium liberum spatium præberet. eo limite Athenienses cum Attali præsidio et cohorte Dioxippi acie intra portam instructa signa extulerunt. quod ubi Philippus uidit, habere se hostes in potestate ratus et diu optata cædeneque enim ulli Græcarum ciuitatium infestior eratiram expleturum, cohortatus milites ut se intuentes pugnarent scirentque ibi signa, ibi aciem esse debere ubi rex esset, concitat in hostes equum non ira tantum sed etiam gloria elatus, quod ingenti turba completis etiam spectaculum muris conspici se pugnantem egregium ducebat. aliquantum ante aciem cum equitibus paucis euectus in medios hostes ingentem cum suis ardorem, tum pauorem hostibus iniecit. plurimos manu sua comminus eminusque uolneratos compulsosque in portam consecutus et ipse, cum maiorem in angustiis trepidantium edidisset cædem, in temerario incepto tutum tamen receptum habuit quia qui in turribus portæ erant sustinebant tela ne in permixtos hostibus suos conicerent. intra muros deinde tenentibus milites Atheniensibus Philippus signo receptui dato castra Cynosarges- templum Herculis gymnasiumque et lucus erat circumiectusposuit. sed et Cynosarges et Lycium et quidquid sancti amœniue circa urbem erat incensum est, dirutaque non tecta solum sed etiam sepulcra, nec diuini humaniue iuris quicquam præ impotenti ira est seruatum.

25

Postero die cum primo clausæ fuissent portæ, deinde subito apertæ quia præsidium Attali ab Ægina Romanique ab Piræo intrauerant urbem, castra ab urbe rettulit rex tria ferme milia passuum. inde Eleusinem profectus spe improuiso templi castellique quod et imminet et circumdatum est templo capiendi, cum haudquaquam neglectas custodias animaduertisset et classem a Piræo subsidio uenire, omisso incepto Megara ac protinus Corinthum ducit et, cum Argis Achæorum concilium esse audisset, inopinantibus Achæis contioni ipsi superuenit. consultabant de bello aduersus Nabim tyrannum Lacedæmoniorum, qui tralato imperio a Philopœmene Cycliadan, nequaquam parem illi ducem, dilapsa cernens Achæorum auxilia redintegrauerat bellum agrosque finitimorum uastabat et iam urbibus quoque erat terribilis. aduersus hunc hostem cum quantum ex quaque ciuitate militum scriberetur consultarent, Philippus dempturum se eis curam, quod Nabim et Lacedæmonios attineret, est pollicitus nec tantum agros sociorum populationibus prohibiturum sed terrorem omnem belli in ipsam Laconicam ducto eo extemplo exercitu tralaturum. hæc oratio cum ingenti adsensu hominum acciperetur,ita tamen æquum est’ inquitme uestra meis armis tutari ne mea interim nudentur præsidiis. itaque, si uobis uidetur, tantum parate militum quantum Oreum et Chalcidem et Corinthum tuenda satis sit, ut meis ab tergo tutis securus bellum Nabidi inferam et Lacedæmoniis.non fefellit Achæos quo spectasset tam benigna pollicitatio auxiliumque oblatum aduersus Lacedæmonios: id quæri ut obsidem Achæorum iuuentutem educeret ex Peloponneso inligandam Romano bello gentem. et id quidem coarguere Cycliadas prætor Achæorum nihil attinere ratus, id modo cum dixisset non licere legibus Achæorum de aliis rebus referre quam propter quas conuocati essent, decreto de exercitu parando aduersus Nabim facto concilium fortiter ac libere habitum dimisit, inter adsentatores regios ante eam diem habitus. Philippus magna spe depulsus, uoluntariis paucis militibus conscriptis, Corinthum atque in Atticam terram rediit.

26

Per eos ipsos dies quibus Philippus in Achaia fuit Philocles præfectus regius ex Eubœa profectus cum duobus milibus Thracum Macedonumque depopulandos Atheniensium fines regione Eleusinis saltum Cithæronis transcendit. inde dimidia parte militum prædandum passim per agros dimissa, cum parte ipse occultus loco insidias opportuno consedit ut, si ex castello ab Eleusine in prædantes suos impetus fieret, repente hostes effusos ex improuiso adoriretur. non fefellere insidiæ. itaque reuocatis qui discurrerant prædandum militibus instructisque oppugnandum castellum Eleusinem profectus, cum multis inde uolneribus recessit Philippoque se uenienti ex Achaia coniunxit. temptata et ab ipso rege oppugnatio eiusdem castelli est; sed naues Romanæ a Piræo uenientes intromissumque præsidium absistere incepto cœgerunt. diuiso deinde exercitu rex cum parte Philoclem Athenas mittit, cum parte Piræum pergit ut, dum Philocles subeundo muros comminandaque oppugnatione contineret urbe Athenienses, ipsi Piræum leui cum præsidio relictum expugnandi facultas esset. ceterum nihilo ei Piræi quam Eleusinis facilior iisdem fere defendentibus oppugnatio fuit. a Piræo Athenas repente duxit. inde eruptione subita peditum equitumque inter angustias semiruti muri qui bracchiis duobus Piræum Athenis iungit repulsus, omissa oppugnatione urbis, diuiso cum Philocle rursus exercitu agros uastandos profectus, cum priorem populationem sepulcris circa urbem diruendis exercuisset, ne quid inuiolatum relinqueret, templa deum quæ pagatim sacrata habebant dirui atque incendi iussit. et ornata eo genere operum eximie terra Attica et copia domestici marmoris et ingeniis artificum præbuit huic furori materiam; neque enim diruere modo ipsa templa ac simulacra euertere satis habuit, sed lapides quoque, ne integri cumularent ruinas, frangi iussit. et postquam non tam ira erat satiata quam iræ exercendæ materia deerat, agro hostium in Bœotiam excessit nec aliud quicquam dignum memoria in Græcia egit.

27

Consul Sulpicius eo tempore inter Apolloniam ac Dyrrachium Apsum flumen habebat castra, quo arcessitum L. Apustium legatum cum parte copiarum depopulandos hostium fines mittit. Apustius extrema Macedoniæ populatus, Corrhago et Gerrunio et Orgesso castellis primo impetu captis Antipatream, in faucibus angustis sitam urbem, uenit. ac primo euocatos principes conloquium, ut fidei Romanorum se committerent, perlicere est conatus; deinde, ubi magnitudine ac mœnibus situque urbis freti dicta aspernabantur, ui atque armis adortus expugnauit puberibusque interfectis, præda omni militibus concessa, diruit muros atque urbem incendit. hic metus Codrionem, satis ualidum et munitum oppidum, sine certamine ut dederetur Romanis effecit. præsidio ibi relicto Cnidusnomen propter alteram in Asia urbem quam oppidum notiusui capitur. reuertentem legatum consulem cum satis magna præda Athenagoras quidam, regius præfectus, in transitu fluminis a nouissimo agmine adortus postremos turbauit. quorum clamorem et trepidationem cum reuectus equo propere legatus signa conuertisset et coniectis in medium sarcinis aciem direxisset, non tulere impetum Romanorum militum regii: multi ex iis occisi, plures capti. legatus incolumi exercitu reducto consulem remittitur inde extemplo classem.

