Hic status rerum in Hispania erat. in Italia consul Marcellus Salapia per proditionem recepta Marmoreas et Meles de Samnitibus ui cepit. ad tria milia militum ibi Hannibalis, quæ præsidii causa relicta erant, oppressa: præda—et aliquantum eius fuit—militi concessa. tritici quoque ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia hordei inuenta. ceterum nequaquam inde tantum gaudium fuit quanta clades intra paucos dies accepta est haud procul Herdonea urbe. castra ibi Cn. Fuluius proconsul habebat spe recipiendæ Herdoneæ, quæ post Cannensem cladem ab Romanis defecerat, nec loco satis tuto posita nec præsidiis firmata. neglegentiam insitam ingenio ducis augebat spes ea quod labare iis aduersus Pœnum fidem senserat, postquam Salapia amissa excessisse iis locis in Bruttios Hannibalem auditum est. ea omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata Hannibali simul curam sociæ retinendæ urbis et spem fecere incautum hostem adgrediendi. exercitu expedito ita ut famam prope præueniret magnis itineribus ad Herdoneam contendit et, quo plus terroris hosti obiceret, acie instructa accessit. par audacia Romanus, consilio et uiribus impar, copiis raptim eductis conflixit. quinta legio et sinistra ala acriter pugnam inierunt; ceterum Hannibal signo equitibus dato ut, cum pedestres acies occupassent præsenti certamine oculos animosque, circumuecti pars castra hostium, pars terga trepidantium inuaderent, ipse Cn. Fului similitudinem nominis—quia Cn. Fuluium prætorem biennio ante in iisdem deuicerat locis—increpans, similem euentum pugnæ fore adfirmabat. neque ea spes uana fuit. nam cum comminus acie et peditum certamine multi cecidissent Romanorum, starent tamen ordines signaque, equestris tumultus a tergo, simul a castris clamor hostilis auditus sextam [ante] legionem, quæ in secunda acie posita prior ab Numidis turbata est, quintam deinde atque eos qui ad prima signa erant auertit; pars in fugam effusi, pars in medio cæsi, ubi et ipse Cn. Fuluius cum undecim tribunis militum cecidit. Romanorum sociorumque quot cæsa in eo prœlio milia sint, quis pro certo adfirmet, cum tredecim milia alibi, alibi haud plus quam septem inueniam? castris prædaque uictor potitur. Herdoneam, quia et defecturam fuisse ad Romanos comperit nec mansuram in fide, si inde abscessisset, multitudine omni Metapontum ac Thurios traducta, incendit: occidit principes qui cum Fuluio conloquia occulta habuisse comperti sunt. Romani qui ex tanta clade euaserant diuersis itineribus semermes ad Marcellum consulem in Samnium perfugerunt.
Marcellus nihil admodum tanta clade territus litteras Romam ad senatum de duce et exercitu ad Herdoneam amisso scribit: ceterum eundem se, qui post Cannensem pugnam ferocem uictoria Hannibalem contuderit, ire aduersus eum, breuem illi lætitiam qua exsultet facturum. et Romæ quidem cum luctus ingens ex præterito, tum timor in futurum erat: consul ex Samnio in Lucanos transgressus ad Numistronem in conspectu Hannibalis loco plano, cum Pœnus collem teneret, posuit castra. addidit et aliam fidentis speciem, quod prior in aciem eduxit; nec detractauit Hannibal, ut signa portis efferri uidit. ita tamen aciem instruxerunt ut Pœnus dextrum cornu in collem erigeret, Romani sinistrum ad oppidum adplicarent. ab Romanis prima legio et dextra ala, ab Hannibale Hispani milites et funditores Baliares, elephanti quoque commisso iam certamine in prœlium acti; diu pugna neutro inclinata stetit. ab hora tertia cum ad noctem pugnam extendissent, fessæque pugnando primæ acies essent, primæ legioni tertia, dextræ alæ sinistra subit, et apud hostes integri a fessis pugnam accepere. nouum atque atrox prœlium ex iam segni repente exarsit, recentibus animis corporibusque; sed nox incerta uictoria diremit pugnantes. postero die Romani ab sole orto in multum diei stetere in acie; ubi nemo hostium aduersus prodit, spolia per otium legere et congestos in unum locum cremauere suos. nocte insequenti Hannibal silentio mouit castra et in Apuliam abiit. Marcellus, ubi lux fugam hostium aperuit, sauciis cum præsidio modico Numistrone relictis præpositoque iis L. Furio Purpurione, tribuno militum, uestigiis institit sequi. ad Uenusiam adeptus eum est. ibi per dies aliquot cum ab stationibus procursaretur, mixta equitum peditumque tumultuosa magis prœlia quam magna et ferme omnia Romanis secunda fuere. inde per Apuliam ducti exercitus sine ullo memorando certamine, cum Hannibal nocte signa moueret locum insidiis quærens, Marcellus nisi certa luce et explorato ante non sequeretur.
Capuæ interim Flaccus dum bonis principum uendendis, agro qui publicatus erat locando—locauit autem omnem frumento—tempus terit, ne deesset materia in Campanos sæuiendi, nouum in occulto gliscens per indicium protractum est facinus. milites ædificiis emotos, simul ut cum agro tecta urbis fruenda locarentur, simul metuens ne suum quoque exercitum sicut Hannibalis nimia urbis amœnitas emolliret, in portis murisque sibimet ipsos tecta militariter cœgerat ædificare; erant autem pleraque ex cratibus ac tabulis facta, alia harundine texta, stramento intecta, omne uelut de industria alimentum ignis. hæc noctis una hora omnia ut incenderent, centum septuaginta Campani principibus Blossiis fratribus coniurauerunt. indicio eius rei ex familia Blossiorum facto, portis repente iussu proconsulis clausis cum ad arma signo dato milites concurrissent, comprehensi omnes qui in noxa erant, et quæstione acriter habita damnati necatique; indicibus libertas et æris dena milia data. Nucerinos et Acerranos, querentes ubi habitarent non esse, Acerris ex parte incensis, Nuceria deleta, Romam Fuluius ad senatum misit. Acerranis permissum, ut ædificarent, quæ incensa erant: Nucerini Atellam quia id maluerant, Atellanis Calatiam migrare iussis, traducti. inter multas magnasque res, quæ nunc secundæ, nunc aduersæ occupabant cogitationes hominum, ne Tarentinæ quidem arcis excidit memoria. M. Ogulnius et P. Aquilius in Etruriam legati ad frumentum cœmendum quod Tarentum portaretur profecti, et mille milites de exercitu urbano, par numerus Romanorum sociorumque, eodem in præsidium cum frumento missi.
Iam æstas in exitu erat comitiorumque consularium instabat tempus; sed litteræ Marcelli, negantis e re publica esse uestigium abscedi ab Hannibale cui cedenti certamenque abnuenti grauis ipse instaret, patribus curam iniecerant ne aut consulem tum maxime res agentem a bello auocarent aut in annum consules deessent. optimum uisum est, quamquam extra Italiam esset, Ualerium potius consulem ex Sicilia reuocari. ad eum litteræ iussu senatus ab L. Manlio prætore urbano missæ cum litteris consulis M. Marcelli, ut ex iis nosceret quæ causa patribus eum potius quam collegam reuocandi ex prouincia esset. eo fere tempore legati ab rege Syphace Romam uenerunt, quæ is prospera prœlia cum Carthaginiensibus fecisset, memorantes: regem nec inimiciorem ulli populo quam Carthaginiensi nec amiciorem quam Romano esse adfirmabant; misisse eum antea legatos in Hispaniam ad Cn. et P. Cornelios imperatores Romanos: nunc ab ipso uelut fonte petere Romanam amicitiam uoluisse. senatus non legatis modo benigne respondit, sed et ipse legatos cum donis ad regem misit, L. Genucium, P. Pœtelium, P. Popillium. dona tulere togam et tunicam purpuream, sellam eburneam, pateram ex quinque pondo auri factam. protinus et alios Africæ regulos iussi adire; iis quoque quæ darentur portata, togæ praetextæ et terna pondo pateræ aureæ. et Alexandream ad Ptolomæum et Cleopatram reges M. Atilius et M‘. Acilius, legati ad commemorandam renouandamque amicitiam missi, dona tulere, regi togam et tunicam purpuream cum sella eburnea, reginæ pallam pictam cum amiculo purpureo.
Multa ea æstate qua hæc facta sunt ex propinquis urbibus agrisque nuntiata sunt prodigia: Tusculi agnum cum ubere lactenti natum, Iouis ædis culmen fulmine ictum ac prope omni tecto nudatum; iisdem ferme diebus Anagniæ terram ante portam ictam diem ac noctem sine ullo ignis alimento arsisse, et aues ad compitum Anagninum in luco Dianæ nidos in arboribus reliquisse; Tarracinæ in mari haud procul portu angues magnitudinis miræ lasciuientium piscium modo exsultasse; Tarquiniis porcum cum ore humano genitum, et in agro Capenate ad lucum Feroniæ quattuor signa sanguine multo diem ac noctem sudasse. hæc prodigia hostiis maioribus procurata decreto pontificum; et supplicatio diem unum Romæ ad omnia puluinaria, alterum in Capenati agro ad Feroniæ lucum indicta.
M. Ualerius consul litteris excitus, prouincia exercituque mandato L. Cincio prætori, M. Ualerio Messalla præfecto classis cum parte nauium in Africam prædatum simul speculatumque quæ populus Carthaginiensis ageret pararetque misso, ipse decem nauibus Romam profectus cum prospere peruenisset, senatum extemplo habuit, ubi de suis rebus gestis commemorauit: cum annos prope sexaginta in Sicilia terra marique magnis sæpe cladibus bellatum esset, se eam prouinciam confecisse. neminem Carthaginiensem in Sicilia esse; neminem Siculum non esse; qui fugati metu inde afuerint, omnes in urbes, in agros suos reductos arare, serere; desertam recoli terram, tandem frugiferam ipsis cultoribus populoque Romano pace ac bello fidissimum annonæ subsidium. exim Muttine, et si quorum aliorum merita erga populum Romanum erant in senatum introductis honores omnibus ad exsoluendam fidem a consule habiti. Muttines etiam ciuis Romanus factus, rogatione ab tribunis plebis ex auctoritate patrum ad plebem lata.
Dum hæc Romæ geruntur, M. Ualerius quinquaginta nauibus cum ante lucem ad Africam accessisset, improuiso in agrum Uticensem escensionem fecit; eumque late depopulatus multis mortalibus cum alia omnis generis præda captis ad naues redit et ad Siciliam tramisit, tertio decimo die quam profectus inde erat Lilybæum reuectus. ex captiuis quæstione habita hæc comperta consulique Læuino omnia ordine perscripta ut sciret quo in statu res Africæ essent: quinque milia Numidarum cum Masinissa, Galæ filio, acerrimo iuuene, Carthagine esse, et alios per totam Africam milites mercede conduci qui in Hispaniam ad Hasdrubalem traicerentur, ut is quam maximo exercitu primo quoque tempore in Italiam transgressus iungeret se Hannibali; in eo positam uictoriam credere Carthaginienses; classem præterea ingentem apparari ad Siciliam repetendam eamque se credere breui traiecturam. hæc recitata a consule ita mouere senatum ut non exspectanda comitia consuli censeret, sed dictatore comitiorum habendorum causa dicto extemplo in prouinciam redeundum. illa disceptatio tenebat quod consul in Sicilia se M. Ualerium Messallam qui tum classi præesset dictatorem dicturum esse aiebat, patres extra Romanum agrum—eum autem Italia terminari—negabant dictatorem dici posse. M. Lucretius tribunus plebis cum de ea re consuleret, ita decreuit senatus ut consul priusquam ab urbe discederet populum rogaret quem dictatorem dici placeret, eumque quem populus iussisset diceret dictatorem; si consul noluisset, prætor populum rogaret; si ne is quidem uellet, tum tribuni ad plebem ferrent. cum consul se populum rogaturum negasset quod suæ potestatis esset, prætoremque uetuisset rogare, tribuni plebem rogarunt, plebesque sciuit ut Q. Fuluius, qui tum ad Capuam erat, dictator diceretur. sed quo die id plebis concilium futurum erat, consul clam nocte in Siciliam abiit; destitutique patres litteras ad M. Claudium mittendas censuerunt ut desertæ ab collega rei publicæ subueniret diceretque quem populus iussisset dictatorem. ita a M. Claudio consule Q. Fuluius dictator dictus, et ex eodem plebis scito ab Q. Fuluio dictatore P. Licinius Crassus pontifex maximus magister equitum dictus.
Dictator postquam Romam uenit, C. Sempronium Blæsum legatum quem ad Capuam habuerat in Etruriam prouinciam ad exercitum misit in locum C. Calpurni prætoris, quem ut Capuæ exercituique suo præesset litteris exciuit. ipse comitia in quem diem primum potuit edixit; quæ certamine inter tribunos dictatoremque iniecto perfici non potuerunt. Galeria iuniorum, quæ sorte prærogatiua erat, Q. Fuluium et Q. Fabium consules dixerat, eodemque iure uocatæ inclinassent ni se tribuni plebis C. et L. Arrenii interposuissent, qui neque magistratum continuari satis ciuile esse aiebant et multo fœdioris exempli eum ipsum creari qui comitia haberet; itaque si suum nomen dictator acciperet, se comitiis intercessuros: si aliorum præterquam ipsius ratio haberetur, comitiis se moram non facere. dictator causam comitiorum auctoritate senatus, plebis scito, exemplis tutabatur: namque Cn. Seruilio consule cum C. Flaminius alter consul ad Trasumennum cecidisset, ex auctoritate patrum ad plebem latum plebemque sciuisse ut, quoad bellum in Italia esset, ex iis qui consules fuissent quos et quotiens uellet reficiendi consules populo ius esset; exemplaque in eam rem se habere, uetus L. Postumi Megelli, qui interrex iis comitiis quæ ipse habuisset consul cum C. Iunio Bubulco creatus esset, recens Q. Fabi, qui sibi continuari consulatum nisi id bono publico fieret profecto nunquam sisset. his orationibus cum diu certatum esset, postremo ita inter dictatorem ac tribunos conuenit ut eo quod censuisset senatus staretur. patribus id tempus rei publicæ uisum est ut per ueteres et expertos bellique peritos imperatores res publica gereretur; itaque moram fieri comitiis non placere. concedentibus tribunis, comitia habita; declarati consules Q. Fabius Maximus quintum, Q. Fuluius Flaccus quartum. prætores inde creati L. Ueturius Philo, T. Quinctius Crispinus, C. Hostilius Tubulus, C. Aurunculeius. magistratibus in annum creatis Q. Fuluius dictatura se abdicauit.
Extremo æstatis huius classis Punica nauium quadraginta cum præfecto Hamilcare in Sardiniam traiecta, Olbiensem primo, dein postquam ibi P. Manlius Uolso prætor cum exercitu apparuit circumacta inde ad alterum insulæ latus Caralitanum agrum uastauit, et cum præda omnis generis in Africam redit.
Sacerdotes Romani eo anno mortui aliquot suffectique. C. Seruilius pontifex factus in locum T. Otacili Crassi, Ti. Sempronius Ti. filius Longus augur factus in locum T. Otacili Crassi. decemuir item sacris faciundis in locum Ti. Semproni C. filii Longi Ti. Sempronius Ti. filius Longus suffectus. M. Marcius rex sacrorum mortuus est et M. Æmilius Papus maximus curio; neque in eorum locum sacerdotes eo anno suffecti.
Et censores hic annus habuit L. Ueturium Philonem et P. Licinium Crassum, maximum pontificem. Crassus Licinius nec consul nec prætor ante fuerat quam censor est factus: ex ædilitate gradum ad censuram fecit. sed hi censores neque senatum legerunt neque quicquam publicæ rei egerunt: mors diremit L. Ueturi; inde et Licinius censura se abdicauit. ædiles curules L. Ueturius et P. Licinius Uarus ludos Romanos diem unum instaurarunt: ædiles plebei Q. Catius et L. Porcius Licinus ex multaticio argento signa ænea ad Cereris dedere et ludos pro temporis eius copia magnifici apparatus fecerunt.