28

Hac satis felici expeditione bello commisso reguli ac principes accolæ Macedonum in castra Romana ueniunt, Pleuratus Scerdilædi filius et Amynander Athamanum rex et ex Dardanis Bato Longari filius: bellum suo nomine Longarus cum Demetrio Philippi patre gesserat. pollicentibus auxilia respondit consul Dardanorum et Pleurati opera, cum exercitum in Macedoniam induceret, se usurum; Amynandro Ætolos concitandos bellum attribuit. Attali legatisnam ii quoque per id tempus uenerantmandat ut Æginæ rex, ubi hibernabat, classem Romanam opperiretur, qua adiuncta bello maritimo, sicut ante, Philippum urgeret. Rhodios quoque missi legati, ut capesserent partem belli. nec Philippus segniusiam enim in Macedoniam perueneratapparabat bellum. filium Persea, puerum admodum, datis ex amicorum numero qui ætatem eius regerent, cum parte copiarum obsidendas angustias quæ Pelagoniam sunt mittit. Sciathum et Peparethum, haud ignobiles urbes, ne classi hostium praedæ ac præmio essent, diruit. Ætolos mittit legatos, ne gens inquieta aduentu Romanorum fidem mutaret.

29

Concilium Ætolorum stata die, quod Panætolicum uocant, futurum erat. huic ut occurrerent, et regis legati iter accelerarunt et a consule missus L. Furius Purpurio legatus uenit; Atheniensium quoque legati id concilium occurrerunt. primi Macedones, cum quibus recentissimum fœdus erat, auditi sunt. qui in nulla noua re nihil se noui habere quod adferrent dixerunt: quibus enim de causis experta inutili societate Romana pacem cum Philippo fecissent, compositam semel pacem seruare eos debere.an imitari’ inquit unus ex legatisRomanorum licentiam, an leuitatem dicam, mauultis? qui cum legatis uestris Romæ responderi ita iussissent: “quid nos uenitis, Ætoli, sine quorum auctoritate pacem cum Philippo fecistis?”, iidem nunc ut bellum secum aduersus Philippum geratis postulant; et antea propter uos et pro uobis arma sumpta aduersus eum simulabant, nunc uos in pace esse cum Philippo prohibent. Messanæ ut auxilio essent primo in Siciliam transcenderunt, iterum ut Syracusas oppressas ab Carthaginiensibus in libertatem eximerent: et Messanam et Syracusas et totam Siciliam ipsi habent uectigalemque prouinciam securibus et fascibus subiecerunt. scilicet sicut uos Naupacti legibus uestris per magistratus a uobis creatos concilium habetis, socium hostemque libere quem uelitis lecturi, pacem ac bellum arbitrio habituri uestro, sic Siculorum ciuitatibus Syracusas aut Messanam aut Lilybæum indicitur concilium. prætor Romanus conuentus agit: eo imperio euocati conueniunt, excelso in suggestu superba iura reddentem, stipatum lictoribus uident, uirgæ tergo, secures ceruicibus imminent; et quotannis alium atque alium dominum sortiuntur. nec id mirari debent aut possunt, cum Italiæ urbes, Regium Tarentum Capuamne finitimas quarum ruinis creuit urbs Roma nominem—, eidem subiectas uideant imperio. Capua quidem sepulcrum ac monumentum Campani populi, elato et extorri eiecto ipso populo, superest, urbs trunca sine senatu, sine plebe, sine magistratibus, prodigium, relicta crudelius habitanda quam si deiecta foret. furor est, si alienigenæ homines plus lingua et moribus et legibus quam maris terrarumque spatio discreti hæc tenuerint, sperare quicquam eodem statu mansurum. Philippi regnum officere aliquid uidetur libertati uestræ; qui, cum merito uestro uobis infensus esset, nihil a uobis ultra quam pacem petiit fidemque hodie pacis pactæ desiderat. adsuefacite his terris legiones externas et iugum accipite: sero ac nequiquam, cum dominum Romanum habebitis, socium Philippum quæretis. Ætolos Acarnanas Macedonas, eiusdem linguæ homines, leues tempus ortæ causæ diiungunt coniunguntque: cum alienigenis, cum barbaris æternum omnibus Græcis bellum est eritque; natura enim, quæ perpetua est, non mutabilibus in diem causis hostes sunt. sed unde cœpit oratio mea, ibi desinet. hoc eodem loco iidem homines de eiusdem Philippi pace triennio ante decreuistis iisdem improbantibus eam pacem Romanis, qui nunc pactam et compositam turbare uolunt. in qua consultatione nihil fortuna mutauit, cur uos mutetis non uideo.

30

Secundum Macedonas ipsis Romanis ita concedentibus iubentibusque Athenienses, qui fœda passi iustius in crudelitatem sæuitiamque regis inuehi poterant, introducti sunt. deplorauerunt uastationem populationemque miserabilem agrorum: neque id se queri, quod hostilia ab hoste passi forent; esse enim quædam belli iura, quæ ut facere ita pati sit fas: sata exuri, dirui tecta, prædas hominum pecorumque agi misera magis quam indigna patienti esse; uerum enim uero id se queri, quod is qui Romanos alienigenas et barbaros uocet adeo omnia simul diuina humanaque iura polluerit ut priore populatione cum infernis deis, secunda cum superis bellum nefarium gesserit. omnia sepulcra monumentaque diruta esse in finibus suis, omnium nudatos manes, nullius ossa terra tegi. delubra sibi fuisse quæ quondam pagatim habitantes in paruis illis castellis uicisque consecrata ne in unam urbem quidem contributi maiores sui deserta reliquerint: circa ea omnia templa Philippum infestos circumtulisse ignes; semusta, truncata simulacra deum inter prostratos iacere postes templorum. qualem terram Atticam fecerit, exornatam quondam opulentamque, talem eum si liceat Ætoliam Græciamque omnem facturum. urbis quoque suæ similem deformitatem futuram fuisse, nisi Romani subuenissent. eodem enim scelere urbem colentes deos præsidemque arcis Mineruam petitam, eodem Eleusine Cereris templum, eodem Piræi Iouem Mineruamque; sed ab eorum non templis modo sed etiam mœnibus ui atque armis repulsum in ea delubra quæ sola religione tuta fuerint sæuisse. itaque se orare atque obsecrare Ætolos ut miseriti Atheniensium ducibus diis immortalibus, deinde Romanis, qui secundum deos plurimum possent, bellum susciperent.

31

Tum Romanus legatus: ‘totam orationis meæ formam Macedones primum, deinde Athenienses mutarunt. nam et Macedones, cum conquerendas Philippi iniurias in tot socias nobis urbes uenissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut accusatione potiorem haberem effecerunt, et Athenienses in deos inferos superosque nefanda atque inhumana scelera eius referendo quid mihi aut cuiquam reliquerunt quod obicere ultra possim? eadem hæc Cianos Abydenos Ænios Maronitas Thasios Parios Samios Larisenses Messenios hinc ex Achaia existimate queri, grauiora etiam acerbioraque eos quibus nocendi maiorem facultatem habuit. nam quod ea attinet quæ nobis obiecit, nisi gloria digna sunt, fateor ea defendi non posse. Regium et Capuam et Syracusas nobis obiecit. Regium Pyrrhi bello legio a nobis Reginis ipsis ut mitteremus orantibus in præsidium missa urbem quam defendendam missa erat per scelus possedit. comprobauimus ergo id facinus? an bello persecuti sceleratam legionem, in potestatem nostram redactam, tergo et ceruicibus pœnas sociis pendere cum cœgissemus, urbem agros suaque omnia cum libertate legibusque Reginis reddidimus? Syracusanis oppressis ab externis tyrannis, quo indignius esset, cum tulissemus opem et fatigati prope per triennium terra marique urbe munitissima oppugnanda essemus, cum iam ipsi Syracusani seruire tyrannis quam capi a nobis mallent, captam iisdem armis et liberatam urbem reddidimus. neque infitias imus Siciliam prouinciam nostram esse et ciuitates quæ in parte Carthaginiensium fuerunt et uno animo cum illis aduersus nos bellum gesserunt, stipendiarias nobis ac uectigales esse: quin contra hoc et uos et omnes gentes scire uolumus pro merito cuique erga nos fortunam esse. an Campanorum pœnæ, de qua ne ipsi quidem queri possunt, nos pæniteat? hi homines, cum pro iis bellum aduersus Samnites per annos prope septuaginta cum magnis nostris cladibus gessissemus, ipsos fœdere primum, deinde conubio atque inde cognationibus, postremo ciuitate nobis coniunxissemus, tempore nostro aduerso primi omnium Italiæ populorum, præsidio nostro fœde interfecto, Hannibalem defecerunt, deinde indignati se obsideri a nobis Hannibalem oppugnandam Romam miserunt. horum si neque urbs ipsa neque homo quisquam superesset, quis id durius quam pro merito ipsorum statutum indignari posset? plures sibimet ipsi conscientia scelerum mortem consciuerunt quam ab nobis supplicio adfecti sunt. ceteris ita oppidum, ita agros ademimus ut agrum locumque habitandum daremus, urbem innoxiam stare incolumem pateremur, ut qui hodie uideat eam nullum oppugnatæ captæue ibi uestigium inueniat. sed quid ego Capuam dico, cum Carthagini uictæ pacem ac libertatem dederimus? magis illud est periculum ne nimis facile uictis ignoscendo plures ob id ipsum experiundam aduersus nos fortunam belli incitemus. hæc pro nobis dicta sint, hæc aduersus Philippum, cuius domestica parricidia et cognatorum amicorumque cædes et libidinem inhumaniorem prope quam crudelitatem uos, quo propiores Macedoniæ estis, melius nostis. quod uos attinet, Ætoli, nos pro uobis bellum suscepimus aduersus Philippum, uos sine nobis cum eo pacem fecistis. et forsitan dicatis bello Punico occupatis nobis coactos metu uos leges pacis ab eo qui tum plus poterat accepisse; et nos, cum alia maiora urgerent, depositum a uobis bellum et ipsi omisimus. nunc et nos deum benignitate Punico perfecto bello totis uiribus nostris in Macedoniam incubuimus, et uobis restituendi uos in amicitiam societatemque nostram fortuna oblata est, nisi perire cum Philippo quam uincere cum Romanis mauultis.

32

Hæc dicta ab Romano cum essent, inclinatis omnium animis Romanos Damocritus prætor Ætolorum pecunia, ut fama est, ab rege accepta, nihil aut huic aut illi parti adsensus, rem magni discriminis consiliis nullam esse tam inimicam quam celeritatem dixit: celerem enim pænitentiam, sed eandem seram atque inutilem sequi, cum præcipitata raptim consilia neque reuocari neque in integrum restitui possint. deliberationis autem eius cuius ipse maturitatem expectandam putaret tempus ita iam nunc statui posse: cum legibus cautum esset ne de pace belloque nisi in Panætolico et Pylaico concilio ageretur, decernerent extemplo ut prætor sine fraude, cum de bello et pace agere uelit, aduocet concilium et quod tum referatur decernaturque ut perinde ius ratumque sit ac si in Panætolico aut Pylaico concilio actum esset. dimissis ita suspensa re legatis egregie consultum genti aiebat: nam utrius partis melior fortuna belli esset, eius societatem inclinaturos. hæc in concilio Ætolorum acta.

33

Philippus impigre terra marique parabat bellum. nauales copias Demetriadem in Thessaliam contrahebat; Attalum Romanamque classem principio ueris ab Ægina ratus moturos, nauibus maritimæque oræ præfecit Heraclidam, quem et ante præfecerat; ipse terrestres copias comparabat, magna se duo auxilia Romanis detraxisse credens, ex una parte Ætolos, ex altera Dardanos, faucibus Pelagoniam a filio Perseo interclusis. ab consule non parabatur sed gerebatur iam bellum. per Dassaretiorum fines exercitum ducebat, frumentum quod ex hibernis extulerat integrum uehens, quod in usum militi satis esset præbentibus agris. oppida uicique partim uoluntate, partim metu se tradebant; quædam ui expugnata, quædam deserta in montes propinquos refugientibus barbaris inueniebantur. Lyncum statiua posuit prope flumen Beuum; inde frumentatum circa horrea Dassaretiorum mittebat. Philippus consternata quidem omnia circa pauoremque ingentem hominum cernebat, sed parum gnarus quam partem petisset consul, alam equitum explorandum quonam hostes iter intendissent misit. idem error apud consulem erat: mouisse ex hibernis regem sciebat, quam regionem petisset ignorans. is quoque speculatum miserat equites. duæ alæ ex diuerso, cum diu incertis itineribus uagatæ per Dassaretios essent, tandem in unum iter conuenerunt. neutros fefellit, ut fremitus procul hominum equorumque exauditus est, hostes adpropinquare. itaque priusquam in conspectum uenirent, equos armaque expedierant; nec mora, ubi primum hostem uidere, concurrendi facta est. forte et numero et uirtute, utpote lecti utrimque, haud impares æquis uiribus per aliquot horas pugnarunt. fatigatio ipsorum equorumque incerta uictoria diremit prœlium; Macedonum quadraginta equites, Romanorum quinque et triginta ceciderunt. neque eo magis explorati quicquam in qua regione castra hostium essent aut illi regem aut hi consulem rettulerunt; per transfugas cognitum est, quos leuitas ingeniorum cognoscendas hostium res in omnibus bellis præbet.