Exitu anni huius C. Lælius legatus Scipionis die quarto et tricensimo quam a Tarracone profectus erat Romam uenit; isque cum agmine captiuorum ingressus urbem magnum concursum hominum fecit. postero die in senatum introductus captam Carthaginem caput Hispaniæ uno die, receptasque aliquot urbes quæ defecissent nouasque in societatem adscitas exposuit; ex captiuis comperta iis fere congruentia quæ in litteris fuerant M. Ualeri Messallæ. maxime mouit patres Hasdrubalis transitus in Italiam, uix Hannibali atque eius armis obsistentem. productus et in contionem Lælius eadem edisseruit. senatus ob res feliciter a P. Scipione gestas supplicationem in unum diem decreuit; C. Lælium primo quoque tempore cum quibus uenerat nauibus redire in Hispaniam iussit.—Carthaginis expugnationem in hunc annum contuli multis auctoribus, haud nescius quosdam esse qui anno insequenti captam tradiderint, quod mihi minus simile ueri uisum est annum integrum Scipionem nihil gerendo in Hispania consumpsisse. Q. Fabio Maximo quintum Q. Fuluio Flacco quartum consulibus, idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, Italia ambobus prouincia decreta, regionibus tamen partitum imperium: Fabius ad Tarentum, Fuluius in Lucanis ac Bruttiis rem gereret. M. Claudio prorogatum in annum imperium. prætores sortiti prouincias, C. Hostilius Tubulus urbanam, L. Ueturius Philo peregrinam cum Gallia, T. Quinctius Crispinus Capuam, C. Aurunculeius Sardiniam. exercitus ita per prouincias diuisi: Fuluio duæ legiones quas in Sicilia M. Ualerius Læuinus haberet, Fabio, quibus in Etruria C. Calpurnius præfuisset: urbanus exercitus ut in Etruriam succederet: C. Calpurnius eidem præesset prouinciæ exercituique: Capuam exercitumque quem Q. Fuluius habuisset T. Quinctius obtineret: C. Hostilius ab C. Lætorio proprætore prouinciam exercitumque qui tum Arimini erat acciperet. M. Marcello quibus consul rem gesserat legiones decretæ; M. Ualerio cum L. Cincio—iis quoque enim prorogatum in Sicilia imperium—Cannensis exercitus datus, eumque supplere ex militibus qui ex legionibus Cn. Fului superessent iussi. conquisitos eos consules in Siciliam miserunt; additaque eadem militiæ ignominia sub qua Cannenses militabant quique ex prætoris Cn. Fului exercitu ob similis iram fugæ missi eo ab senatu fuerant. C. Aurunculeio eædem in Sardinia legiones quibus P. Manlius Uolso eam prouinciam obtinuerat decretæ. P. Sulpicio eadem legione eademque classe Macedoniam obtinere iusso prorogatum in annum imperium. triginta quinqueremes ex Sicilia Tarentum ad Q. Fabium consulem mitti iussæ: cetera classe placere prædatum in Africam aut ipsum M. Ualerium Læuinum traicere aut mittere seu L. Cincium seu M. Ualerium Messallam uellet. nec de Hispania quicquam mutatum nisi quod non in annum Scipioni Silanoque, sed donec reuocati ab senatu forent prorogatum imperium est. ita prouinciæ exercituumque in eum annum partita imperia.
Inter maiorum rerum curas comitia maximi curionis, cum in locum M. Æmili sacerdos crearetur, uetus excitauerunt certamen, patriciis negantibus C. Mamili Atelli, qui unus ex plebe petebat, habendam rationem esse quia nemo ante eum nisi ex patribus id sacerdotium habuisset. tribuni appellati ad senatum rem reiecerunt: senatus populi potestatem fecit: ita primus ex plebe creatus maximus curio C. Mamilius Atellus. et flaminem Dialem inuitum inaugurari cœgit P. Licinius pontifex maximus C. Ualerium Flaccum; decemuirum sacris faciundis creatus in locum Q. Muci Scaeuolæ demortui C. Lætorius. causam inaugurari coacti flaminis libens reticuissem, ni ex mala fama in bonam uertisset. ob adulescentiam neglegentem luxuriosamque C. Flaccus flamen captus a P. Licinio pontifice maximo erat, L. Flacco fratri germano cognatisque aliis ob eadem uitia inuisus. is ut animum eius cura sacrorum et cærimoniarum cepit, ita repente exuit antiquos mores ut nemo tota iuuentute haberetur prior nec probatior primoribus patrum, suis pariter alienisque, esset. huius famæ consensu elatus ad iustam fiduciam sui rem intermissam per multos annos ob indignitatem flaminum priorum repetiuit, ut in senatum introiret. ingressum eum curiam cum P. Licinius prætor inde eduxisset, tribunos plebis appellauit. flamen uetustum ius sacerdotii repetebat: datum id cum toga prætexta et sella curuli ei flamonio esse. prætor non exoletis uetustate annalium exemplis stare ius, sed recentissimæ cuiusque consuetudinis usu uolebat: nec patrum nec auorum memoria Dialem quemquam id ius usurpasse. tribuni rem inertia flaminum oblitteratam ipsis, non sacerdotio damno fuisse cum æquum censuissent, ne ipso quidem contra tendente prætore, magno adsensu patrum plebisque flaminem in senatum introduxerunt, omnibus ita existimantibus magis sanctitate uitæ quam sacerdotii iure eam rem flaminem obtinuisse. consules priusquam in prouincias irent, duas urbanas legiones in supplementum quantum opus erat ceteris exercitibus militum scripserunt. urbanum ueterem exercitum Fuluius consul C. Fuluio Flacco legato—frater hic consulis erat—in Etruriam dedit ducendum et legiones quæ in Etruria erant Romam deducendas. et Fabius consul reliquias exercitus Fuluiani conquisitas—fuere autem ad quattuor milia trecenti quadraginta quattuor—Q. Maximum filium ducere in Siciliam ad M. Ualerium proconsulem iussit, atque ab eo duas legiones et triginta quinqueremes accipere. nihil eæ deductæ ex insula legiones minuerunt nec uiribus nec specie eius prouinciæ præsidium; nam cum præter egregie suppletas duas ueteres legiones transfugarum etiam Numidarum equitum peditumque magnam uim haberet, Siculos quoque qui in exercitu Epicydis aut Pœnorum fuerant, belli peritos uiros, milites scripsit. ea externa auxilia cum singulis Romanis legionibus adiunxisset, duorum speciem exercituum seruauit; altero L. Cincium partem insulæ, regnum qua Hieronis fuerat, tueri iussit: altero ipse ceteram insulam tuebatur diuisam quondam Romani Punicique imperii finibus, classe quoque nauium septuaginta partita ut omni ambitu litorum præsidio oræ maritimæ essent. ipse cum Muttinis equitatu prouinciam peragrabat ut uiseret agros cultaque ab incultis notaret et perinde dominos laudaret castigaretque. ita tantum ea cura frumenti prouenit ut et Romam mitteret et Catinam conueheret unde exercitui qui ad Tarentum æstiua acturus esset posset præberi.
Ceterum transportati milites in Siciliam—et erant maior pars Latini nominis sociorumque—prope magni motus causa fuere; adeo ex paruis sæpe magnarum momenta rerum pendent. fremitus enim inter Latinos sociosque in conciliis ortus, decimum annum dilectibus stipendiis se exhaustos esse; quotannis ferme clade magna pugnare; alios in acie occidi, alios morbo absumi; magis perire sibi ciuem qui ab Romano miles lectus sit quam qui ab Pœno captus: quippe ab hoste gratis remitti in patriam, ab Romanis extra Italiam in exsilium uerius quam in militiam ablegari. octauum iam ibi annum senescere Cannensem militem, moriturum ante quam Italia hostis, quippe nunc cum maxime florens uiribus, excedat. si ueteres milites non redeant in patriam, noui legantur, breui neminem superfuturum. itaque quod propediem res ipsa negatura sit, priusquam ad ultimam solitudinem atque egestatem perueniant, negandum populo Romano esse. si consentientes in hoc socios uideant Romani, profecto de pace cum Carthaginiensibus iungenda cogitaturos: aliter nunquam uiuo Hannibale sine bello Italiam fore. hæc acta in conciliis.
Triginta tum coloniæ populi Romani erant; ex iis duodecim, cum omnium legationes Romæ essent, negauerunt consulibus esse unde milites pecuniamque darent. eæ fuere Ardea, Nepete, Sutrium, Alba, Carseoli, Sora, Suessa, Circeii, Setia, Cales, Narnia, Interamna. noua re consules icti cum absterrere eos a tam detestabili consilio uellent, castigando increpandoque plus quam leniter agendo profecturos rati, eos ausos esse consulibus dicere aiebant quod consules ut in senatu pronuntiarent in animum inducere non possent; non enim detractationem eam munerum militiæ, sed apertam defectionem a populo Romano esse. redirent itaque propere in colonias et tamquam integra re, locuti magis quam ausi tantum nefas, cum suis consulerent. admonerent non Campanos neque Tarentinos esse eos sed Romanos, inde oriundos, inde in colonias atque in agrum bello captum stirpis augendæ causa missos. quæ liberi parentibus deberent, ea illos Romanis debere, si ulla pietas, si memoria antiquæ patriæ esset. consulerent igitur de integro; nam tum quidem quæ temere agitassent, ea prodendi imperii Romani, tradendæ Hannibali uictoriæ esse. cum alternis hæc consules diu iactassent, nihil moti legati neque se quid domum renuntiarent habere dixerunt neque senatum suum quid noui consuleret, ubi nec miles qui legeretur nec pecunia quæ daretur in stipendium esset. cum obstinatos eos uiderent consules, rem ad senatum detulerunt, ubi tantus pauor animis hominum est iniectus ut magna pars actum de imperio diceret: idem alias colonias facturas, idem socios; consensisse omnes ad prodendam Hannibali urbem Romanam.
Consules hortari et consolari senatum et dicere alias colonias in fide atque officio pristino fore: eas quoque ipsas quæ officio decesserint si legati circa eas colonias mittantur qui castigent, non qui precentur, uerecundiam imperii habituras esse. permissum ab senatu iis cum esset, agerent facerentque ut e re publica ducerent, pertemptatis prius aliarum coloniarum animis citauerunt legatos quæsiueruntque ab iis ecquid milites ex formula paratos haberent. pro duodeuiginti coloniis M. Sextilius Fregellanus respondit et milites paratos ex formula esse, et si pluribus opus esset plures daturos, et quidquid aliud imperaret uelletque populus Romanus enixe facturos; ad id sibi neque opes deesse, animum etiam superesse. consules parum sibi uideri præfati pro merito eorum sua uoce conlaudari [eos] nisi uniuersi patres iis in curia gratias egissent, sequi in senatum eos iusserunt. senatus quam poterat honoratissimo decreto adlocutos eos, mandat consulibus ut ad populum quoque eos producerent, et inter multa alia præclara quæ ipsis maioribusque suis præstitissent recens etiam meritum eorum in rem publicam commemorarent. ne nunc quidem post tot sæcula sileantur fraudenturue laude sua: Signini fuere et Norbani Saticulanique et Fregellani et Lucerini et Uenusini et Brundisini et Hadriani et Firmani et Ariminenses, et ab altero mari Pontiani et Pæstani et Cosani, et mediterranei Beneuentani et Æsernini et Spoletini et Placentini et Cremonenses. harum coloniarum subsidio tum imperium populi Romani stetit, iisque gratiæ in senatu et apud populum actæ. duodecim aliarum coloniarum quæ detractauerunt imperium mentionem fieri patres uetuerunt, neque illos dimitti neque retineri neque appellari a consulibus; ea tacita castigatio maxime ex dignitate populi Romani uisa est.
Cetera expedientibus quæ ad bellum opus erant consulibus, aurum uicesimarium quod in sanctiore ærario ad ultimos casus seruabatur promi placuit. prompta ad quattuor milia pondo auri. inde quingena pondo data consulibus et M. Marcello et P. Sulpicio proconsulibus et L. Ueturio prætori qui Galliam prouinciam erat sortitus, additumque Fabio consuli centum pondo auri præcipuum quod in arcem Tarentinam portaretur; cetero auro usi sunt ad uestimenta præsenti pecunia locanda exercitui qui in Hispania bellum secunda sua fama ducisque gerebat.
Prodigia quoque priusquam ab urbe consules proficiscerentur procurari placuit. in Albano monte tacta de cælo erant signum Iouis arborque templo propinqua, et Ostiæ lacus, et Capuæ murus Fortunæque ædis, et Sinuessæ murus portaque. hæc de cælo tacta: cruentam etiam fluxisse aquam Albanam quidam auctores erant, et Romæ intus in cella ædis Fortis Fortunæ de capite signum quod in corona erat in manum sponte sua prolapsum. et Priuerni satis constabat bouem locutum uolturiumque frequenti foro in tabernam deuolasse, et Sinuessæ natum ambiguo inter marem ac feminam sexu infantem, quos androgynos uolgus, ut pleraque, faciliore ad duplicanda uerba Græco sermone appellat, et lacte pluuisse et cum elephanti capite puerum natum. ea prodigia hostiis maioribus procurata, et supplicatio circa omnia puluinaria, obsecratio in unum diem indicta; et decretum ut C. Hostilius prætor ludos Apollini sicut iis annis uoti factique erant uoueret faceretque. per eos dies et censoribus creandis Q. Fuluius consul comitia habuit. creati censores ambo qui nondum consules fuerant, M. Cornelius Cethegus P. Sempronius Tuditanus. ii censores ut agrum Campanum fruendum locarent ex auctoritate patrum latum ad plebem est plebesque sciuit. senatus lectionem contentio inter censores de principe legendo tenuit. Sempronii lectio erat; ceterum Cornelius morem traditum a patribus sequendum aiebat ut qui primus censor ex iis qui uiuerent fuisset, eum principem legerent; is T. Manlius Torquatus erat; Sempronius cui di sortem legendi dedissent ei ius liberum eosdem dedisse deos; se id suo arbitrio facturum lecturumque Q. Fabium Maximum quem tum principem Romanæ ciuitatis esse uel Hannibale iudice uicturus esset. cum diu certatum uerbis esset, concedente collega lectus a Sempronio princeps in senatum Q. Fabius Maximus consul. inde alius lectus senatus octo præteritis, inter quos M. Cæcilius Metellus erat, infamis auctor deserendæ Italiæ post Cannensem cladem. in equestribus quoque notis eadem seruata causa, sed erant perpauci quos ea infamia attingeret; illis omnibus—et multi erant—adempti equi qui Cannensium legionum equites in Sicilia erant. addiderunt acerbitati etiam tempus, ne præterita stipendia procederent iis quæ equo publico emeruerant, sed dena stipendia equis priuatis facerent. magnum præterea numerum eorum conquisiuerunt qui equo merere deberent, atque ex iis qui principio eius belli septemdecim annos nati fuerant neque militauerant omnes ærarios fecerunt. locauerunt inde reficienda quæ circa forum incendio consumpta erant, septem tabernas, macellum, atrium regium.
Transactis omnibus quæ Romæ agenda erant consules ad bellum profecti. prior Fuluius prægressus Capuam: post paucos dies consecutus Fabius, qui et collegam coram obtestatus et per litteras Marcellum ut quam acerrimo bello detinerent Hannibalem dum ipse Tarentum oppugnaret—ea urbe adempta hosti iam undique pulso, nec ubi consisteret nec quid fidum respiceret habenti, ne remorandi quidem causam in Italia fore—Regium etiam nuntium mittit ad præfectum præsidii quod ab Læuino consule aduersus Bruttios ibi locatum erat, octo milia hominum, pars maxima ab Agathyrna, sicut ante dictum est, ex Sicilia traducta, rapto uiuere hominum adsuetorum; additi erant Bruttiorum indidem perfugæ, et audacia et audendi omnia necessitatibus pares. hanc manum ad Bruttium primum agrum depopulandum duci iussit, inde ad Cauloniam urbem oppugnandam. imperata non impigre solum sed etiam auide exsecuti direptis fugatisque cultoribus agri summa ui urbem oppugnabant.