34

Philippus aliquid et caritatem suorum et ut promptius pro eo periculum adirent ratus profecturum se, si equitum qui ceciderant in expeditione sepeliendorum curam habuisset, adferri eos in castra iussit, ut conspiceretur ab omnibus funeris honos. nihil tam incertum nec tam inæstimabile est quam animi multitudinis. quod promptiores subeundam omnem dimicationem uidebatur facturum, id metum pigritiamque incussit; nam qui hastis sagittisque et rara lanceis facta uolnera uidissent, cum Græcis Illyriisque pugnare adsueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora bracchiis cum humero abscisis aut tota ceruice desecta diuisa a corpore capita patentiaque uiscera et fœditatem aliam uolnerum uiderunt, aduersus quæ tela quosque uiros pugnandum foret pauidi uolgo cernebant. ipsum quoque regem terror cepit nondum iusto prœlio cum Romanis congressum. itaque reuocato filio præsidioque quod in faucibus Pelagoniæ erat, ut iis copiis suas augeret, Pleurato Dardanisque iter in Macedoniam patefecit. ipse cum uiginti milibus peditum, duobus milibus equitum ducibus transfugis hostem profectus paulo plus mille passus a castris Romanis tumulum propinquum Atæo fossa ac uallo conmuniuit; ac subiecta cernens Romana castra, admiratus esse dicitur et uniuersam speciem castrorum et discripta suis quæque partibus cum tendentium ordine tum itinerum interuallis, et negasse barbarorum ea castra ulli uideri posse. biduum consul et rex, alter alterius conatus expectantes, continuere suos intra uallum; tertio die Romanus omnes in aciem copias eduxit.

35

Rex non tam celerem aleam uniuersi certaminis timens quadringentos TrallesIllyriorum id, sicut alio diximus loco, est genuset Cretenses trecentos, addito his peditibus pari numero equitum, cum duce Athenagora, uno ex purpuratis, lacessendos hostium equites misit. ab Romanis autemaberat acies eorum paulo plus quingentos passusuelites et equitum duæ ferme alæ emissæ, ut numero quoque eques pedesque hostem æquarent. credere regii genus pugnæ quo adsueuerant fore, ut equites in uicem insequentes refugientesque nunc telis uterentur, nunc terga darent, Illyriorum uelocitas excursiones et impetus subitos usui esset, Cretenses in inuehentem se effuse hostem sagittas conicerent. turbauit hunc ordinem pugnandi non acrior quam pertinacior impetus Romanorum; nam haud secus quam si tota acie dimicarent, et uelites emissis hastis comminus gladiis rem gerebant et equites, ut semel in hostem euecti sunt, stantibus equis, partim ex ipsis equis, partim desilientes immiscentesque se peditibus pugnabant. ita nec eques regius equiti par erat, insuetus stabilem pugnam, nec pedes concursator et uagus et prope seminudus genere armorum ueliti Romano parmam gladiumque habenti pariterque et se tuendum et hostem petendum armato. non tulere itaque dimicationem nec alia re quam uelocitate tutantes se in castra refugerunt.

36

Uno deinde intermisso die, cum omnibus copiis equitum leuisque armaturæ pugnaturus rex esset, nocte cætratos, quos peltastas uocant, loco opportuno inter bina castra in insidiis abdiderat præceperatque Athenagoræ et equitibus ut si aperto prœlio procederet res, uterentur fortuna, si minus, cedendo sensim insidiarum locum hostem pertraherent. et equitatus quidem cessit, duces caetratæ cohortis non satis expectato signo ante tempus excitatis suis occasionem bene gerendæ rei amisere. Romanus et aperto prœlio uictor et tutus a fraude insidiarum in castra sese recepit. postero die consul omnibus copiis in aciem descendit ante prima signa locatis elephantis, quo auxilio tum primum Romani, quia captos aliquot bello Punico habebant, usi sunt. ubi latentem intra uallum hostem uidit, in tumulos quoque ac sub ipsum uallum exprobrans metum successit. postquam ne tum quidem potestas pugnandi dabatur, quia ex tam propinquis statiuis parum tuta frumentatio erat, dispersos milites per agros equitibus extemplo inuasuris, octo fere inde milia, interuallo tutiorem frumentationem habiturus, castra Ottolobumid est loco nomenmouit. cum in propinquo agro frumentarentur Romani, primo rex intra uallum suos tenuit, ut cresceret simul et neglegentia cum audacia hosti. ubi effusos uidit, cum omni equitatu et Cretensium auxiliaribus, quantum equitem uelocissimi pedites cursu æquare poterant, citato profectus agmine inter castra Romana et frumentatores constituit signa. inde copiis diuisis partem consectandos uagos frumentatores emisit dato signo ne quem uiuum relinquerent, cum parte ipse substitit itineraque quibus castra recursuri uidebantur hostes obsedit. iam passim cædes ac fuga erat, necdum quisquam in castra Romana nuntius cladis peruenerat, quia refugientes in regiam stationem incidebant et plures ab obsidentibus uias quam ab emissis cædem interficiebantur. tandem inter medias hostium stationes elapsi quidam trepidi tumultum magis quam certum nuntium intulerunt castris.

37

Consul equitibus iussis qua quisque posset opem ferre laborantibus ipse legiones e castris educit et agmine quadrato hostem ducit. dispersi equites per agros quidam aberrarunt decepti clamoribus aliis ex alio existentibus loco, pars obuios habuerunt hostes. pluribus locis simul pugna cœpit. regia statio atrocissimum prœlium edebat; nam et ipsa multitudine equitum peditumque prope iusta acies erat et Romanorum, quia medium obsederat iter, plurimi in eam inferebantur. eo quoque superiores Macedones erant, quod et rex ipse hortator aderat et Cretensium auxiliares multos ex improuiso uolnerabant, conferti præparatique in dispersos et effusos pugnantes. quod si modum in insequendo habuissent, non in præsentis modo certaminis gloriam sed in summam etiam belli profectum foret: nunc auiditate cædis intemperantius secuti in prægressas cum tribunis militum cohortes Romanas incidere, et fugiens eques, ut primo signa suorum uidit, conuertit in effusum hostem equos, uersaque momento temporis fortuna pugnæ est terga dantibus qui modo secuti erant. multi comminus congressi, multi fugientes interfecti; nec ferro tantum periere, sed in paludes quidam coniecti profundo limo cum ipsis equis hausti sunt. rex quoque in periculo fuit; nam ruente saucio equo præceps terram datus haud multum afuit quin iacens opprimeretur. saluti fuit eques, qui raptim ipse desiluit pauidumque regem in equum subiecit; ipse, cum pedes æquare cursu fugientes non posset equites, ab hostibus casum regis concitatis confossus perit. rex circumuectus paludes per uias inuiaque trepida fuga in castra tandem, iam desperantibus plerisque incolumem euasurum, peruenit. ducenti Macedonum equites eo prœlio periere, centum ferme capti; octoginta admodum ornati equi spoliis simul armorum relatis abducti.

38

Fuere qui hoc die regem temeritatis, consulem segnitiæ accusarent: nam et Philippo quiescendum fuisse, cum paucis diebus hostes exhausto circa omni agro ultimum inopiæ uenturos sciret, et consulem, cum equitatum hostium leuemque armaturam fudisset ac prope regem ipsum cepisset, protinus castra hostium ducere debuisse; nec enim mansuros ita perculsos hostes fuisse debellarique momento temporis potuisse. id dictu quam re, ut pleraque, facilius erat. nam si omnibus peditum quoque copiis congressus rex fuisset, forsitan inter tumultum, cum omnes uicti metuque perculsi ex prœlio intra uallum, protinus inde superuadentem munimenta uictorem hostem fugerent, exui castris potuerit rex; cum uero integræ copiæ peditum in castris mansissent, stationes ante portas præsidiaque disposita essent, quid nisi ut temeritatem regis effuse paulo ante secuti perculsos equites imitaretur, profecisset? neque enim ne regis quidem primum consilium, quo impetum in frumentatores palatos per agros fecit, reprehendendum foret, si modum prosperæ pugnæ imposuisset. eo quoque minus est mirum temptasse eum fortunam, quod fama erat Pleuratum Dardanosque ingentibus copiis profectos domo iam in Macedoniam transcendisse; quibus si undique circumuentus copiis foret, sedentem Romanum debellaturum credi poterat. itaque secundum duas aduersas equestres pugnas multo minus tutam moram in iisdem statiuis fore Philippus ratus, cum abire inde et fallere abiens hostem uellet, caduceatore sub occasum solis misso consulem qui indutias sepeliendos equites peteret, frustratus hostem secunda uigilia multis ignibus per tota castra relictis silenti agmine abit.

39

Corpus iam curabat consul cum uenisse caduceatorem et quid uenisset nuntiatum est. responso tantum dato mane postero die fore copiam conueniendi, id quod quæsitum erat, nox dieique insequentis pars præcipiendum iter Philippo data est. montes quam uiam non ingressurum graui agmine Romanum sciebat petit. consul prima luce caduceatore datis indutiis dimisso haud ita multo post abisse hostem cum sensisset, ignarus qua sequeretur, iisdem statiuis frumentando dies aliquot consumpsit. Stuberram deinde petit atque ex Pelagonia frumentum quod in agris erat conuexit; inde Pluinnam est progressus, nondum comperto quam regionem hostes petissent. Philippus cum primo Bruanium statiua habuisset, profectus inde transuersis limitibus terrorem præbuit subitum hosti. mouere itaque ex Pluinna Romani et Osphagum flumen posuerunt castra. rex haud procul inde et ipse uallo super ripam amnis ductoErigonum incolæ uocantconsedit. inde satis comperto Eordæam petituros Romanos, occupandas angustias, ne superare hostes artis faucibus inclusum aditum possent, præcessit. ibi alia uallo, alia fossa, alia lapidum congerie ut pro muro essent, alia arboribus obiectis, ut aut locus postulabat aut materia suppeditabat, propere permuniit atque, ut ipse rebatur, uiam suapte natura difficilem obiectis per omnes transitus operibus inexpugnabilem fecit. erant pleraque siluestria circa, incommoda phalangi maxime Macedonum, quæ nisi ubi prælongis hastis uelut uallum ante clipeos obiecit, quod ut fiat libero campo opus est, nullius admodum usus est. Thracas quoque rumpiæ ingentis et ipsæ longitudinis inter obiectos undique ramos impediebant. Cretensium una cohors non inutilis erat; sed ea quoque ipsa ut, si quis impetum faceret, in patentem uolneri equum equitemque sagittas conicere poterat, ita aduersus scuta Romana nec traiciendum satis magnam uim habebat nec aperti quicquam erat quod peterent. itaque id ut uanum teli genus senserunt esse, saxis passim tota ualle iacentibus incessebant hostem. ea maiore cum sonitu quam uolnere ullo pulsatio scutorum parumper succedentes Romanos tenuit; deinde iis quoque spretis partim testudine facta per aduersos uadunt hostes, partim breui circuitu cum in iugum collis euasissent, trepidos ex præsidiis stationibusque Macedonas deturbant et, ut in locis impeditis difficili fuga, plerosque etiam obtruncant.

40

Ita angustiæ minore certamine quam quod animis proposuerant superatæ et in Eordæam peruentum, ubi peruastatis passim agris in Elimiam consul se recepit. inde impetum in Orestidem facit et oppidum Celetrum est adgressus in pæneinsula situm: lacus mœnia cingit, angustis faucibus unum ex continenti iter est. primo situ ipso freti clausis portis abnuere imperium; deinde, postquam signa ferri ac testudine succedi portam obsessasque fauces agmine hostium uiderunt, priusquam experirentur certamen metu in deditionem uenerunt. ab Celetro in Dassaretios processit urbemque Pelion ui cepit. seruitia inde cum cetera præda abduxit, [et] libera capita sine pretio dimisit oppidumque iis reddidit præsidio ualido imposito; nam et sita opportune urbs erat impetus in Macedoniam faciendos. ita peragratis hostium agris consul in loca pacata Apolloniam, unde orsus bellum erat, copias reduxit.

Philippum auerterant Ætoli et Athamanes et Dardani et tot bella repente alia ex aliis locis exorta. aduersus Dardanos, iam recipientes ex Macedonia sese, Athenagoran cum expeditis peditibus ac maiore parte equitatus misit, iussum instare ab tergo abeuntibus et carpendo postremum agmen segniores eos mouendos domo exercitus efficere. Ætolos Damocritus prætor, qui moræ decernendum bellum Naupactum auctor fuerat, idem proximo concilio arma conciuerat post famam equestris Ottolobum pugnæ Dardanorumque et Pleurati cum Illyriis transitum in Macedoniam, hoc classis Romanæ aduentum Oreum et super circumfusas tot Macedoniæ gentes maritimam quoque instantem obsidionem.