Marcellus et consulis litteris excitus et quia ita induxerat in animum neminem ducem Romanum tam parem Hannibali quam se esse, ubi primum in agris pabuli copia fuit ex hibernis profectus ad Canusium Hannibali occurrit. sollicitabat ad defectionem Canusinos Pœnus; ceterum ut appropinquare Marcellum audiuit, castra inde mouit. aperta erat regio, sine ullis ad insidias latebris; itaque in loca saltuosa cedere inde cœpit. Marcellus uestigiis instabat castraque castris conferebat, et opere perfecto extemplo in aciem legiones educebat. Hannibal turmatim per equites peditumque iaculatores leuia certamina serens casum uniuersæ pugnæ non necessarium ducebat. tractus est tamen ad id quod uitabat certamen. nocte prægressum adsequitur locis planis ac patentibus Marcellus; castra inde ponentem pugnando undique in munitores operibus prohibet. ita signa conlata pugnatumque totis copiis, et cum iam nox instaret Marte æquo discessum est. castra exiguo distantia spatio raptim ante noctem permunita. postero die luce prima Marcellus in aciem copias eduxit; nec Hannibal detractauit certamen, multis uerbis adhortatus milites ut memores Trasumenni Cannarumque contunderent ferociam hostis: urgere atque instare eum; non iter quietos facere, non castra ponere pati, non respirare aut circumspicere; cottidie simul orientem solem et Romanam aciem in campis uidendam esse; si uno prœlio haud incruentus abeat, quietius deinde tranquilliusque eum bellaturum. his inritati adhortationibus simulque tædio ferociæ hostium cottidie instantium lacessentiumque acriter prœlium ineunt. pugnatum amplius duabus horis est. cedere inde ab Romanis dextra ala et extraordinarii cœpere. quod ubi Marcellus uidit, duodeuicesimam legionem in primam aciem inducit. dum alii trepide cedunt, alii segniter subeunt, turbata tota acies est, dein prorsus fusa, et uincente pudorem metu terga dabant. cecidere in pugna fugaque ad duo milia et septingenti ciuium sociorumque; in iis quattuor Romani centuriones, duo tribuni militum, M. Licinius et M. Heluius. signa militaria quattuor de ala prima quæ fugit, duo de legione quæ cedentibus sociis successerat amissa.
Marcellus postquam in castra reditum est, contionem adeo sæuam atque acerbam apud milites habuit ut prœlio per diem totum infeliciter tolerato tristior iis irati ducis oratio esset. ‘dis immortalibus, ut in tali re, laudes gratesque’ inquit ‘ago quod uictor hostis cum tanto pauore incidentibus uobis in uallum portasque non ipsa castra est adgressus; deseruissetis profecto eodem terrore castra quo omisistis pugnam. qui pauor hic, qui terror, quæ repente qui et cum quibus pugnaretis obliuio animos cepit? nempe iidem sunt hi hostes quod uincendo et uictos sequendo priorem æstatem absumpsistis, quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis, quos leuibus prœliis fatigastis, quos hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis. omitto ea quibus gloriari potestis: cuius et ipsius pudere ac pænitere uos oportet referam—nempe æquis manibus hesterno die diremistis pugnam. quid hæc nox, quid hic dies attulit? uestræ iis copiæ imminutæ sunt an illorum auctæ? non equidem mihi cum exercitu meo loqui uideor nec cum Romanis militibus: corpora tantum atque arma eadem sunt. an si eosdem animos habuissetis, terga uestra uidisset hostis? signa alicui manipulo aut cohorti ademisset? adhuc cæsis legionibus Romanis gloriabatur: uos illi hodierno die primum fugati exercitus dedistis decus.’ clamor inde ortus ut ueniam eius diei daret: ubi uellet deinde experiretur militum suorum animos. ‘ego uero experiar,’ inquit ‘milites, et uos crastino die in aciem educam ut uictores potius quam uicti ueniam impetretis quam petitis.’ cohortibus quæ signa amiserant hordeum dari iussit, centurionesque manipulorum quorum signa amissa fuerant destrictis gladiis discinctos destituit; et ut postero die omnes pedites equites armati adessent edixit. ita contio dimissa fatentium iure ac merito sese increpitos neque illo die uirum quemquam in acie Romana fuisse præter unum ducem, cui aut morte satisfaciendum aut egregia uictoria esset.
Postero die ornati [armatique] ad edictum aderant. imperator eos conlaudat pronuntiatque a quibus orta pridie fuga esset cohortesque quæ signa amisissent se in primam aciem inducturum; edicere iam sese omnibus pugnandum ac uincendum esse et adnitendum singulis uniuersisque ne prius hesternæ fugæ quam hodiernæ uictoriæ fama Romam perueniat. inde cibo corpora firmare iussi ut si longior pugna esset uiribus sufficerent. ubi omnia dicta factaque sunt quibus excitarentur animi militum in aciem procedunt.
Quod ubi Hannibali nuntiatum est, ‘cum eo nimirum’ inquit ‘hoste res est qui nec bonam nec malam ferre fortunam possit. seu uicit, ferociter instat uictis: seu uictus est, instaurat cum uictoribus certamen.’ signa inde canere iussit et copias educit. pugnatum utrimque aliquanto quam pridie acrius est Pœnis ad obtinendum hesternum decus adnitentibus, Romanis ad demendam ignominiam. sinistra ala ab Romanis et cohortes quæ amiserant signa in prima acie pugnabant et legio duodeuicesima ab dextro cornu instructa. L. Cornelius Lentulus et C. Claudius Nero legati cornibus præerant: Marcellus mediam aciem hortator testisque præsens firmabat. ab Hannibale Hispani primam obtinebant frontem—et id roboris in omni exercitu erat. cum anceps diu pugna esset, Hannibal elephantos in primam aciem induci iussit, si quem inicere ea res tumultum ac pauorem posset. et primo turbarunt signa ordinesque, et partim occulcatis, partim dissipatis terrore qui circa erant nudauerant una parte aciem, latiusque fuga manasset ni C. Decimius Flauus tribunus militum signo arrepto primi hastati manipulum eius signi sequi se iussisset. duxit ubi maxime tumultum conglobatæ beluæ faciebant pilaque in eas conici iussit. hæsere omnia tela haud difficili ex propinquo in tanta corpora ictu et tum conferta turba; sed ut non omnes uolnerati sunt, ita in quorum tergis infixa stetere pila, ut est genus anceps, in fugam uersi etiam integros auertere. tum iam non unus manipulus, sed pro se quisque miles qui modo adsequi agmen fugientium elephantorum poterat, pila conicere. eo magis ruere in suos beluæ tantoque maiorem stragem edere quam inter hostes ediderant, quanto acrius pauor consternatam agit quam insidentis magistri imperio regitur. in perturbatam transcursu beluarum aciem signa inferunt Romani pedites et haud magno certamine dissipatos trepidantesque auertunt. tum in fugientes equitatum immittit Marcellus, nec ante finis sequendi est factus quam in castra pauentes compulsi sunt. nam super alia quæ terrorem trepidationemque facerent, elephanti quoque duo in ipsa porta corruerant, coactique erant milites per fossam uallumque ruere in castra. ibi maxima hostium cædes facta; cæsa ad octo milia hominum, quinque elephanti. nec Romanis incruenta uictoria fuit: mille ferme et septingenti de duabus legionibus et sociorum supra mille et trecentos occisi; uolnerati permulti ciuium sociorumque. Hannibal nocte proxima castra mouit: cupientem insequi Marcellum prohibuit multitudo sauciorum.
Speculatores qui prosequerentur agmen missi postero die rettulerunt Bruttios Hannibalem petere.
Iisdem ferme diebus et ad Q. Fuluium consulem Hirpini et Lucani et Uolceientes traditis præsidiis Hannibalis quæ in urbibus habebant dediderunt sese, clementerque a consule cum uerborum tantum castigatione ob errorem præteritum accepti sunt, et Bruttiis similis spes ueniæ facta est, cum ab iis Uibius et Paccius fratres, longe nobilissimi gentis eius, eandem quæ data Lucanis erat condicionem deditionis petentes uenissent.
Q. Fabius consul oppidum in Sallentinis Manduriam ui cepit; ibi ad quattuor milia hominum capta et ceteræ praedæ aliquantum. inde Tarentum profectus in ipsis faucibus portus posuit castra. naues quas Læuinus tutandis commeatibus habuerat partim machinationibus onerat apparatuque mœnium oppugnandorum, partim tormentis et saxis omnique missilium telorum genere instruit, onerarias quoque, non eas solum quæ remis agerentur, ut alii machinas scalasque ad muros ferrent, alii procul ex nauibus uolnerarent mœnium propugnatores. hæ naues ab aperto mari ut urbem adgrederentur instructæ paratæque sunt; et erat liberum mare classe Punica cum Philippus oppugnare Ætolos pararet Corcyram tramissa. in Bruttiis interim Cauloniæ oppugnatores sub aduentu Hannibalis ne opprimerentur in tumulum a præsenti impetu tutum, ad cetera inopem, concessere.
Fabium Tarentum obsidentem leue dictu momentum ad rem ingentem potiundam adiuuit. præsidium Bruttiorum datum ab Hannibale Tarentini habebant. eius præsidii præfectus deperibat amore mulierculæ cuius frater in exercitu Fabi consulis erat. is certior litteris sororis factus de noua consuetudine aduenæ locupletis atque inter populares tam honorati, spem nactus per sororem quolibet impelli amantem posse, quid speraret ad consulem detulit. quæ cum haud uana cogitatio uisa esset pro perfuga iussus Tarentum transire, ac per sororem præfecto conciliatus primo occulte temptando animum, dein satis explorata leuitate blanditiis muliebribus perpulit eum ad proditionem custodiæ loci cui præpositus erat. ubi et ratio agendæ rei et tempus conuenit, miles nocte per interualla stationum clam ex urbe emissus ea quæ acta erant quæque ut agerentur conuenerat ad consulem refert.
Fabius uigilia prima dato signo iis qui in arce erant quique custodiam portus habebant, ipse circumito portu ab regione urbis in orientem uersa occultus consedit. canere inde tubæ simul ab arce simul a portu et ab nauibus quæ ab aperto mari adpulsæ erant, clamorque undique cum ingenti tumultu unde minimum periculi erat de industria ortus. consul interim silentio continebat suos. igitur Democrates, qui præfectus antea classis fuerat, forte illi loco præpositus, postquam quieta omnia circa se uidit, alias partes eo tumultu personare ut captæ urbis interdum excitaretur clamor, ueritus ne inter cunctationem suam consul aliquam uim faceret ac signa inferret, præsidium ad arcem unde maxime terribilis accidebat sonus traducit. Fabius cum et ex temporis spatio et ex silentio ipso quod, ubi paulo ante strepebant excitantes uocantesque ad arma, inde nulla accidebat uox, deductas custodias sensisset, ferri scalas ad eam partem muri qua Bruttiorum cohortem præsidium agitare proditionis conciliator nuntiauerat iubet. ea primum captus est murus adiuuantibus recipientibusque Bruttiis, et transcensum in urbem est; inde et proxima refracta porta ut frequenti agmine signa inferrentur. tum clamore sublato sub ortum ferme lucis nullo obuio armato in forum perueniunt, omnesque undique qui ad arcem portumque pugnabant in se conuerterunt.
Prœlium in aditu fori maiore impetu quam perseuerantia commissum est. non animo, non armis, non arte belli, non uigore ac uiribus corporis par Romano Tarentinus erat; igitur pilis tantum coniectis, prius pæne quam consererent manus terga dederunt, dilapsique per nota urbis itinera in suas amicorumque domos. duo ex ducibus Nico et Democrates fortiter pugnantes cecidere. qui proditionis ad Hannibalem auctor fuerat, cum citato equo ex prœlio auectus esset, uagus paulo post equus [errans] per urbem cognitus, corpus nusquam inuentum est; creditum uolgo est in puteum apertum ex equo præcipitasse. Carthalonem autem præfectum Punici præsidii cum commemoratione paterni hospitii positis armis uenientem ad consulem miles obuius obtruncat. alii alios [passim] sine discrimine armatos inermes cædunt, Carthaginienses Tarentinosque pariter. Bruttii quoque multi passim interfecti, seu per errorem seu uetere in eos insito odio seu ad proditionis famam ut ui potius atque armis captum Tarentum uideretur exstinguendam. tum ab cæde ad diripiendam urbem discursum. triginta milia seruilium capitum dicuntur capta, argenti uis ingens facti signatique, auri tria milia octoginta pondo, signa tabulæ prope ut Syracusarum ornamenta æquauerint. sed maiore animo generis eius præda abstinuit Fabius quam Marcellus; ~qui interroganti scribæ~ quid fieri signis uellet ingentis magnitudinis—di sunt, suo quisque habitu in modum pugnantium formati—deos iratos Tarentinis relinqui iussit. murus inde qui urbem ab arce dirimebat dirutus est ac disiectus.
Dum hæc Tarenti aguntur, Hannibal iis qui Cauloniam obsidebant in deditionem acceptis, audita oppugnatione Tarenti dies noctesque cursim agmine acto cum festinans ad opem ferendam captam urbem audisset, ‘et Romani suum Hannibalem’ inquit ‘habent; eadem qua ceperamus arte Tarentum amisimus.’ ne tamen fugientis modo conuertisse agmen uideretur, quo constiterat loco quinque milia ferme ab urbe posuit castra; ibi paucos moratus dies Metapontum sese recepit. inde duos Metapontinos cum litteris principum eius ciuitatis ad Fabium Tarentum mittit, fidem ab consule accepturos impunita priora fore si Metapontum cum præsidio Punico prodidissent. Fabius uera quæ adferrent esse ratus, diem qua accessurus esset Metapontum constituit litterasque ad principes dedit, quæ ad Hannibalem delatæ sunt. enimuero lætus successu fraudis si ne Fabius quidem dolo inuictus fuisset, haud procul Metaponto insidias ponit. Fabio auspicanti priusquam egrederetur ab Tarento, aues semel atque iterum non addixerunt. hostia quoque cæsa consulenti deos haruspex cauendum a fraude hostili et ab insidiis prædixit. Metapontini postquam ad constitutum non uenerat diem remissi ut cunctantem hortarentur ac repente comprehensi, metu grauioris quæstionis detegunt insidias.
Æstatis eius principio qua hæc agebantur, P. Scipio in Hispania cum hiemem totam reconciliandis barbarorum animis partim donis, partim remissione obsidum captiuorumque absumpsisset, Edesco ad eum clarus inter duces Hispanos uenit. erant coniunx liberique eius apud Romanos; sed præter eam causam etiam uelut fortuita inclinatio animorum quæ Hispaniam omnem auerterat ad Romanum a Punico imperio traxit eum. eadem causa Indibili Mandonioque fuit, haud dubie omnis Hispaniæ principibus, cum omni popularium manu relicto Hasdrubale secedendi in imminentes castris eius tumulos unde per continentia iuga tutus receptus ad Romanos esset. Hasdrubal cum hostium res tantis augescere incrementis cerneret, suas imminui ac fore ut, nisi audendo aliquid moueret, qua cœpissent ruerent, dimicare quam primum statuit. Scipio auidior etiam certaminis erat cum a spe quam successus rerum augebat tum quod priusquam iungerentur hostium exercitus cum uno dimicare duce exercituque quam simul cum uniuersis malebat. ceterum etiamsi cum pluribus pariter dimicandum foret, arte quadam copias auxerat. nam cum uideret nullum esse nauium usum, quia uacua omnis Hispaniæ ora classibus Punicis erat, subductis nauibus Tarracone nauales socios terrestribus copiis addidit; et armorum affatim erat et captorum Carthagine et quæ post captam eam fecerat tanto opificum numero incluso.