41

causæ Damocritum Ætolosque restituerant Romanis; et Amynandro rege Athamanum adiuncto profecti Cercinium obsedere. clauserant portas, incertum ui an uoluntate, quia regium habebant præsidium; ceterum intra paucos dies captum est Cercinium atque incensum; qui superfuerunt e magna clade liberi seruique inter ceteram prædam abducti. is timor omnes qui circumcolunt Bœben paludem relictis urbibus montes cœgit petere. Ætoli inopia praedæ inde auersi in Perrhæbiam ire pergunt. Cyretias ibi ui capiunt fœdeque diripiunt; qui Malœam incolunt uoluntate in deditionem societatemque accepti. ex Perrhæbia Gomphos petendi Amynander auctor erat: et imminet Athamania huic urbi uidebaturque expugnari sine magno certamine posse. Ætoli campos Thessaliæ opimos prædam petiere, sequente quamquam non probante Amynandro nec effusas populationes Ætolorum nec castra quo fors tulisset loco sine ullo discrimine aut cura muniendi posita. itaque ne temeritas eorum neglegentiaque sibi ac suis etiam cladis alicuius causa esset, cum campestribus locis subicientes eos castra Pharcadoni urbi uideret, ipse paulo plus mille passuum inde tumulum suis quamuis leui munimento tutum cepit. cum Ætoli nisi quod populabantur uix meminisse uiderentur se in agro hostium esse, alii palati semermes uagarentur, alii in castris sine stationibus per somnum uinumque dies noctibus æquarent, Philippus inopinantibus aduenit. quem cum adesse refugientes ex agris quidam pauidi nuntiassent, trepidare Damocritus ceterique duceset erat forte meridianum tempus, quo plerique graues cibo sopiti iacebant—: excitare alii alios, iubere arma capere, alios dimittere reuocandos qui palati per agros prædabantur; tantaque trepidatio fuit ut sine gladiis quidam equitum exirent, loricas plerique non induerent. ita raptim educti, cum sescentorum ægre simul equites peditesque numerum explessent, incidunt in regium equitatum numero armis animisque præstantem. itaque primo impetu fusi uix temptato certamine turpi fuga repetunt castra; cæsi captique quidam quos equites ab agmine fugientium interclusere.

42

Philippus suis iam uallo adpropinquantibus receptui cani iussit; fatigatos enim equos uirosque non tam prœlio quam itineris simul longitudine, simul præpropera celeritate habebat. itaque turmatim equites, in uicem manipulos leuis armaturæ aquatum ire et prandere iubet, alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum propter grauitatem armorum. quod ubi aduenit, et ipsis imperatum ut statutis signis armisque ante se positis raptim cibum caperent binis ternisue summum ex manipulis aquandi causa missis; interim eques cum leui armatura paratus instructusque stetit, si quid hostis moueret. Ætoliiam enim et quæ per agros sparsa multitudo fuerat receperat se in castraut defensuri munimenta circa portas uallumque armatos disponunt, dum quietos hostes ipsi feroces ex tuto spectabant. postquam mota signa Macedonum sunt et succedere uallum parati atque instructi cœpere, repente omnes relictis stationibus per auersam partem castrorum tumulum castra Athamanum perfugiunt; multi in hac quoque tam trepida fuga capti cæsique sunt Ætolorum. Philippus, si satis diei superesset, non dubius quin Athamanes quoque exui castris potuissent, die per prœlium, deinde per direptionem castrorum absumpto sub tumulo in proxima planitie consedit, prima luce insequentis diei hostem adgressurus. sed Ætoli eodem pauore quo sua castra reliquerant nocte proxima dispersi fugerunt. maximo usui fuit Amynander, quo duce Athamanes itinerum periti summis montibus per calles ignotas sequentibus eos hostibus in Ætoliam perduxerunt. non ita multos in dispersa fuga error intulit in Macedonum equites, quos prima luce Philippus, ut desertum tumulum uidet, carpendum hostium agmen misit.

43

Per eos dies et Athenagoras regius præfectus Dardanos recipientes se in fines adeptus postremum agmen primo turbauit; dein, postquam Dardani conuersis signis direxere aciem, æqua pugna iusto prœlio erat. ubi rursus procedere Dardani cœpissent, equite et leui armatura regii nullum tale auxilii genus habentes Dardanos oneratosque immobilibus armis uexabant; et loca ipsa adiuuabant. occisi perpauci sunt, plures uolnerati, captus nemo, quia non excedunt temere ordinibus suis sed confertim et pugnant et cedunt. ita damna Romano accepta bello duabus per opportunas expeditiones cœrcitis gentibus restituerat Philippus incepto forti, non prospero solum euentu. minuit deinde ei forte oblata res hostium Ætolorum numerum. Scopas princeps gentis ab Alexandrea magno cum pondere auri ab rege Ptolomæo missus sex milia peditum et quingentos equites mercede conductos Ægyptum auexit; nec ex iuuentute Ætolorum quemquam reliquisset, ni Damocritus nunc belli quod instaret, nunc futuræ solitudinis admonens, incertum cura gentis an ut aduersaretur Scopæ parum donis cultus, partem iuniorum castigando domi continuisset.

44

Hæc ea æstate ab Romanis Philippoque gesta terra; classis a Corcyra eiusdem principio æstatis cum L. Apustio legato profecta Maleo superato circa Scyllæum agri Hermionici Attalo regi coniuncta est. tum uero Atheniensium ciuitas, cui odio in Philippum per metum iam diu moderata erat, id omne in auxilii præsentis spem effundit. nec unquam ibi desunt linguæ promptæ plebem concitandam; quod genus cum in omnibus liberis ciuitatibus tum præcipue Athenis, ubi oratio plurimum pollet, fauore multitudinis alitur. rogationem extemplo tulerunt plebesque sciuit ut Philippi statuæ imagines omnes nominaque earum, item maiorum eius uirile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque, diesque festi sacra sacerdotes, quæ ipsius maiorumque eius honoris causa instituta essent, omnia profanarentur; loca quoque in quibus positum aliquid inscriptumue honoris eius causa fuisset detestabilia esse, neque in iis quicquam postea poni dedicarique placere eorum quæ in loco puro poni dedicarique fas esset; sacerdotes publicos quotienscumque pro populo Atheniensi sociisque, exercitibus et classibus eorum precarentur, totiens detestari atque exsecrari Philippum liberos eius regnumque, terrestres naualesque copias, Macedonum genus omne nomenque. additum decreto: si quis quid postea quod notam ignominiamque Philippi pertineret ferret, id omne populum Atheniensem iussurum; si quis contra ignominiam proue honore eius dixisset fecissetue, qui occidisset eum iure cæsurum. postremo inclusum, ut omnia quæ aduersus Pisistratidas decreta quondam erant eadem in Philippo seruarentur. Athenienses quidem litteris uerbisque, quibus solis ualent, bellum aduersus Philippum gerebant.