Cum iis copiis Scipio ueris principio ab Tarracone egressus—iam enim et Lælius redierat ab Roma, sine quo nihil maioris rei motum uolebat—ducere ad hostem pergit. per omnia pacata eunti, ut cuiusque populi fines transiret prosequentibus excipientibusque sociis, Indibilis et Mandonius cum suis copiis occurrerent. Indibilis pro utroque locutus haudquaquam ut barbarus stolide incauteue, sed potius cum uerecundia ac grauitate, propiorque excusanti transitionem ut necessariam quam glorianti eam uelut primam occasionem raptam; scire enim se transfugæ nomen exsecrabile ueteribus sociis, nouis suspectum esse; neque eum se reprehendere morem hominum si tam anceps odium causa, non nomen faciat. merita inde sua in duces Carthaginienses commemorauit, auaritiam contra eorum superbiamque et omnis generis iniurias in se atque populares. itaque corpus dumtaxat suum ad id tempus apud eos fuisse: animum iam pridem ibi esse ubi ius ac fas crederent coli; ad deos quoque confugere supplices qui nequeant hominum uim atque iniurias pati. se id Scipionem orare ut transitio sibi nec fraudi apud eum nec honori sit. quales ex hac die experiundo cognorit, perinde operæ eorum pretium faceret. ita prorsus respondet facturum Romanus, nec pro transfugis habiturum qui non duxerint societatem ratam ubi nec diuini quicquam nec humani sanctum esset. productæ deinde in conspectum iis coniuges liberique lacrimantibus gaudio redduntur, atque eo die in hospitium abducti: postero die fœdere accepta fides dimissique ad copias adducendas. iisdem deinde castris tendebant donec ducibus iis ad hostem peruentum est.
Proximus Carthaginiensium exercitus Hasdrubalis prope urbem Bæculam erat. pro castris equitum stationes habebant. in eas uelites antesignanique et qui primi agminis erant aduenientes ex itinere priusquam castris locum acciperent, adeo contemptim impetum fecerunt ut facile appareret quid utrique parti animorum esset. in castra trepida fuga compulsi equites sunt signaque Romana portis prope ipsis inlata. atque illo quidem die inritatis tantum ad certamen animis castra Romani posuerunt: nocte Hasdrubal in tumulum copias recipit plano campo in summo patentem; fluuius ab tergo, ante circaque uelut ripa præceps oram eius omnem cingebat. suberat et altera inferior summissa fastigio planities; eam quoque altera crepido haud facilior in adscensum ambibat. in hunc inferiorem campum postero die Hasdrubal postquam stantem pro castris hostium aciem uidit, equites Numidas leuiumque armorum Baliares et Afros demisit.
Scipio circumuectus ordines signaque ostendebat hostem prædamnata spe æquo dimicandi campo captantem tumulos, loci fiducia non uirtutis armorumque stare in conspectu; sed altiora mœnia habuisse Carthaginem, quæ transcendisset miles Romanus; nec tumulos nec arcem, ne mare quidem armis obstitisse suis. ad id fore altitudines quas cepissent hostibus ut per præcipitia et prærupta salientes fugerent; eam quoque se illis fugam clausurum. cohortesque duas alteram tenere fauces uallis per quam deferretur amnis iubet, alteram uiam insidere quæ ab orbe per tumuli obliqua in agros ferret. ipse expeditos qui pridie stationes hostium pepulerant ad leuem armaturam infimo stantem supercilio ducit. per aspreta primum, nihil aliud quam uia impediti, iere; deinde ut sub ictum uenerunt, telorum primo omnis generis uis ingens effusa in eos est; ipsi contra saxa quæ locus strata passim, omnia ferme missilia, præbet ingerere, non milites solum, sed etiam turba calonum immixta armatis.
Ceterum quamquam adscensus difficilis erat et prope obruebantur telis saxisque, adsuetudine tamen succedendi muros et pertinacia animi subierunt primi. qui simul cepere aliquid æqui loci ubi firmo consisterent gradu, leuem et concursatorem hostem atque interuallo tutum cum procul missilibus pugna eluditur, instabilem eundem ad comminus conserendas manus, expulerunt loco et cum cæde magna in aciem altiore superstantem tumulo impegere. inde Scipio iussis aduersus mediam euadere aciem uictoribus ceteras copias cum Lælio diuidit, atque eum parte dextra tumuli circumire donec mollioris adscensus uiam inueniret iubet: ipse ab læua, circuitu haud magno, in transuersos hostes incurrit. inde primo turbata acies est dum ad circumsonantem undique clamorem flectere cornua et obuertere ordines uolunt. hoc tumultu et Lælius subiit; et dum pedem referunt ne ab tergo uolnerarentur, laxata prima acies locusque ad euadendum et mediis datus est, qui per tam iniquum locum stantibus integris ordinibus elephantisque ante signa locatis nunquam euasissent. cum ab omni parte cædes fieret Scipio, qui læuo cornu in dextrum incucurrerat, maxime in nuda latera hostium pugnabat; et iam ne fugæ quidem patebat locus; nam et stationes utrimque Romanæ dextra læuaque insederant uias, et porta castrorum ducis principumque fuga clausa erat, addita trepidatione elephantorum quos territos æque atque hostes timebant. cæsa igitur ad octo milia hominum.
Hasdrubal iam ante quam dimicaret pecunia rapta elephantisque præmissis, quam plurimos poterat de fuga excipiens præter Tagum flumen ad Pyrenæum tendit. Scipio castris hostium potitus cum præter libera capita omnem prædam militibus concessisset, in recensendis captiuis decem milia peditum, duo milia equitum inuenit. ex his Hispanos sine pretio omnes domum dimisit, Afros uendere quæstorem iussit. circumfusa inde multitudo Hispanorum et ante deditorum et pridie captorum regem eum ingenti consensu appellauit. tum Scipio silentio per præconem facto sibi maximum nomen imperatoris esse dixit quo se milites sui appellassent: regium nomen alibi magnum, Romæ intolerabile esse. regalem animum in se esse, si id in hominis ingenio amplissimum ducerent, taciti iudicarent: uocis usurpatione abstinerent. sensere etiam barbari magnitudinem animi, cuius miraculo nominis alii mortales stuperent id ex tam alto fastigio aspernantis. dona inde regulis principibusque Hispanorum diuisa, et ex magna copia captorum equorum trecentos quos uellet eligere Indibilem iussit.
Cum Afros uenderet iussu imperatoris quæstor, puerum adultum inter eos forma insigni cum audisset regii generis esse, ad Scipionem misit. quem cum percontaretur Scipio quis et cuias et cur id ætatis in castris fuisset, Numidam esse ait, Massiuam populares uocare: orbum a patre relictum apud maternum auum Galam, regem Numidarum, eductum, cum auunculo Masinissa, qui nuper cum equitatu subsidio Carthaginiensibus uenisset, in Hispaniam traiecisse; prohibitum propter ætatem a Masinissa nunquam ante prœlium inisse: eo die quo pugnatum cum Romanis esset inscio auunculo clam armis equoque sumpto in aciem exisse; ibi prolapso equo effusum in præceps captum ab Romanis esse. Scipio cum adseruari Numidam iussisset, quæ pro tribunali agenda erant peragit; inde cum se in prætorium recepisset, uocatum eum interrogat uelletne ad Masinissam reuerti. cum effusis gaudio lacrimis cupere uero diceret, tum puero anulum aureum tunicam lato clauo cum Hispano sagulo et aurea fibula equumque ornatum donat, iussisque prosequi quoad uellet equitibus dimisit.
De bello inde consilium habitum; et auctoribus quibusdam ut confestim Hasdrubalem consequeretur, anceps id ratus ne Mago atque alter Hasdrubal cum eo iungerent copias, præsidio tantum ad insidendum Pyrenæum misso ipse reliquum æstatis recipiendis in fidem Hispaniæ populis absumpsit.
Paucis post prœlium factum ad Bæculam diebus cum Scipio rediens iam Tarraconem saltu Castulonensi excessisset, Hasdrubal Gisgonis filius et Mago imperatores ex ulteriore Hispania ad Hasdrubalem uenere, serum post male gestam rem auxilium, consilio in cetera exsequenda belli haud parum opportuni. ibi conferentibus quid in cuiusque prouinciæ regione animorum Hispanis esset, unus Hasdrubal Gisgonis ultimam Hispaniæ oram quæ ad Oceanum et Gades uergit ignaram adhuc Romanorum esse eoque Carthaginiensibus satis fidam censebat: inter Hasdrubalem alterum et Magonem constabat beneficiis Scipionis occupatos omnium animos publice priuatimque esse nec transitionibus finem ante fore quam omnes Hispani milites aut in ultima Hispaniæ amoti aut traducti in Galliam forent. itaque etiam si senatus Carthaginiensium non censuisset, eundum tamen Hasdrubali fuisse in Italiam ubi belli caput rerumque summa esset, simul ut Hispanos omnes procul ab nomine Scipionis ex Hispania abduceret. exercitum eius cum transitionibus tum aduerso prœlio imminutum Hispanis repleri militibus, et Magonem Hasdrubali Gisgonis filio tradito exercitu ipsum cum grandi pecunia ad conducenda mercede auxilia in Baliares traicere; Hasdrubalem Gisgonis cum exercitu penitus in Lusitaniam abire, nec cum Romano manus conserere; Masinissæ ex omni equitatu quod roboris esset tria milia equitum expleri, eumque uagum per citeriorem Hispaniam sociis opem ferre, hostium oppida atque agros populari;—his decretis, ad exsequenda quæ statuerant duces digressi. hæc eo anno in Hispania acta. Romæ fama Scipionis in dies crescere, Fabio Tarentum captum astu magis quam uirtute gloriæ tamen esse, Fului senescere fama, Marcellus etiam aduerso rumore esse, superquam quod primo male pugnauerat, quia uagante per Italiam Hannibale media æstate Uenusiam in tecta milites abduxisset. inimicus erat ei C. Publicius Bibulus tribunus plebis. is iam a prima pugna quæ aduersa fuerat adsiduis contionibus infamem inuisumque plebei Claudium fecerat, et iam de imperio abrogando eius agebat cum tamen necessarii Claudii obtinuerunt ut relicto Uenusiæ legato Marcellus Romam rediret ad purganda ea quæ inimici obicerent nec de imperio eius abrogando absente ipso ageretur. forte sub idem tempus et Marcellus ad deprecandam ignominiam et Q. Fuluius consul comitiorum causa Romam uenit.
Actum de imperio Marcelli in circo Flaminio est ingenti concursu plebisque et omnium ordinum. accusauit tribunus plebis non Marcellum modo, sed omnem nobilitatem: fraude eorum et cunctatione fieri ut Hannibal decimum iam annum Italiam prouinciam habeat, diutius ibi quam Carthagine uixerit; habere fructum imperii prorogati Marcello populum Romanum; bis cæsum exercitum eius æstiua Uenusiæ sub tectis agere. hanc tribuni orationem ita obruit Marcellus commemoratione rerum suarum ut non rogatio solum de imperio eius abrogando antiquaretur, sed postero die consulem eum ingenti consensu centuriæ omnes crearent. additur collega T. Quinctius Crispinus, qui tum prætor erat. postero die prætores creati P. Licinius Crassus Diues pontifex maximus, P. Licinius Uarus Sex. Iulius Cæsar Q. Claudius.
Comitiorum ipsorum diebus sollicita ciuitas de Etruriæ defectione fuit. principium eius rei ab Arretinis fieri C. Calpurnius scripserat, qui eam prouinciam pro prætore obtinebat. itaque confestim eo missus Marcellus consul designatus, qui rem inspiceret ac, si digna uideretur, exercitu accito bellum ex Apulia in Etruriam transferret. eo metu compressi Etrusci quieuerunt. Tarentinorum legatis pacem petentibus cum libertate ac legibus suis responsum ab senatu est ut redirent cum Fabius consul Romam uenisset.
Ludi et Romani et plebeii eo anno in singulos dies instaurati. ædiles curules fuere L. Cornelius Caudinus et Ser. Sulpicius Galba, plebeii C. Seruilius et Q. Cæcilius Metellus. Seruilium negabant iure aut tribunum plebis fuisse aut ædilem esse, quod patrem eius, quem triumuirum agrarium occisum a Boiis circa Mutinam esse opinio per nouem annos fuerat, uiuere atque in hostium potestate esse satis constabat.
Undecimo anno Punici belli consulatum inierunt M. Marcellus quintum—ut numeretur consulatus quem uitio creatus non gessit—et T. Quinctius Crispinus. utrisque consulibus Italia decreta prouincia est et duo consulum prioris anni exercitus—tertius Uenusiæ tum erat, cui Marcellus præfuerat—ita ut ex tribus eligerent duo quos uellent, tertius ei traderetur qui Tarentum et Sallentini prouincia euenisset. ceteræ prouinciæ ita diuisæ: prætoribus, P. Licinio Uaro urbana, P. Licinio Crasso pontifici maximo peregrina et quo senatus censuisset, Sex. Iulio Cæsari Sicilia, Q. Claudio [Flamini] Tarentum. prorogatum imperium in annum est Q. Fuluio Flacco ut prouinciam Capuam quæ T. Quincti prætoris fuerat cum una legione obtineret. prorogatum et C. Hostilio Tubulo est ut pro prætore in Etruriam ad duas legiones succederet C. Calpurnio. prorogatum et L. Ueturio Philoni est ut pro prætore Galliam eandem prouinciam cum iisdem duabus legionibus obtineret quibus prætor obtinuisset. quod in L. Ueturio, idem in C. Aurunculeio decretum ab senatu, latumque de prorogando imperio ad populum est qui prætor Sardiniam prouinciam cum duabus legionibus obtinuerat. additæ ei ad præsidium prouinciæ quinquaginta longæ naues quas P. Scipio ex Hispania misisset. et P. Scipioni et M. Silano suæ Hispaniæ suique exercitus in annum decreti. Scipio ex octoginta nauibus quas aut secum ex Italia adductas aut captas Carthagine habebat quinquaginta in Sardiniam tramittere iussus, quia fama erat magnum naualem apparatum eo anno Carthagine esse: ducentis nauibus omnem oram Italiæ Siciliæ Sardiniæque impleturos. et in Sicilia ita diuisa res est: Sex. Cæsari exercitus Cannensis datus est: M. Ualerius Læuinus—ei quoque enim prorogatum imperium est—classem quæ ad Siciliam erat nauium septuaginta obtineret; adderet eo triginta naues quæ ad Tarentum priore anno fuerant; cum ea centum nauium classe si uideretur ei prædatum in Africam traiceret. et P. Sulpicio ut eadem classe Macedoniam Græciamque prouinciam haberet prorogatum in annum imperium est. de duabus quæ ad urbem Romam fuerant legionibus nihil mutatum. supplementum quo opus esset ut scriberent consulibus permissum. una et uiginti legionibus eo anno defensum imperium Romanum est. et P. Licinio Uaro prætori urbano negotium datum ut naues longas triginta ueteres reficeret quæ Ostiæ erant et uiginti nouas naues sociis naualibus compleret, ut quinquaginta nauium classe oram maris uicinam urbi Romanæ tueri posset. C. Calpurnius uetitus ab Arretio mouere exercitum nisi cum successor uenisset; idem et Tubulo imperatum ut inde præcipue caueret ne qua noua consilia orerentur.
Prætores in prouincias profecti: consules religio tenebat quod prodigiis aliquot nuntiatis non facile litabant. et ex Campania nuntiata erant Capuæ duas ædes, Fortunæ et Martis, et sepulcra aliquot de cælo tacta, Cumis—adeo minimis etiam rebus praua religio inserit deos—mures in æde Iouis aurum rosisse, Casini examen apium ingens in foro consedisse; et Ostiæ murum portamque de cælo tactam, Cære uolturium uolasse in ædem Iouis, Uolsiniis sanguine lacum manasse. horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit. per dies aliquot hostiæ maiores sine litatione caesæ diuque non impetrata pax deum. in capita consulum re publica incolumi exitiabilis prodigiorum euentus uertit.
Ludi Apollinares Q. Fuluio Ap. Claudio consulibus a P. Cornelio Sulla prætore urbano primum facti erant; inde omnes deinceps prætores urbani fecerant; sed in unum annum uouebant dieque incerta faciebant. eo anno pestilentia grauis incidit in urbem agrosque, quæ tamen magis in longos morbos quam in permitiales euasit. eius pestilentiæ causa et supplicatum per compita tota urbe est et P. Licinius Uarus prætor urbanus legem ferre ad populum iussus ut ii ludi in perpetuum in statam diem uouerentur. ipse primus ita uouit, fecitque ante diem tertium nonas Quinctiles. is dies deinde sollemnis seruatus.