45

Attalus Romanique cum Piræum primo ab Hermione petissent, paucos ibi morati dies oneratique æque immodicis honores sociorum atque in ira aduersus hostem fuerant Atheniensium decretis, nauigant a Piræo Andrum. et cum in portu quem Gaureion uocant constitissent, missis qui temptarent oppidanorum animos, si uoluntate tradere urbem quam uim experiri mallent, postquam præsidio regio arcem teneri nec se potestatis suæ esse respondebant, expositis copiis apparatuque omni urbium oppugnandarum diuersis partibus rex et legatus Romanus urbem subeunt. plus aliquanto Græcos Romana arma signaque non ante uisa animique militum tam prompte succedentium muros terruere; itaque fuga extemplo in arcem facta est, urbe hostes potiti. et in arce cum biduum loci se magis quam armorum fiducia tenuissent, tertio die pacti ipsi præsidiumque ut cum singulis uestimentis Delium Bœotiæ transueherentur, urbem arcemque tradiderunt. ea ab Romanis regi Attalo concessa: prædam ornamentaque urbis ipsi auexerunt. Attalus, ne desertam haberet insulam, et Macedonum fere omnibus et quibusdam Andriorum ut manerent persuasit. postea et ab Delio qui ex pacto trauecti eo fuerant promissis regis, cum desiderium quoque patriæ facilius credendum inclinaret animos, reuocati.

Ab Andro Cythnum traiecerunt; ibi dies aliquot oppugnanda urbe nequiquam absumpti et, quia uix operæ pretium erat, abscessere. Prasiascontinentis Atticæ is locus estIssæorum uiginti lembi classi Romanorum adiuncti sunt. ii missi populandos Carystiorum agros; cetera classis Geræstum, nobilem Eubœæ portum, dum ab Carysto Issæi redirent, tenuit. inde omnes uelis in altum datis mari medio præter Scyrum insulam Icum peruenere. ibi paucos dies sæuiente Borea retenti, ubi prima tranquillitas data est, Sciathum traiecere, uastatam urbem direptamque nuper a Philippo. per agros palati milites frumentum et si qua alia usui esse uescendum poterant naues rettulere; praedæ nec erat quicquam nec meruerant Græci cur diriperentur. inde Cassandream petentes primo Mendæum, maritimum ciuitatis eius uicum, tenuere. inde cum superato promunturio ipsa mœnia urbis circumagere classem uellent, sæua coorta tempestate prope obruti fluctibus dispersi magna ex parte amissis armamentis in terram effugerunt. omen quoque ea maritima tempestas rem terra gerendam fuit. nam conlectis in unum nauibus expositisque copiis adgressi urbem cum multis uolneribus repulsiet erat ualidum ibi regium præsidium- inrito incepto regressi Canastræum Pallenes traiecere. inde superato Toronæ promunturio nauigantes Acanthum petiere. ibi primo ager uastatus, deinde ipsa urbs ui capta ac direpta; nec ultra progressiiam enim et graues præda naues habebantretro unde uenerant Sciathum et ab Sciatho Eubœam repetunt.

46

Ibi relicta classe decem nauibus expeditis sinum Maliacum intrauere conloquendum cum Ætolis de ratione gerendi belli. Pyrrhias Ætolus princeps legationis eius fuit quæ communicanda consilia Heracleam cum rege et cum Romano legato uenit. petitum ex fœdere ab Attalo est ut mille milites mitteret; tantum enim numerum bellum gerentibus aduersus Philippum debebat. id negatum Ætolis, quod illi quoque grauati prius essent populandam Macedoniam exire, quo tempore Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque abstrahere eum inde respectu rerum suarum potuissent. ita Ætoli cum spe magis Romanis omnia pollicentibus quam cum auxilio dimissi; Apustius cum Attalo classem redit.

Inde agitari de Oreo oppugnando cœptum. ualida ea ciuitas et mœnibus et, quia ante fuerat temptata, firmo erat præsidio: coniunxerant se iis post expugnationem Andri cum præfecto Acesimbroto uiginti Rhodiæ naues, tectæ omnes. eam classem in stationem Zelasium miseruntPhthiotidis super Demetriadem promunturium est peropportune obiectumut, si quid inde mouerent Macedonum naues, in præsidio essent. Heraclides præfectus regius classem ibi tenebat magis per occasionem, si quam neglegentia hostium dedisset, quam aperta ui quicquam ausurus. Oreum diuersi Romani et rex Attalus oppugnabant, Romani a maritima arce, regii aduersus uallem inter duas iacentem arces, qua et muro intersæpta urbs est. et ut loca diuersa, sic dispari modo etiam oppugnabant: Romanus testudinibus et uineis et ariete mouendo muris, regii ballistis catapultisque et alio omni genere tormentorum tela ingerentes et pondere ingenti saxa; faciebant et cuniculos et quidquid aliud priore oppugnatione expertum profuerat. ceterum non plures tantum Macedones quam ante tuebantur urbem arcesque sed etiam præsentioribus animis, et castigationis regis in admissa culpa et simul minarum, simul promissorum in futurum memores. itaque cum præter spem tempus ibi traheretur plusque in obsidione et in operibus quam in oppugnatione celeri spei esset, interim et aliud agi posse ratus legatus ~militibus relictis, quod satis uidebatur opera perficienda, traicit in proxima continentis Larisamquenon illam in Thessalia nobilem urbem, sed alteram quam Cremasten uocantsubito aduentu præter arcem cepit. Attalus quoque Pteleon nihil minus quam tale quicquam in alterius oppugnatione urbis timentibus oppressit. et iam cum opera in effectu erant circa Oreum, tum præsidium quod intus erat labore adsiduo, uigiliis diurnis pariter nocturnisque et uolneribus confectum. muri quoque pars ariete incusso subruta multis iam locis prociderat, perque apertum ruina iter nocte Romani in arcem quæ super portum est perruperunt. Attalus luce prima signo ex arce dato ab Romanis et ipse urbem inuasit stratis magna ex parte muris: præsidium oppidanique in arcem alteram perfugere, unde biduo post deditio facta. urbs regi, captiua corpora Romanis cessere.

47

Iam autumnale æquinoctium instabat, et est sinus Euboicus quem Cœla uocant suspectus nautis; itaque ante hiemales motus euadere inde cupientes Piræum, unde profecti bellum erant, repetunt. Apustius triginta nauibus ibi relictis super Maleum nauigat Corcyram. regem statum initiorum Cereris ut sacris interesset tenuit; secundum initia et ipse in Asiam se recepit Acesimbroto et Rhodiis domum remissis. hæc ea æstate terra marique aduersus Philippum sociosque eius ab consule et legato Romanis adiuuantibus rege Attalo et Rhodiis gesta.