De Arretinis et fama in dies grauior et cura crescere patribus. itaque C. Hostilio scriptum est ne differret obsides ab Arretinis accipere, et cui traderet Romam deducendos C. Terentius Uarro cum imperio missus. qui ut uenit, extemplo Hostilius legionem unam quæ ante urbem castra habebat signa in urbem ferre iussit præsidiaque locis idoneis disposuit; tum in forum citatis senatoribus obsides imperauit. cum senatus biduum ad considerandum [tempus] peteret, aut ipsos extemplo dare aut se postero die senatorum omnes liberos sumpturum edixit. inde portas custodire iussi tribuni militum præfectique socium et centuriones ne quis nocte urbe exiret. id segnius neglegentiusque factum; septem principes senatus priusquam custodiæ in portis locarentur ante noctem cum liberis euaserunt. postero die luce prima cum senatus in forum citari cœptus esset desiderati, bonaque eorum uenierunt: a ceteris senatoribus centum uiginti obsides liberi ipsorum accepti traditique C. Terentio Romam deducendi. is omnia suspectiora quam ante fuerant in senatu fecit. itaque tamquam imminente Etrusco tumultu, legionem unam, alteram ex urbanis, Arretium ducere iussus ipse C. Terentius eamque habere in præsidio urbis: C. Hostilium cum cetero exercitu placet totam prouinciam peragrare et cauere ne qua occasio nouare cupientibus res daretur. C. Terentius ut Arretium cum legione uenit, claues portarum cum magistratus poposcisset, negantibus iis comparere fraude amotas magis ratus quam neglegentia intercidisse ipse alias claues omnibus portis imposuit cauitque cum cura ut omnia in potestate sua essent; Hostilium intentius monuit, ut in eo spem non moturos quicquam Etruscos poneret, si ne quid moueri posset præcauisset.
De Tarentinis inde magna contentione in senatu actum coram Fabio, defendente ipso quos ceperat armis, aliis infensis et plerisque æquantibus eos Campanorum noxæ pœnæque. senatus consultum in sententiam M‘. Acilii factum est ut oppidum præsidio custodiretur Tarentinique omnes intra mœnia continerentur, res integra postea referretur cum tranquillior status Italiæ esset. et de M. Liuio præfecto arcis Tarentinæ haud minore certamine actum est, aliis senatus consulto notantibus præfectum quod eius socordia Tarentum proditum hosti esset, aliis præmia decernentibus quod per quinquennium arcem tutatus esset maximeque unius eius opera receptum Tarentum foret, mediis ad censores non ad senatum notionem de eo pertinere dicentibus, cuius sententiæ et Fabius fuit. adiecit tamen, fateri se opera Liui Tarentum receptum quod amici eius uolgo in senatu iactassent; neque enim recipiundum fuisse nisi amissum foret.
Consulum alter T. Quinctius Crispinus ad exercitum quem Q. Fuluius Flaccus habuerat cum supplemento in Lucanos est profectus. Marcellum aliæ atque aliæ obiectæ animo religiones tenebant, in quibus quod cum bello Gallico ad Clastidium ædem Honori et Uirtuti uouisset dedicatio eius a pontificibus impediebatur, quod negabant unam cellam amplius quam uni deo recte dedicari, quia si de cælo tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset difficilis procuratio foret, quod utri deo res diuina fieret sciri non posset; neque enim duobus nisi certis deis rite una hostia fieri. ita addita Uirtutis ædes adproperato opere; neque tamen ab ipso ædes eæ dedicatæ sunt. tum demum ad exercitum quem priore anno Uenusiæ reliquerat cum supplemento proficiscitur.
Locros in Bruttiis Crispinus oppugnare conatus quia magnam famam attulisse Fabio Tarentum rebatur, omne genus tormentorum machinarumque ex Sicilia arcessierat; et naues indidem accitæ erant quæ uergentem ad mare partem urbis oppugnarent. ea omissa oppugnatio est quia Lacinium Hannibal admouerat copias, et collegam eduxisse iam a Uenusia exercitum fama erat, cui coniungi uolebat. itaque in Apuliam ex Bruttiis reditum, et inter Uenusiam Bantiamque minus trium milium passuum interuallo consules binis castris consederant. in eandem regionem et Hannibal rediit auerso ab Locris bello. ibi consules ambo ingenio feroces prope cottidie in aciem exire haud dubia spe, si duobus exercitibus consularibus iunctis commisisset sese hostis, debellari posse.
Hannibal, quia cum Marcello bis priore anno congressus uicerat uictusque erat, ut cum eodem si dimicandum foret nec spem nec metum ex uano haberet, ita duobus consulibus haudquaquam sese parem futurum censebat; itaque totus in suas artes uersus insidiis locum quærebat. leuia tamen prœlia inter bina castra uario euentu fiebant. quibus cum extrahi æstatem posse consules crederent, nihilo minus oppugnari Locros posse rati L. Cincio ut ex Sicilia Locros cum classe traiceret scribunt; et ut ab terra quoque oppugnari mœnia possent, ab Tarento partem exercitus qui in præsidio erat duci eo iusserunt. ea ita futura per quosdam Thurinos comperta Hannibali cum essent, mittit ad insidendam ab Tarento uiam. ibi sub tumulo Peteliæ tria milia equitum, duo peditum in occulto locata; in quæ inexplorato euntes Romani cum incidissent, ad duo milia armatorum cæsa, mille et quingenti ferme uiui capti, alii dissipati fuga per agros saltusque Tarentum rediere.
Tumulus erat siluestris inter Punica et Romana castra ab neutris primo occupatus, quia Romani qualis pars eius quæ uergeret ad hostium castra esset ignorabant, Hannibal insidiis quam castris aptiorem eum crediderat. itaque nocte ad id missas aliquot Numidarum turmas medio in saltu condiderat, quorum interdiu nemo ab statione mouebatur ne aut arma aut ipsi procul conspicerentur. fremebant uolgo in castris Romanis occupandum eum tumulum esse et castello firmandum ne, si occupatus ab Hannibale foret, uelut in ceruicibus haberet hostem. mouit ea res Marcellum, et collegæ ‘quin imus’ inquit ‘ipsi cum equitibus paucis exploratum? subiecta res oculis certius dabit consilium.’ adsentienti Crispino, cum equitibus ducentis uiginti, ex quibus quadraginta Fregellani, ceteri Etrusci erant, proficiscuntur; secuti tribuni militum M. Marcellus consulis filius et A. Manlius, simul et duo præfecti socium L. Arrenius et M‘. Aulius. immolasse eo die quidam prodidere memoriæ consulem Marcellum et prima hostia cæsa iocur sine capite inuentum, in secunda omnia comparuisse quæ adsolent, auctum etiam uisum in capite; nec id sane haruspici placuisse quod secundum trunca et turpia exta nimis læta apparuissent.
ceterum consulem Marcellum tanta cupiditas tenebat dimicandi cum Hannibale ut numquam satis castra castris conlata diceret; tum quoque uallo egrediens signum dedit ut ad locum miles esset paratus, ut si collis in quem speculatum irent placuisset, uasa conligerent et sequerentur.
Exiguum campi ante castra erat; inde in collem aperta undique et conspecta ferebat uia. Numidis speculator nequaquam in spem tantæ rei positus sed si quos uagos pabuli aut lignorum causa longius a castris progressos possent excipere, signum dat ut pariter ab suis quisque latebris exorerentur. non ante apparuere quibus obuiis ab iugo ipso consurgendum erat quam circumiere qui ab tergo intercluderent uiam; tum undique omnes exorti, et clamore sublato impetum fecere. cum in ea ualle consules essent ut neque euadere possent in iugum occupatum ab hoste nec receptum ab tergo circumuenti haberent, extrahi tamen diutius certamen potuisset ni cœpta ab Etruscis fuga pauorem ceteris iniecisset. non tamen omisere pugnam deserti ab Etruscis Fregellani donec integri consules hortando ipsique ex parte pugnando rem sustinebant; sed postquam uolneratos ambo consules, Marcellum etiam transfixum lancea prolabentem ex equo moribundum uidere, tum et ipsi —perpauci autem supererant—cum Crispino consule duobus iaculis icto et Marcello adulescente saucio et ipso effugerunt. interfectus A. Manlius tribunus militum, et ex duobus præfectis socium M‘. Aulius occisus, L. Arrenius captus; et lictores consulum quinque uiui in hostium potestatem uenerunt, ceteri aut interfecti aut cum consule effugerunt; equitum tres et quadraginta aut in prœlio aut in fuga ceciderunt, duodeuiginti uiui capti. tumultuatum et in castris fuerat, ut consulibus irent subsidio, cum consulem et filium alterius consulis saucios exiguasque infelicis expeditionis reliquias ad castra uenientes cernunt. mors Marcelli cum alioqui miserabilis fuit, tum quod nec pro ætate —iam enim maior sexaginta annis erat—neque pro ueteris prudentia ducis tam improuide se collegamque et prope totam rem publicam in præceps dederat.
Multos circa unam rem ambitus fecerim si quæ de Marcelli morte uariant auctores, omnia exsequi uelim. ut omittam alios, Cœlius triplicem gestæ rei ~ordinem edit, unam traditam fama, alteram scriptam in laudatione filii, qui rei gestæ interfuerit, tertiam quam ipse pro inquisita ac sibi comperta affert. ceterum ita fama uariat ut tamen plerique loci speculandi causa castris egressum, omnes insidiis circumuentum tradant.
Hannibal magnum terrorem hostibus morte consulis unius, uolnere alterius iniectum esse ratus, ne cui deesset occasioni castra in tumulum in quo pugnatum erat extemplo transfert; ibi inuentum Marcelli corpus sepelit. Crispinus et morte collegæ et suo uolnere territus, silentio insequentis noctis profectus, quos proximos nanctus est montes, in iis loco alto et tuto undique castra posuit. ibi duo duces sagaciter moti sunt, alter ad inferendam, alter ad cauendam fraudem. anulis Marcelli simul cum corpore Hannibal potitus erat. eius signi errore ne qui dolus necteretur a Pœno metuens Crispinus circa ciuitates proximas miserat nuntios occisum collegam esse anulisque eius hostem potitum: ne quibus litteris crederent nomine Marcelli compositis. paulo ante hic nuntius consulis Salapiam uenerat quam litteræ ab Hannibale allatæ sunt Marcelli nomine compositæ se nocte quæ diem illum secutura esset Salapiam uenturum: parati milites essent qui in præsidio erant, si quo opera eorum opus esset. sensere Salapitani fraudem; et ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfectorum rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuntio—perfuga autem Romanus erat—ut sine arbitro milites quæ uellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt; custodias uigiliasque in eam noctem intentius instruunt; circa portam qua uenturum hostem rebantur quod roboris in præsidio erat opponunt. Hannibal quarta uigilia ferme ad urbem accessit. primi agminis erant perfugæ Romanorum et arma Romana habebant. ii ubi ad portam est uentum Latine omnes loquentes excitant uigiles aperirique portam iubent: consulem adesse. uigiles uelut ad uocem eorum excitati tumultuari trepidare moliri portam. cataracta [deiecta] clausa erat; eam partim uectibus leuant, partim funibus subducunt, in tantum altitudinis ut subire recti possent. uixdum satis patebat iter cum perfugæ certatim ruunt per portam; et cum sescenti ferme intrassent, remisso fune quo suspensa erat cataracta magno sonitu cecidit. Salapitani alii perfugas neglegenter ex itinere suspensa humeris, ut inter pacatos, gerentes arma inuadunt, alii e turribus portæ murisque saxis sudibus pilis absterrent hostem. ita inde Hannibal suamet ipse fraude captus abiit, profectusque ad Locrorum soluendam obsidionem, qua cingebat urbem L. Cincius summa ui operibus tormentorumque omni genere ex Sicilia aduecto oppugnans. Magoni iam haud ferme fidenti retenturum defensurumque se urbem, prima spes morte nuntiata Marcelli adfulsit. secutus inde nuntius Hannibalem Numidarum equitatu præmisso ipsum quantum adcelerare posset cum peditum agmine sequi. itaque ubi primum Numidas edito e speculis signo aduentare sensit, et ipse patefacta repente porta ferox in hostes erumpit. et primo, magis quia improuiso id fecerat quam quod par uiribus esset, anceps certamen erat; deinde ut superuenere Numidæ, tantus pauor Romanis est iniectus ut passim ad mare ac naues fugerent relictis operibus machinisque quibus muros quatiebant. ita aduentu Hannibalis soluta Locrorum obsidio est.
Crispinus postquam in Bruttios profectum Hannibalem sensit, exercitum cui collega præfuerat M. Marcellum tribunum militum Uenusiam abducere iussit: ipse cum legionibus suis Capuam profectus uix lecticæ agitationem præ grauitate uolnerum patiens, Romam litteras de morte collegæ scripsit quantoque ipse in discrimine esset: se comitiorum causa non posse Romam uenire quia nec uiæ laborem passurus uideretur et de Tarento sollicitus esset ne ex Bruttiis Hannibal eo conuerteret agmen; legatos opus esse ad se mitti uiros prudentes cum quibus quæ uellet de re publica loqueretur. hæ litteræ recitatæ magnum et luctum morte alterius consulis et metum de altero fecerunt. itaque et Q. Fabium filium ad exercitum Uenusiam miserunt, et ad consulem tres legati missi Sex. Iulius Cæsar L. Licinius Pollio L. Cincius Alimentus cum paucis ante diebus ex Sicilia redisset. hi nuntiare consuli iussi ut si ad comitia ipse uenire Romam non posset dictatorem in agro Romano diceret comitiorum causa; si consul Tarentum profectus esset, Q. Claudium prætorem placere in eam regionem inde abducere legiones in qua plurimas sociorum urbes tueri posset.
Eadem æstate M. Ualerius cum classe centum nauium ex Sicilia in Africam tramisit, et ad Clupeam urbem escensione facta agrum late nullo ferme obuio armato uastauit. inde ad naues raptim prædatores recepti, quia repente fama accidit classem Punicam aduentare. octoginta erant et tres naues. cum his haud procul Clupea prospere pugnat Romanus. duodeuiginti nauibus captis, fugatis aliis cum magna terrestri naualique præda Lilybæum rediit. eadem æstate et Philippus implorantibus Achæis auxilium tulit, quos et Machanidas tyrannus Lacedæmoniorum finitimo bello urebat et Ætoli, nauibus per fretum quod Naupactum et Patras interfluit—Rhion incolæ uocant—exercitu traiecto, depopulati erant. Attalum quoque regem Asiæ, quia Ætoli summum gentis suæ magistratum ad eum proximo anno concilio detulerant, fama erat in Europam traiecturum.
Ob hæc Philippo in Græciam descendenti ad Lamiam urbem Ætoli duce Pyrrhia, qui prætor in eum annum cum absente Attalo creatus erat, occurrerunt. habebant et ab Attalo auxilia secum et mille ferme ex Romana classe a P. Sulpicio missos. aduersus hunc ducem atque has copias Philippus bis prospero euentu pugnauit; mille admodum hostium utraque pugna occidit. inde cum Ætoli metu compulsi Lamiæ urbis mœnibus tenerent sese, Philippus ad Phalara exercitum duxit; in Maliaco sinu is locus est, quondam frequenter habitatus propter egregium portum tutasque circa stationes et aliam opportunitatem maritimam terrestremque. eo legati ab rege Ægypti Ptolomæo Rhodiisque et Atheniensibus et Chiis uenerunt ad dirimendum inter Philippum atque Ætolos bellum. adhibitus ab Ætolis et ex finitimis pacificator Amynander, rex Athamanum. omnium autem non tanta pro Ætolis cura erat, ferociori quam pro ingeniis Græcorum gente, quam ne Philippus regnumque eius rebus Graeciæ, graue libertati futurum, immisceretur. de pace dilata consultatio est in concilium Achæorum, concilioque ei et locus et dies certa indicta; interim triginta dierum indutiæ impetratæ. profectus inde rex per Thessaliam Bœotiamque Chalcidem Eubœæ uenit ut Attalum, quem classe Eubœam petiturum audierat, portibus et litorum adpulsu arceret. inde præsidio relicto aduersus Attalum si forte interim traiecisset, profectus ipse cum paucis equitum leuisque armaturæ Argos uenit. ibi curatione Heræorum Nemeorumque suffragiis populi ad eum delata quia se Macedonum reges ex ea ciuitate oriundos referunt, Heræis peractis ab ipso ludicro extemplo Ægium profectus est ad indictum multo ante sociorum concilium. ibi de Ætolico finiendo bello actum ne causa aut Romanis aut Attalo intrandi Græciam esset. sed ea omnia uixdum indutiarum tempore circumacto Ætoli turbauere postquam et Attalum Æginam uenisse et Romanam classem stare ad Naupactum audiuere. uocati enim in concilium Achæorum, in quo et eæ legationes erant quæ ad Phalara egerant de pace, primum questi sunt quædam parua contra fidem conuentionis tempore indutiarum facta; postremo negarunt dirimi bellum posse nisi Messeniis Achæi Pylum redderent, Romanis restitueretur Atintania, Scerdilædo et Pleurato Ardiæi. enimuero indignum ratus Philippus uictos uictori sibi ultro condiciones ferre, ne antea quidem se aut de pace audisse aut indutias pepigisse dixit spem ullam habentem quieturos Ætolos, sed uti omnes socios testes haberet se pacis, illos belli causam quæsisse. ita infecta pace concilium dimisit quattuor milibus armatorum relictis ad præsidium Achæorum et quinque longis nauibus acceptis, quas si adiecisset missæ nuper ad se classi Carthaginiensium et ex Bithynia ab rege Prusia uenientibus nauibus, statuerat nauali prœlio lacessere Romanos iam diu in regione ea potentes maris. ipse ab eo concilio Argos regressus; iam enim Nemeorum appetebat tempus, quæ celebrari uolebat præsentia sua.
Occupato rege apparatu ludorum et per dies festos licentius quam inter belli tempora remittente animum P. Sulpicius ab Naupacto profectus classem adpulit inter Sicyonem et Corinthum agrumque nobilissimæ fertilitatis effuse uastauit. fama eius rei Philippum ab ludis exciuit; raptimque cum equitatu profectus iussis subsequi peditibus, palatos passim per agros grauesque præda ut qui nihil tale metuerent adortus Romanos compulit in naues. classis Romana haudquaquam læta præda Naupactum redit: Philippo ludorum quoque qui reliqui erant celebritatem quantæcumque, de Romanis tamen, uictoriæ partæ fama auxerat, lætitiaque ingenti celebrati festi dies, eo magis etiam quod populariter dempto capitis insigni purpuraque atque alio regio habitu æquauerat ceteris se in speciem, quo nihil gratius est ciuitatibus liberis; præbuissetque haud dubiam eo facto spem libertatis nisi omnia intoleranda libidine fœda ac deformia effecisset. uagabatur autem cum uno aut altero comite per maritas domos dies noctesque, et summittendo se in priuatum fastigium quo minus conspectus eo solutior erat, et libertatem, cum aliis uanam ostendisset, totam in suam licentiam uerterat. neque enim omnia emebat aut eblandiebatur, sed uim etiam flagitiis adhibebat, periculosumque et uiris et parentibus erat moram incommoda seueritate libidini regiæ fecisse; uni etiam principi Achæorum Arato adempta uxor nomine Polycratia ac spe regiarum nuptiarum in Macedoniam asportata fuerat.
Per hæc flagitia sollemni Nemeorum peracto paucisque additis diebus, Dymas est profectus ad præsidium Ætolorum quod ab Eleis accitum acceptumque in urbem erat eiciendum. Cycliadas—penes eum summa imperii erat—Achæique ad Dymas regi occurrere, et Eleorum accensi odio quod a ceteris Achæis dissentirent, et infensi Ætolis quos Romanum quoque aduersus se mouisse bellum credebant. profecti ab Dymis coniuncto exercitu transeunt Larisum amnem, qui Eleum agrum ab Dymæo dirimit.
Primum diem quo fines hostium ingressi sunt populando absumpserunt; postero die acie instructa ad urbem accesserunt præmissis equitibus qui obequitando portis promptum ad excursiones genus lacesserent Ætolorum. ignorabant Sulpicium cum quindecim nauibus ab Naupacto Cyllenen traiecisse et expositis in terram quattuor milibus armatorum silentio noctis ne conspici agmen posset intrasse Elim. itaque improuisa res ingentem iniecit terrorem postquam inter Ætolos Eleosque Romana signa atque arma cognouere. et primo recipere suos uoluerat rex; deinde contracto iam inter Ætolos et Tralles—Illyriorum id est genus—certamine cum urgeri uideret suos, et ipse rex cum equitatu in cohortem Romanam incurrit. ibi equus pilo traiectus cum prolapsum super caput regem effudisset, atrox pugna utrimque accensa est, et ab Romanis impetu in regem facto et protegentibus regiis. insignis et ipsius pugna fuit cum pedes inter equites coactus esset prœlium inire; dein cum iam impar certamen esset caderentque circa eum multi et uolnerarentur, raptus ab suis atque alteri equo iniectus fugit. eo die castra quinque milia passuum ab urbe Eleorum posuit; postero die ad propinquum Eleorum castellum—Pyrgum uocant—copias omnes eduxit, quo agrestium multitudinem cum pecoribus metu populationum compulsam audierat. eam inconditam inermemque multitudinem primo statim terrore adueniens cepit; compensaueratque ea præda quod ignominiæ ad Elim acceptum fuerat. diuidenti prædam captiuosque—fuere autem quattuor milia hominum, pecorisque omnis generis ad uiginti milia—nuntius ex Macedonia uenit Æropum quendam corrupto arcis præsidiique præfecto Lychnidum cepisse; tenere et Dassaretiorum quosdam uicos et Dardanos etiam concire. omisso igitur Achaico atque Ætolico bello, relictis tamen duobus milibus et quingentis omnis generis armatorum cum Menippo et Polyphanta ducibus ad præsidium sociorum, profectus ab Dymis per Achaiam Bœotiamque et Eubœam decimis castris Demetriadem in Thessaliam peruenit.
Ibi alii maiorem adferentes tumultum nuntii occurrunt, Dardanos in Macedoniam effusos Orestidem iam tenere ac descendisse in Argestæum campum, famamque inter barbaros celebrem esse Philippum occisum. expeditione ea qua cum populatoribus agri ad Sicyonem pugnauit, in arborem inlatus impetu equi ad eminentem ramum cornu alterum galeæ præfregit; id inuentum ab Ætolo quodam perlatumque in Ætoliam ad Scerdilædum, cui notum erat insigne galeæ, famam interfecti regis uolgauit. post profectionem ex Achaia regis Sulpicius Æginam classe profectus cum Attalo sese coniunxit. Achæi cum Ætolis Eleisque haud procul Messene prosperam pugnam fecerunt. Attalus rex et P. Sulpicius Æginæ hibernarunt.
Exitu huius anni T. Quinctius consul, dictatore comitiorum ludorumque faciendorum causa dicto T. Manlio Torquato, ex uolnere moritur; alii Tarenti, alii in Campania mortuum tradunt; ita quod nullo ante bello acciderat, duo consules sine memorando prœlio interfecti uelut orbam rem publicam reliquerant. dictator Manlius magistrum equitum C. Seruilium—tum ædilis curulis erat—dixit. senatus quo die primum est habitus ludos magnos facere dictatorem iussit, quos M. Æmilius prætor urbanus C. Flaminio, Cn. Seruilio consulibus fecerat et in quinquennium uouerat; tum dictator et fecit ludos et in insequens lustrum uouit. ceterum cum duo consulares exercitus tam prope hostem sine ducibus essent, omnibus aliis omissis una præcipua cura patres populumque incessit consules primo quoque tempore creandi et ut eos crearent potissimum quorum uirtus satis tuta a fraude Punica esset: cum toto eo bello damnosa præpropera ac feruida ingenia imperatorum fuissent, tum eo ipso anno consules nimia cupiditate conserendi cum hoste manum in necopinatam fraudem lapsos esse; ceterum deos immortales, miseritos nominis Romani, pepercisse innoxiis exercitibus, temeritatem consulum ipsorum capitibus damnasse.
Cum circumspicerent patres quosnam consules facerent, longe ante alios eminebat C. Claudius Nero. ei collega quærebatur; et uirum quidem eum egregium ducebant, sed promptiorem acrioremque quam tempora belli postularent aut hostis Hannibal; temperandum acre ingenium [eius] moderato et prudenti uiro adiuncto collega censebant. M. Liuius erat, multis ante annis ex consulatu populi iudicio damnatus, quam ignominiam adeo ægre tulerat ut rus migrarit et per multos annos et urbe et omni cœtu careret hominum. octauo ferme post damnationem anno M. Claudius Marcellus et M. Ualerius Læuinus consules reduxerant eum in urbem; sed erat ueste obsoleta capilloque et barba promissa, præ se ferens in uoltu habituque insignem memoriam ignominiæ acceptæ. L. Ueturius et P. Licinius censores eum tonderi et squalorem deponere et in senatum uenire fungique aliis publicis muneribus cœgerunt; sed tum quoque aut uerbo adsentiebatur aut pedibus in sententiam ibat donec cognati hominis eum causa M. Liuii Macati, cum fama eius ageretur, stantem cœgit in senatu sententiam dicere. tunc ex tanto interuallo auditus conuertit ora hominum in se, causamque sermonibus præbuit indigno iniuriam a populo factam magnoque id damno fuisse quod tam graui bello nec opera nec consilio talis uiri usa res publica esset: C. Neroni neque Q. Fabium neque M. Ualerium Læuinum dari collegam posse quia duos patricios creari non liceret; eandem causam in T. Manlio esse præterquam quod recusasset delatum consulatum recusaturusque esset; egregium par consulum fore, si M. Liuium C. Claudio collegam adiunxissent. nec populus mentionem eius rei ortam a patribus est aspernatus. unus eam rem in ciuitate is cui deferebatur honos abnuebat, leuitatem ciuitatis accusans: sordidati rei non miseritos candidam togam inuito offerre; eodem honores pœnasque congeri. si uirum bonum ducerent, quid ita pro malo ac noxio damnassent? si noxium comperissent, quid ita male credito priore consulatu alterum crederent? hæc taliaque arguentem et querentem castigabant patres, et M. Furium memorantes reuocatum de exsilio patriam pulsam sede sua restituisse—ut parentium sæuitiam, sic patriæ patiendo ac ferendo leniendam esse—, adnisi omnes cum C. Claudio M. Liuium consulem fecerunt.
Post diem tertium eius diei prætorum comitia habita. prætores creati L. Porcius Licinus C. Mamilius C. et A. Hostilii Catones. comitiis perfectis ludisque factis dictator et magister equitum magistratu abierunt. C. Terentius Uarro in Etruriam pro prætore missus ut ex ea prouincia C. Hostilius Tarentum ad eum exercitum iret quem T. Quinctius consul habuerat; et L. Manlius trans mare legatus iret uiseretque quæ res ibi gererentur; simul quod Olympiæ ludicrum ea æstate futurum erat quod maximo cœtu Graeciæ celebraretur, ut si tuto per hostem posset adiret id concilium ut qui Siculi bello ibi profugi aut Tarentini ciues relegati ab Hannibale essent, domos redirent scirentque sua omnia iis quæ ante bellum habuissent reddere populum Romanum.
Quia periculosissimus annus imminere uidebatur neque consules in re publica erant, in consules designatos omnes uersi quam primum eos sortiri prouincias et præsciscere quam quisque eorum prouinciam, quem hostem haberet uolebant. de reconciliatione etiam gratiæ eorum in senatu actum est principio facto a Q. Fabio Maximo; inimicitiæ autem nobiles inter eos erant et acerbiores eas indignioresque Liuio sua calamitas fecerat quod spretum se in ea fortuna credebat. itaque is magis implacabilis erat et nihil opus esse reconciliatione aiebat: acrius et intentius omnia gesturos timentes ne crescendi ex se inimico collegæ potestas fieret. uicit tamen auctoritas senatus ut positis simultatibus communi animo consilioque administrarent rem publicam. prouinciæ iis non permixtæ regionibus, sicut superioribus annis, sed diuersæ extremis Italiæ finibus, alteri aduersus Hannibalem Bruttii et Lucani, alteri Gallia aduersus Hasdrubalem quem iam Alpibus adpropinquare fama erat, decreta; exercitum e duobus qui in Gallia quique in Etruria esset addito urbano eligeret quem mallet, qui Galliam esset sortitus: cui Bruttii prouincia euenisset, nouis legionibus urbanis scriptis utrius mallet consulum prioris anni exercitum sumeret; relictum a consule exercitum Q. Fuluius proconsul acciperet eique in annum imperium esset. et C. Hostilio, cui pro Etruria Tarentum mutauerant prouinciam, pro Tarento Capuam mutauerunt; legio una data cui Fuluius proximo anno præfuerat.
De Hasdrubalis aduentu in Italiam cura in dies crescebat. Massiliensium primum legati nuntiauerant eum in Galliam transgressum erectosque aduentu eius, quia magnum pondus auri attulisse diceretur ad mercede auxilia conducenda, Gallorum animos. missi deinde cum iis legati ab Roma Sex. Antistius et M. Ræcius ad rem inspiciendam rettulerant misisse se cum Massiliensibus ducibus qui per hospites eorum principes Gallorum omnia explorata referrent; pro comperto habere Hasdrubalem ingenti iam coacto exercitu proximo uere Alpes traiecturum, nec tum eum quicquam aliud morari nisi quod clausæ hieme Alpes essent. in locum M. Marcelli P. Ælius Pætus augur creatus inauguratusque, et Cn. Cornelius Dolabella rex sacrorum inauguratus est in locum M. Marci qui biennio ante mortuus erat. hoc eodem anno et lustrum conditum est a censoribus P. Sempronio Tuditano et M. Cornelio Cethego. censa ciuium capita centum triginta septem milia centum octo, minor aliquanto numerus quam qui ante bellum fuerat. eo anno primum ex quo Hannibal in Italiam uenisset comitium tectum esse memoriæ proditum est, et ludos Romanos semel instauratos ab ædilibus curulibus Q. Metello et C. Seruilio. et plebeiis ludis biduum instauratum a C. Mamilio et M. Cæcilio Metello ædilibus plebis; et tria signa ad Cereris iidem dederunt; et Iouis epulum fuit ludorum causa. consulatum inde ineunt C. Claudius Nero et M. Liuius iterum, qui quia iam designati prouincias sortiti erant, prætores sortiti iusserunt. C. Hostilio iurisdictio urbana euenit; addita et peregrina, ut tres in prouincias exire possent. A. Hostilio Sardinia, C. Mamilio Sicilia, L. Porcio Gallia euenit. summa legionum trium et uiginti ita per prouincias diuisa: binæ consulum essent, quattuor Hispania haberet, binas tres prætores, in Sicilia et Sardinia et Gallia, duas C. Terentius in Etruria, duas Q. Fuluius in Bruttiis, duas Q. Claudius circa Tarentum et Sallentinos, unam C. Hostilius Tubulus Capuæ; duæ urbanæ ut scriberentur. primis quattuor legionibus populus tribunos creauit: in ceteras consules miserunt.
Priusquam consules proficiscerentur nouendiale sacrum fuit quia Ueiis de cælo lapidauerat. sub unius prodigii, ut fit, mentionem alia quoque nuntiata: Minturnis ædem Iouis et lucum Maricæ, item Atellæ murum et portam de cælo tactam; Minturnenses, terribilius quod esset, adiciebant sanguinis riuum in porta fluxisse; et Capuæ lupus nocte portam ingressus uigilem laniauerat. hæc procurata hostiis maioribus prodigia et supplicatio diem unum fuit ex decreto pontificum. inde iterum nouendiale instauratum quod in Armilustro lapidibus uisum pluere. liberatas religione mentes turbauit rursus nuntiatum Frusinone natum esse infantem quadrimo parem nec magnitudine tam mirandum quam quod is quoque, ut Sinuessæ biennio ante, incertus mas an femina esset natus erat. id uero haruspices ex Etruria acciti fœdum ac turpe prodigium dicere: extorrem agro Romano, procul terræ contactu, alto mergendum. uiuum in arcam condidere prouectumque in mare proiecerunt. decreuere item pontifices ut uirgines ter nouenæ per urbem euntes carmen canerent. id cum in Iouis Statoris æde discerent conditum ab Liuio pœta carmen, tacta de cælo ædis in Auentino Iunonis reginæ; prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent donoque diuam placandam esse, ædilium curulium edicto in Capitolium conuocatæ quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsæ inter se quinque et uiginti delegerunt ad quas ex dotibus stipem conferrent; inde donum peluis aurea facta lataque in Auentinum, pureque et caste a matronis sacrificatum. confestim ad aliud sacrificium eidem diuæ ab decemuiris edicta dies, cuius ordo talis fuit. ab æde Apollinis boues feminæ albæ duæ porta Carmentali in urbem ductæ; post eas duo signa cupressea Iunonis reginæ portabantur; tum septem et uiginti uirgines, longam indutæ uestem, carmen in Iunonem reginam canentes ibant, illa tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et inconditum si referatur; uirginum ordinem sequebantur decemuiri coronati laurea prætextatique. a porta Iugario uico in forum uenere; in foro pompa constitit et per manus reste data uirgines sonum uocis pulsu pedum modulantes incesserunt. inde uico Tusco Uelabroque per bouarium forum in cliuum Publicium atque ædem Iunonis reginæ perrectum. ibi duæ hostiæ ab decemuiris immolatæ et simulacra cupressea in ædem inlata.