Consul alter C. Aurelius confectum bellum cum in prouinciam uenisset, haud clam tulit iram aduersus prætorem quod absente se rem gessisset. misso igitur eo in Etruriam ipse in agrum hostium legiones induxit populandoque cum præda maiore quam gloria bellum gessit. L. Furius simul quod in Etruria nihil erat rei quod gereret, simul Gallico triumpho imminens quem absente consule irato atque inuidente facilius impetrari posse ratus est, Romam inopinato cum uenisset, senatum in æde Bellonæ habuit expositisque rebus gestis ut triumphanti sibi in urbem inuehi liceret petit.

48

Apud magnam partem senatus et magnitudine rerum gestarum ualebat et gratia. maiores natu negabant triumphum et quod alieno exercitu rem gessisset et quod prouinciam reliquisset cupiditate rapiendi per occasionem triumphi: id uero eum nullo exemplo fecisse. consulares præcipue expectandum fuisse consulem censebantpotuisse enim castris prope urbem positis tutanda colonia ita ut acie non decerneret in aduentum eius rem extrahereet quod prætor non fecisset, senatui faciendum esse ut consulem expectaret: ubi coram disceptantes consulem et prætorem audissent uerius de causa existimaturos esse. magna pars senatus nihil præter res gestas et an in magistratu suis quis auspiciis gessisset censebant spectare senatum debere: ex duabus coloniis, quæ uelut claustra cohibendos Gallicos tumultus oppositæ fuissent, cum una direpta et incensa esset traiecturumque id incendium uelut ex continentibus tectis in alteram tam propinquam coloniam esset, quid tandem prætori faciendum fuisse? nam si sine consule geri nihil oportuerit, aut senatum peccasse qui exercitum prætori dederitpotuisse enim sicut non prætoris sed consulis exercitu rem geri uoluerit, ita finire senatus consulto ne per prætorem sed per consulem gerereturaut consulem qui non, cum exercitum ex Etruria transire in Galliam iussisset, ipse Arimini occurrerit ut bello interesset quod sine eo geri fas non esset. non expectare belli tempora moras et dilationes imperatorum, et pugnandum esse interdum non quia uelis sed quia hostis cogat. pugnam ipsam euentumque pugnæ spectari debere: fusos cæsosque hostes, castra capta ac direpta, coloniam liberatam obsidione, alterius coloniæ captiuos reciperatos restitutosque suis, debellatum uno prœlio esse. non homines tantum ea uictoria lætatos sed diis quoque immortalibus per triduum supplicationes habitas, quod bene ac feliciter, non quod male ac temere res publica a L. Furio prætore gesta esset. data fato etiam quodam Furiæ genti Gallica bella.

49

Huius generis orationibus ipsius amicorumque uicta est præsentis gratia prætoris absentis consulis maiestas triumphumque frequentes L. Furio decreuerunt. triumphauit de Gallis in magistratu L. Furius prætor et in ærarium tulit trecenta uiginti milia æris, argenti bigati centum septuaginta milia mille quingentos. neque captiui ulli ante currum ducti neque spolia prælata neque milites secuti: omnia præter uictoriam penes consulem esse apparebat.

Ludi deinde a P. Cornelio Scipione quos consul in Africa uouerat magno apparatu facti. et de agris militum eius decretum ut quot quisque eorum annos in Hispania aut in Africa militasset, in singulos annos bina iugera agri acciperet: eum agrum decemuiri adsignarent. triumuiri item creati supplendum Venusinis colonorum numerum, quod bello Hannibalis attenuatæ uires eius coloniæ erant, C. Terentius Varro T. Quinctius Flamininus P. Cornelius Cn. f. Scipio; hi colonos Venusiam adscripserunt.

Eodem anno C. Cornelius Cethegus, qui proconsul Hispaniam obtinebat, magnum hostium exercitum in agro Sedetano fudit. quindecim milia Hispanorum eo prœlio dicuntur cæsa, signa militaria capta octo et septuaginta. C. Aurelius consul cum ex prouincia Romam comitiorum causa uenisset, non id quod animis præceperant questus est, non expectatum se ab senatu neque disceptandi cum prætore consuli potestatem factam, sed ita triumphum decresse senatum ut nullius nisi eius qui triumphaturus esset et non eorum qui bello interfuissent uerba audiret: maiores ideo instituisse ut legati tribuni centuriones milites denique triumpho adessent, ut testes rerum gestarum eius cui tantus honos haberetur populus Romanus uideret. ecquem ex eo exercitu qui cum Gallis pugnauerit, si non militem, lixam saltem fuisse quem percunctari posset senatus quid ueri prætor uaniue adferret? comitiis deinde diem edixit, quibus creati sunt consules L. Cornelius Lentulus P. Villius Tappulus. prætores inde facti L. Quinctius Flamininus L. Valerius Flaccus L. Villius Tappulus Cn. Bæbius Tamphilus.

50

Annona quoque eo anno peruilis fuit; frumenti uim magnam ex Africa aduectam ædiles curules M. Claudius Marcellus et Sex. Ælius Pætus binis æris in modios populo diuiserunt. et ludos Romanos magno apparatu fecerunt; diem unum instaurarunt; signa ænea quinque ex multaticio argento in ærario posuerunt. plebeii ludi ab ædilibus L. Terentio Massiliota et Cn. Bæbio Tamphilo, qui prætor designatus erat, ter toti instaurati. et ludi funebres eo anno per quadriduum in foro mortis causa M. Valeri Læuini a P. et M. filiis eius facti et munus gladiatorium datum ab iis; paria quinque et uiginti pugnarunt. M. Aurelius Cotta decemuir sacrorum mortuus: in eius locum M‘. Acilius Glabrio suffectus.

Comitiis ædiles curules creati sunt forte ambo qui statim occipere magistratum non possent. nam C. Cornelius Cethegus absens creatus erat, cum Hispaniam obtineret prouinciam; C. Valerius Flaccus, quem præsentem creauerant, quia flamen Dialis erat iurare in leges non poterat; magistratum autem plus quinque dies, nisi qui iurasset in leges, non licebat gerere. petente Flacco ut legibus solueretur, senatus decreuit ut si ædilis qui pro se iuraret arbitratu consulum daret, consules si iis uideretur cum tribunis plebis agerent uti plebem ferrent. datus qui iuraret pro fratre L. Valerius Flaccus prætor designatus; tribuni plebem tulerunt plebesque sciuit ut perinde esset ac si ipse ædilis iurasset. et de altero ædile scitum plebi est factum: rogantibus tribunis quos duos in Hispaniam cum imperio exercitus ire iuberent, ut C. Cornelius ædilis curulis magistratum gerendum ueniret et L. Manlius Acidinus decederet de prouincia multos post annos, plebes Cn. Cornelio Lentulo et L. Stertinio pro consulibus imperium esse in Hispania iussit.