Deis rite placatis dilectum consules habebant acrius intentiusque quam prioribus annis quisquam meminerat habitum; nam et belli terror duplicatus noui hostis in Italiam aduentu et minus iuuentutis erat unde scriberent milites. itaque colonos etiam maritimos, qui sacrosanctam uacationem dicebantur habere, dare milites cogebant. quibus recusantibus edixere in diem certam ut quo quisque iure uacationem haberet ad senatum deferret. ea die ad senatum hi populi uenerunt, Ostiensis Alsiensis Antias Anxurnas Minturnensis Sinuessanus, et ab supero mari Senensis. cum uacationes suas quisque populus recitaret, nullius cum in Italia hostis esset præter Antiatem Ostiensemque uacatio obseruata est; et earum coloniarum iuniores iure iurando adacti supra dies triginta non pernoctaturos se extra mœnia coloniæ suæ donec hostis in Italia esset.
Cum omnes censerent primo quoque tempore consulibus eundum ad bellum—nam et Hasdrubali occurrendum esse descendenti ab Alpibus ne Gallos Cisalpinos neue Etruriam erectam in spem rerum nouarum sollicitaret, et Hannibalem suo proprio occupandum bello ne emergere ex Bruttiis atque obuiam ire fratri posset—, Liuius cunctabatur parum fidens suarum prouinciarum exercitibus: collegam ex duobus consularibus egregiis exercitibus et tertio cui Q. Claudius Tarenti præesset electionem habere; intuleratque mentionem de uolonibus reuocandis ad signa. senatus liberam potestatem consulibus fecit et supplendi unde uellent et eligendi de omnibus exercitibus quos uellent permutandique ex prouinciis quos e re publica censerent esse traducendos. ea omnia cum summa concordia consulum acta. uolones in undeuicensimam et uicensimam legiones scripti. magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Liuio missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispanorum Gallorumque et duo milia de legione militum, equitum mille octingentos mixtos Numidas Hispanosque; M. Lucretium has copias nauibus aduexisse; et sagittariorum funditorumque ad tria milia ex Sicilia C. Mamilium misisse.
Auxerunt Romæ tumultum litteræ ex Gallia allatæ ab L. Porcio prætore: Hasdrubalem mouisse ex hibernis et iam Alpes transire; octo milia Ligurum conscripta armataque coniunctura se transgresso in Italiam esse nisi mitteretur in Ligures qui eos bello occuparet; se cum inualido exercitu quoad tutum putaret progressurum. hæ litteræ consules raptim confecto dilectu maturius quam constituerant exire in prouincias cœgerunt ea mente ut uterque hostem in sua prouincia contineret neque coniungi aut conferre in unum uires pateretur. plurimum in eam rem adiuuit opinio Hannibalis quod, etsi ea æstate transiturum in Italiam fratrem crediderat, recordando quæ ipse in transitu nunc Rhodani nunc Alpium cum hominibus locisque pugnando per quinque menses exhausisset, haudquaquam tam facilem maturumque transitum exspectabat; ea tardius mouendi ex hibernis causa fuit. ceterum Hasdrubali et sua et aliorum spe omnia celeriora atque expeditiora fuere. non enim receperunt modo Aruerni eum deincepsque aliæ Gallicæ atque Alpinæ gentes, sed etiam secutæ sunt ad bellum; et cum per munita pleraque transitu fratris quæ antea inuia fuerant ducebat, tum etiam duodecim annorum adsuetudine peruiis Alpibus factis inter mitiora iam transibant hominum ingenia. inuisitati namque antea alienigenis nec uidere ipsi aduenam in sua terra adsueti, omni generi humano insociabiles erant; et primo ignari quo Pœnus pergeret suas rupes suaque castella et pecorum hominumque prædam peti crediderant; fama deinde Punici belli quo duodecimum annum Italia urebatur satis edocuerat uiam tantum Alpes esse; duas præualidas urbes magno inter se maris terrarumque spatio discretas de imperio et opibus certare.
Hæ causæ aperuerant Alpes Hasdrubali. ceterum quod celeritate itineris profectum erat, id mora ad Placentiam dum frustra obsidet magis quam oppugnat corrupit. crediderat campestris oppidi facilem expugnationem esse, et nobilitas coloniæ induxerat eum, magnum se excidio eius urbis terrorem ceteris ratum iniecturum. non ipse se solum ea oppugnatione impediit, sed Hannibalem post famam transitus eius tanto spe sua celeriorem iam mouentem ex hibernis continuerat, quippe reputantem non solum quam lenta urbium oppugnatio esset sed etiam quam ipse frustra eandem illam coloniam ab Trebia uictor regressus temptasset.
Consules diuersis itineribus profecti ab urbe uelut in duo pariter bella distenderant curas hominum, simul recordantium quas primus aduentus Hannibalis intulisset Italiæ clades, simul cum illa angeret cura, quos tam propitios urbi atque imperio fore deos ut eodem tempore utrobique res publica prospere gereretur? adhuc aduersa secundis pensando rem ad id tempus extractam esse. cum in Italia ad Trasumennum et Cannas præcipitasset Romana res, prospera bella in Hispania prolapsam eam erexisse; postea, cum in Hispania alia super aliam clades duobus egregiis ducibus amissis duos exercitus ex parte delesset, multa secunda in Italia Siciliaque gesta quassatam rem publicam excepisse; et ipsum interuallum loci, quod in ultimis terrarum oris alterum bellum gereretur, spatium dedisse ad respirandum. nunc duo bella in Italiam accepta, duo celeberrimi nominis duces circumstare urbem Romanam, et unum in locum totam periculi molem, omne onus incubuisse. qui eorum prior uicisset, intra paucos dies castra cum altero iuncturum. terrebat et proximus annus lugubris duorum consulum funeribus. his anxii curis homines digredientes in prouincias consules prosecuti sunt. memoriæ proditum est plenum adhuc iræ in ciues M. Liuium ad bellum proficiscentem monenti Q. Fabio ne priusquam genus hostium cognosset temere manum consereret, respondisse ubi primum hostium agmen conspexisset pugnaturum. cum quæreretur quæ causa festinandi esset, ‘aut ex hoste egregiam gloriam’ inquit ‘aut ex ciuibus uictis gaudium meritum certe, etsi non honestum, capiam’.
Priusquam Claudius consul in prouinciam perueniret per extremum finem agri ~Larinatis ducentem in Sallentinos exercitum Hannibalem expeditis cohortibus adortus C. Hostilius Tubulus incomposito agmini terribilem tumultum intulit; ad quattuor milia hominum occidit, nouem signa militaria cepit. mouerat ex hibernis ad famam hostis Q. Claudius, qui per urbes agri Sallentini castra disposita habebat. itaque ne cum duobus exercitibus simul confligeret Hannibal nocte castra ex agro Tarentino mouit atque in Bruttios concessit. Claudius in Sallentinos agmen conuertit, Hostilius Capuam petens obuius ad Uenusiam fuit consuli Claudio. ibi ex utroque exercitu electa peditum quadraginta milia, duo milia et quingenti equites, quibus consul aduersus Hannibalem rem gereret: reliquas copias Hostilius Capuam ducere iussus ut Q. Fuluio proconsuli traderet.
Hannibal undique contracto exercitu quem in hibernis aut in præsidiis agri Bruttii habuerat, in Lucanos ad Grumentum uenit spe recipiendi oppida quæ per metum ad Romanos defecissent. eodem a Uenusia consul Romanus exploratis itineribus contendit et mille fere et quingentos passus castra locat ab hoste. Grumenti mœnibus prope iniunctum uidebatur Pœnorum uallum; quingenti passus intererant. castra Punica ac Romana interiacebat campus: colles imminebant nudi sinistro lateri Carthaginiensium, dextro Romanorum, neutris suspecti quod nihil siluæ neque ad insidias latebrarum habebant. in medio campo ab stationibus procursantes certamina haud satis digna dictu serebant. id modo Romanum quærere apparebat ne abire hostem pateretur: Hannibal inde euadere cupiens totis uiribus in aciem descendebat. tum consul ingenio hostis usus, quo minus in tam apertis collibus timeri insidiæ poterant, quinque cohortes additis quinque manipulis nocte iugum superare et in auersis collibus considere iubet: tempus exsurgendi ex insidiis et adgrediendi hostem Ti. Claudium Asellum tribunum militum et P. Claudium præfectum socium edocet, quos cum iis mittebat. ipse luce prima copias omnes peditum equitumque in aciem eduxit. paulo post et ab Hannibale signum pugnæ propositum est clamorque in castris ad arma discurrentium est sublatus; inde eques pedesque certatim portis ruere ac palati per campum properare ad hostes. quos ubi effusos consul uidet, tribuno militum tertiæ legionis C. Aurunculeio imperat ut equites legionis quanto maximo impetu possit in hostem emittat: ita pecorum modo incompositos toto passim se campo fudisse ut sterni obterique priusquam instruantur possint.
Nondum Hannibal e castris exierat cum pugnantium clamorem audiuit; itaque excitus tumultu raptim ad hostem copias agit. iam primos occupauerat equestris terror; peditum etiam prima legio et dextra ala prœlium inibat. incompositi hostes, ut quemque aut pediti aut equiti casus obtulit, ita conserunt manus. crescit pugna subsidiis et procurrentium ad certamen numero augetur; pugnantesque —quod nisi in uetere exercitu et duce ueteri haud facile est—inter tumultum ac terrorem instruxisset Hannibal, ni cohortium ac manipulorum decurrentium per colles clamor ab tergo auditus metum ne intercluderentur a castris iniecisset. inde pauor incussus et fuga passim fieri cœpta est; minorque cædes fuit, quia propinquitas castrorum breuiorem fugam perculsis fecit. equites enim tergo inhærebant; in transuersa latera inuaserant cohortes secundis collibus uia nuda ac facili decurrentes. tamen supra octo milia hominum occisa, [supra] septingenti capti; signa militaria nouem adempta; elephanti etiam, quorum nullus usus in repentina ac tumultuaria pugna fuerat, quattuor occisi, duo capti. circa quingentos Romanorum sociorumque uictores ceciderunt.
Postero die Pœnus quieuit: Romanus, in aciem copiis eductis postquam neminem signa contra efferre uidit, spolia legi cæsorum hostium et suorum corpora conlata in unum sepeliri iussit. inde insequentibus continuis diebus aliquot ita institit portis ut prope inferre signa uideretur, donec Hannibal tertia uigilia crebris ignibus tabernaculisque quæ pars castrorum ad hostes uergebat et Numidis paucis qui in uallo portisque se ostenderent relictis profectus Apuliam petere intendit. ubi inluxit, successit uallo Romana acies, et Numidæ ex composito paulisper in portis se ualloque ostentauere, frustratique aliquamdiu hostes citatis equis agmen suorum adsequuntur. consul ubi silentium in castris et ne paucos quidem qui prima luce obambulauerant parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum in castra præmissis postquam satis tuta omnia esse exploratum est, inferri signa iussit; tantumque ibi moratus dum milites ad prædam discurrunt receptui deinde cecinit multoque ante noctem copias reduxit. postero die prima luce profectus magnis itineribus famam et uestigia agminis sequens haud procul Uenusia hostem adsequitur. ibi quoque tumultuaria pugna fuit; supra duo milia Pœnorum cæsa. inde nocturnis montanisque itineribus Pœnus ne locum pugnandi daret Metapontum petiit. Hanno inde—is enim præsidio eius loci præfuerat—in Bruttios cum paucis ad exercitum nouum comparandum missus: Hannibal copiis eius ad suas additis Uenusiam retro quibus uenerat itineribus repetit atque inde Canusium procedit. nunquam Nero uestigiis hostis abstiterat et Q. Fuluium, cum Metapontum ipse proficisceretur, in Lucanos ne regio ea sine præsidio esset arcessierat.
Inter hæc ab Hasdrubale postquam a Placentiæ obsidione abscessit quattuor Galli equites, duo Numidæ cum litteris missi ad Hannibalem cum per medios hostes totam ferme longitudinem Italiæ emensi essent, dum Metapontum cedentem Hannibalem sequuntur incertis itineribus Tarentum delati, a uagis per agros pabulatoribus Romanis ad Q. Claudium proprætorem deducuntur. eum primo incertis implicantes responsis ut metus tormentorum admotus fateri uera cœgit, edocuerunt litteras se ab Hasdrubale ad Hannibalem ferre. cum iis litteris, sicut erant, signatis L. Uerginio tribuno militum ducendi ad Claudium consulem traduntur; duæ simul turmæ Samnitium præsidii causa missæ. qui ubi ad consulem peruenerunt litteræque lectæ per interpretem sunt et ex captiuis percontatio facta, tum Claudius non id tempus esse rei publicæ ratus quo consiliis ordinariis prouinciæ suæ quisque finibus per exercitus suos cum hoste destinato ab senatu bellum gereret—audendum ac nouandum aliquid improuisum, inopinatum, quod cœptum non minorem apud ciues quam hostes terrorem faceret, perpetratum in magnam lætitiam ex magno metu uerteret—, litteris Hasdrubalis Romam ad senatum missis simul et ipse patres conscriptos quid pararet edocet; monet ut cum in Umbria se occursurum Hasdrubal fratri scribat legionem a Capua Romam arcessant, dilectum Romæ habeant, exercitum urbanum ad Narniam hosti opponant. hæc senatu scripta. præmissi item per agrum Larinatem Marrucinum Frentanum Prætutianum, qua exercitum ducturus erat, ut omnes ex agris urbibusque commeatus paratos militi ad uescendum in uiam deferrent, equos iumentaque alia producerent ut uehiculorum fessis copia esset. ipse de toto exercitu ciuium sociorumque quod roboris erat delegit, sex milia peditum, mille equites; pronuntiat occupare se in Lucanis proximam urbem Punicumque in ea præsidium uelle; ut ad iter parati omnes essent. profectus nocte flexit in Picenum. et consul quidem quantis maximis itineribus poterat ad collegam ducebat, relicto Q. Catio legato qui castris præesset.
Romæ haud minus terroris ac tumultus erat quam fuerat quadriennio ante cum castra Punica obiecta Romanis mœnibus portisque fuerant. neque satis constabat animis tam audax iter consulis laudarent uituperarentne; apparebat, quo nihil iniquius est, ex euentu famam habiturum: castra prope Hannibalem hostem relicta sine duce cum exercitu cui detractum foret omne quod roboris, quod floris fuerit; et consulem in Lucanos ostendisse iter cum Picenum et Galliam peteret, castra relinquentem nulla alia re tutiora quam errore hostis qui ducem inde atque exercitus partem abisse ignoraret. quid futurum, si id palam fiat et aut insequi Neronem cum sex milibus armatorum profectum Hannibal toto exercitu uelit aut castra inuadere praedæ relicta, sine uiribus, sine imperio, sine auspicio? ueteres eius belli clades, duo consules proximo anno interfecti terrebant: et ea omnia accidisse cum unus imperator, unus exercitus hostium in Italia esset: nunc duo bella Punica facta, duos ingentes exercitus, duos prope Hannibales in Italia esse. quippe et Hasdrubalem patre eodem Hamilcare genitum, æque impigrum ducem, per tot annos in Hispania Romano exercitatum bello, gemina uictoria insignem, duobus exercitibus cum clarissimis ducibus deletis. nam itineris quidem celeritate ex Hispania et concitatis ad arma Gallicis gentibus multo magis quam Hannibalem ipsum gloriari posse; quippe in iis locis hunc cœgisse exercitum quibus ille maiorem partem militum fame ac frigore, quæ miserrima mortis genera sint, amisisset. adiciebant etiam periti rerum Hispaniæ haud cum ignoto eum duce C. Nerone congressurum sed quem in saltu impedito deprensus forte haud secus quam puerum conscribendis fallacibus condicionibus pacis frustratus elusisset. omnia maiora etiam uero præsidia hostium, minora sua, metu interprete semper in deteriora inclinato, ducebant.
Nero postquam iam tantum interualli ab hoste fecerat ut detegi consilium satis tutum esset, paucis milites adloquitur. negat ullius consilium imperatoris in speciem audacius, re ipsa tutius fuisse quam suum: ad certam eos se uictoriam ducere; quippe ad quod bellum collega non ante quam ad satietatem ipsius peditum atque equitum datæ ab senatu copiæ fuissent, maiores instructioresque quam si aduersus ipsum Hannibalem iret, profectus sit, eos ipsos quantumcumque uirium momentum addiderint rem omnem inclinaturos. auditum modo in acie—nam ne ante audiatur, daturum operam—alterum consulem et alterum exercitum aduenisse haud dubiam uictoriam facturum. famam bellum conficere et parua momenta in spem metumque impellere animos. gloriæ quidem ex re bene gesta partæ fructum prope omnem ipsos laturos; semper quod postremum adiectum sit id rem totam uideri traxisse. cernere ipsos quo concursu, qua admiratione, quo fauore hominum iter suum celebretur.
Et hercule per instructa omnia ordinibus uirorum mulierumque undique ex agris effusorum inter uota ac preces et laudes ibant. illos præsidia rei publicæ, uindices urbis Romanæ imperiique appellabant: in illorum armis dextrisque suam liberorumque suorum salutem ac libertatem repositam esse. deos omnes deasque precabantur ut illis faustum iter, felix pugna, matura ex hostibus uictoria esset, damnarenturque ipsi uotorum quæ pro iis suscepissent ut, quemadmodum nunc solliciti prosequerentur eos, ita paucos post dies læti ouantibus uictoria obuiam irent. inuitare inde pro se quisque et offerre et fatigare precibus ut quæ ipsis iumentisque usui essent ab se potissimum sumerent; benigne omnia cumulata dare. modestia certare milites ne quid ultra usum necessarium sumerent; nihil morari, nec ab signis absistere cibum capientes; diem ac noctem ire; uix quod satis ad naturale desiderium corporum esset quieti dare. et ad collegam præmissi erant qui nuntiarent aduentum percontarenturque clam an palam, interdiu an noctu uenire sese uellet, iisdem an aliis considere castris. nocte clam ingredi uisum est.
Tessera per castra ab Liuio consule data erat ut tribunus tribunum, centurio centurionem, eques equitem, pedes peditem acciperet: neque enim dilatari castra opus esse, ne hostis aduentum alterius consulis sentiret; et coartatio plurium in angusto tendentium facilior futura erat quod Claudianus exercitus nihil ferme præter arma secum in expeditionem tulerat. ceterum in ipso itinere auctum uoluntariis agmen erat, offerentibus ultro sese et ueteribus militibus perfunctis iam militia et iuuenibus, quos certatim nomina dantes, si quorum corporis species roburque uirium aptum militiæ uidebatur, conscripserat. ad Senam castra alterius consulis erant, et quingentos ferme [inde] passus Hasdrubal aberat. itaque cum iam appropinquaret, tectus montibus substitit Nero ne ante noctem castra ingrederetur. silentio ingressi ab sui quisque ordinis hominibus in tentoria abducti cum summa omnium lætitia hospitaliter excipiuntur. postero die consilium habitum, cui et L. Porcius Licinus prætor adfuit. castra iuncta consulum castris habebat, et ante aduentum eorum per loca alta ducendo exercitum cum modo insideret angustos saltus ut transitum clauderet, modo ab latere aut ab tergo carperet agmen, ludificatus hostem omnibus artibus belli fuerat; is tum in consilio aderat. multorum eo inclinant sententiæ ut, dum fessum uia ac uigiliis reficeret militem Nero, simul et ad noscendum hostem paucos sibi sumeret dies, tempus pugnandi differretur. Nero non suadere modo sed summa ope orare institit ne consilium suum quod tutum celeritas fecisset temerarium morando facerent; errore qui non diuturnus futurus esset uelut torpentem Hannibalem nec castra sua sine duce relicta adgredi nec ad sequendum se iter intendisse. antequam se moueat deleri exercitum Hasdrubalis posse redirique in Apuliam. qui prolatando spatium hosti det, eum et illa castra prodere Hannibali et aperire in Galliam iter ut per otium ubi uelit Hasdrubali coniungatur. extemplo signum dandum et exeundum in aciem abutendumque errore hostium absentium præsentiumque dum neque illi sciant cum paucioribus nec hi cum pluribus et ualidioribus rem esse. consilio dimisso signum pugnæ proponitur confestimque in aciem procedunt.
Iam hostes ante castra instructi stabant. moram pugnæ attulit quod Hasdrubal prouectus ante signa cum paucis equitibus scuta uetera hostium notauit quæ ante non uiderat et strigosiores equos; multitudo quoque maior solita uisa est. suspicatus enim id quod erat, receptui propere cecinit ac misit ad flumen unde aquabantur ubi et excipi aliqui possent et notari oculis si qui forte adustioris coloris ut ex recenti uia essent; simul circumuehi procul castra iubet specularique num auctum aliqua parte sit uallum, et ut attendant semel bisne signum canat in castris. ea cum ordine relata omnia essent, castra nihil aucta errorem faciebant; bina erant, sicut ante aduentum consulis alterius fuerant, una M. Liui, altera L. Porci; neutris quicquam quo latius tenderetur ad munimenta adiectum. illud ueterem ducem adsuetumque Romano hosti mouit quod semel in prætoriis castris signum, bis in consularibus referebant cecinisse; duos profecto consules esse, et quonam modo alter ab Hannibale abscessisset cura angebat. minime id quod erat suspicari poterat, tantæ rei frustratione Hannibalem elusum ut ubi dux, ubi exercitus esset cum quo castra coniuncta habuerit ignoraret: profecto haud mediocri clade absterritum insequi non ausum; magno opere uereri ne perditis rebus serum ipse auxilium uenisset Romanisque eadem iam fortuna in Italia quæ in Hispania esset. interdum litteras suas ad eum non peruenisse credere interceptisque iis consulem ad sese opprimendum accelerasse. his anxius curis, exstinctis ignibus, uigilia prima dato signo ut taciti uasa conligerent, signa ferri iussit. in trepidatione et nocturno tumultu duces parum intente adseruati, alter in destinatis iam ante animo latebris subsedit, alter per uada nota Metaurum flumen tranauit. ita desertum ab ducibus agmen primo per agros palatur, fessique aliquot somno ac uigiliis sternunt corpora passim atque infrequentia relinquunt signa. Hasdrubal dum lux uiam ostenderet ripa fluminis signa ferri iubet, et per tortuosi amnis sinus flexusque cum errorem uoluens haud multum processisset, ubi prima lux transitum opportunum ostendisset transiturus erat. sed cum, quantum a mari abscedebat, tanto altioribus cœrcentibus amnem ripis non inueniret uada, diem terendo spatium dedit ad insequendum sese hosti.
Nero primum cum omni equitatu aduenit: Porcius deinde adsecutus cum leui armatura. qui cum fessum agmen carperent ab omni parte incursarentque, et iam omisso itinere quod fugæ simile erat castra metari Pœnus in tumulo super fluminis ripam uellet, aduenit Liuius peditum omnibus copiis non itineris modo sed ad conserendum extemplo prœlium instructis armatisque. sed ubi omnes copias coniunxerunt directaque acies est, Claudius dextro in cornu, Liuius ab sinistro pugnam instruit: media acies prætori tuenda data. Hasdrubal omissa munitione castrorum postquam pugnandum uidit, in prima acie ante signa elephantos conlocat: circa eos læuo in cornu aduersus Claudium Gallos opponit, haud tantum iis fidens quantum ab hoste timeri eos credebat: ipse dextrum cornu aduersus M. Liuium sibi atque Hispanis—et ibi maxime in uetere milite spem habebat—sumpsit: Ligures in medio post elephantos positi. sed longior quam latior acies erat; Gallos prominens collis tegebat; ea frons quam Hispani tenebant cum sinistro Romanorum cornu concurrit: dextra omnis acies extra prœlium eminens cessabat; collis oppositus arcebat ne aut a fronte aut ab latere adgrederentur.
Inter Liuium Hasdrubalemque ingens contractum certamen erat, atroxque cædes utrimque edebatur. ibi duces ambo, ibi pars maior peditum equitumque Romanorum, ibi Hispani uetus miles peritusque Romanæ pugnæ, et Ligures durum in armis genus. eodem uersi elephanti, qui primo impetu turbauerant antesignanos et iam signa mouerant loco; deinde crescente certamine et clamore impotentius iam regi et inter duas acies uersari uelut incerti quorum essent, haud dissimiliter nauibus sine gubernaculo uagis. Claudius ‘quid ergo præcipiti cursu tam longum iter emensi sumus?’ clamitans militibus cum in aduersum collem frustra signa erigere conatus esset, postquam ea regione penetrari ad hostem non uidebat posse, cohortes aliquot subductas e dextro cornu, ubi stationem magis segnem quam pugnam futuram cernebat, post aciem circumducit, et non hostibus modo sed etiam suis inopinantibus in sinistrum euectus in dextrum hostium latus incurrit; tantaque celeritas fuit ut cum ostendissent se ab latere mox in terga iam pugnarent. ita ex omnibus partibus, ab fronte, ab latere, ab tergo, trucidantur Hispani Liguresque; et ad Gallos iam cædes peruenerat. ibi minimum certaminis fuit; nam et pars magna ab signis aberant nocte dilapsi stratique somno passim per agros, et qui aderant itinere ac uigiliis fessi, intolerantissima laboris corpora, uix arma umeris gerebant; et iam diei medium erat, sitisque et calor hiantes cædendos capiendosque adfatim præbebat.
Elephanti plures ab ipsis rectoribus quam ab hoste interfecti. fabrile scalprum cum malleo habebant; id, ubi sæuire beluæ ac ruere in suos cœperant, magister inter aures positum ipsa in compage qua iungitur capiti ceruix quanto maximo poterat ictu adigebat. ea celerrima uia mortis in tantæ molis belua inuenta erat ubi regendi spem ui uicissent, primusque id Hasdrubal instituerat, dux cum sæpe alias memorabilis tum illa præcipue pugna. ille pugnantes hortando pariterque obeundo pericula sustinuit; ille fessos abnuentesque tædio et labore nunc precando, nunc castigando accendit; ille fugientes reuocauit omissamque pugnam aliquot locis restituit; postremo cum haud dubie fortuna hostium esset, ne superstes tanto exercitui suum nomen secuto esset concitato equo se in cohortem Romanam immisit; ibi, ut patre Hamilcare et Hannibale fratre dignum erat, pugnans cecidit.
Nunquam eo bello una acie tantum hostium interfectum est, redditaque æqua Cannensi clades uel ducis uel exercitus interitu uidebatur. quinquaginta septem milia hostium occisa, capta quinque milia et quadringenti; magna præda alia cum omnis generis tum auri etiam argentique; ciuium etiam Romanorum qui capti apud hostes erant supra quattuor milia capitum recepta. id solatii fuit pro amissis eo prœlio militibus. nam haudquaquam incruenta uictoria fuit: octo ferme milia Romanorum sociorumque occisa, adeoque etiam uictores sanguinis cædisque ceperat satias ut postero die cum esset nuntiatum Liuio consuli Gallos Cisalpinos Liguresque qui aut prœlio non adfuissent aut inter cædem effugissent uno agmine abire sine certo duce sine signis sine ordine ullo aut imperio; posse, si una equitum ala mittatur, omnes deleri; ‘quin supersint’ inquit ‘aliqui nuntii et hostium cladis et nostræ uirtutis.’
Nero ea nocte quæ secuta est pugnam profectus in Apuliam citatiore quam inde uenerat agmine, die sexto ad statiua sua atque ad hostem peruenit. iter eius frequentia minore—nemo enim præcesserat nuntius—lætitia uero tanta uix ut compotes mentium præ gaudio essent celebratum est. nam Romæ neuter animi habitus satis dici enarrarique potest, nec quo incerta exspectatione euentus ciuitas fuerat nec quo uictoriæ famam accepit. nunquam per omnes dies ex quo Claudium consulem profectum fama attulit ab orto sole ad occidentem aut senator quisquam a curia atque ab magistratibus abscessit aut populus e foro; matronæ quia nihil in ipsis opis erat in preces obtestationesque uersæ per omnia delubra uagæ suppliciis uotisque fatigare deos. tam sollicitæ ac suspensæ ciuitati fama incerta primo accidit duos Narnienses equites in castra quæ in faucibus Umbriæ opposita erant uenisse ex prœlio nuntiantes cæsos hostes. et primo magis auribus quam animis id acceptum erat, ut maius lætiusque quam quod mente capere aut satis credere possent; et ipsa celeritas fidem impediebat quod biduo ante pugnatum dicebatur. litteræ deinde ab L. Manlio Acidino missæ ex castris adferuntur de Narniensium equitum aduentu. hæ litteræ per forum ad tribunal prætoris latæ senatum curia exciuerunt; tantoque certamine ac tumultu populi ad fores curiæ concursum est ut adire nuntius non posset, sed traheretur a percontantibus uociferantibusque ut in rostris prius quam in senatu litteræ recitarentur. tandem summoti et cœrciti a magistratibus, dispensarique lætitia inter impotentes eius animos potuit. in senatu primum, deinde in contione litteræ recitatæ sunt; et pro cuiusque ingenio aliis iam certum gaudium, aliis nulla ante futura fides erat quam legatos consulumue litteras audissent.
Ipsos deinde adpropinquare legatos allatum est. tunc enimuero omnis ætas currere obuii, primus quisque oculis auribusque haurire tantum gaudium cupientes. ad Muluium usque pontem continens agmen peruenit. legati —erant L. Ueturius Philo P. Licinius Uarus Q. Cæcilius Metellus—circumfusi omnis generis hominum frequentia in forum peruenerunt, cum alii ipsos, alii comites eorum quæ acta essent percontarentur; et ut quisque audierat exercitum hostium imperatoremque occisum, legiones Romanas incolumes, saluos consules esse, extemplo aliis porro impertiebant gaudium suum. cum ægre in curiam peruentum esset, multo ægrius summota turba ne patribus misceretur, litteræ in senatu recitatæ sunt. inde traducti in contionem legati. L. Ueturius litteris recitatis, ipse planius omnia quæ acta erant exposuit cum ingenti adsensu, postremo etiam clamore uniuersæ contionis cum uix gaudium animis caperent. discursum inde ab aliis circa templa deum ut grates agerent, ab aliis domos ut coniugibus liberisque tam lætum nuntium impertirent. senatus quod M. Liuius et C. Claudius consules incolumi exercitu ducem hostium legionesque occidissent supplicationem in triduum decreuit. eam supplicationem C. Hostilius prætor pro contione edixit, celebrataque a uiris feminisque est. omnia templa per totum triduum æqualem turbam habuere, cum matronæ amplissima ueste cum liberis perinde ac si debellatum foret omni solutæ metu deis immortalibus grates agerent. statum quoque ciuitatis ea uictoria mouit, ut iam inde haud secus quam in pace res inter se contrahere uendendo, emendo, mutuum dando argentum creditumque soluendo auderent. C. Claudius consul cum in castra redisset, caput Hasdrubalis quod seruatum cum cura attulerat proici ante hostium stationes, captiuosque Afros uinctos ut erant ostendi, duos etiam ex iis solutos ire ad Hannibalem et expromere quæ acta essent iussit. Hannibal tanto simul publico familiarique ictus luctu, adgnoscere se fortunam Carthaginis fertur dixisse; castrisque inde motis ut omnia auxilia quæ diffusa latius tueri non poterat in extremum Italiæ angulum Bruttios contraheret, et Metapontinos ciuitatem uniuersam excitos sedibus suis et Lucanorum qui suæ dicionis erant in Bruttium agrum traduxit.